007569

Full text: 
Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus referam nescio quia quem caeli capere non poterant tuo gremio contulisti
Genre: 
CAO: 
7569
CAO concordances: 
CGBEMVHRDFSL

Concordances in the Cantus Index network

Tropes

Displaying 1 - 4 of 4
Cantus ID Genre Full textsort descending
007569.Tp1 Tp Beata es virgo gloriosa inter omnes mulieres benedicta nulla est similis ex omnibus feminis neque erit in aeternis umquam saeclis | Hodie Christus natus est ex te prophetae sicut dixerant ante in Bethleem Judae vagit in praesepe
007569.Tp2 Tp Gloria et honor proprietas patri sit deo cuncta qui creavit simul et nihilo | Virtus et potestas salus dei filio visitare qui venit mundum de caelo | Eadem cuncta sint paraclito ex quo est conceptus in utero | Sicut erat in principo et in omni evo gloria patri et filio et sancto spiritu
007569.Tp3 Tp Laudes sancta virginitas quas tibi feram nescio cum nostro tuo sanctitas non egeat obsequio nostra tamen fragilitas tuo fulta praesidio grates tibi fert debitas pro dulci patrocinio quia preces sollicitas pro nobis fundis filio et nos pia resuscitas de mortis ergasterio divina dante gratia mundo confers remedium quamvis sis viri nescia factorem paris omnium virginitatis lilia manent post puerperium humana sapientia non capit hoc mysterium caelesti providentia intacta gignis filium tu es reorum venia tu es salvatrix gentium
007569.Tp4 Psl Virginibus beatior cunctis benedicta per eum ab omni mundo generatione laudanda virgo | Doxa patri semper ingenite cunctorum conditori deo prolique suae ex virgine hujus mundo nate et consolari almo