- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007569 | R | Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus referam nescio quia quem caeli capere non poterant tuo gremio contulisti |
| 007569a | V | Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui |
| 007569Pza | [M] | Beata es virgo et gloriosa |
| 007569za | V | Accipe et quascumque indignas ... |
| 007569zb | V | Ave Maria gratia plena ... |
| 007569zc | V | Benedicta et venerabilis es |
| 007569zd | V | Virginibus beatior cunctis |
| 007569ze | V | Doxa patri semper ingenito ... |
| 007569zf | V | O gloriosa femina excelsa ... |
| 200487 A | Beata es virgo et gloriosa et (...) |
| 007253b V | Beata es virgo et gloriosa et benedictus sermo oris tui |
| a06503 H | Fulget hic honor sepulchri martyris Eulaliae quem sacro signavit idem passionis stigmatae hunc vocat adesse cunctos convenit occurrere | Germinis hujus propago vel caterva confluens barchinona augusta semper stirpis aucta insignibus civium florens corona plebs fidelis inclyta | Virginem videte vestram quam sit index gloriae quaem fide probata terret sic furentem judicem praedicans crucis honorem vel salutis indicem | Haec enim caesa catomis sistitur aeculeo ceditur exungulatur atque flammis uritur terminum habere laudis inter ista nesciens | Ambiens crucis patronum in cruce suspenditur corpus illic ad honorem nix polorum protegit sic calore plena sancto passionem substulit | Hujus ex ore columba jam solutis artubus prosilit mirae per auras ceu volatu percito virginem vicisse clamans in supernis sedibus | Quae tamen dei puella gestiens percurrere lege jam mortis peracta gaudiis ad tollitur sicque risu corporato corda mulcet flentium | Lucida felix per orbem barchinon ad tolleris quae sinu pignus retentans tam salubre tam pium scilicet tanti habendo corporis consortium | O beata sponsa Christi virgo clementissima suscipe jam singulorum vota vel suspiria postulans Christum praecatu quo gementes audiat | Non iniquis serviamus mente factionibus non caro jugum rebellis suave Christi renuat sed sacri caloris omnes sanctitate fulgeant | Solve quod taedet quod urget mortis ad perniciem pestilens morbus recedat mucro hostis subruat vita sit tranquilla cunctis sint quieta tempora | Civibus occurre civis et salutem porrige esto nunc patrona nobis in relatu gratiae sicut es vicina caelis ad favorem gloriae | Inter haec admixtus ipse conquirat et quiricus qui tui locum sepulchri regulis monasticis ad honorem consecravit sempiterni numinis | Ut mei post claustra carnis sis memor in aethere et minus quod hic peregi tu valenter suppleas haec tibi perlata vota vel camoena consecrans | Gloria patris melodis |
| 008375 H | Quem terra pontus aethera colunt adorant praedicant trinam regentem machinam claustrum Mariae bajulat | Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia gestant puellae viscera | Mirantur ergo saecula quod angelus fert semina quod aure virgo concipit et corde credens parturit | Beata mater munere cujus supernus artifex mundum pugillo continens ventris sub arca clausus est | Beata caeli nuntio fecunda sancto spiritu desideratus gentibus cujus per alvum fusus est | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
| ah09131 Sq | Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae | Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus | O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie | His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites | Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria | Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium |
| 002860 A | Felix namque es beata virgo Maria quae et genetricis dignitatem obtinuisti et virginalem pudicitiam non amisisti |
| g02758 Cm | Beata es virgo Maria quae dominum portasti et in aeternum creatorem deum intercede pro nobis |
| 203536.1 A | O quam gloriosa es virgo quae totius decoris regnas cum domino et adoptato perfrueris thalamo o pia virgo alleluia |
| 006164a V | Audi scholastica virgo et sponsa Christi beata es quae propter deum mundum odisti |
| 006168 R | Beata mater et innupta virgo gloriosa regina mundi intercede pro nobis |