O castitatis signifer et fortitudo martyrum utrisque reffens praemia audi benignus supplices | Haec virgo magni pectoris beata sorte duplici binaque palma nobilis hic tollitur praeconiis | Haec te fateri pertinax tortoris acre bracchium armavit in se strenue tibique fudit spiritum | Sic saevientis vulnera et blandientis vincere mundi docens illecebram fidem docet nos integram | Hujus favore debita nobis remittas omnia fomenta tollens criminum tuamque subdens gratiam | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula
Quia verbum hodie est caro factum ex virgines stirpe davitica | Olim quod vates cuncti praecinere fore venturum et mundi cuncta tollere peccata | Virgo virga Jessea floruit Maria attulit vitae fructum mater intacta | Quis audivit talia cuncta per saecula quod virgo incorrupta sit mater feta | Casta Mariae gestant viscera qui palmo concludit omnia | Gremiis fert haec sacrosancta quem mundus non capit figura | O semper benedicta quae tale pignus hodie edidisti alma | Ave gratia plena dominus tecum beata quia tu es virgo enixa | Cui innumera ac praemaxima caelestis boat splendens caterva | In altis gloria deo sit magna pax hominibus atque in terra