Search chants
Displaying 34701 - 34800 of 62735
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a01758.3 | H | Medium noctis tempus est prophetica vox admonet dicamus laudes domino patri semper et filio | Sancto quoque spiritui perfecta enim trinitas uniusque substantiae laudando semper nobis est | Medie noctis tempore pergens vastator angelus Aegypto mortem inferens diluit primogenita | Haec hora justis salus est in quo se vinctus angelus ausus punire non fuit signum formidans sanguinis | Aegyptus flebat fortiter tantarum dira funera solus gaudebat Israel agni protectus sanguine | Nos vero Israel sumus laetemur in te domine hostem prosternentes malum Christi defensi sanguine | Medie noctis tempore per vocem evangelicam venturus sponsus creditur regni caelestis conditor | Occurrunt sanctae virgines obviam tunc adventui claras gestantes lampades magno laetantes gaudio | Stulte foris remanent quae extinctas habent lampades frustra pulsantes januam clausam jam regni regia | Quare vigilemus sobrie gestantes mente splendide ut adveniente Jesu digni occuramus obviam | Mediae noctis tempore Paulus quoque et sileas pro Christo vincti in carcer est Christe resolve vincula nostra relaxa crimina in te sanctae credentium | Dignos nos fac rex hagie venturi regni gloriae aeternis ut mereamur te laudibus concinere | Praesta | |
| a01758.4 | H | Surgentes ad te domine atre noctis silentio vigiliis obsequiis patrum sequentes ordinem | Quem nobis dereliquerunt jure hereditario ministrantes excubiis tibi sanctae paraclite | Pari cum patre clarus est cum christo subtilismus multi modis spiritus | Grex tuus tibi deditus nullo tenatur crimine quem tuo christe sanguine voluisti redimere | Oves errantes praevide pastor bone piissime ad aula celsitudinis tuis reporta humeris | Tabefactus et saucius abscedat princeps demonum perdat praedam de faucibus insatiata ravies | Exsultet christe dominus psallat chorus angelicus laudes sonent in organo ter sanctus dicat domino | |
| a01759 | A | Benedictus dominus deus Israel et benedictum nomen tuum sanctum et honorabile in omnia saecula | De Trinitate |
| a01760 | A | Urbs provecta Caenomannis Juliani meritis tanti patris nunc praeclara suscipe sollemnia ut quo duce veritatis sumpsisti praeconia ejus ope sempiterna merearis praemia | Juliani, Epi. |
| a01761 | I | Corde puro regem Christum adoremus dominum caeli arce qui beatum provexit Julianum | Juliani, Epi. |
| a01762 | A | Ad collocandum in Galliis nove fidei fundamentum superna pietas magnificos atque industrios destinavit viros | Juliani, Epi. |
| a01763 | A | Primus igitur non tantum praesul quantum apostolus urbi Cenomannice a domino missus est Julianus | Juliani, Epi. |
| a01764 | A | Signum apostolatus ejus ipsi sunt in domino qui praedicatione ejus ab errorum tenebris ad lumen deifice fidei vocati sunt | Juliani, Epi. |
| a01765 | R | Sicut cum placidas verni clemencia temperat auras redolentes arbusta prorumpunt in flores sic pace ecclesiae restituta sancti per mundum effulsere viri fidei fulgore insignes virtutum luce admirabiles | Juliani, Epi. |
| a01765a | V | Ad christi sequenda vestigia in mansuetis corde parati sunt immitabiles | Juliani, Epi. |
| a01766 | R | Primus igitur non tantum praesul quantum apostolus urbi Caenomannice a domino missus est Julianus | Juliani, Epi. |
| a01766a | V | Ad Christi veritatem gentibus manifestandam ad conculcandam vani erroris culturam | Juliani, Epi. |
| a01767 | R | Signum apostolatus ejus ipsi sunt in domino qui praedicatione ejus ab errorum tenebris ad lumen deifice fidei vocati sunt | Juliani, Epi. |
| a01767a | V | Area tu paterni delicti ab squalore vetuste gentilitatis | |
| a01768 | R | Miles Christi gloriosae Juliane sanctissime tuo pio interventu culpas nostras ablue | Juliani, Epi. |
| a01768a | V | Ut caelestis regni sedem mereamur scandere | Juliani, Epi. |
| a01769 | R | Hic itaque Julianus romana generositate clarissimus lingua facundus justicia insignis merito fidei apparuit percaelebris | Juliani, Epi. |
| a01769a | V | Primus urbi Caenomannicae non tantum praesul quantum apostolus a domino missus est Julianus | Juliani, Epi. |
| a01770 | R | Per manus Juliani pontificis tantas Christus operabatur virtutes ut cunctis languentibus opem crucis medicamine largiretur | Juliani, Epi. |
| a01770a | V | O gloriosum praesulem o summe veritatis preconem qui tanta Christi plenus erat gracia | |
| a01771 | R | O gloriosum praesulem o summe veritatis preconem o urbs praeclara Caenomannis quae a Christo Julianum meruisti habere pastorem | Juliani, Epi. |
| a01771a | V | Eum semper in caelis merearis intercessorem quem in terris a Christo redemptore nostro | Juliani, Epi. |
| a01772 | R | Urbs provecta Caenomannis Juliani meritis tanti patris nunc praeclara suscipe sollemnia ut quo duce veritatis sumpsisti preconia ejus ope sempiterna merearis praemia | Juliani, Epi. |
| a01772a | V | Cujus vera te perduxit ad fidem assertio ejus semper tueatur ubique intercessio | Juliani, Epi. |
| a01773 | R | Splendens Lucifer velut solem post anxie noctis nunciat umbram sic Julianus post errorum tenebras exortum solem justicie Caenomannensibus nunciavit | Juliani, Epi. |
| a01773a | V | Sedentibus in tenebris et umbra mortis Julianus praeco veritatis | Juliani, Epi. |
| a01774 | R | Beatissimus Julianus Caenomansium pontifex primus virtutum fulgore clarissimus antiqui hostis superbia triumphata hodie felix et victor regna subiit sempiterna | Juliani, Epi. |
| a01774a | V | Immortalis palme adaeptus bravium regnat cum Christo in aeternum | Juliani, Epi. |
| a01775 | A | Julianus Caenomannensium pontifex primus antiqui hostis superbia triumphata hodie felix et victor regna subit sempiterna | Juliani, Epi. |
| a01776 | A | Immortalis palme adaeptus bravium Julianus Caenomannensium praesul regnat cum Christo in aeternum | Juliani, Epi. |
| a01777 | A | Ad Christi veritatem gentibus manifestandam ad conculcandam vani erroris culturam Julianus urbem peciit Caenomannicam | Juliani, Epi. |
| a01778 | A | Domine Jesu Christe jube ut resurgat adolescens iste ut tanti facti potentia et fides credentium in te roboretur et non credentium corda subdantur per te unigenitum dei vivi quem cum patre et spiritu sancto regnantem et dominantem confitemur in saecula saeculorum | Juliani, Epi. |
| a01779 | A | Mox quasi a sonno adolescens surgit a feretro et clara voce coepit clamare magnus est deus christianorum quem praedicat servus ejus Julianus | Juliani, Epi. |
| a01780 | A | At vero cunctorum clamore in caelum sublato Christus ab omnibus adoretur Christus verus deus praedicatur et famulus ejus Julianus multum reluctans et renitens ab omnibus adoratur | Juliani, Epi. |
| a01784 | A | Sacerdos magnus sanctus Martinus qui in diebus suis placuit deo et inventus est justus alleluia | Martini |
| a01785 | I | Domino sanctorum praesulum regi jubilemus in hac sacra sollemnitate pontificis nostri N. | Cuthberti |
| a01786 | A | Auctor dominorum spiritus inspirans vera fatibus per trimum fatur infantem Cuthberhtum fore praesulem | Cuthberti |
| a01793 | R | Magnificavit illum* | Cuthberti |
| a01793a | V | Statuit illi testamentum* | Cuthberti |
| a01794 | A | O magne praesul Cuthberhte cui Christus fuit vivere cui mori lucrum perenne dum post mortem vivis vere signis divinis inclyte languidos sanans a labe hinc rogamus pia prece tu pro nobis intercede | Cuthberti |
| a01795 | R | Propitius esto domine peccatis nostris nequando dicant gentes ubi est deus eorum | |
| a01795a | V | Adjuva nos deus salutaris noster et propter honorem nominis tui domine libera nos | |
| a01796 | R | Protector noster [...] | |
| a01798 | A | O quam casta mater et virgo fecunda maria quae nullam novit maculam deum portare mervit O quam casta mater quae sine ulla contaminatione concepit et sine dolore genvit salvatorem O beatum ventrem mariae quae tantam nobilem terrae protulit ut diceret corus caelestium gloria in excelsis deo et in terra pax | Nativitas Domini |
| a01800 | R | Laudemus dominum in beati abbatis Benedicti meritis gloriosi ad sepulcrum ejus aegri veniunt et sanantur | Benedicti |
| a01800a | V | Gaudeamus et exsultemus in domino beati Benedicti abbatis festivitatem celebrantes | Benedicti |
| a01801a | V | O Benedicte sidus aureum domini gratia servorum gemitus solita suscipe clementia | Benedicti |
| a01803 | A | Ecce Maria venit ad templum eum puero Jesus cujus ingressa fulget sanctuarium et omnis terra laetetur in corde suo quem acceptis lampadibus sursum psallebant dicentes benedictus qui venit in templum suo dominus | Purificatio Mariae |
| a01804 | A | Cum cognovisset vir beatus per spiritum sanctum diem vocationis suae dominici corporis et sanguinis communione percepta inter discipulorum manus erectis in caelum oculis oratione pre missa spiritum caelis reddidit | Benedicti |
| a01809 | A | Quicumque ad sanctum dei Guthlacum perducti sunt infirmi qui daemone peruasi qui pro commissis sceleribus ad venerunt mestificati omnes per divinam gratiam ipsius sancti et auxilio et salubri concilio redierunt ab eo laetificati | Guthlaci |
| a01810 | A | In lustris puer Guthlacus nobili ortus pro sapia nobiliore mentis claruit industria | Guthlaci |
| a01811 | A | Nascituro nempe illo magnum apparuit prodigium quod prorsus prefigurabat ipsum deo fore carum | Guthlaci |
| a01812 | A | Multis et enim cernentibus caelitus missa manus signavit ostium domus in qua felix edebatur infantulus | Guthlaci |
| a01813 | A | Guthlacus adolescens factus per in lecebrosos saeculi hujus ire delegit anfractus sed divina gratia preventus pedem retorsit quanto cuis | Guthlaci |
| a01817 | A | Adest dies laetitiae quo beatum Dominicum exaltavit rex gloriae per odorem mirificum | Transl. Dominici |
| a01819 | A | Magnificat Dominicum Christus novo miraculo dum odorem mirificum ejus profert ex tumulo | Transl. Dominici |
| a01820 | A | Dum forte necessaria daret membra quieti coepit secum tractare mente sagaci fallaces et fagaces fore pompas divitiasque hujus saeculi incertum ac brevem cursum finis sui | Guthlaci |
| a01821 | A | Vir prudens digna sibi meditatus nocte cum corde suo proposuit et exasse devovit soli se serviturum deo | Guthlaci |
| a01823 | R | Fulget decus ecclesiae novo clarum prodigio lucerna splendet hodie diu latens sub modio quam odore rex gloriae revelavit eximio | Transl. Dominici |
| a01823a | V | O mira suavitas inauditae fragrantiae per quam patris dignitas declaratur ecclesiae | Transl. Dominici |
| a01824 | R | Virgo pugil Christi virtutum forma fuisti verbo fulsisti dum transferri meruisti fragrat odor dulces cantant caeli agmina laudes | Transl. Dominici |
| a01824a | V | Regna tuis pande caeli doctor venerande | Transl. Dominici |
| a01825 | R | Caelebri fama nati pueri per vulgata signique mirabili in ejus exortu apparentis certa relatione comperta omnes in hoc presagio stupebant et dominum gloriae magnificabant | Guthlaci |
| a01825a | V | Coniectabant denique manum domini ad futuram puero quae apparuit nascente eo | Guthlaci |
| a01826 | R | Traditus ergo puer studiis litteralibus humanis optime artibus et divinis imbuebatur dogmatibus | Guthlaci |
| a01826a | V | Ipsos etiam annos pueritiae transcendens moribus honeste vitae | Guthlaci |
| a01827 | R | Crescebat almus puer aetate proficiebat et bonitate usque dum viriles contingeret annos ab adolescentia | Guthlaci |
| a01827a | V | Erat enim subditus parentibus humilis et oboediens senioribus | Guthlaci |
| a01828 | R | Cum invicto Christi militi Guthla covalida per triduum fieret conluctatio contra principes potestatis aeris hujus adstitit ei subito sanctus Bartholomeus apostolus fidissimus illi in deo patronus confortans eum et dicens constant esto fili ne paveas neque deficias | Guthlaci |
| a01828a | V | Ad ero namque tibi auxiliator tutissimus in cunctis necessitatibus | Guthlaci |
| a01829 | A | Gemma sub terra latuit despecto jacens loculo cujus virtus apparuit multiplici miraculo | Transl. Dominici |
| a01830 | A | Corpus sacrum quod fuerat apotheca charismatum universam exsuperat fragrantiam aromatum | Transl. Dominici |
| a01831 | A | Tumba mira fragrantia profundens vim odoris corda reddit ardentia in laudem salvatoris | Transl. Dominici |
| a01832 | A | Superans fragrantiam odor pigmentorum cumulum et gloriam monstrat praemiorum | Transl. Dominici |
| a01833 | A | O quantus stupor populi quanta fratrum laetitia dum loco sacri tumuli mira prodit fragrantia currunt senes et parvuli ad sancti beneficia | Transl. Dominici |
| a01834 | A | O speculum munditiae carnis carens spurcitia tuae colentes hodie translationis gaudia transfer ad regnum gloriae post hujus vitae stadia | Transl. Dominici |
| a01835 | A | Fortis belliger domini Guthlacus accedens ad servitutem militiae ipsius preparavit se ad temptationem contra malignorum spirituum incursus | Guthlaci |
| a01836 | A | Confortatus in domino et in potentia virtutis ejus induit se armatura dei ut possit stare adversus insidias diaboli | Guthlaci |
| a01837 | A | Ut in omnibus esset perfectus hic miles dei succinxit lumbos suos in veritate induit loricam justitiae fumens scutum fidei et galeam salutis cum gladio spiritus | Guthlaci |
| a01838 | A | Omniscius domini spiritus qui repplet orbem terrarum sincerum sancti viri Guthlaci repplevit animum quo et rerum causas ab sentium et eventum nosceret futurorum | Guthlaci |
| a01839 | A | Juvenis quidam acerrime nimio vexatus demone per quadriennium aparentibus suis perductus est ad virum dei Guthlacum quo jejunante et orante per triduum ille sanitatis est adeptus remedium | Guthlaci |
| a01840 | A | Ad limina ejusdem sancti viri ducitur et alius qui cingulo ipsius precinctus et amentia caruit et loquendi usum recepit | Guthlaci |
| a01841 | A | Fama virtutum beati viri volitante confluebant ad eum undique ut vel corporis recepta gauderent sospitate vel salutem consequerentur animae | Guthlaci |
| a01842 | A | Laudabilis vitae vir Guthlacus gradiens in omnibus mandatis domini et justificationibus suo fuggerente et obtestante episcopo sacerdos est effectus ut in consecrando Christi corporis et sanguinis mysterium fiducialius immolaret deo laudis suae sacrificium | Guthlaci |
| a01843 | A | Ad erat pascha domini et transitus sacro sacerdotis ejus Guthlaci quo festo mediante sole terris oriente sed et maximo caelitus splendore coruscante percepta vivifica communione in caelum oculis ac manibus elevatis reposcentibus se civem reddidit angelis | Guthlaci |
| a01844 | A | Almus sacerdos Guthlacus corporis tactus egritudine prescivit ac praedixit diem dissolutionis suae unde et pulsanti domino januam promtus extitit aperire quo per ipsum et ad ipsum caelestem mereretur ostium liberius penetrare | Guthlaci |
| a01846 | A | Collaetetur turba fidelium triumphantis athletae gaudio qui conservans pudoris lilium et coruscans doctrinae radio dum pro fide subdit martyrum trino felix potitur bravio | Petri, Mart. |
| a01847 | H | Rex angelorum prepotens qui sponte pauper factus es ut nos per evum divites in ethre tecum poneres | Largire nobis prospera crucis sacra sollempnia gratesque da psolvere nagne tuae clementiae | Qui sustinens obprobria fel vincla sputa verbera mortemque nobis perpetis vitae parasti gloriam | Nunc clarus in regno tuo nostri memento quaesumus ut cum latrone perfrui da paradisi gaudiis | Tecum patrem piissimum simulque sancto spiritu inferna terre sidera tremunt adorant concrepant | |
| a01848 | A | Martyres Christi dixerunt irrationabilis et prava persuasio est Deum conditorem caeli et terrae non confireri et colere idola manu facta | Gervasii, Protasii |
| a01851 | A | Sanctorum martyrum gloriosa certamina piis semper laudibus haec atollat ecclesia qui pro amore Christi nominis poenas per tulerunt in menso certamine horum meritis et precibus omnen tuam rege plebem in cunctis temporibus | |
| a01852 | A | Adesto nobis domine martyrum deprecatione sanctorum et quos pat pro tuo nomine tribuisti fac tuis fidelibus suffragari | |
| a01853 | A | O egregii martyres Christi Gervasi et Protasi qui tam acerba pertulistis tormenta pro amore regis angelici unde exsultent hodie agmina caelestia et curn gaudet omnis turba christicola ex largito vobis triumpho a domino nostro oramus sublimibus vestris ut mereamur adjuvari suffragiis | Gervasii, Protasii |
| a01854 | A | In vocem supplicantium intendant Domine quesumus aures tuae pietatis ut tibi bene placitis precibus et meritis amabilis tui Amandi nos a cunctis liberes vitiis et periculis. | Amandi |
| a01855 | A | Magnificamus te deus benigne salutaris noster qui in sanctis tuis mirabilis semper es cujus gratia largiente beatus Amandus sacerdos magnus sanctitate perspicuus doctrina clarus miraculis choruscus effulsit et ideo te supplices exposcimus ut ejus sacro obtentu nostra deleas crimina cuncta submoveas noxia gaudia tribuas sempiterna | Gervasii, Protasii |
| a01857 | PS | Usquequo domine oblivisceris me | |
| a01858 | A | Inclytus pontifex Amandus in sanctitare et justitia coram deo suo omnibus vire sue serviens diebus in illo probatus atque perfectus die hodierna carnis vinculis absolutus ad caelos est evecrus congaudentibus sibi angelorum choris et cunctis celicolis concinnentibus benedictus deus | Amandi |
| a01859 | A | O venerande et amabilis pater Amande filiorum tuorum pia vota suscipe et dum in conspectu benigni Jesu cum sanctis ejus inenarrabilis gloria frueris nostri petimus apud ipsum memor esse digneris et dulci prece deposce ut qui hic tuam exsultantes annua veneramur festa illic tecum mereamur festa habere continua | Amandi |
| a01861 | A | Ascendens Christus in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus alleluia | Ascensio Domini |
| a01862 | A | Hanc invenit viligantem sponsus stans ad hostium cum lucerna clarum dantem et gratum hospitium | Margaritae |
| a01863 | A | Sponsus hujus virginis candidus et rubicundus dat verba dulcendinis cum praecunctis sit facundus | Margaritae |
Pages
No search term provided.