- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007569 | R | Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus referam nescio quia quem caeli capere non poterant tuo gremio contulisti |
| 007569a | V | Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui |
| 007569Pza | [M] | Beata es virgo et gloriosa |
| 007569za | V | Accipe et quascumque indignas ... |
| 007569zb | V | Ave Maria gratia plena ... |
| 007569zc | V | Benedicta et venerabilis es |
| 007569zd | V | Virginibus beatior cunctis |
| 007569ze | V | Doxa patri semper ingenito ... |
| 007569zf | V | O gloriosa femina excelsa ... |
| g03112 Gr | Benedicta et venerabilis es tu Anna matrona nobilis quae sanctae dei genetricis mater es nostrae salvatricis |
| 006165c V | Benedicta es et venerabilis virgo cujus viscera merverunt portare dominum |
| g01804 Cm | Benedicta et venerabilis es Virgo Maria quae sine tactu pudoris inventa es mater Salvatoris |
| g01409 Gr | Benedicta et venerabilis es virgo Maria quae sine tactu pudoris inventa es mater salvatoris |
| 204386 A | Sancta Maria genetrix dei virgo semper et benedicta per te venit ad nos salus per te redemptio nostra tu pulchra es inter mulieres tu gloriosa in choro sanctorum te deprecamur ut intercedas pro nobis ad dominum Jesum Christum |
| 006759.Tp2 Tp | Inviolata Maria intacta permanens alma | Quae meruisti portare saeculi vita | Speciosum prae filiis hominum forma | Quem laudat cuncta polorum mira turma | Sacra et inter cor eas angelicas | Virgo ascendisti benedicta | O quam praeclara es alma praeelecta | Incorrupta mater et gravida | Quae post partum virgo inviolata permansisti |
| 600950.Tp3 Tp | Quia verbum hodie est caro factum ex virgines stirpe davitica | Olim quod vates cuncti praecinere fore venturum et mundi cuncta tollere peccata | Virgo virga Jessea floruit Maria attulit vitae fructum mater intacta | Quis audivit talia cuncta per saecula quod virgo incorrupta sit mater feta | Casta Mariae gestant viscera qui palmo concludit omnia | Gremiis fert haec sacrosancta quem mundus non capit figura | O semper benedicta quae tale pignus hodie edidisti alma | Ave gratia plena dominus tecum beata quia tu es virgo enixa | Cui innumera ac praemaxima caelestis boat splendens caterva | In altis gloria deo sit magna pax hominibus atque in terra |
| a00177.14 H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Nobilitas anni mensium decus alma dierum horarum splendor scrupula puncta fovent | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Funeris exsequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Sollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Solve cathenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quicquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Tunc tumulum repetens post tartara carne resumpta belliger ad caelos ampla tropaea refers |
| g01421c.1 OfV | Benedicta et venerabilis virgo Maria cujus viscera meruerunt portare dominum Christum |
| ah53097 Sq | Alle caeleste nec non et perenne luia | Dic paraphonista cum mera symphonia | Turba et canora palinodias canta | Nam omnis usia hanc Christi genetricem die ista | Congaudet exortam per quam sibi sublatam capit vitam | Davidica stirpe sata Davidis ad sceptra est regenda prole fecundata | Nec gravidata viscera sunt tamen per ulla patris membra sed ex fide sola | Ab arce summa angelus astat Maria inquit alma | Ave plena gratia sacra et benedicta feminas inter omnes paritura | Regem qui dira mortis vincula damnabit mira cum potentia suum plasma solvens sponte sua atque beata donans vitam | Fit mox puella verbis credula et puerperam stupet et castam natum gestans speciosum forma regentem cuncta orbis regna | Haec est virgo non irrigata sed dei gratia florigera | Haec est sola cunctorum hera materna obscurans piacula | Velut rosa decorans spineta sic quod laedat nil habet Maria | Virgo Eva quod contulit prima Christi sponsa effugat Maria | O virgo sola mater casta nostra crimina | Solve dans regna quis beata regnant agmina | Potens enim cuncta ut mundi regina et jura cum nato omnia decernis in saecla et ultra subnixa es in gloria | Cherubim electa seraphim et agmina nam juxta filium posita sedes in dextera rutilat virtus lampas et socia | Nativitas unde gaudia nobis hodie affert annua | Et resonat camoenis aula in laude tua virgo Maria | Gaudet per climata orbis ecclesia dicens alleluia | Quod et palatia caeli clamant dindima usque dantia praeconia |