- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008251 | H | Ad laudem sanctae Mariae |
| 008251a | HV | Quae pro salute saeculi et |
| 008251b | HV | Non est in mundo similis |
| 008251c | HV | Cum esset ancilla humilis |
| 008251d | HV | Tunc portabat in utero qui |
| 008251e | HV | De patre sine semine de matre |
| 008251f | HV | Credant Judaei increduli |
| 008251g | HV | Venite omnes populi rogemus |
| 008251h | HV | Gloria tibi domine |
| 909010 Va | Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra veneratur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immense majestatis | Venerandum tuum verum et unicum filium | Sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christe | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris | Judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum | Per singulos dies benedicimus te | Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi | Dignare domine die isto sine peccato nos custodire | Miserere nostri domine miserere nostri | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum |
| a05732 H | Aeterna imago altissimi lumen deus de lumine tibi redemptor gloria honor potestas regia | Tu solus ante saecula spes atque centrum temporum cui jure sceptrum temporum pater supremum credidit | Tu flos pudicae virginis nostrae caput propaginis lapis caducus vertice ac mole terras occupans | Diro tyranno subdita damnata stirps mortalium per te refregit vincula sibique caelum vindicat | Doctor sacerdos legifer praefers notatum sanguine in veste princeps principum regumque rex altissimus | Tibi volentes subdimur qui jure cunctis imperas haec civium beatitas tuis subesse legibus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula |
| h04762 CaH | Ad te domine consilium et victoria ad te prudentia et gloria et ego tuus servus | Quia benedictus es domine in omnibus quae dedisti mihi prudentiam et ego confitebor tibi in omnibus domine deus patrum nostrorum |
| ah02021 Sq | Veni redemptor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum talis decet partus deum | Non ex virili semine sed mystico spiramine verbum dei factum caro fructusque ventris floruit | Alvus tumescit virginis claustra pudoris permanent vexilla virtutum micant versatur in templo deus | Procedens de thalamo suo pudoris aula regia geminae gigas substantiae alacris ut currat viam | Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos recursus ad sedem dei | Aequalis aeterno patri carnis trophaeo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Praesepe jam fulget tuum lumenque nox spirat novum quod nulla nox interpolet fide quo jugi luceat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula |
| 003628.1 A | Lignum vitae crucem tuam domine glorificatum est mors enim per illum damnata est et mundus omnis per illum illuminatus est omnipotens domine gloria tibi amen |
| 509502.4 Gl | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite salus nostra Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen |
| 002426 A | Domus domini fundata est super verticem montium et exaltata est super omnes colles et ad eam venient omnes gentes et dicent gloria tibi domine |
| 003677 A | Magnum hereditatis mysterium templum dei factus est uterus nesciens virum non est pollutus ex ea carnem assumens omnes gentes venient dicentes gloria tibi domine |
| 008255 H | Aeterne rex altissime redemptor et fidelium quo mors soluta deperit datur triumphus gratiae | Scandens tribunal dexterae patris potestas omnium collata est Jesu caelitus quae non erat humanitus | Ut trina rerum machina caelestium terrestrium et infernorum condita flectet genu jam subdita | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium culpat caro purgat caro regnat deus dei caro | Tu Christe nostrum gaudium manens Olympo praemium mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum rubente coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Gloria tibi domine qui scandis super sidera cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
| 008316 H | Hymnum canamus gloriae hymni novi nunc personent Christus novo cum tramite ad patris ascendit thronum | Transit triumpho nobili poli potenter culmine qui morte mortem assumpserat derisus a mortalibus | Apostoli tunc mystico in monte stantes chrismatis cum matre clara virgine Jesu videbant gloriam | Hunc prosecuti lumine laeto petentem sydera laetis per auras cordibus duxere regem saeculi | Quos alloquentes angeli quid astra stantes cernitis salvator hic est inquiunt Jesus triumpho nobili | A vobis ad caelestia qui regno nunc assumptus est venturus inde saeculi in fine judex omnium | Quo vos precamur tempore Jesu redemptor unice Inter tuos in aethera servos benignus aggrega | Da nobis illuc sedula devotione tendere quo te sedere cum Patre in arce regni credimus | Gloria tibi domine qui scandis supra sydera cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | Amen |