Tp

Trope (broadly); see also specific types of tropes, such as Psl (prosula) and TpBD (troped Benedicamus domino)

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 1251 - 1300 of 4066 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
ah47368 Tp Quem pium benedicit turma | In terris fidelium munda | Gemens quod peccati prematur sarcina | Miscens cum supernis choreis carmina | Orat humilis actus OSANNA IN EXCELSIS
ah47369 Tp Maria mater egregia | Qua via patuit regia | Ducens ad praeclara polorum lumina | Ave deo grata cunctorum domina | Nostra laxans crimina OSANNA
ah47370 Tp Voce dulcisona pangat ecclesia | Devote celebrans sacra caelestia | In vocem prodeant interna gaudia | Dum Deo mystica sacratur hostia | Naturam superat divina gratia | In carnem vertitur panis substantia | Quae est vera salus quae est vitae via | Qua duce petitur caelestis patria | Haec eo tendentibus est vitale manna | Unde chorus jubilans concinat HOSANNA IN EXCELSIS
ah47371 Tp Mariam concrepet vocum concordia | Quae lucis radio respersit omnia | Dum Christum peperit repleta gratia | Vi tacta numinis veste sub alia | Sunt legis veteris plena mysteria | Non igni tradita rubi substantia | Dans florem virgula natura nescia | Stirpis Daviticae sunt signa propria | Quam donantem saeculo spiritale manna | Congaudemus pariter dicentes OSANNA IN EXCELSIS De BMV
ah47372 Tp Splendor patris tuae matris gaudentes de gloria | Duc ad laeta sine meta post haec transitoria | Moysi rubus Gedeonis vellus et nucifera | Aaron virga Salomonis thronus et lucifera | Stella maris ut solaris clara lux egreditur | Heac est una velut luna quae decora creditur | Haec ascendit virga fumi pulvis pigmentarius | Quam effecit universis qua nil Deo carius | Haec ascendit de deserto cunctis carens vitiis | Enixa super delictum affluens deliciis IN EXCELSIS De BMV
ah47373 Tp Laude canora fulgescit Mariae memoria | Quae est sonora salutis humanae symphonia | Virginum tu speculum qui per omne saeculum decet laus et gloria | Fac tuis nos precibus nos caeli jungi civibus in aeterna patria | Regina clementissima sanctarum sanctissima tua prece continua nostra dele peccamina | Intacta Dei genitrix opem ferto miseris et precando prospera cuncta repelle noxia | Riga supplicamus arva pectoris intima | Jugi prece piissima psallentes visita | Et tua per merita te laudantes laetifica IN EXCELSIS De BMV
ah47387 Tp AGNUS DEI QUI TOLLIS PECCATA MUNDI Lux lucis verbumque patris virtusque perennis MISERERE NOBIS | AGNUS MUNDI Verus sanctorum splendor nosterque redemptor MISERERE NOBIS | AGNUS..MUNDI Nostra salus pax vera Deus altissima virtus DONA NOBIS PACEM Ascensio Domini
ah47393 Tp AGNUS Factus homo sumpta de virgine carne Maria MISERERE | AGNUS Quem genuit mater sine patre pater sine matre MISERERE | AGNUS Virginis auxilio propulsis hostibus omne DONA NOBIS PACEM De BMV
ah47395 Tp Spes es luxque decus famulis qui Christe misellis | Laurea nam statuis praemia tuta tuis
ah47413 Tp Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | Adsis placatus virgo de virgine natus | Agnus * | Virgine virgo satus nostros depelle reatus | Agnus * | Pacem venturam pacem numquam perituram Nativitas Domini
ah47415 Tp AGNUS Splendor Christe patris et perpes gloria matris | AGNUS Qui quam formasti te sacra prole beasti | AGNUS Gloria sanctorum laus matris origo bonorum DONA
ah47416 Tp AGNUS Flos de flore pia producta parente Maria MISERERE | AGNUS Dans vitae fructum per ligno mortis a vite MISERERE | AGNUS Sublata cladeveteris serpentis et Adae
ah47417 Tp AGNUS Laus matris splendorque patris virtutis amator MISERERE | AGNUS Mundi salvator matris pie sanctificator MISERERE | AGNUS Labe carens quo virgo parens est germine clarens DONA NOBIS PACEM
AH47431 Tp AGNUS DEI QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS Salus et vita pax perpetua lux indeficiens amator bone AGNUS Supplicum preces benigne exaudi atque tuis miserere famulis AGNUS Conditor mundi exaudi nos clemens et parce nobis regnans in aeternum | Celsa hominem ima Deum pium amando tremendoque in aeternum In Dedicatione Ecclesiae
ah47439 TpAg AGNUS DEI QUI TOLLIS PECCATA MUNDI Rex aeternae gloriae qui das locum veniae miserere miserere MISERERE NOBIS | AGNUS DEI QUI TOLLIS PECCATA MUNDI Qui natus de virgine sub humana specie miserere miserere MISERERE NOBIS | AGNUS DEI QUI TOLLIS PECCATA MUNDI Pater potentissime pacem nobis tribue dona nobis dona nobis DONA NOBIS PACEM
ah47439:01 TpAg Rex aeternae gloriae qui das locum veniae miserere miserere
ah47439:02 TpAg Qui natus de virgine sub humana specie miserere miserere
ah47439:03 TpAg Pater potentissime pacem nobis tribue dona nobis dona nobis
ah47442 Tp AGNUS Qui de carne puellari carnem sumens in altari es oblatus hostia MISERERE | Mater natus ex intacta per quam fracta et subacta hostis est potentia MISERERE | AGNUS Per te nobis pax est data de supernis foederata ymis sunt caelestia DONA
ah47470 Tp AGNUS Gloriosa spes reorum virgo more instrue o Maria fons hortorum lugi stilla difflue MISERERE | AGNUS Mundans lepram vitiorum hostis fraudes dissue nos virtute beans morum luto servos exue MISERERE | AGNUS Virgo tutrix pupillorum mentis sordes exue a contactu peccatorum circumventos erue DONA NOBIS De BMV
ah47471 Tp ITE Laudantes Deum atque Dominum semper MISSA EST | DEO Reddentes suis ac fidelibus cunctis GRATIAS De festis sollemnibus
ah47472 Tp ITE Pabulo refecti dextraque Domini benedicti MISSA EST | DEO Qui nos ad patrium per mortem propriam revocavit GRATIAS
ah47474 Tp ITE sine dolo et lite pax vobis MISSA EST | DEO Referamus in corde gloriam et GRATIAS
ah47474.1 Tp ITE Sine dolo et lite pax vobiscum MISSA EST | DEO Semper agite in corde gloriam etGRATIAS
ah47475 Tp ITE Pax vobis vitae MISSA EST | DEO Qui est alpha et O GRATIAS
ah47478 Tp ITE Deo servite spiritus sanctus super vos sit et MISSA EST | DEO potenti nobis miserenti ipsi demus dignas laudes et GRATIAS Dom. Pentecostes
ah47479 Tp ITE Nunc in pace spiritus sanctus super vos sit jam MISSA EST | DEO Semper laudes agite in corde gloriam et GRATIAS
ah47481 Tp ITE Benedicti et electi viam pacis pro vobis deo patri hostia MISSA EST | DEO Jam refecti et effecti membra Christi debitas concinamus condigne GRATIAS Ad Missam
ah47481:cs Tp JDĚTE Požehnaní a zvolení cestú (...) Ad Missam
ah47493 Tp ITE Sit rex caelestis vestri protector in arvis Omnibus atque horis muniat vos ex inimicis Salvos vosque regat suos quousque potentia regnet Nunc ille digna simul omnes pangite laudes MISSA EST
ah49001 Tp Gregorius praesul meritis et nomine dignus unde genus ducit summum conscendit honorem qui renovavit monumenta patrum priorum tunc composuit hunc libellum musicae artis scholae cantorum anni circulo eia dic domne eia Dom. 1 Adventus
ah49026 Tp Psallite cum laude cantate Deo fratres gratulantes tempus instat adest hora psallite jam nunc dicentes In Dedicatione Ecclesiae
ah49152 Tp Rex quia magnificus templum sibi dedicat istud TERRIBILIS Annua nempe dies sacratae jam redit aulae HIC DOMUS Quam manus omnipotens petra fundavit in alta ET PORTA Ante Dei vultum penetrant qua vota piorum ET VOCABITUR Hodie revolvat annua ista plebs sollemnia quae sunt encenia hujus ecclesiae TERRIBILIS In Dedicatione Ecclesiae
ah49262 Tp Sacra melodimata recinendo clangite cuncti nempe quae evangelica de Iohanne pertonat tuba JOHANNES Quem digito populis indicit latice baptizatum nosse cupit ipsum debeat inferis nuntiare MITTENS Homo verus deusque verax redemptio mundi Et qui cuncta tenens aequo libramine pensas AN ALIUM Decoll. Jo. Bapt.
ah49324 Tp Spes via pax fautor justorum lux decus auctor Esse perenne suo post labile dans Nicolao | STATUIT EI DOMINUS | Pro cinctu belli quem juvit post dedit illi TESTAMENTUM PACIS | Non sequitur quam morsque finis permanet exsors ET PRINCIPEM FECIT EUM | Jura relaxandi noxas sibi dansque ligandi UT SIT ILLI SAC* DIGNITAS | Quae non marcescit sed jugi luce nitescit IN AETERNUM MISERICORDIAS DOMINI IN AETERNUM | Qui caelos hodie Nicolaum fecit adire GLORIA PATRI | Esse subest unum quis par decus assit in aevum Nicolai
ah49343 Tp En venerandus adest Remaclus orbe subacto Qui ut Christi dignus polleret sorte minister O kereos kata tin taxin Melchisedech STATUIT ... PACIS Ut vigeat summus stola vernante sacerdos ET PRIN .. EUM Inter primates regni caelestis herilem UT SIT ILLI ... DIGNITAS Grex tuus o Remacle petit memorare suorum IN AETERNUM Hinc memorans psalmista Dei magnalia dicit MISERICORDIAS DOMINI .. STATUIT PACIS Pangite nunc socii laudes summe Deitati quae tanto super astra suos sublimat honore GLORIA PATRI .. AMEN Divini fuerat quoniam fervoris amator eia STATUIT EI Remacli
ah49403 Tp Laus honor virtus deo nostro decus et imperium regi nostro de sanctorum innocentium tripudio qui quanto preponeat honoris titulo praesens vobis ostendit LECTIO LIBRI APOCALYPSIS JOHANNIS APOSTOLI Qui ut aquila soli defigens lumina caeli petiit limina et testimonium perhibet de his IN DIEBUS ILLIS Ecce ego Johannes VIDIT SUPRA (..) Unde Christe supplices tanti doni memores laudes tibi reddimus altisonis vocibus | Laudis ergo gloria tibi sit et gratia patre cum altissimo qui regnat per saecula | Amen dicant omnia Nat. Innocentium
ah49404 Tp Ad decus aeterni regis civisque superni umbra revelatur hodie vetus et recitatur | LECTIO Isaias prophetae | Vox laeatabunda vates sanctissimae de te psallit jocunda jubilans haec verba prophetae | HAEC dicit Dominus | Mundi salvator et facturae dominator | AUDITE insulae et attendite populi de longe | Omnis factura miretur in hac genitura | DOMINUS ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei | Cum te de sterili produxit ventre senili | ET POSUIT os meum quasi gladium acutum sub umbra manus suae protexit me | Ut non sentires mala sed tutissimus ires | ET POSUIT me quasi sagittam electam in pharetra sua abscondit me Et dixit mihi | Ne timidus fueris quae mando cuncta loqueris | SERVUS meus es tu Israel quia in te glorificabor | Ecce palam gestes nomenque meum manifestes | ET NUNC haec dicit Dominus formans me ex utero servum sibi | In praecursorem baptistae dans et honorem | DEDI te in lucem gentium ut sit salus mea usque ad extremum terrae | Et peccatores ad me revocare labores | REGES videbunt et consurgent principes | Reges et gentes convertes signa videntes | ET ADORABUNT Dominum Deum tuum | Qui nihil ignorat orbis quem totus adorat | ET SANCTUM Israel qui elegit te | O vox clamantis o signifer altitonantis turbae sperantis in te memor esto praecantis Joannis Baptistae
ah49410 Tp Laudabilis miles et praepotens quem visitavit exaltis oriens In hora mortis quam fuit patiens pulchre declarat praesens Stephani
ah49415 Tp Venturum te cuncti dixerunt prophetae | Nasciturum esse de virgine | Cuncti te exspectant et omni plebe
ah49454 Tp Rector summe creans et regens omnia IN TABERNA | Supplices nos tuos adjuva | Tua nos salvet gratia | Nostra delens peccamina | Paradisiaca ducens ad gaudia | Illuc nos perduca divina gratia | Ut te laudemus in saecula CULIS JUSTO In Dedicatione Ecclesiae
ah49461 Tp Psalle ludens Thalia et melos chorda nobili concrepa | In tanta matris Dei gratia | Qua plena manebit per saecula | ALLELUIA Post paterni verbi partum virgo inviolata Maria et intacta permansisti POST PARTUM VIRGO INVIOLATA PERMANSISTI | Dei genitrix quia sic meruisti fieri ideoque fragilis memor esto saeculi et totius sceleris oratrix DEI GENITRIX | Intercede pro nostris pia delictis et multimodis simul nequitiis qui nostris non valemus meritis tuis adjuvemur suffragiis INTERCEDE PRO NOBIS Purificatio Mariae
ah49490 Tp ALLELUIA Alma agmina splendida super sidera tot civium supernorum adorant conlaudant | Dominum omnium viventem regnantem tot laeta per saecula VOX EXULT Et salutis et laetae jucunditatis aeternae juventutis ET SALUTIS In tabernaculis justorum pax | Lux jucundaque laetitia | Gaudentes laetentur omnes | Jubilant juvenes senes | Sedulo dulcibus cantibus Domino INTABERNACULIS Justorum electorum omnium bone Domine rex aeternae jam salva nos omnipotens creator caelibum angelorum omnium caeli terrae maris omnium rex regum JUSTORUM
ah49490.1 Tp ALLELUIA VOX EXULTATIONES Et salutis et laetae jucunditatis aeternae juventutis | In tabernaculis justorum pax | Vox jucundaque laetitia | Laetentur juvenes senes | Jubilent dulcibus hymnis | Et viri feminae sic sine jam fine
ah49497 Tp lUSTUS UT | Et sicut lilior candor In gloria splendebat coram Christo beate Johannes | ET SICUT rosarum pulchritudo magis hoc magnum decorem quasi arbor in tellulas quem vocitatur nomine CEDRUS Joannis Baptistae
ah49499:1 Tp Laetetur alma fidelium ecclesia quae Christi morte redempta felix permanet in saecula regnans in gloria perpetua retinens caelica in caelestibus praemia ALLELUIA Comm. unius Confessoris
ah49499:2 Tp Justus ac probitate dignus Germinans pacis et vitae dona hereditavit Sicut lilium et gloria rosarum Comm. unius Confessoris
ah49499:3 Tp Et floret gratia cum lucis lampade perpetuae fulgebit feliciter Ditatus munere justitiae virtutum meritis florebit IN AETERNUM Comm. unius Confessoris
ah49499:4 Tp Ante Dominum Deum qui Dominus est omnium qui salvat omne saeculum qui fert omnium subsidium qui condolens nostrum interitum pro nobis sui sanguinis pretium dedit Comm. unius Confessoris
ah49509 Tp Salvator mundi te resurgente rex adorande pastor bone gregem conservare digneris precare Dom. Resurrectionis

Pages