Oratio pauperis cum anxius fuerit et in conspectu domini effuderit precem suam | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat | Non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor...
Potum meum cum fletu temperabam quia elevans allisisti me et ego sicut fenum arui tu autem domine in aeternum permanes tu exsurgens misereberis Sion quia venit tempus miserendi ejus
Annuntietur in Sion nomen domini et laus ejus in Jerusalem alleluia quoniam consurgens miserebitur Sion quia venit tempus miserendi ejus alleluia alleluia
Elisabeth venit tempus pariendi et peperit filium quia magnificavit dominus misericordiam suam cum venisset ad circumcidendum puerum et vocabant eum nomine patris sui respondens mater ejus nequaquam...