- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008251 | H | Ad laudem sanctae Mariae |
| 008251a | HV | Quae pro salute saeculi et |
| 008251b | HV | Non est in mundo similis |
| 008251c | HV | Cum esset ancilla humilis |
| 008251d | HV | Tunc portabat in utero qui |
| 008251e | HV | De patre sine semine de matre |
| 008251f | HV | Credant Judaei increduli |
| 008251g | HV | Venite omnes populi rogemus |
| 008251h | HV | Gloria tibi domine |
| 005453 A | Virgo Maria non est tibi similis nata in mundo in mulieribus flores ut rosa odor sicut lilium ora pro nobis ad tuum filium |
| 005453.1 A | Virgo Maria non est tibi similis nata in mundo inter mulieres flores ut rosa flagras sicut lilium ora pro nobis sancta dei genetrix |
| ah53017 Sq | Christi hodierna pangimini omnes una | Voce simul consona nativitati magnae | Quod verbum caro factum exhibere se voluit | Mundo quem redemit jam venerat de sede patris dominus | Nuntiat angelus pastoribus ingenti currunt gaudio | Praesaepio puerum maria posuit in stabulo | Vagiens est infantulus a quo regitur omnis mundus | Vigilantes pastores audiunt tunc chorum | Angelicum in caelis psallentes gloria laus decus in excelsis deo | Quem prophetae cuncti praeconiarunt olim | Jam apparet forma quam induit dominus quem virgo mater pannis tegit | Exiguo tegitur diversorio qui arva condidit ac polum | Non ostris elegit non aurificis non rutilum venit in locum | Mariae genetricis exultabat incontaminatus alvus | Enixa est auctorem omnium dominum Joseph valde se simul recolebat admirando retractabat | Quid rei actu hujuscemodi veniret | Monitus in somnis ab angelo ut in aegyptum pergeret cum parvulo | Herodem impium fugeret qui quaerit Christum callide occidere | Nos quoque ipsum deprecemur simul omnes | Nostris ut relaxet delictis Perennis donet bonis in aeterna saecula |
| ah08103 Sq | Gaudeat ecclesia per quattuor climata mundi nunc laetitia circumfusa maxima | Temperentur organa praeparentur omnia musicorum genera hac in die fulgida | Domini innumera praedicentur opera agantur sollemnia sanctorum natalia | Qui mundi pericula vicerunt per omnia repellentes dulcia non timentes aspera | In primis sit posita mater dei inclyta Maria piisima virgo beatissima | Quae super angelica exaltata gaudia residens in gloria supra caeli culmina | Angelorum agmina ante deum posita in conspectu domini ferre nostra cantica | Vestra sunt officia adduncendi animas electorum tradita vobis est potentia | Patriarchae et prophetae pleni dei gratia subvenite miseris vestra prece sedula | Johannes qui dominum prophetavit primitus monstravit et digito nobis sit sollicitus | Apostoli qui lumina mundo estis tradita vestra est potentia ad laxanda crimina | Vos precamur consona prece quod et cantica sumatis cum gloria per ista sollemnia | Martyres fortissimi veri testes domini qui pro deo corpora dedistis ad verbera | Contemnentes omnia mundi delectamina unde super aethera in superna curia | Possidetis gaudia per aeterna saecula hujus rei gratia laetetur ecclesia | Laudes et praeconia qui pro vestra gloria concinamus inclyta per ista sollemnia | Confessorum agmina quae mundi luctamina atque carnis vitia superastis omnia | Martyribus similia meruistis praemia ad vestra sollemnia retorquete lumina | Virginum sanctissima cohors deo proxima quae corporis verbera et carnis incendia | Vicisti duplicia retinens insignia quia virgo candida et martyr purpurea | Sanctorum collegia omnium per merita quae habetis maxima per vos detur venia | Nobis ut in pagina vitae nostrae nomina scribantur per omnia saeculorum saecula |
| ah34001 Sq | Quem aethera et terra atque mare non prevalet totum capere | Asine praesepe infans implet caelos regens ubera sugens | Factor matris factus hodie est de matre | Creans diem hodie creatus in die | Nascitur mundo oriens Gabriel | Quem vocavit Emmanuel nobiscum Deus |
| 003819 A | Mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora ejus cum autem pepererit puerum jam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundo alleluia |
| 920070 PS | Psalmus David filiorum Jonadab et priorum captivorum in te domine speravi non confundar in aeternum | In justitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me | Esto mihi in deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu | Deus meus eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui | Quoniam tu es patientia mea domine domine spes mea a juventute mea | In te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper | Tamquam prodigium factus sum multis et tu adjutor fortis | Repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam | Ne projicias me in tempore senectutis cum defecerit virtus mea ne derelinquas me | Quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum | Dicentes deus dereliquit eum persequimini et comprehendite eum quia non est qui eripiat | Deus ne elongeris a me deus meus in auxilium meum respice | Confundantur et deficiant detrahentes animae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi | Ego autem semper sperabo et adjiciam super omnem laudem tuam | Os meum annuntiabit justitiam tuam tota die salutare tuum quoniam non cognovi litteraturam | Introibo in potentias domini domine memorabor justitiae tuae solius | Deus docuisti me a juventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua | Et usque in senectam et senium deus ne derelinquas me donec annuntiem bracchium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam | Et justitiam tuam deus usque in altissima quae fecisti magnalia deus quis similis tibi | Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me | Multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me | Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam deus psallam tibi in cithara sanctus Israel | Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti | Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi |
| 003971a AV | Non est similis tui in diis domine et non est secundum opera tua |
| g01210b OfV | Multa fecisti tu domine deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est quis similis tibi bene nuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna |
| ah55006 Sq | Plausu chorus laetabundo hos attollat per quos mundo sonant evangelia | Voce quorum salus fluxit nox praecessit et illuxit sol illustrans omnia | Curam agens sui gregis pastor bonus auctor legis quattuor instituit | Quadri orbis ad medelam formam juris et cautelam per quos scribi voluit | Circa thema generale habet quisque speciale stili privilegium | Quos designat in propheta forma pictus sub discreta vultus animalium | Pellens nubem nostrae molis intuetur jubar solis Joannes in aquila | Supra caelos dum conscendit sinu patris deprehendit natum ante saecula | Os humanum est Matthaei in humana forma dei distantis prosapiam | Cujus genus sic contexit quod a styrpe David exit per carnis materiam | Rictus bovis Lucae datur in qua forma figuratur nova Christus hostia | Ara crucis mansuetus his mactatur sic et vetus transit observantia | Est leonis rugientis Marco vultus resurgentis quo claret potentia | Voce patris excitatus surgit Christus laureatus immortali gloria | His quadrigis deportatur mundo deus sublimatur istis arca vectibus | Paradisi haec fluenta nova fluunt sacramenta quae irrorant gentibus | Non est domus ruitura hac subnixa quadratura haec est domus domini | Glorietur in hac domo qua beatus vivit homo deo junctus homini |