- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008251 | H | Ad laudem sanctae Mariae |
| 008251a | HV | Quae pro salute saeculi et |
| 008251b | HV | Non est in mundo similis |
| 008251c | HV | Cum esset ancilla humilis |
| 008251d | HV | Tunc portabat in utero qui |
| 008251e | HV | De patre sine semine de matre |
| 008251f | HV | Credant Judaei increduli |
| 008251g | HV | Venite omnes populi rogemus |
| 008251h | HV | Gloria tibi domine |
| h01723 ANT | Sicut pastor portabat perditum gregem suum sic portabam et conplectebam dicit dominus. Ego feci Ego feram Ego creavi vos Ego redemi vos Ego reficiam vos Ego sustinui Ego dimittam peccata vestra. Sanctus Sanctus Sanctus dominus deus sabaoth qui per spiritum sanctum descendisti in utero et factus es dei filius redemptor Israel |
| ah49389.1 L | Dei incarnatio nos emundet vitio psallat nostra contio nato Dei filio legatur cum gaudio | LECTIO Isaiae prophetae | Presentis festi gaudia aeterna luce splendida ita pandit ecclesia sub Jerusalem specie quae jacebat in tenebris per primi culpam hominis | SURGE illuminare Jerusalem quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est | De virginali utero obumbrante paraclyto teste vatum preconio | QUIA ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Judea enim perfida peccatis obscurissima contempnit haec presentia caelestis regni humina | SUPER te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur | Cujus ortu tripudians angelorum symphonia sub noctis conticinio dulci deprompsit organo | ET ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Stella ducente praevia ad pueri cunabula ubi lactat puerpera ipsum qui regit saecula | LEVA in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi | Ut fidei per gratiam provehantur ad gloriam | FILII tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent | Summi reges gratia qui praeconum instantia ex quadro mundi latere intra sinum ecclesiae multos in fide colligit et caeli cives efficit | TUNC videbis et afflues mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha omnes de Saba venient | Cum myrrha imputribili ad sepulturam Domini cum Deus et rex gloriae adoratur in homine | AURUM et thus deferentes et laudem Domino annuntiantes | Regnanti in saecula saeculorum Amen |
| ah49389 L | Gaude mater ecclesiae innovata laetitiae ete pura conscientia dica percipe nunctia | LECTIO Isaiae prophetae | Praeclara nobis gaudia aeterna luce splendida ita pandit ecclesia sub Jerusalem specie | SURGE illuminare Jerusalem quia venit lumen tuum | Quae latebas in tenebris per primi culpam hominis | ET gloria Domini super te orta est | Ex virginali utero obumbrante paraclyto teste vatum preconio | QUIA ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Judea enim perfida peccatis obscurissima contemnit haec presentia caelestis regni humina | SUPER te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur | Cujus ortu tripudiao angelorum symphonio sub noctis conticinio dulci deprompsit organo | ET ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Stella ducente praevia ad pueri cunabula ubi lactat puerpera illum qui regit omnia | LEVA in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi | In voce chorda tibia et laude multifaria intra tua praecordia perfruis laetitia | FILII tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent | Matris Sion scientia cujus plena sunt ubera et doctrinarum copia | TUNC videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum | Quando felix et inclita gaudebis dote regia sponsi plena muneribus et decora virtutibus | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi | O summi reges gratia qui praeconum instantia ex quadro mundi lapide intra sinum ecclesiae multos in fide colligis et caeli cives efficis | INUNDATIO camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha | Ut fidei per gratiam provehantur ad gloriam | OMNES de Saba venient aurum et thus deferentes | Myrra cum imputribili ad sepulturam Domini ut Deus et rex gloriae adoratur in homine | ET LAUDEM Domino annuntiantes | Qui patris sedes solio et matris haeres gremio tibi Christe per omnia sit decus atque gloria |