Search chants
Displaying 49701 - 49800 of 63318
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| g02766.Tp01 | Tp | CREDO IN UNUM DEUM PATREM OMNIPOTENTEM Solus qui tuetur omnia solus qui gubernat omnia CREATOREM CAELI ET TERRAE Sine quo nihil est creatum ET IN JESUM CHRISTUM FILIUM EJUS UNICUM NATUM ANTE SAECULA DOMINUM NOSTRUM Pro mundi remedio carnis opertum pallio QUI CONCEPTUS EST DE SPIRITU SANCTO Natus ineffabiliter EX MARIA VIRGINE Sol de stella PASSUS SUB PONTIO PILATO Ipsi potestate tradita CRUCIFIXUS MORTUUS ET SEPULTUS Qui nulla perpetrarat facinora DESCENDIT AD INFERNA Gemit capta pestis antiqua TERTIA DIE RESURREXIT A MORTUIS Tyrannum trudens vinculo ASCENDIT AD CAELOS Unde descenderat SEDET AD DEXTERAM DEI PATRIS OMNIPOTENTIS Regna cujus jure tenet parili INDE VENTURUS EST JUDICARE VIVOS ET MORTUOS Reddens vicem pro abditis justisque regnum pro bonis CREDO IN SPIRITUM SANCTUM Sine quo preces omnes cassae creduntur et indigne dei auribus SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus SANCTORUM COMMUNIONEM Angeli quorum semper vident faciem patris CARNIS RESURRECTIONEM Immortalitatem cum Christo VITAM AETERNAM Quem repromisit deus diligentibus se AMEN | |
| g02767 | Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus qui invisibili potentia sacramentorum tuorum mirabiliter operaris effectum et licet nos tantis mysteriis exsequendis simus indigni tu tamen gratiae tuae dona non deserens etiam ad preces nostras aures tuae pietatis inclinas deus cujus spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur ut jam tunc virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet deus qui nocentis mundi crimina per aquas abluens regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti ut unius ejusdemque elementi mysterio et finis esset vitiis et origo virtutibus respice domine in faciem ecclesiae tuae et multiplica in ea regenerationes tuas qui gratiae tuae affluentis impetu laetificas civitatem tuam fontemque baptismatis aperis toto orbo terrarum gentibus innovantis ut tuae majestatis imperio sumat unigeniti tui gratiam de spiritu sancto | Sabbato Sancto |
| g02769 | PRLG | Alleluia benedictus qui venit alleluia in nomine domini alleluia alleluia | In tempore Adventus |
| g02769a | PRLGV | Hic est dies quem | |
| g02769b | PRLGV | Sit nomen domini | |
| g02770 | Sq | Ave martyr gloriosa Barbara quae generosa paradisi vernans rosa castitatis lilium | Ave virgo pulchra tota castitatis fonte tota dulcis mitis et devota vas virtutum omnium | Ave criminis ignara sponsum audi voce clara veni pulchra veni cara veni coronabilis | Ave Barbara serena pulchra quasi luna plena singulari cantilena sponsum agni sequeris | Salve fulgens margarita in corona Jesu sita tam in morte quam in vita nobis sis propitia | Salve lucens caeli stella nos tuere a procella hujus mundi sed in cella nos laetemur caelica | Barbarae |
| g02772 | Al | Alleluia Sophia mater sancta intercede pro nobis miseris peccatoribus ad dominum Jesum Christum irascuis mittigando vindicent | |
| g02773 | Sq | Salve preclara martir Christi Sophia Persie regis nata (...) | |
| g02775 | Al | Alleluia Salve crux sancta salve mundi gloria redemptio populi decus paradisi | Inventio Crucis |
| g02776 | Al | Alleluia Sancte rex Stephane succurre nobis tuis devotis famulis qui de tua semper sollemnitate gaudemus | Stephani, Reg. |
| g02777 | Al | Alleluia Ave verbum incarnatum ex Maria virgine Jesu salutis hostia salutis sacrificium delens omne suplicium nos exaudi hodie Jesu rex clemetiae dans salutis remedium vere passum immolatum in cruce pro homine Jesu via rectissima Jesu porta tutissima Jesu salutis hostia Jesu patris ingeniti per te sumus liberati qui es dux potentiae esto nobis degustatum mortis in examine Jesu dulcis memoria sitibunda beatis et animae refectio Jesu nostra redemptio nostra atque salutatio et sempiterna gaudia ut regnemus cum beatis in caelesti lumine | Corporis Christi |
| g02778 | Al | Alleluia Cum venit (...) | Dom. post Ascensionem |
| g02779 | Al | Alleluia Cunctae (...) | Dom. post Ascensionem |
| g02780 | Al | Alleluia Miserere mei domine quoniam infirmus sum sana me domine per misericordiam tuam | Pro infirmis |
| g02781a | InV | Beati omnes qui timent dominum (...) | Pro sponso et sponsa |
| g02782 | Al | Alleluia Culminis angelici sublime fastigium ferat nobis caelici numinis auxilium | De Angelis |
| g02783 | Al | Alleluia Salve dulcis o Maria que es stella matutina rosa florens sine spina tuum pro nobis roga filium ut sanctorum in aeternum nobis donet consortium | De BMV |
| g02784 | Al | Alleluia Recole virgo Maria a virginem parituram quam in Isaia legisti et gaude quia tu esse meruisti gaude virgo mater gaude et pro nobis intercede | De BMV |
| g02785 | Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Per Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes | Ad Missam |
| g02786 | Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Quia per incarnati verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit | Ut dum visibiliter deum cognoscimus per hunc in invisibilium amorem rapiamur | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes | Ad Missam |
| g02786:cs | Pr | (...) Neb skrze tajnost (...) | Ad Missam |
| g02787 | Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Quia cum unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit nova nos immortalitatis suae luce reparavit | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes | Ad Missam |
| g02787:cs | Pr | (...) Neb kdyžto jednorozený syn (...) | Ad Missam |
| g02788 | Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui corporali jejunio vitia comprimis mentem elevas virtutem largiris et praemia | Per Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes | Ad Missam |
| g02789 | Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui salutem humani generis in ligno crucis constituisti ut unde mors oriebatur inde vita resurgeret | Et qui in ligno vincebat in ligno quoque vinceretur | Per Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes | Ad Missam |
| g02789:cs | Pr | (...) Jenž spasenie pokolení lidckému (...) | Ad Missam |
| g02790 | Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Te quidem domine omni tempore sed in hoc potissimum die gloriosius praedicare cum pascha nostrum immolatus est Christus | Ipse enim verus est agnus qui abstulit peccata mundi | Qui mortem nostram moriendo destruxit et vitam resurgendo reparavit | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes | Ad Missam |
| g02790:cs | [M] | (...) Poněvadž beránek náš (...) | Ad Missam |
| g02791 | Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Per Christum dominum nostrum qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis majestus apparuit et ipsis cernentibus est elevatus in caelum ut nos divinitatis suae tribueret esse participes | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes | Ad Missam |
| g02791:cs | Pr | (...) Kterýžto po vzkřiešení svém (...) | Ad Missam |
| g02792 | Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Per Christum dominum nostrum | Qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum spiritum sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit | Qua propter profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exsultat | Sed et superne virtutes atque angelice potestates hymnum gloriae tuae concinunt sine fine dicentes | Ad Missam |
| g02792:cs | Pr | (...) Kterýž vstúpiv nade všecka nebesa (...) | Ad Missam |
| g02793 | Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui cum unigenito filio tuo et spiritu sancto unus es deus unus es dominus non in unius singularitate personae sed in unius trinitate substantiae | Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de filio tuo hoc de spiritu sancto sine differentia discretionis sentimus | Ut in confessione verae sempiternaeque deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in majestate adoretur aequalitas | Quam laudant angeli atque archangeli cherubim quoque et seraphim qui non cessant clamare cottidie una voce dicentes | Ad Missam |
| g02793:cs | Pr | (...) Jenž s jednorozeným synem tvým (...) | Ad Missam |
| g02793.1 | Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui cum unigenito filio tuo et spiritu sancto unus es deus unus es dominus | Non in unius singularitate personae sed in unius trinitate substantiae | Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de filio tuo hoc de spiritu sancto sine differentia discretionis sentimus | Ut in confessione verae sempiternaeque deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in majestate adoretur aequalitas | Quam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes | De Trinitate |
| g02794 | Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Et te in commemoratione beatae Mariae semper virginis exsultantibus animis collaudare benedicere et praedicare | Quae et unigenitum tuum sancti spiritus obumbratione concepit et virginitatis gloria permanente lumen aeternum mundo effudit Jesum Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes | Ad Missam |
| g02794:cs | Pr | (...) A tě pro poctivost (...) | Ad Missam |
| g02795 | Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Te domine suppliciter exorare ut gregem tuum pastor aeterne non deseras sed per beatos apostolos tuos continua protectione custodias | Ut iisdem rectoribus gubernetur quos operis tui vicarios eidem contulisti praeesse pastores | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes | Ad Missam |
| g02795:cs | Pr | (...) Abychme se tobě pokorně modlili (...) | Ad Missam |
| g02796 | Al | Alleluia In Maria benignitas per saecula commendatur dum visitans Elisabeth ut subdita parabatur | Comm. plurimorum Confessorum |
| g02797 | Cm | Desiderium animae ejus tribuisti ei domine et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso | Eusebii Episcopi |
| g02798 | Al | Alleluia Stabat juxta aram templi beatus Wunnebaldus circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano circa illum steterunt quasi rami palmae | Wunnibaldi |
| g02799 | Sq | Magnificandus et omnicolendus ubique timendus | Justitiae sedem qui Petri continet aedem | Nomine Paschalis venerandus vir specialis | Lux decus aecclesiae caput orbis imago sophiae | Examen juris pia forma sequenda futuris | Cujus ad adventum terror fregit Beneventum | Sit per eum salvus quem virginis aedidit alvus | Si genus et speciem dialectica cuncta novaret | Magnus Aristotiles si scire suum repararet | Tullius et Plato si surgant fonte renato | Si de Parnaso transferret carmina Naso | Magnificandus ut es vix dignum laude sonarent | Nobilitate tui generis nimis es specialis | Moribus et vita magis es quam pontificalis | Roma caput mundi si praemunita fuisset | Sedis apostolicae tibi pridem jura dedisset | Justitiae legi tua vox nihil ante tulisset | In Samio summo bivio sic vita regatur | Ne leve laeva levet levitatem dextera sequatur | |
| g02800 | In | Ave spes nostra dei genetrix virgo Maria quae meruisti portare regem caelorum et dominum | Assumptio Mariae |
| g02800a | InV | Angelorum civibus laude digna omniumque nonis veneranda | Vig. Assump. Mariae |
| g02800a.1 | InV | Angelorum etenim laude digna es omniumque nimis veneranda | Assumptio Mariae |
| g02800a.2 | InV | Angelorum civibus sociata es et virginitas tua inviolata permansit | |
| g02800b | InV | Concupivit rex | Vig. Assump. Mariae |
| g02801 | In | Joannes autem cum audisset opera Christi mittens duos de discipulis suis ait illi tu es qui venturus es an alium exspectamus | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02801.Tp04 | Tp | Celebranda satis praecursoris Domini atque baptistae martyrii nunc dies adest de quo Mathaeus evangelica voce intonat ita dicens JOHANNES | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02801.Tp05 | Tp | Jam enim mystici ministerii sui praesciverat finem propriique corporis imminere resolutionem MITTENS | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02801.Tp06 | Tp | Ad ipsum quem voce testificante paterna hic est filius meus dilectus Jordanicis tinxerat aquis agnumque Dei demonstraverat cunctis quem interrogat dicens TU ES | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02801.Tp07 | Tp | Quem ego mundo enuntiavi et nunc capite plectendus inferno te nuntiem AN ALIUM | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02801.Tp08 | Tp | Praecursoris Domini omnes christicolae laudes Deo promite quem evangelista pertonuit consona voce JOHANNES AUTEM | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02801.Tp09 | Tp | Miracula cernens Domini ac magistri sui audituque audivit tunc MITTENS | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02801.Tp10 | Tp | Fantur alumni interrogando magistri oboedientes praecepta dicendo TU ES | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02801.Tp11 | Tp | Nosse cupit tuus Domine praecessor venerabilis ut sicut te indicavit superis ita nuntiet inferis AN ALIUM | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02801.Tp12 | Tp | Psallite christicolae eia melodema intonantes dicite canite cum laude vaticinio euangelice iocundantes reboate JOHANNES | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02801.Tp13 | Tp | Egregii vatis melos sonet caelicam prolem MITTENS | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02801a | InV | Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02801b | InR | Credidi propter (...) | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02801c | InV | Beatus vir (...) | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02801d | InV | Benedicam (...) | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02801e | InV | Et audito eum multa faciebat et libenter eum audiebat | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02802 | Gr | Misit Herodes rex manus ac tenuit Joannem et misit eum in carcere propter Herodiadem | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02802a | GrV | Dicebat enim illi Joannes non licet tibi habere uxorem fratris tui | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02803 | Cm | Ite dicite Joanni caeci vident et surdi audiunt mortui resurgunt et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02803.1 | Cm | Ite dicite Joanni caeci vident claudi ambulant mortui resurgunt et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02803.Tp01 | Tp | Rex praecelsus ait missori quam bene vestro ITE DICITE | Decoll. Jo. Bapt. |
| g02804 | Al | Alleluia Anna mater genetricis dei ad te clamant omnes rei ora pro nobis filiam clara ex stirpe David | Annae |
| g02805 | Al | Alleluia Haec est vera fraternitas quae numquam potuit violari certamine qui effuso sanguine secuti sunt dominum | Sept. Dorm. Eph. |
| g02806 | In | Gloriosae virginis Mariae nativitatem hodiernam devotissime celebremus cujus vita inclyta cunctas illustrat ecclesias | Nativitas Mariae |
| g02806.Tp01 | Tp | Splendore sollempni rutilat dies qua virgo MARIA refulsit ex stirpe orta Davidis GLORIOSAE | Nativitas Mariae |
| g02806.Tp02 | Tp | Claram et perspicuam seu cuneris digne colendam DEVOTISSIMAE | Nativitas Mariae |
| g02806.Tp03 | Tp | Corde tenus menti et spiritu cum omnibus vatis CUJUS VITA | Nativitas Mariae |
| g02806.Tp04 | Tp | Nostrae dissimilis nec ne et superior astris CUNCTAS | Nativitas Mariae |
| g02806a | InV | Hodie nata est beata virgo Maria ex progenie David | Nativitas Mariae |
| g02806b | InV | Cum jucunditatem nativitatem beatae Mariae celebremus ut ipsa pro nobis intercedat ad dominum deum nostrum | Nativitas Mariae |
| g02806c | InV | Hodie concepta est (...) | Conceptio Mariae |
| g02806d | InV | Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi | Nativitas Mariae |
| g02807 | Cm | Gloria et honore coronasti eum domine deus in saecula | Gorgonii |
| g02808 | Gr | Proprio filio suo non pepercit deus sed pro nobis omnibus tradidit illum | Exaltatio Crucis |
| g02808a | GrV | Propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati | Exaltatio Crucis |
| g02809 | Al | Alleluia Ursula sponsa ergegia ora caelestem filium ut nobis auxilium in caeli det curia per aeterna saecula | Ursulae |
| g02810 | Al | Alleluia Sponsa veri Zachariae Elisabeth hac in die nostrae laudis harmoniae repraesentat domino | Elisabeth Hung. |
| g02811 | Al | Alleluia Ab arce siderea Gabriel intonuit verbum missum divinitus Mariae continuit Ait illa sum ancilla puella humillima Regis hujus defers cujus mandata (...) | De BMV |
| g02812 | Of | O quam gloriosum est regnum in quo cum christo regnant omnes sancti amicti stolis albis sequuntur agnum quocumque ierit alleluia | Cosmae, Damiani |
| g02812a | OfV | Sancti et justi in domino gaudete vos elegit deus in hereditatem sibi alleluia | Cosmae, Damiani |
| g02815 | In | In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum | Simonis, Judae |
| g02815a | InV | Caeli enarrant gloriam dei et opera manuum ejus annuntiat firmamentum | |
| g02817 | In | O beatum virum Martinum in cujus transitu sanctorum canit numerus angelorum exsultat chorus omniumque caelestium virtutum occurrit psallentium exercitus | Vigilia Martini |
| g02817a | InV | Quem Michael assumpsit cum angelis Maria suscepit cum virginum chorus paradisus retinet laetus cum sanctis | Vigilia Martini |
| g02817b | InR | Magnus dominus et laudabilis valde in civitate dei nostri in monte sancto ejus | Martini |
| g02817c | InV | Ora pro nobis beate Martine ut digni efficiamur promissionibus Christi | Vigilia Martini |
| g02817d | InV | Ecclesia virtute roboratur | |
| g02818 | Gr | Adjuva sancte tuis precibus praesul pie servos Saturnine opem a domino referens | Saturnini |
| g02818a | GrV | Ut faveant famuli sic ducere tempora saecli quo placeant proprio post obitum domino | Saturnini |
| g02819 | Of | Holocausta medullata laudationis offerimus tibi domine pro honore dilecti tui antistitis Saturnini ut qui tibi sacerdos et ara exstitit et sacrificium preces nostras perferat ante tuae propitiationis thronum | Saturnini |
| g02819a | OfV | Preces nostras perferat ante tuae propitiationis thronum | Saturnini |
| g02820 | Cm | Proficiat nobis domine in caelestis patriae perventionem quem nunc pro beati peregimus Saturnini commemoratione | Saturnini |
Pages
No search term provided.