Search chants

Displaying 48651 - 48700 of 62543
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
g02489 Cm Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa concupivit anima mea testimonia tua domine et dilexit ea vehementer
g02489a CmV Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini Sabinae
g02489b CmR Oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium justitiae tuae Sabinae
g02489c CmV Qui timent te videbunt (...) Sabinae
g02489e CmR Servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo Sabinae
g02490 Al Alleluia Surrexit dominus vere et apparuit Simoni Petro at illi narrabant eis quomodo cognoverunt eum in fractione panis Fer. 3 p. Pascha
g02496 Al Alleluia O virga mediatrix sancta viscera tua mortem superaverunt et venter tuus omnes creaturas illuminavit in pulchro flore de suavissima integritate clausi pudoris tui orto De BMV
g02497 Sq O virga ac diadema purpurae regis quae es in clausura tua sicut lorica tu frondens floruisti in alia vicissitudine quam Adam omne genus humanum produceret ave ave de tuo ventre alia vita processit qua Adam filios suos denudaverat o flos tu non germinasti de rore nec de guttis pluviae nec aer desuper te volavit sed divina claritas in nobilissima virga te produxit o virga floriditatem tuam deus in prima die creaturae suae praeviderat et de verbo suo auream materiam o laudabilis virgo fecit o quam magnum est in viribus suis latus viri de quo deus formam mulieris produxit quam fecit speculum omnis ornamenti sui et amplexionem omnis creaturae suae inde concinunt caelestia organa et miratur omnis terra o laudabilis Maria quia deus te valde amavit o quam valde plangendum et lugendum est quod tristitia in crimine per consilium serpentis in mulierem fluxit nam ipsa mulier quam deus matrem omnium posuit viscera sua cum vulneribus ignorantiae decerpsit et plenum dolorem generi suo protulit sed o aurora de ventre tuo novus sol processit qui omnia crimina Evae abstersit et majorem benedictionem per te protulit quam Eva hominibus nocuisset unde o salvatrix quae novum lumen humano generi protulisti collige membra filii tui ad caelestem harmoniam De BMV
g02498 Sq O viridissima virga ave quae in ventoso flabro sciscitationis sanctorum prodisti cum venit tempus quod tu floruisti in ramis tuis ave ave sit tibi quia calor solis in te sudavit sicut odor balsami nam in te floruit pulcher flos qui odorem dedit omnibus aromatibus quae arida erant et illa apparuerunt omnia in viriditate plena unde caeli dederunt rorem super gramen et omnis terra laeta facta est quoniam viscera ipsius frumentum protulerunt et quoniam volucres caeli nidos in ipsa habuerunt deinde facta est esca hominibus et gaudium magnum epulantium unde o suavis virgo in te non deficit ullum gaudium haec omnis Eva contempsit nunc autem laus sit altissimo De BMV
g02498d CmR Exspectabam salutare tuum domine et mandata tua dilexi Sabinae
g02499 Sq O praesul verae civitatis qui in templo angularis lapidis ascendens in caelum in terra prostratus fuisti propter deum | Tu peregrinus a semine mundi desiderasti exul fieri propter amorem Christi | O mons clausae mentis tu assidue pulchram faciem aperuisti in speculo columbae | Tu in absconso latuisti inebriatus odore florum per cancellos sanctorum emicans deo | O culmen in clavibus caeli quod propter perspicuam vitam mundum vendidisti hoc certamen alme confessor semper habes in domino | In tua enim mente fons vivus clarissima luce purissimos rivulos eduxit per viam salutis | Tu magna turris ante altare summi dei et hujus turris culmen obumbrasti per fumum aromatum | O Disibode in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis aedificasti in duabus partibus per filium hominis | In alto stas non erubescens ante deum vivum et protegis viridi rore laudantes deum ista voce | O dulcis vita et o beata perseverantia quae in hoc beato Disibodo gloriosum lumen semper aedificasti in caelesti Jerusalem | Nunc sit laus deo in forma pulchrae tonsurae viriliter operante | Et superni cives gaudeant de his qui eos hoc modo imitantur | O Disibode in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis edificasti in duabus partibus per filium hominis Disibodi
g02500 Sq O Euchari in laeta via ambulasti ubi cum filio dei mansisti illum tangendo et miracula ejus quae fecit videndo tu eum perfecte amasti cum sodales tui exterriti erant pro eo quod homines erant nec possibilitatem habebant bona perfecte intueri tu autem in ardente amore plenae caritatis illum amplexus es cum manipulos praeceptorum ejus ad te collegisti o Euchari valde beatus fuisti cum verbum dei te in igne columbae imbuit ubi tu quasi aurora illuminatus es et sic fundamentum ecclesiae aedificasti et in pectore tuo coruscat dies in quo tria tabernacula supra marmoream columnam stant in civitate dei per os tuum ecclesia ruminat vetus et novum vinum videlicet poculum sanctitatis sed et in tua doctrina ecclesia effecta est rationalis ita quod supra montes clamavit ut colles et ligna se declinarent ac mamillas illius sugerent nunc in tua clara voce filium dei ora pro hac turba ne in cerimoniis dei deficiat sed ut vivens holocaustum ante altare dei fiat Eucharii
g02501 Sq Columba aspexit per cancellos fenestrae ubi ante faciem ejus sudando sudavit balsamum de lucido Maximino calor solis exarsit et in tenebras resplenduit unde gemma surrexit in aedificatione templi purissimi cordis benevoli iste turris excelsa de ligno Libani et cupresso facta hyacintho et sardio ornata est urbs praecellens artes aliorum artificum ipse velox cervus cucurrit ad fontem purissimae aquae fluentis de fortissimo lapide qui dulcia aromata irrigavit o pigmentarii qui estis in suavissima viriditate ortorum regis ascendentes in altum quando sanctum sacrificium in arietibus perfecistis inter vos fulget hic artifex paries templi qui desideravit alas aquilae osculando nutricem sapientiam in gloriosa fecunditate ecclesiae o Maximine mons et vallis es et in utroque alta aedificatio appares ubi capricornus cum elephante exivit et sapientia in deliciis fuit tu es fortis et suavis in cerimoniis et in coruscatione altaris ascendens ut fumus aromatum ad columnam laudis ubi intercedis pro populo qui tendit ad speculum lucis cui laus est in altis Maximini
g02502 Sq O Jerusalem aurea civitas ornata regis purpura o aedificatio summae bonitatis quae es lux numquam obscurata tu enim es ornata in aurora et in calore solis o beata pueritia quae rutilas in aurora et o laudabilis adolescentia quae ardes in sole nam tu o nobilis Ruperte in his sicut gemma fulsisti unde non potes abscondi stultis hominibus sicut nec mons valli celatur fenestrae tuae Jerusalem cum topazio et sapphyro specialiter sunt decoratae in quibus dum fulges o Ruperte non potes abscondi tepidis moribus sicut nec mons valli coronatus rosis liliis et purpura in vera ostensione o tener flos campi et o dulcis viriditas pomi et o sarcina sine medulla quae non flectit pectora in crimina o vas nobile quod non est pollutum nec devoratum in saltatione antiquae speluncae et quod non est maceratum in vulneribus antiqui perditoris in te symphonizat spiritus sanctus quia angelicis choris associaris et quoniam in filio dei ornaris cum nullam maculam habes quod vas decorum tu es o Ruperte qui in pueritia et in adolescentia tua ad deum anhelasti in timore dei et in amplexione caritatis et in suavissimo odore bonorum operum o Jerusalem fundamentum tuum positum est cum torrentibus lapidibus quod est cum publicanis et peccatoribus qui perditae oves erant sed per filium dei inventae ad te cucurrerunt et in te positi sunt deinde muri tui fulminant vivis lapidibus qui per summum studium bonae voluntatis quasi nubes in caelo volaverunt et ita turres tui o Jerusalem rutilant et candent per ruborem et per candorem sanctorum et per omnia ornamenta dei quae tibi non desunt o Jerusalem unde vos o ornati et o coronati qui habitatis in Jerusalem et o tu Ruperte qui es socius eorum in hac habitatione succurrite nobis famulantibus et in exsilio laborantibus Ruperti Bingensis
g02503 Sq O ecclesia oculi tui similes sapphyro sunt et aures tuae monti Bethel et nasus tuus est sicut mons myrrhae et thuris et os tuum quasi sonus aquarum multarum in visione verae fidei Ursula filium dei amavit et virum cum hoc saeculo reliquit et in solem aspexit atque pulcherrimum juvenem vocavit dicens in multo desiderio desideravi ad te venire et in caelestibus nuptiis tecum sedere per alienam viam ad te currens velut nubes quae in purissimo aere currit similis sapphyro et postquam Ursula sic dixerat rumor iste per omnes populos exiit et dixerunt innocentia puellaris ignorantiae nescit quid dicit et coeperunt ludere cum illa in magna symphonia usque dum ignea sarcina super eam cecidit unde omnes cognoscebant quia contemptus mundi est sicut mons Bethel et cognoverunt etiam suavissimum odorem myrrhae et thuris quoniam contemptus mundi super omnia ascendit tunc diabolus membra sua invasit quae nobilissimos mores in corporibus istis occiderunt et hoc in alta voce omnia elementa audierunt et ante thronum dei dixerunt wach rubicundus sanguis innocentis agni in desponsatione sua effusus est hoc audiant omnes caeli et in summa symphonia laudent agnum dei quia guttur serpentis antiqui in istis margaritis materiae verbi dei suffocatum est XI milium Virginum
g02504 [M] O dulcissime amator o dulcissime amplexator adjuva nos custodire virginitatem nostram nos sumus ortae in pulvere heu heu et in crimine Adae valde durum est contradicere quod habet gustus pomi tu erige nos salvator Christe nos desideramus ardenter te sequi o quam grave nobis miseris est te immaculatum et innocentem regem angelorum imitari tamen confidimus in te quod tu desideres gemmam requirere in putredine nunc advocamus te sponsum et consolatorem qui nos redemisti in cruce in tuo sanguine copulatae sumus tibi cum desponsatione repudiantes virum et eligentes te filium dei o pulcherrima forma o suavissimus odor desiderabilium deliciarum semper suspiramus post te in lacrimabili exsilio quando te videamus et tecum maneamus nos sumus in mundo et tu in mente nostra et amplectimur te in corde quasi habeamus te praesentem tu fortissimus leo rupisti caelum descendens in aulam virginis et destruxisti mortem aedificans vitam in aurea civitate da nobis societatem cum illa et permanere in te o dulcissime sponse qui abstraxisti nos de faucibus diaboli primum parentem nostrum seducentis Comm. plurimorum Virginum
g02505 [M] O pater omnium et o rex et imperator gentium qui constituisti nos in costa primae matris quae construxit nobis magnum casum aerumnae et nos secutae sumus illam in propria causa in exsilio sociantes nos illius dolori o tu nobilissime genitor per summum studium currimus ad te et per dilectissimam atque per dulcissimam paenitentiam quae nobis per te venit anhelamus ad te et post dolorem nostrum devotissime amplectimur te o gloriosissime et o pulcherrime Christe qui es resurrectio vitae nos reliquimus propter te fertilem amatorem conjunctionis et comprehendimus te in superna caritate et in virginea virga nativitatis tuae ac in altera vice copulatae sumus tibi quam prius essemus secundum carnem adjuva nos perseverare et tecum gaudere et a te numquam separari De Viduarum
g02507 Sq O ignis spiritus paracliti vita vitae omnis creaturae sanctus es vivificando formas sanctus es ungendo periculose fractos sanctus es tergendo fetida vulnera o spiraculum sanctitatis o ignis caritatis o dulcis gustus in pectoribus et infusio cordium in bono odore virtutum o fons purissimus in quo consideratur quod deus alienos colligit et perditos requirit o lorica vitae et spes compaginis membrorum omnium et o cingulum honestatis salva beatos custodi eos qui carcerati sunt ab inimico et solve ligatos quos divina vis salvare vult o iter fortissimum quod penetravit omnia in altissimis et in terrenis et in omnibus abyssis tu omnes componis et colligis de te nubes fluunt aether volat lapides humorem habent aquae rivulos educunt et terra viriditatem sudat tu etiam semper educis doctos per inspirationem sapientiae laetificatos unde laus tibi sit qui es sonus laudis et gaudium vitae spes et honor fortissimus dans praemia lucis De Trinitate
g02509 Of Domine Jesu Christe judex mortuorum* Pro defunctis
g02511 Al Alleluia Benedic domine domum istam quam aedificavi nomini tuo venientium in loco isto exaudi preces in excelso solio gloriae tuae ut cuncta se beneficia laetentur impetrasse Dom. 24 p. Pent.
g02512 AlV Alleluia alleluia alleluia alleluia dixit dominus* Dom. Resurrectionis
g02513 Al Alleluia alleluia alleluia peregrinae* Dom. Resurrectionis
g02514 Sq Natus ante saecula dei filius invisibilis interminus perquem fit machina caeli ac terrae maris et in his degentium per quem dies et horae labant et se iterum reciprocant quem angeli in arcepoli voce consona semper canunt hoc corpus assumpserat fragile sine labe originalis criminis de carne Mariae virginis quo primi parentis culpam aevaeque lasciviam tergeret haec praesens die cula loquitur praelucida adaucta longitudine quod sol verus radio sui luminis vetustas mundi depulerit genitus tenebras nec nox vacat novi sideris luce quod magorum oculos terruit scios nec gregum magistris defuit lumen quos praestrinxit claritas militum dei gaude dei genetrix quam circumstant obstetricum vice concinentes angeli gloriam deo Christe patris unice qui humannum nostri causa formam assumpsisti refove supplices tuos et quorum participem te fore dignatus es Jesu dignanter eorum suscipe preces ut ipsos divinitatis tuae participes deus facere digneris unice dei
g02516 Sq Petre summe Christi pastor et Paule gentium doctor ecclesiam vestris doctrinis illuminatam per circulum terrae precatus adjuvet vester nam dominus Petre caelorum tibi dono claves dedit armigenum benjamin Christus tescit suum vas electum mare planta te Petre Christus conculcare tuae dedit caritati cumbram tui corporis infirmis debilibusque dedit medicinam doctilogos philosophos te Paule Christus dat vincere sua voce multiplices victorias tu Christo Paule per populos aquisisti postremo victis omnibus barbaris ad arcem summi pergitis culminis germanos discordes sub jugo Christi placatos jam coacturi ibi neronis feritas principis apostolorum praeliis plurimis victores diversae te Petre et Paule aduxerant penae mortis te crux associat te vero gladius cruentus mittit Christum Petri, Pauli
g02520 Sq Diem festum Bartholomei Christi amici fratres excolite dignis praeconiis ejus obtentu caeli quo mercamini sedibus perfrui ilic indipe populis praedicat evangelium qui dediti vitiis vacabant idolatriae quos instruens sanctus apostolus jussit frangere idola atque Christo facere templa et dieniones quos adoravere fecit longius abire ubi essent invia terrae mundat leprosos saluti pristine et reddit egros vestivit caecos praesenti lumine fecitque sanos oratio ejus paralyticos erigit atque curat energumenos jam indici natam regis diu lunaticam sola prece salvam fecerat convertit regem populumque ejus sacris fontibis expiaverat promittens illis quod non vidit homo nec ascendit in cor hominis per meca sic praedicans tempora vestimenta illius non fuerant sordida nocturno vigilarat tempore similiter diurno in dei laudamine post talia miracula occisus migravit ad Christum perenni in regno semper jucturus hic veniet judicii in die cum deo hominum secreta per ignem judicaturus quaesumus te Barlholomeae ex orantes ut detergas nostra hic facinora quatenus utamur praemio quod credendum repromisit Christus regi pusillo Bartholomaei
g02521 Sq Psallite regi nostro psallite psallite psallite prudenter nam psalterium est jucundum cum cithara nato virginis quo psallens natus sterilis citharam carnis percussit in domo domini dum quod sonabat clamando docuit vivendo mortificando quae super caelos sunt membraet hoc alios docendo reparans Christo plebem perfectam Johannes vox clamantis in deserto sed vox haec impium Herodem quem corripit minime corrigit haud tamen tacuit sed ad usque sanguinem sceleri restitit non licet inquit te patris tui habere conjugem raptam sibi peccasti quiesce poenitentibus sic praecepit dominus vocem incantantis sapienter Herodes ut aspis surda spernit ut justum ut sanctum Johannem timet quem vinxit in carcere sedet in tenebris lucerna lucis amicus omnipotentis studet de liciis mundi principis filius perditionis meretrix suadet puella saltat rex jubet sanctus decollatur dat rex saltanti caput Johannis qui sanctus ante fit quam natus en quomodo perit justus quasi non sit deo dilectus cum sit ejus pretiosa mors haec in conspectu domini nos corde percipimus qualis et quantus est per vicinus dignitate Christo fit et morte nam morte turpissima damnatur sponsus et sponsi et amicum damnant morte turpissima carcere carnis ductum quem ferunt psallendo coelis angeli angelum et nos in terris tibi psallere fac Christe in memoriam baptistae Herodis spreta quo mensa altaris tui mensa ipsum te dum sumimus semper tibi psallamus Joannis Baptistae
g02522 Sq Stirpe Maria regia procreata regem generans Jesum laude digna angelorum sanctorum et nos peccatores tibi devotos tu pios patrum mores ostentas in te sed excellis eosdem patris tui Salomonis in te lucet sophia et Ezechiel apud deum cor rectum sed numquam in te corrumpendum patris Josiae ad implevit te religiositas summi etiam patriarche te fides totam possedit patris tui cum tuus natus omnes precellat illos nos hac die tibi gregatos serva virgo in lucem mundi qua prodisti paritura caelorum lumen Nativitas Mariae
g02524 Sq Dilecte deo Galle perenni hominibusque et coetibus angelorum qui Jesu Christi obediens arduae suasioni praedia patris gremium matris conjugis curam judicra nati sprevisti pauperem pauper dominum sequens pauper et crucem gladiis praetulisti lubricis hoc compensat ut dies iste testatur sed haec Christus pretio centuplicatio dum tibi nos omnes filios dulci subdit affectu sueviamque suavem patriam tibi galle donavit nection et judicem in caelis apostolorum choro junctum te fecit sedere te nunc suppliciter precamur ut nobis Jesum Christum Galle postules favere et locum corporis ejus pace repletas ac tuas supplices crebra prece subleves ut tibi debitam honorificentiam laetabundi semper mereamur solvere o Galle deo dilecte
g02527 Tp Sospitati dedit aegros Mariae conceptio | Sanctitati reddit reos gratiae perceptio | Revelavit a defunctis defuncti in fluvio | Segregavit ad thorali levitam convivio | O quam probat sanctum cetum abbatis naufragio | Cui dona salvum portum cum turba sodalium | Ergo laudes concinamus Mariae cum filio | Ut cum ipsa gaudeamus in caelesti solio Conceptio Mariae
g02530 Sq Laudes salvatori voce modulemur supplici Et devotis melodiis caelesti Domino jubilemus Messiae Qui se ipsum exinanivit ut nos perditos liberaret homines Carne gloriam deitatis occulens pannis tegitur in praesaepi miserans praecepti transgressorem pulsum patria paradisi nudulum Joseph Mariae Simeoni subditur circumciditur et legali hostia mundatur ut peccator nostra qui solet relaxare crimina Servi subiit manus baptizandus et perfert fraudes temptatoris fugit persequentum lapides Famem patitur dormit et tristatur ac lavat discipulis pedes Deus homo summus humilis Sed tamen inter haec abjecta corporis ejus deitas nequaquam quivit latere et doctrinis prodita Aquam nuptiis dat saporis vinei caecos oculos claro lumine vestivit lapram luridam tactu fugat placido Putres suscitat mortuos membraque curat debilia fluxum sanguinis constrinxit et saturavit quinque de panibus quina milia Stagnum peragrat fluctuans ceu siccum litus ventos sedat linguam reserat constrictam reclusit aures privatas vocibus febres depulit Post haec mira miracula taliaque Sponte eua comprenditur et damnatur Et se crucifigi non despexit Sed sol ejus mortem non aspexit Illuxit dies quam fecit Dominus mortem devastans et victor suis apparens dilectoribus vivus Primo Mariae dehinc apostolis docens scripturas cor aperiens ut clausa de ipso reserarent Favent igitur resurgenti Christo cuncta gaudiis flores segetes redivivo fructu vernant et volucres gelu tristi terso dulce jubilant Lucent clarius sol et luna morte Christi turbida tellus herbida resurgenti plaudit Christo quae tremula ejus morte se casuram minitat Ergo die ista exsultemus qua nobis viam vitae resurgens patefecit Jesus Astra solum mare jucundentur et cuncti gratulentur in caelis spiritales chori tonanti Dom. Resurrectionis
g02531 Sq Mane prima sabbati surgens Dei filius nostra spes et gloria Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa Victoria Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia plena gaudio consolatur omnia Resurgentis itaque Maria Magdalene facta est praenuntia Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia O Maria mater pia stela maris appelaris operum per merita Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primodria fuderunt in ecclesia Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia Amen dicant omnia Dom. Resurrectionis
g02534 Gr Omnes videntes me deriserunt me et moverunt capita sua
g02534a GrV Et diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem
g02535 AlV Unus militum ejus latus aperuit et continuo exivit sanguis et aqua
g02536 Al Alleluia Benedicite deum caeli et coram omnibus viventibus confitebimur ei quia fecit nobis cum misericordiam suam Sabbato Pent.
g02536.1 Al Alleluia Benedicimus deum caeli qui fecit nobis cum misericordiam suam
g02537 In Panem de caelo dedit nobis dominus habentem omne delectamentum et omnem saporem suavitatis Corporis Christi
g02537:cs In Chléb s nebe dal jest jim hospodin a maje všeckno utěšenie a všechnu vuoni chutnú Corporis Christi
g02537.1 In Panem de caelo dedit nobis dominus ad vescendum omne delectamentum et odorem suavitatis Corporis Christi
g02537a InV Exsultate deo adjutori nostro jubilate deo Jacob Corporis Christi
g02537b InV Omnes gentes plaudite manibus iubilate deo in voce exsultationis Corporis Christi
g02537b:cs InV Všichni lidé plešte rukama zpievajte Bohu hlasem veselým Corporis Christi
g02538 Gr Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus Corporis Christi
g02539 Of Caeleste sacrificium Christus factus est pro omnibus qui per crucis supplicium se obtulit pro ovibus pastor bonus ut praemium sit ipse nostrum in caelestibus et perhenne gaudium alleluia Corporis Christi
g02542 Al Alleluia Tu es vas electionis sancte Paule apostole gentium doctor ora pro nobis ad deum qui te elegit Conversio Pauli
g02542.1 Al Alleluia Sancte Paule apostole praedicator et doctor gentium intercede pro nobis ad deum qui te elegit Conversio Pauli
g02542.2 Al Alleluia Tu es vas electionis sancte Paule apostole ora pro nobis Conversio Pauli
g02543 Al Alleluia Erat Joannes praedicans in deserto baptismum paenitentiae Joannis Baptistae
g02544 Al Alleluia Felix es Bohemia quae tam pium patronum beatum Procopium pro te exorandum praemisisti ad dominum Procopii Sázaviensis
g02545 Al Alleluia Martha cujus virtutibus tota fulget ecclesia tuis obtine precibus beata nobis gaudia Marthae

Pages