Full text search
Displaying 58701 - 58800 of 59594
Cantus ID | Full text | Genre |
---|---|---|
001731 | Benedictus tu in civitate benedictus in agro benedictus sermo oris tui | A |
001730 | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae quod aedificatum est ad laudem et gloriam nominis tui domine | A |
001729 | Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis in saecula deus noster | A |
001728 | Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in omnia saecula | A |
001727 | Benedictus es domine qui intueris abyssos et sedes super cherubim alleluia | A |
001726 | Benedictus dominus Sidrac Misac Abdenago qui eruit servos suos de camino ignis ardentis alleluia | A |
001725 | Benedictus dominus quia visitavit plebem suam et benedictus deus meus qui liberavit eum de tenebris et umbra mortis alleluia | A |
001724 | Benedictus dominus quia visitavit nos et ab inimicis nostris liberavit nos | A |
001723 | Benedictus dominus quia visitavit et liberavit nos | A |
001722 | Benedictus dominus qui visitavit | A |
001721 | Benedictus dominus in aeternum | A |
001720 | Benedictus dominus deus meus | A |
001719 | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae | A |
001718 | Benedictus dominus deus Israel et benedictum nomen domini Jesu de die in diem benedictus deus | A |
001717 | Benedictus deus Israel | A |
001716 | Benedictus deus creator omnium qui me redintegrare dignatus est per beatum Maurum | A |
001715 | Benedictus dei famulus per spiritus sancti indagia praecognoscens quae ventura sunt omnia | A |
001714 | Benedictus dei famulus magnum fecit miraculum preces fudit ad dominum rejunxit capisterium | A |
001713 | Benedictionis tuae domine munere justificatus et scuto tuae protectionis in passione munitus nominis sui coronam Stephanus a te percipere meruit | A |
001712 | Benedictionem vitae nobis a domino sancte defer pia interventione | A |
001711 | Benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum suum confirmavit super caput ejus | A |
001710 | Benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio honor virtus et fortitudo deo nostro in saecula saeculorum amen | A |
001709 | Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui | A |
001708a | Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu | AV |
001708 | Benedicta sit sancta trinitas atque indivisa unitas confitebimur ei quia fecit nobiscum misericordiam suam | A |
001707zb | Te adoramus te glorificamus | AV |
001707za | Gaudemus et exsultemus et | AV |
001707.2 | Benedicta sit sancta creatrix et gubernatrix omnium sancta et individua trinitas nunc et semper et per infinita saecula saeculorum | A |
001707.1 | Beata sit creatrix omnium sanctam et individua trinitas et nunc et semper et per infinita saeculorum saecula | A |
001707 | Benedicta sit creatrix et gubernatrix omnium sancta et individua trinitas et nunc et semper et per infinita saeculorum saecula | A |
001706 | Benedicta gloria domini de loco suo alleluia | A |
001705 | Benedicta filia tu a domino quia per te fructum vitae communicavimus | A |
001704 | Benedicta et venerabilis sancta Maria virgo dei genetrix cujus nativitatem celebramus ut intercessio ipsius sit pro nobis ad dominum | A |
001703 | Benedico te pater domini mei Jesu Christi quia per filium tuum ignis extinctus est a latere meo | A |
001702 | Benedico te pater domini mei Jesu Christi quia per apostolum tuum mamillam meam meo pectori restituisti | A |
001701 | Benedicite gentes deo nostro | A |
001700 | Benedicite dominum omnes electi ejus agite diem laetitiae et confitemini illi | A |
001699 | Benedicite domino omnes virtutes ejus benedicite ministri ejus qui facitis voluntatem ejus benedicite domino | A |
001698 | Benedicite domino alleluia omnes angeli ejus alleluia | A |
001697 | Benedicite deum caeli quia proiectus est accusator fratrum nostrorum et angeli ejus cum eo missi sunt propterea omnis caro deum benedicite alleluia alleluia | A |
001696 | Benedicite deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini ei quia fecit nobiscum misericordiam suam | A |
001695 | Benedicimus te domine quia videmus et habemus Christe viros sanctos tuos et discipulos apostoli tui beati Petri | A |
001694 | Benedicimus te digne senior juste quia suscepisti Christum dominum liberatorem animarum nostrarum | A |
001693 | Benedicemus trinum et unum deum cui cuncta serviunt et laudem dicunt quia virtus carne tenera a carnificibus fecit invitus | A |
001692.1 | Benedicat terra domino et omnia nascentia in ea hymnum dicat creatori suo omnis creatura | A |
001692 | Benedicat terra domino et omnia nascentia in ea hymnum dicat alleluia alleluia alleluia alleluia | A |
001691 | Benedicat nos deus pater custodiat nos Jesus Christus illuminet nos spiritus sanctus omnibus diebus vitae nostrae confirmet nos virtus Christi intercedentibus sanctis suis N. indulgeat nobis dominus universa delicta nostra alleluia | A |
001690za | Et metuant eum omnes fines | AV |
001690 | Benedicat nos deus deus noster benedicat nos deus | A |
001689.2 | Benedicat dominus cor et corpus tuum et det super benedictionem sicut Isaac benedixit Jacob manus domini superte mittet angelum suum custodem qui custodiat te in omnibus viis tuis | A |
001689 | Benedicat dominus corda et corpora nostra et det super nos benedictionem sicut Isaac benedixit Jacob manus domini sit super nos mittet angelum suum custodem qui custodiat nos in omnibus viis nostris alleluia | A |
001688 | Benedicam te domine in vita mea ut videam virtutem tuam et gloriam tuam | A |
001687 | Benedicam domino qui mihi tribuit intellectum | A |
001686 | Benedic domine hereditatem tuam | A |
001685 | Benedic domine domum istam quam aedificavi nomini tuo venientium loco isto exaudi preces in excelso solio gloriae tuae | A |
001684 | Benedic domine domum istam quam aedificavi nomini tuo ut sint oculi tui aperti super eam die ac nocte | A |
001683 | Benedic domine domum istam quam aedificavi nomini tuo alleluia | A |
001682 | Benedic anima mea domino | A |
001681 | Bene omnia fecit surdos fecit audire et mutos loqui | A |
001680 | Bene fundata est domus domini supra firmam petram | A |
001679 | Beatus Zeno dixit non te permittit dominus aliquid agere adversus servum suum alleluia | A |
001678 | Beatus vir qui timet dominum in mandatis ejus volet nimis | A |
001677 | Beatus vir qui suffert tentationem quoniam cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit deus diligentibus se | A |
001676 | Beatus vir qui metuit dominum alleluia in mandatis ejus cupit nimis alleluia | A |
001675 | Beatus vir qui inventus est sine macula alleluia et operatus est justitiam alleluia | A |
001674 | Beatus vir qui in lege domini meditatur voluntas ejus permanet die ac nocte et omnia quaecumque faciet semper prosperabuntur | A |
001673.1 | Beatus vir Benedictus plus appetiit mala mundi perpeti quam laudes pro deo laboribus fatigari quam vitae hujus favoribus extolli | A |
001673 | Beatus vir Benedictus plus appetiit mala mundi perpeti quam laudes pro deo laboribus fatigari | A |
001672 | Beatus Vincentius martyr a domino transmisit in spiritu divinis canticis circumdatus laudes resonant caelitus hodie in gloria cum angelis susceptus est | A |
001671 | Beatus Vincentius cujus jam mens conscia erat coronae dixit Datiano Hactenus a te habitus sermo de neganda fide peroravit | A |
001670 | Beatus Vincentius applicatus tormentis alacri vultu dei praesentia roboratus dixit hoc est quod semper optavi et votis omnibus exquisivi | A |
001669 | Beatus Vincentius ait ad Datianum nemo mihi amabilior nec familior te fuit tu solus maxime ad mea vota concordes | A |
001668 | Beatus venter qui te portavit Christe et beata ubera quae te lactaverunt dominum et salvatorem mundi alleluia | A |
001667 | Beatus Thomas domini apostolus in fide Christi perseverans peragravit Indiam et dum in templo omnes doceret evangelium Christi martyrio coronatus est et consecutus est regnum sempiternum | A |
001666 | Beatus Stephanus levita magnificus sicut ante alios dominicae passionis et pietatis enituit imitator sic domine apud te pro nobis sit perpetuus intercessor | A |
001665 | Beatus Stephanus jugi legis dei meditatione roboratus tamquam lignum fructiferum secus salutarium aquarum plantatum decursus fructus martyrii in tempore suo dedit primus | A |
001664 | Beatus Silvester Tarquinio praefecto dixit scias te aeterna ultione damnandum nisi celerius credideris in Christum dei filium | A |
001663 | Beatus Silvester cottidiana doctrina populos invitabat ut ad praedicationem ejus copiosa turba concurreret | A |
001662 | Beatus Quintinus orabat dicens domine Jesu Christe lumen vere miserere mei servi tui | A |
001661 | Beatus Quintinus ad Rictiovarum dixit Christianus sum et Christum confiteor et tamen si certissime scire vis nomen meum Quintinus vocor | A |
001660za | Verba iniquorum preavaluerunt | AV |
001660 | Beatus quem elegisti domine habitabit in atriis tuis | A |
001659 | Beatus praesul Januarius et ejus socii in Campania provincia tamquam ligna nobilia orti suo in tempore suavem fidei fructum dederunt | A |
001658 | Beatus Petrus electus dei apostolus cui dominus tantam gratiam donavit ut claves regni caelorum traderet ei ipse sit pro nobis perpetuus intercessor | A |
001657 | Beatus Petrus dum penderet in cruce alacri vultu dominum deprecabuntur domine Jesu Christe commendo tibi oves quas tradidisti mihi | A |
001656 | Beatus Petrus apostolus vidit sibi Christum occurrere adorans eum et dixit domine quo vadis venio Romam iterum crucifigi | A |
001655 | Beatus Petrus apostolus dixit discipulo suo Apollinari Perge Ravennam multitudo populi te exspectat praedica ei evangelium dei | A |
001654 | Beatus Othmarus athleta dei electus bonum certamen certavit cursum consummavit fidem servavit quapropter in vinculis non dereliquit eum dominus donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant | A |
001653 | Beatus Othmarus abbas a tyrannis Warino et Ruthardo in insulam Rheni relegatus in confessione Christi migravit | A |
001652 | Beatus Nicolaus pontificatus infulis decoratus talem se exhibuit ut ab omnibus amaretur | A |
001651 | Beatus Nicolaus adhuc puerulus multo jejunio macerabat corpus | A |
001650 | Beatus Nazarius una cum Celso parvulo meruerunt a domino coronam justitiae | A |
001649 | Beatus Mercurius dixit si sic pereo periisse juvabit verumtamen notum tibi sit mentem meam a Christo molliri non cesso | A |
001648 | Beatus Medardus sacerdos exstitit pretiosus martyrium confessor implevit pervenit victor meritis ad coronam | A |
001647 | Beatus Medardus per trinitatis auxilium regis exercitus affixit vestigium | A |
001646 | Beatus Maurus raptus in spiritu conspexit viam palliis stratam ac innumeris coruscam lampadibus qua dilectus domini Benedictus paradisum conscendit | A |
001645 | Beatus Maurus clarissimo genere exortus sancto Benedicto nutriendus a parentibus est creditus | A |
001644.1 | Beatus Martinus dixit Juliano Christi ego sum miles pugnare mihi non licet | A |
001644 | Beatus Martinus dixit Juliano Christi enim sum miles pugnare mihi non licet | A |
001643zd | Quia accusatus non negavi | AV |