Psl

Prosula (a type of trope - Tp): A prosula is a text created to fit a melisma in Gregorian chant. Alternative terms similarly employed in the medieval manuscripts include ‘prosa’, ‘tropus’ and ‘verba’. (Steiner, Oxford Music Online).

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 51 - 76 of 76 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
007777.Tp2 Psl Auri thuris atque myrrhae tria dona mysticae quo sabei notant regi insublime jubilemus hodie thure deo redolentes corporis sacramine myrrha mortis triumphantes salutis luctamine stella duce veniamus ad solem justitiae sicque gaudemur aurum thus et myrrham
007777.Tp3 Psl Cernunt eorum nova signa magi per ethera petunt alacres novelli pueri cunabula apertis thesauris offerunt pretiosa munera aurum thus et myrrham quae tria gerunt mystica in auro terrea regis imperia in thure caelica theos uranica et in myrrham suam
007777.Tp4 Psl Stella duce convenerunt tres reges et cognoverunt regem natum | Olim stella lux et forma fuit agnoscendi norma ipsum dei filium | Jam terris appropinquabat quam phebus non offuscabat in multis notabilis | Haec cum fixis non manebat cum planetis non currebat sed mansit immobilis | Haec dies epiphania simul theophania Bethania dicitur | Hac Jesus magis monstratur in Jordanis baptitzatur aqua vinum cernitur | Magi qui stellam viderunt Jerosolimam venerunt rex natus requiritur | Ex hoc Herodes turbatur doctos scribas sciscitatur ubi Christus nascitur | Qui respondentes dixerunt et in scriptis ostenderunt vatis testimonium | In Bethleem nasciturum in Israel regnaturum populum quem proprium | Magi domum intraverunt se postrantes obtulerunt preciosa munera | Virgo castus conjugatus per hos tres significatus aurum dent et coetera Epiphania
007904.Tp1 Psl Caeli cives clara veste sacro fecit coetu veste Christum super ethera ab angelo deportatus super thronos collocatur genitoris dextera die namque quadrageno caelo subiit sereno serena palatia a caelis quondam egressus hic ad caelos est regressus patris providentia verbum patris quod descendit hic est ille qui ascendit supra caeli sidera ascendit ut ascendamus corda nostra succedamus per infusa munera convescens suis ajebat sicque pneuma promittebat sempiterna gaudia nixi Christus hinc abisse paraclitus non venisse septiformis gratia cives clamant Galilaei viri veri testes dei quid nunc astra cernitis deus quippe sordi mundi sic ipsum in fine mundi venturum videbitis
007904.Tp2 Psl In eadem quippe carnis efficie qua Christus paternum subiit sedile | Venturus est arbiter orbis terrae singulorum commissa discutere | Nos illi pio praecum libamina fundamus pectore ut adveniens compotens aeterne nos regat patriae | Togatasque suas candido vellere niveum perducat oves ad ovile | Sibique faciat adhaerere necnon et cum suis conregnare
007904.Tp3 Psl Ita fiet in novissima quando tuba canunt angelica ibi solventur nexis vincla et insurgent cinerum scuptilia tunc exultabunt ossa humiliata terrebuntur quondam superbissima judicabuntur facta cordis et yma quisque sua tenet scripta frivola sicut enim scandit in patris dexteram regnaturus per aeterna saecula sic veniet magnus in sua gloria judicare saeculorum saecula
600178.Tp1 Psl Columbarum tui sunt oculi jubar clamor tocius saeculi stella maris mater egregia quae letaris in caeli regia mater patris pudoris speculum prime matris delens piaculum angelorum transcendens culmina extas quorum sublimis domina ergo ave salvatrix gentium et suave robur languentium ave inquam o virgo gravida super montem Libanum candida tu caelestis vera testis existens mysterii deum paris singularis compors puerperii jamjam venit balsamita caeli splendor mundi vita virginalis gloria sonet tua vox suavis veniamque donet pravis post haec transitoria conspectui redemptoris infer vota peccatoris mater illibata decenter ornata monilibus sacris castitatis dux sincere miserorum miserere nosque aure pia exaudi Maria suffulta argenteis
600178.Tp2 Psl Jam est nostra advocata super caelos exaltata apud regem gloriae patris sinu collocata a filio coronata in regno letitiae salutari meruisti quia te non extulisti tantae prolis gaudio per hanc prolem non es lesa permansisti sed illaesa tuo puerperio propter nostros est reatus ex te deus humanatus ut nos a miseria relevaret hujus mundi ne possemus hic confundi hostium invidia ergo salva peccatores ut non timeant terrores pravorum spirituum per te salvi mereantur visu dei ut fruantur tecum in perpetuum suffulti
600295.Tp1 Psl In saecula sempiterna cujus majestas fulget in caelo pariter regens omnia | Cui laus sit et gloria ac honor virtus per cuncta saecula
600295.Tp2 Psl Plaudat odas
600785.Tp1 Psl Nunc hodie summa voce a patre nixa vere loquebantur dei magnalia spiritus repleverat adveniens spiritusque super eos ardens in igne cum repente facta voce coeperunt singuli dicere partes Libiae Cirenen et Asiae Cretes et medi Arabes Elainite paraclite tipertite […] sordes nostras dilue voces junge angelorum in caelesti curia quo canamus a te semper
600986.Tp1 Psl Per saecula cuncta te laudat factura | Qui trinus et unus regnas majestate fulgida et omnia regna per te disponis per tempora | Caelestia et infera simul tu gubernas omnia et cuncta creatura tibi famulatur per saecla | Concinit haec pie rex sors beata haec votiva tibi pandit carmina | Petimus preces piae rex nostras ablue culpas ut ad superas nos ferat tua dextera choreas | Tibi simus devoti
601320.Tp1 Psl Insignia martyrum agmina | Inmania flagra [...] | Jussa omnia spreuntes annica | Dex [...] | Sanguine agni
602384.Tp1 Psl Ut sit plena nostra refectio cumulatur praesens oblatio cum sit una sub dupla specie presentatur pro plena facie quam in Christo quem vere sequimur feliciter tandem assequimur
a01089P Psl Properans laetus jam tripudiat inter agmina sanctorum sine fine jubilat voce simul consona ipsum nam patronum rogitemus nostras preces ut extollat super astra cum martyrii palma Clementis
a01304P Psl Terminus et idem interminus | Producens omnia in esse ex non esse | Horum quaedam roborans aeternaliter in esse | At quaedam rediens aeternum in non esse | Plastes ke piitis uranu tis gis ke talassis ke tu stereomatos | Ke panton osa en aftis isin apo udenu | Soi Kyrie fos fotismos ischis dinamis exusia niki eucharistia axioma | Eulogia timi despotia | Euprepia sotiria yrini charis zoi doxa | Epenos emorfia fronesis archia | Sy ilion selinin ke asteras ear ke teron | Fausin antholon dismon ydata epurania | Erga ton dactilon su pros offelian imon | Ne sy ethemeliosas | Tin oikumenin tis gis orea perata | Pasan autis ke to pliroma | Epi tin asfalian autis estereosas | Utos ecrateoti ton eona keti u klitissete | Hel eloim sadai lecha tol armadoch nechama kadussa eoh mod gesua | Suson nesim chatoba | Soon colli sonoth nefes kibor | Salam laath cedek | Noga hallel sela ith lanon the illa | Kedulla godel ken kadol malchud olam | Elpis agalliasis oreotis praotis ictirmos | Ke litrosis terpnon feggos kauchima | ke ypsosis exomologisis | asma neon alalacmon | Ke eleimosyni is tus eonas to eonon | Quod perduce te victis totiens sali fluctibus | Instar rupibus nivosis cera uniorum | Vennon nubium teterrimis collisionibus | Et ventorum molibus bracchio virtutis | tuae domitis | Atque prospero cursu dispositis | Domnus Willibaldus vellae suum et | constantiam vocabulo exprimens | Mare per et terras eundo et reduendo | Plagis per quam plurimis | Passionum labe multimoda | Doloris omnigena speciae | Summa miseria | Labore maximo | Periculorum pondere et casibus | millenis pregravatus | Huc ad nos usque salvus pervenit Willibaldi
a04571.Tp1 Psl Sitiat ardens pocula ad aeterna mens nostra | Perennis auriat ut sophiae fluenta qua nos met divina faciet visio sine meta aeterna praecepta gloria mortis noctis per empta | Regnum sume sumus vitae
a07203.Tp1 Psl Fons divini luminis et inaccessibilis dux caelestis ordinis et intelligibilis lumen indeficiens lux sanctorum celebris veni nos illumina sedentes in tenebris
a07203.Tp2 Psl Nox clarescat mens purgetur homo natus emmendetur dulci voce conformetur pura conscientia patri proli jubilemus sanctum pneuma praedicemus unam laudem tribus demus quos uni essentia pater creans increatus nascens ab ab aeterno natus amos ab his derivatus sunt una substantia tres personae trinitatis unum esse deitatis et idem per omnia distinguntur tres personae quamvis sua natione non humana ratione discernuntur talia pater proles et spiramen opem praestent et solamen nobis reis et levamen a peccati sarcina
a07638.Tp1 Psl Deposcens per concesso sibi perpetim praemio robur nobis quo lupo resistamus nequissimo sicut ipse catholico prophanae genti resistit in templo discutiens cum studio fidei lumen illam convincendo et in aulae stellantis fastidio valeamus gaudere cum domino deposcimus Augustini
a07650 Psl Laudes deo devotas dulci voce ac sonora plebs decantet catholica spiritus sancti gratia apostolis die hodierna in igneis lingua est infusa paradisi praesentia emundet nos a peccati macula pura sibi aptans habitacula charismatum haec munera pectoribus nostris pius infundar vita nostra ei ut complaceat per saeculorum saecula conclamemus alleluia sit deo laus potestas honor virtus et gloria amen
a07804.Tp1 Psl Consors lucis sempiterne confessor Dominice contemplator sume vitae nostras voces suscipe sed te Christo supplicante pro nobis assidue | Postulamus ut queamus a peccatis surgere confer mores potiores fultos vita celibe quos reatus veteratus inquinat cottidie | Quo sanctorum confessorum consertur es gloriae ordo tuus non te finit gregis vota spernere quem indigni profitemur sola fore specie | Dum cantamus dum laudamus auctorem justitiae fac ut latens bene patens sit cor voci simile fovens mentes te colentes pietatis fomite ad superna tecum regna duc nos recto tramite Dominici Silensis
a08344.Tp1 Psl Intercede clemens domina pro grege | Quem natus ex te sacro redemit sanguine | Verbum quod est sine principio natum de patre fecitque quod est omne | Caro factum de te natum est virgine manente divo flante pneumate | Teque flebile astante viseris moritur in cruce agnus mundi pro crimine deus reo pro homine | Profligato flegetante surrexit scandit in axe regit omnia cum patre judex venturus in fine | Apud quem nunc assidue | Nostrae memor miseriae De BMV
a08373.Tp1 Psl Precator in curia caelesti clemens adesto prece sedula | Pro nobis qui tuo celebramus venerantes nunc sollempnia | Et quae plaudit nostra carmina laudum gaudes caterva | Suscipe nam tua supplices pangimus magnalia | Jam jamque sufragans exora | Impetrans noxarum veniam | Clemens atque precator accede Laurentii
a08381.Tp1 Psl Celebrat nimium laetabunda | Laudum carmina pertonans et resultans | Dilecto domini qui tanta fulsit gratia | Ut matrem virginem Christus de cruce Mariam | Virgini sacro sub rogaret velut propriam | Cujus nunc festum sacro sancta gaudens et laetare Joannis Evang.
g03466 Psl Jubilemus et cantemus filii ecclesiae | Noster coetus assit laetus vira tenens patriae | Vox sonora vox decora vox summe laetitiae | Vox paterna ab aeterna sede datur gloriae | Deus unus atque trinus de claratur hodie | Pater voce proles nece spiraris (...)

Pages