|
Rex Salomon fecit templum quorum instar et exemplum Christus et ecclesia | Hujus hic est imperator fundamentum et fundator mediante gratia | Quadri templi fundamenta marmora sunt instrumenta parietum paria | Candens flos est castitatis lapis quadrus in praelatis virtus et constantia | Longitudo latitudo templique sublimitas | Intellecta fide recta sunt fides spes caritas | Sed tres partes sunt in templo trinitatis sub exemplo ima summa media | Prima signat vivos cunctos et secunda jam defunctos redivivos tertia | Sexagenos quaeque per se et ter partes universae habent lati cubitos | Harum trium tres conventus trinitati dant contentus unitati debitos | Templi cultus extat multus cinnamomus odor domus myrrah stractis cassia | Quae honorum decus morum atque bonos precum sonos sunt significantia | In hac casa cuncta vasa sunt ex auro de thesauro praeelecto penitus | Nam magistros et ministros decet doctos et excoctos igne sancti spiritus | Sic ex bonis Salomonis quae rex David praeparavit fiunt aedificia | Sed in lignis rex insignis juvit Tyri cujus viri tractant artificia | Nam ex gente Judaeisque sicut templum ab utrisque conditur ecclesia | Christe qui hanc et hos unus lapis huic et his communis tibi laus et gloria |
Sq |
In Dedicatione Ecclesiae |
7 years 6 months ago |
|
|
Jerusalem et Sion filiae coetus omnis fidelis curiae melos pangat jugis laetitiae alleluia | Christus enim desponsat hodie matrem nostram norma justitiae quam de lacu traxit miseriae ecclesiam | In spiritus sancti clementia sponsa sponsi laetatur gratia a reginis laudum cum gloria felix dicta | Dos ut datur crescit laetitia quae dos quanta triplex potentia tangens caelum terras et stygia justitia | Mira loquor sed sana credere foederatum tam largo munere de proprio produxit latere deus homo | Formaretur ut sic ecclesia figuratur in pari gloria Adae costis formata femina hostis Eva | Eva fuit noverca posteris haec est mater electi generis vitae portus asylum miseris et tutela | Pulchra potens partu mirabilis ut luna sol fulget spectabilis plus acie multo terribilis ordinata | Multiplex est singularis una generalis et individua omnis aevi sexus simul una parit turmas | Haec signata Jordanis fluctibus haec quae venit a terrae finibus scientiam audire comminus Salomonis | Sic typicis descripta sensibus nuptiarum induta vestibus caeli praestet hodie civibus Christo juncta | O sollemnis festum laetitiae quo unitur Christus ecclesiae in quo nostrae salutis nuptiae celebrantur | Coetus felix dulce convivium lapsis ibi datur solacium desperatis offertur spatium respirandi | Justis inde solvuntur praemia angelorum novantur gaudia lata nimis quos facit gratia caritatis | Ab aeterno fons sapientiae intuitu solius gratiae sic praevidit in rerum serie haec futura | Christus ergo nos suis nuptiis recreatos veris deliciis interesse faciat gaudiis electorum |
Sq |
In Dedicatione Ecclesiae |
7 years 6 months ago |
|
|
Sancte Sion assunt encaenia | Desponsatur praesens ecclesia | Stans amicta virtutum gloria | Passim sonant organa dulcia | Rorant caeli misericordia | Pluunt nubes stillat justitia | Sponsus adest natus ex Maria | Sanans mundum indulta venia | Jungit sibi Christus ecclesiam | Septiformem dat ei gratiam | Sacramenta fiunt paschalia | Proponuntur vitae cibaria | Ad has agni caelestis nuptias | Vocat servos pater familias | Adest Abel fert innocentiam | Intrat Noe portat justitiam | Melchisedech pro sacerdotio benedicens sedet in medio | Hic Abrahae fidei veritas spes Isaac et Jacob caritas | Stat Moyses cornuta facie | Solem tenens triumphat Josue | Puer David trucidat Goliam | Rex psalmorum pangit melodiam | Simul astant lex et prophetia | Confirmata per evangelia | Foederantur terris caelestia | Complet deus omnibus omnia |
Sq |
In Dedicatione Ecclesiae |
7 years 6 months ago |
|
|
Ierusalem urbs beata domus deo dedicata (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Supernae matris gaudia repraesentet ecclesia | Dum festa colit annua suspiret ad perpetua | In hac valle miseriae mater succurrat filiae | Hic caelestes excubiae nobiscum stent in acie | Mundus caro daemonia diversa movent proelia | Incursu tot phantasmatum turbatur cordis sabbatum | Dies festos cognatio simul haec habet odio | Certatque pari foedere pacem de terra tollere | Confusa sunt hic omnia spes metus maeror gaudium | Vix hora vel dimidia fit in caelo silentium | Quam felix illa civitas in qua jugis sollemnitas | Et quam jucunda curia quae curae prorsus nescia | Nec languor hic senium nec fraus nec terror hostium | Sed una vox laetantium et unus ardor cordium | Illic cives angelici sub jerarchia triplici | Trinae gaudent et simplici se monarchiae subici | Mirantur nec deficiunt in illum quem prospiciunt | Fruuntur nec fastidiunt quo frui magis sitiunt | Illic patres dispositi pro dignitate meriti | Semota jam caligine lumen vident in lumine | Hi sancti quorum hodie celebrantur sollemnia | Jam revelata facie regem cernunt in gloria | Illic regina virginum transcendens culmen ordinum | Excuset apud dominum nostrorum lapsus criminum | Nos ad sanctorum gloriam per ipsorum suffragia | Post praesentem miseriam Christi perducat gratia |
Sq |
Omnium Sanctorum |
7 years 6 months ago |
|
|
Hodiernae festum lucis est achacii laus ducis (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Adrianus rex prophanus congregatis pravitatis (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Hic est dies celebrandus laudibusque praesentandus dies decem milium | Agon Christi venerandus favor crucis imitandus mortem sanxit martyrum | Quorum duces Hermolaus Achatius et Menelaus Albinus et Elyethes | Omnes una quod sit vanus mundus hic daemon profanus clamant Christi milites | Fides spe corroborata caritate radicata fulget in martyribus | Corda Deo praeparata passione sociata prasetant sacris legibus | Isti mundo fortiores hostibus praestantiores Christo sese dedicant | Hi vicere sic tortores quod passorum dici flores jure sibi vendicant | Quotquot enim per tormenta manu forti palma tenta plura per supplicia | Vitae tenent fundamenta gaudiorum incrementa sed non per similia | Morte Christo complantati crucem Jesu lucrum rati psallunt Deo gratias | Sol et luna tenebrati terra mota his probati Deo reddunt animas | Quorum sancta passione fusa deprecatione vox auditur caelitus | Omnis qui devotione vestro gaudet pro agone dum non sit proselytus | Illi nullum nocumentum vinum oleum frumentum ac hostis victoriam | Os confessum cor non lentum panis vivi sacramentum post haec dabo gloriam | Hos tirones veneremur martyresque deprecemur ut horum memoria | Jesu Christo adunemur et cum sanctis coronemur in caelesti gloria |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
Ah 55 042 |
|
Hodierne lux diei (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Congaudentes exsultemus exsultantes celebremus (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Verbum sapiencie regem regum glorie (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Animemur ad agonem recolentes passionem gloriosae virginis | Contrectantus sacrum florem respiremus ad odorem respersae dulcedinis | Pulchra prudens et illustris jam duobus Agnes lustris addebat triennium | Proles amat hanc praefecti sed ad ejus virgo flecti respuit arbitrium | Mira vis fidei mira virginitas mira virginei cordis integritas | Sic dei filius nutu mirabili se mirabilius prodit in fragili | Languet amans cubat lecto languor notus fit praefecto maturat remedia | Offert multa spondet plura periturus peritura sed vilescunt omnia | Nudam prostitiut praeses flagitiis quam Christus induit comarum fimbriis stolaque caelesti | Caelestis nuntius assistit propius cella libidinis fit locus numinis turbantur incesti | Caecus amans indignatur et irrumpens praefocatur a maligno spiritu | Luget pater lugent cuncti cuncti roma flevit pro defuncti juvenis interitu | Suscitatur ab Agnete turba fremit indiscrete rogum parant virgini | Rogus ardens reos urit in furentes flamma furit dans honorem numini | Grates agens salvatori guttur offert haec lictori nec ad horam timet mori puritatis conscia | Agnes agni salutaris stans ad dextram gloriaris et parentes consolaris invitans ad gaudia | Ne te flerent ut defunctam jam caelesti sponso junctam is sub agni forma suam revelavit atque tuam virginumque gloriam | Nos ab agno salutari non permitte separari cui te totam consecrasti cujus ope tu curasti nobilem Constantiam | Vas electum vas honoris incorrupti flos odoris angelorum grata choris honestatis ac pudoris formam praebens saeculo | Palma fruens triumphali flore vernans virginali nos indignos speciali fac sanctorum generali vel subscribi titulo |
Sq |
Agnetis |
7 years 6 months ago |
|
|
Laus sit regi gloriae cujus formam gratiae solis splendor obstupescit | In hortos ecclesiae lilia colligere tamquam sponsus dum processit | Ecce Agnes invenitur et inventa colligitur lilium de lilio | Annulo cujus munitur et in sponsam eligitur regi regis filio | Cujus fervens in amore sprnit mundum dum decore blandimentis nec tormentis emollita judicis | Cumque mentis in fervore sponsum quaerit sponsae more spoliata vestimentis densis latet capillis | Tunc inducta lupanari cella fulget ut solari splendore lucis copia | Ab angelo consolari meruit atque velari Cyclade auro contexta | Illic virgo ne tangatur impudicus suffocatur pro quo Agnes dum precatur reviviscit juvenis | Per quem Christus dum laudatur plebs hinc furens indignatur agnum magam protestatur tradens hanc incendiis | Sed ignis obstupens cedit nec agnam nec lanam laedit ejus roris et pudoris non ferens potentiam | Cujus guttur ensis caedit mortique vita succedit ecce vidit quod cupivit per sponsi praesentiam | Ergo postquam sic triumphat virgo martyr gaudens intrat sui sponsi thalamum | Apud quem nunc intercedat ut nobis caeli concedat intrare palatium |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
ah 55 051 |
|
Agno dei jubilemus per quem Agnes transit vemus (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Exsultemus et laetemur et Andreae delectemur laudibus apostoli | Hujus fidem dogma mores et pro fide tot labores digne decet recoli | Hic ad lucem Petrum duxit cui primum lux illuxit Joannis indicio | Secus mare Galilaeae Petri simul et Andreae sequitur electio | Ambo prius piscatores verbi fiunt assertores et forma justitiae | Rete laxant in capturam vigilemque gerunt curam nascentis ecclesiae | A fratre dividitur et in partes mittitur Andreas Achaiae | In Andreae retia currit dei gratia magna pars provinciae | Fide vita verbo signis doctor pius et insignis cor informat populi | Ut Aegeas comperit quid Andreas egerit irae surgunt stimuli | Mens secura meus virilis cujus praesens vita vilis viget patientia | Blandimentis aut tormentis non enervat robur mentis judicis insania | Crucem videns praeparari suo gestit conformari magistro discipulus | Mors per morte solvitur et crucis appetitur triumphalis titulus | In cruce vixit biduunm victurus in perpetuum nec vult volente populo deponi de patibulo | Hora fere dimidia luce perfusus mimia cum luce cum laetitia pergit ad lucis atria | o Andrea gloriose cujus preces pretiosae cujus mortis luminosae dulcis est memoria | Ad hac valle tenebrarum nos ad illud lumen clarum pie pastor animarum tua transfer gratia |
Sq |
Andreae |
7 years 6 months ago |
|
|
Gratuletur laetabundus et exsultet (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Xpristo regi laudem demus du8lce melos personemus (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Luce lucens in aeterna lucis ductrix et lucerna claritatis gerula Felix Anna de caverna laci transfer ad superna lucis nos vehicula | Mundi jubar luminare novum paris sine pare sole plus illuminans Ex te duxit ortum clare maris stella per hoc mare spatiosum rutilans | Orta stirpe de regali super ortum speciali gaudes privilegio Prole fulges sola tali quali nulla de mortali sexu vel collegio | Cella vere tu caelestis in qua trinitatis vestis est ordita primitus Hujus rei caro testis exstat Christi quam in festis gestat jam caelestibus | Carnem tuam carnem Christi per Mariam quam tulisti recta probat linea Qua cum Deo contraxisti genus omnes ac vicisti nata cum virginea | Tu terminus tristitiae scaturigo laeticiae quae prolem benedictam De gremio das gratiae matrem solis justitiae labe prorsus invictam | Tua grandis est potestas tibi caeli dat majestas matronatus gloriam Ad tranquillum quos tempestas ad fluentem quos egestas urget trahe copiam | Eya mater plena bonis gratiarum dita donis in praesenti pauperes Hujus cursum post agonis salvandorum nos in thronis loca donis uberes | Jesu dulce solatium te paternalem radium lucis in fonte rutilo Da praecinente canticum Anna cum nata caelicum videre pleno jubilo |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
AH55 060 |
|
Gaude mater Anna gaude mater omni digna laude (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Celi regem attollamus et in voces erumpamus (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Nardus spirat in odorem (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Sancte anne devotus de cantet clerus (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Exsultet ecclesia pro assumpta filia regis ad pallatium | Annae sublimatio nostra exsultatio nostrum est convivium | Regni tenet solium diadema regium per Mariae filium | Praesentatur hodie Anna regi gloriae cum hymnis et laudibus | Haec Mariam peperit per quam Christus aperit sinum paenitentibus | Datur in caelestibus a sanctorum civibus Annae salutatio jucunda laudatio | Laudant matris viscera laudant matris ubera fructum beatificant Mariam magnificant | Felix Anna ex te manna mundo datur quo pascatur in deserto populus | Hoc dulcore hoc sapore sustentaur procreatur ex manna vermiculus | Vermem istum dico Christum nobis natum exaltatum in crucis patibulo | Fit unguentum vulneratis condimentum tribulatis salvat a periculo | Manna caeli manna terrae cura stude nos transferre ad lactis mellis patriam ad paradisi curiam | Mater Dei genetricis mater nostrae salvatricis per te praesens familia tecum regnet in gloria | Nos commenda trinitati fac ut verbi incarnati servis tuis atque suis detur benedictio | Fac ut nostra symphonia et in regno et in via sit Maria melodia carmen jubilatio | Laus Mariae filio |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
AH 50 066 |
|
In hac die laetabunda nostri chori plebs jucunda (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Antonius humilis sanctitate nobilis (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
In francisci filio resonet anthonio (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Hodierne lux diei celebris in matris Dei agitur memoria | Decantemus in hac die semper virginis Mariae laudes et praeconia | Omnis homo omni hora ipsam ora et implora ejus patrocinia | Psalle psalle nisu toto corde ore voce voto ave plena gratia | Ave domina caelorum inexperta viri thorum parens paris nescia | Fecundata sine viro genuisti more miro genitorem filia | Florens ortus austro flante porta clausa post et ante via maris invia | Fusa caeli rore tellus fusum Gedeonis vellus deitatis pluvia | Salve splendor firmamenti tu caliginosae menti desuper irradia | Placa mater maris stella ne involuat nos procella et tempestas obvia Amen dicant omnia |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
F-Pn : Ms Lat 00903 later hand |
|
Interni festi gaudia nostra sonet harmonia | Quo mens in se pacifica vera frequentat sabbata | Mundi cordis laetitia odorans vera gaudia | Quibus praegustat avida quae sit sanctorum gloria | Qua laetatur in patria caelicolarum curia | Regem donantem praemia sua cernens in gloria | Beata illa patria quae nescit nisi gaudia nam cives hujus patriae non cessant laudes canere | Quos ille dulcor afficit quem nullus maeror inficit quos nullus hostis impetit nullusque turbo concutit | Ubi dies clarissima melior est quam milia luce lucens praefulgida plena Dei notitia | Quam mens humana capere nec lingua valet promere donec vitae victoria commutet haec mortalia | Quando Deus est omnia vita virtus scientia victus vestis et cetera quae velle potest mens pia | Hoc in hac valle misera meditetur mens sobria hoc per soporem sentiat hoc attendat dum vigilat | Quo mundi post exsilia coronetur in patria ac in decoris gloria regem laudet per saecula | Harum laudem praeconia imitatur ecclesia cum recensentur annua sanctorum natalitia | Cum post peracta proelia digna redduntur praemia | Pro passione rosea pro castitate candida | Datur et torques aurea pro doctrina catholica | Qua praefulget Augustinus in summi regis curia | Cujus librorum copia fides firmatur unica | Hinc et mater ecclesia vitat errorum devia | Hujus sequi vestigia ac praedicare dogmata | Fide recta ac fervida det nobis mater gratia |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
AH 55 074 |
|
De profundis tenebrarum (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Mente pia jubilemus (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Salve pater augtustini vas electum vas divine (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Laetabundi cordis mundi demus melos (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Recolamus piis digna laudibus mente (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Laudemus omnes inclyta Bartholomaei merita | Cujus sacra sollemnia nobis inspirant gaudia | Per diem centum vicibus flexis orabat genibus | Nec minus noctis tempore toto prostratus corpore | In istius praesentia obmutescunt daemonia | Christi sonante buccina falsa terrentur numina | Non Astaroth illudere genti praesumit miserae | Nec fallere nec laedere nec laesis potest parcere | Gravi dignus supplicio cruciatur incendio | Quanta sit ejus tortio Berith patet indicio | Per virtutes apostoli patescit fraus diaboli | Arte detecta subdoli cultures cessant idoli | Liber exsultat Pseustius hostis repressa rabie credit et rex Polimius propter salutem filiae permissus ab apostolo daemon mugit ex idolo a vobis ultra miseri sacra non posco fieri | Me jam nil posse fateor qui vix respirans torqueor ante diem judicii poenam ferens incendii sic effatus apparuit et sigilla comminuit sed nec praesentes terruit nam virtus crucis adfruit | Christi signat charactere fanum manus angelica laesos absolvit libere potestate mirifica | Mox pellem mutat India tincta baptismi gratia | Ruga carens et macula caelesti gaudet copula | Currunt ergo pontifices ad Astriagem supplices | Athletam jam emeritum poscentes ad interitum | Sub Christi testimonio caput objecit gladio | Sic triumphavit hodie doctor et victor Indiae | Bartholomaee postula pro servis prece sedula | Ut post vitae curricula Christum laudent in saecula |
Sq |
Bartholomaei |
7 years 6 months ago |
|
|
Eia Christo cantica nostra psallat musica vocum per discrimina (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Ad superna suspirantes in eterna luce stantes (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Bone doctor et salutis vie ductor O Bernharde (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Psallat laete orbis coetus (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Adornata laudibus canticorum dulcibus personet ecclesia (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Gaude mater nobilis constans et immobilis (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Gaude prole Graecia glorietur Gallia patre Dionysio | Exsultet uberius felici Parisius illustris martyrio | Speciali gaudio gaude felix contio martyrum praesentia | Quorum patrocinio tota gaudet regio regni stat potentia | Juxta patrem positi bellatores inclyti digni sunt memoria | Sed illum praecipue recolit assidue regalis ecclesia | Hic a summo praesule directus ad Galliam non gentis incredulae veretur insaniam | Gallorum apostolus venerat Lutetiam quam tenebat subdolus hostis velut propriam | Hic errorum cumulus hic omnis spurcitia hic infelix populus gaudens idolatria | Adorabant idolum fallacis Mercurii sed vicit diabolum fides Dionysii | Hic constructo Christi templo verbo docet et exemplo coruscat miraculus | Turba credit error cedit fides crescit et clarescit nomen tanti praesulis | His auditis fit insanus immitis Domitianus mittitque Sisinnium | Qui pastorem animarum fide vita signis clarum trahat ab supplicium | Infliguntur seni poenae flagra carcer et catenae catastam lectum ferreum et aestum vincit igneum | Prece domat feras truces sedat rogum profert cruces post clavos et patibulum translatus ad ergastulum | Seniore celebrante missam turba circumstante Christus adest comitante caelesti frequentia | Specu clausum carcerali consolatur et vitali pane cibat immortali coronandum gloria | Prodit martyr conflicturus sub securi stat securus ferit lictor sicque victor consummatur gladio | Se cadaver mox erexit truncus truncum caput vexit quo ferentem hoc direxit angelorum legio | Tam praeclara passio repleat nos gaudio |
Sq |
Dionysii |
7 years 6 months ago |
|
|
In caelesti hierarchia nova sonet harmonia novo ducta cantico | Cui concordet in hac via nostri chori melodia congaudens Dominico | Ex Aegytpo vastitatis virum suae voluntatis vocat auctor saeculi | In fiscella paupertatis flumen transit vanitatis pro salute populi | In figura catuli praedicator saeculi matri praemonstratur | Portans ore faculam ad amoris regulam populos hortatur | Hic est novus legis lator hic Elias aemulator et detestans crimina | Vulpes dissipat Samsonis et in tuba Gedeonis hostis fugat agmina | A defunctis revocatum matri vivum reddit natum vivens adhuc corpore | Signo crucis imber cedit turba fratrum panem edit missum Dei munere | Felix per quem gaudia tota jam ecclesia sumens exaltatur | Orbem replet semine in caelorum agmine tandem collocatur | Jacet granum occultatum sidus latet obumbratum sed plasmator omnium | Ossa Joseph pullulare sidus jubet radiare in salutem gentium | O quam probat carnis florem omnem superans odorem tumuli flagrantia | Aegri currunt et curantur caeci claudi reparantur virtutum frequentia | Laudes ergo Dominico personemus mirifico voce plena | Clama petens suffragia ejus sequens vestigia plebs egena | Sed tu pater pie bone pastor gregis et patrone prece semper sedula | Apud curam summi regis derelicti vices gregis commenda per saecula |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
AH 55 115 |
|
Psallat concors symphonia (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Ortum regis glorie celebris memorie (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Gaude Sion quod egressus a te decor et depressus tui fulgor speculi | Rediviva luce redit o et alpha quod accedit jam in fine saeculi | Poma prima primitivos deus sanctos adhuc vivos vidit in cacumine | Ut extremos addat primis quamvis stantes nos in imis suo visit lumine | Sed prae multis te respexit odor tuus hunc allexit et sapor et puritas | Ut de regum ramis nata juste vere sit vocata tu dei saturitas | Gaudent astra matutina quod in hora vespertina ortu novi sideris | Caeli sidus illustratur in quo terrae designatur novi signum foederis | Vere sidus tu praeclarum quod a sole differt parum et luna lucidius | Tu quod sole sis amicta carne probat hic relicta lucis tuae radius | O quam dignis luces signis vasa rapis a malignis possessa daemoniis | Leprae mundas labe tactos claudos ponis et attractos in pedum officiis | Quod negatum est naturae tu virtutis agis jure et potes ex gratia | Vita functos tu reducis caecis raddis membra lucis et membrorum spatia | Eia mater nos agnosce libro vitae nos deposce cum electis inseri | Ut consortes tuae sortis et a poenis et a portis eruamur inferi |
Sq |
Elisabeth Hung. |
7 years 6 months ago |
|
|
Florem mundus protulit (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Summi pontificis et virtutum opificis (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Mundi renovatio et mundorum nati o martyrum (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Tempore sub gracie nondum plena facie (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Laetabundus Francisco decantet clerus alleluia | Quem confixit novis clavis amor verus res miranda | Mens in carne patuit novo modo splenduit sol de stella | Vir qui sic refloruit aves voce monuit semper clara | Sicut Christe docuit paupertatem tenuit pari forma | Hic prolem quam genuit possidere noluit haec corrupta | Jam in caelis jubilat signis novis rutilat valle nostra | Renovantur oculi lingua crevit parvuli carne sumpta | Os mutorum solvitur binis vita redditur haeresis convincitur esse caeca | Lepra cedit saliunt claudi febres fugiunt multa regna sentiunt haec praedicta | Soldani prospera sprevit et aspera sed hunc non laesit gens misera | Ostendunt vulnera nova quae munera dat quem genuit puerpera |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
CH-SGs : Cod 0378, for the variants AH / 378 see the note to 378 |
|
Surgit victor virtualis Hic Franciscus triumphalis (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Gaude caelum terra plaude flos novellus dignus laude (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Eia laudes grex pastori Frederico (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Genovefae sollemnitas sollemne parit gaudium | Cordis erumpat puritas in laudis sacrificium | Felix ortus infantulae teste germano praesulae | Quod praevidit in spiritu rerum probatur exitu | Hic ad pectus virgineum pro pudoris signaculo | Nummum suspendit aeneum crucis insignem titulo | Genovefam divinitus oblato dotat munere | In templum sancti sanctus sub Christi dicans foedere | Infantem manu feriens mater privatur lumine | Matri virgo compatiens lucis dat usum pristinae | Genovefa magnanimis carnem frangit jejunio | Terramque rigans lacrimis jugi gaudet martyrio | Caelesti duce praevio caelos lustrat et tartara civesque precum studio servat a gente barbara divino diu munere sitim levat artificum confractum casu misere matri resignat unicum | Ad primam precem virginis contremiscunt daemonia pax datur energumenis spes aegris reis venia in ejus manu caerei reaccenduntur caelitus per hanc in sinus alvei redit amnis coercitus | Ignem sacrum refrigerat post mortem vivens meritis | Quae prius in se vicerat aestu interni fomitis | Morti morbis daemonibus et elementis imperat | Sic Genovefa precibus naturae leges superat | Operatur in parvulis Christi virtus magnalia | Christo pro tot miraculis laus frequens jugis gloria |
Sq |
Genovefae |
7 years 6 months ago |
|
|
Hoc in natalicio martiri Georgio (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Maiestati sacrosancte (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Laudet omnis spiritus Christum qui divinitus coronavit gloria Gloriosum confessorem quem patronum et auctorem haec colit ecclesia | Homo vetus in peccatis primam stolam novitatis recipit cum anulo Quisquis mente puriore plaudit manu psallit ore digne Dei famulo | Post sex legens dubitat rex quem sensum teneat oratio truncata Sextus annus volvitur et problema solvitur corona duplicata | Purgatura criminis notam virgo virginis vendicat pudorem Purgat adulterium ignitorum vomerum non sentiens calorem | In Cassino Monte curam Benedicti post pressuram longam sentit calculi Quem cum nusquam sit contactum corpus tamen inde tractum admirantur singuli | Angelus fortis militat in castris Victor victorem gloria coronans hoste fugato Precibus crebris instat alienis vacuus curis Deo vacans saepius orbe pacato | Dum migraret ex hac vita finem rei eremita didicit ex daemone Nil inventum morte dignum neque fenum neque lignum nil hominis in homine | Talis Christo deservivit talis Christo vivens vivit in aeterna patrica Servus tuus et amicus tua Deus nos Heinricus consoletur gratia |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
AH 55 159 |
|
Ad honorem summi regis nos qui sumus oves gregis spiritalis pascuae | Ore laudes attollamus manu lumen praeferamus lampadis non vacuae | Ipsi honor sine fine qui Helenae dat reginae felici commercio | Regnum caeli pro terreno ubi ex hoc in hoc pleno nunc eructat gaudio | Felix haec felicem natum lumen orbis et ornatum Constantinum genuit | Et cum eo contra fidem si qua lata erant pridem abrogari studuit | Unde fides et in tuto jacet tacet ore muto gentium perfidia | Ad cor redit quae erravit et adorat quod damnavit Judaeorum saevitia | Iras truces nunc deponit et vagina se reponit persequentis gladius | Licet quidquid jus hortatur papa Sixtus hoc testatur dispergit Laurentius | Haec ut notus esset Deus et praeclarum nomen ejus efficit in gentibus | Indis quidem et Iberis post Armenos junxit veris fidei cultoribus | Ergo quae hanc genuisti mater ejus sponsa Christi sancte gaude Treveris | Et nos simul gratulemur simul Deum deprecemur Deus parce miseris |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
AH 55 160 |
|
In sanctorum iugi laude plebs devota deo plaude (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Gaude Sion in decore (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Salve pater flos doctorum salve flos decusque morum (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Pangat chorus in hac die (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Gaudeat Hyspania totaque Germania (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Sit laus tibi Jesu Christe dum frater evangelistae Jacobus excolitur | Laude festa festo die concrepent nunc melodiae Jacobi laus canitur | Hodie fit caeli civis angelorumque concivis Zebedaei Jacobus | Hinc exsultet omnis homo et ab hac sollemni domo reprobetur reprobus | Christi fidelis athleta tibi datur merces laeta duplicata venia | In apostolorum choris martyrum fusi cruoris possides insignia | Judex saecli martyr alme tibi duae dantur palmae pacis et victoriae | Judicas nec judicaris tui funes in praeclaris ceciderunt hodie | Ergo nos conserva tibi ut dum consistamus ibi coram summo judice | Te intercessore bono et propitio patrono locemur in apice |
Sq |
Jacobi |
7 years 6 months ago |
D-Gsta AB III 9 |
|
Ad honorem tuum Christe recolat ecclesia | Praecursoris et baptistae tui natalitia | Laus est regis in praeconis ipsius praeconio | Quem virtutum ditat donis sublimat officio | Promittente Gabriele seniori filium | Haesitavit et loquelae perdidit officium | Puer nascitur novae legis novi regis praeco tuba signifer | Vox praeit verbum paranymphus sponsi sponsum solis ortum lucifer | Verbo mater scripto pater nomen indit parvulo et soluta lingua muta patris est a vinculo | Est caelesti praesignatus Joannes oraculo et ab ipso praemonstratus uteri latibulo | Quod aetate praematura datur heres id figura quod infecunda diu parens res profunda | Contra carnis quidem jura Joannis haec genitura talem gratia partum format non natura | Alvo deum virgo claudit clauso clausus hic adplaudit de ventris angustia | Agnum monstrat in aperto vox clamantis in deserto vox verbi praenuntia | Ardens fide verbo lucens et ad veram lucem ducens multa docet milia | Non lux iste sed lucerna Christus vero lux aeterna lux illustrans omnia | Cilicina tectus veste pellis cinctus strophium | Cum locustis mel silvestre sumpsit in edulium | Attestante sibi Christo non surrexit major isto natus de muliere | Sese tantum hic excepit qui de carne carnem cepit sine carnis opere | Martyr dei licet rei simus nec idonei tuae laudi | Te laudantes et sperantes de tua clementia nos exaudi | Tuo nobis in natale da promissum gaudium | Nec nos minus triumphale delectet martyrium | Veneramur et miramur in te tot mysteria | Per te frui Christus sui det nobis praesentia |
Sq |
Joannis Baptistae |
7 years 6 months ago |
|
|
Praecursorem summi regis et praeconem novae legis celebret ecclesia | In hac luce tam festiva gaude mater et votiva deprome praeconia | Hujus ortum veneremur sed nec minus delectemur in ejus martyrio | Totus mundus sit jucundus nulli martyr hic secundus virtute vel praemio | Non est nostrae parvitatis virum tantae dignitatis laudare per omnia | Summa rei recitetur ut affectus excitetur ex ejus memoria | Non arundo levitatis sed columna veritatis nulla palpans crimina | Scribas tangit et doctores vocans legis trangressores viperae genimina | Arguebat hic Herodem nec terretur ab eodem ligatus in carcere | Fert injuste justus poenam rem detestans tam obscenam regis et adulterae | Saevit in hunc vis tyranni laus adcrescit hinc Joanni tyranno supplicium | Stultus servit sapienti quia justus in praesenti purgatur per impium | In natalis sui cena capitali plecti poena Joannem rex imperat | Spiculatur saltatrici dat salatrix genetrici caput quo petierat | Crux praesignat sublimari Christum sed hunc minorari capitis abscissio | Mors es isti pretiosa quam praecessit gloriosa vitae conversatio | Nos ad laudem tuam Christe praecursoris et baptistae colimus sollemnia | Tu nos ab hac mortis valle duc ad vitam recto calle per ejus vestigia |
Sq |
Decoll. Jo. Bapt. |
7 years 6 months ago |
|
|
Praecursoris et baptistae diem istum chorus iste veneretur laudibus | Vero die jam diescat ut in nostris elucescat verus dies mentibus | Pater vetus novum natum obstupescit dum legatum audit missum caelitus | Nam aetatem et naturam consulendo genituram miratur decrepitus | Dum non paret verbo parens mox in verbo fit apparens pro verbo punitio | Pater haerens hoc infirmat affirmando quod confirmat loquelae privatio | Praecursore nondum nato ortu nondum reserato reserantur mystica | Nostro sole tunc exclusus verioris est perfusus solis luce typica | Prius novit diem verum quam nostrorum sit dierum usus beneficio | Hic renascens nondum natus nondum nascens sed renatus caelesti mysterio | Clausa pandit ventre clausus gestu plaudens fit adplausus messiae praesentiae | Linguae gestus obsequuntur dum per lingua sic loquuntur serviunt infantiae | Mater parit pater credit redeunte fide redit linguae beneficium | Reserato partu matris reseratur lingua patris reserans mysterium | Tori fructus matri dantur et jam matris excusantur sterilis opprobria | Ortus tanti praecursoris multos terret sed terroris comes est laetitia | Se a mundo servans mundum munde vivit intra mundum in aetate tenera | Ne formentur a convictu mores loco veste victu mundi fugit prospera | Quem dum replet lux superna verae lucis fit lucerna veri solis lucifer | Novus praeco novae legis immo novus novi regis pugnaturi signifer | Singulari prophetia prophetarum monarchia sublimatur omnium | Hi futurum hic praesentem hi venturum venientem monstrat iste filium | Dum baptizat Christum foris hic a Christo melioris aquae tactu tingitur | Duos duplex lavat flumen isti nomen illi numen baptistae conceditur | Dum baptizat baptizatur dumque lavat hic lavatur vi lavantis omnia | Aquae lavant et lavantur his lavandi vires dantur baptizati gratia | O lucerna verbi dei ad caelestis nos diei perduc luminaria | Nos ad portum ex hoc fluctu nos ad risum ex hoc luctu tua trahat gratia |
Sq |
Joannis Baptistae |
7 years 6 months ago |
|
|
Elyzabeth zacharie magnum virum in hac die gloriosa genuit (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Inter natos mulierum hic Joannes vas sincerum principatum tenuit | Hujus matrem salutavit virgo mater quae portavit Christum quem et genuit | Hic ad vocem exsultavit agnum dei demonstravit tam propheta celebris | Regem caeli baptizavit redemptorem nuntiavit stantibus in tenebris | Trinitatis mysterium primus sensit hic omnium salvatoris angelus | Eremi cultor nobilis camelorum tectus pilis verbi vox et bajulus | Ab angelo nuntiatus est Mariae qui beatus nuntiavit dominum | A diebus tanti patris regnum Christi datur gratis ubi pax et gaudium | Ergo martyr cum regina matre Christi a ruina conservare nos festina pia per suffragia | Ut carnali quo gravamur compede sic absolvamur ut soluti transferamur ad caeli palatia |
Sq |
Joannis Baptistae |
7 years 6 months ago |
|
|
Divine trinitati deique unitati (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Verbum dei deo natum (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Veni ad caelestia Johannes convivia (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
O Johannes scriba Christi tu secreta pervidisti throni veri luminis | In quo verbum increatum cernens scribis incarnatum in conclavi virginis | Pectus Christi hunc sublimat a quo hausit quod propinat nectar evangelii | Hic est Cherubin sub alis factus custos virginalis sub vexillo filii | Gemmis tricis priscam formam dat peremptis vitae normam sic infernum reserat | Mutat saxa in gemmarum decus et virgis silvarum ut sint aurum imperat | Bibit virus hic letale quod non sensit virginale corpus dono fidei | Preses furit et tabescit quod Johannes poenam nescit bullientis olei | Christus met ad caeli jura vocat te mors cedit dura transis cum victoria | Nos dilecte ad dilectam sponsam agni duc electam in Syon cum gloria |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
D-LEU : MS THOMAS 391, only source mentioned to ah55 190 |
|
Gratulemur ad festivum jucundemur ad votivum Joannis praeconium | Sic versetur laus in ore ne fraudetur cor sapore quo degustet gaudium | Hic est Christi praedilectus cui reclinans supra pectus hausit sapientiam | Huic in cruce commendavit Christus matrem hic servavit virgo viri nesciam | Intus ardens caritate foris lucens puritate signis et eloquio | Ut ab aestu criminali sic immunis a poenali prodiit ex dolio | Vim veneni superavit morti morbis imperavit necnon et daemonibus | Sed vir tantae potestatis non minoris pietatis erat tribulantibus | Cum gemmarum partes fractas solidasset has distractas tribuit pauperibus | Inexhaustum fert thesaurum qui de virgis fecit aurum gemmas de lapidibus | Invitatur ab amico convivari Christum dico visum cum discipulis | De sepulcro quo descendit redit vivus sic ascendit frui summis epulis | Testem habes populum immo si vis oculum quod ad ejus tumulum manna scatet epulum de Christi convivio | Scribens evangelium aquilae fert proprium cernens solis radium scilicet principium verbum in principio | Hujus signis est conversa gens gentilis gens perversa gens totius Asiae | Hujus scriptis illustratur illustrata solidatur unitas ecclesiae | Salve salvi vas pudoris vas caelestis plenum roris mundum intus clarum foris nobile per omnia | Fac nos sequi sanctitatem fac per mentis puritatem contemplari trinitatem unam in substantia |
Sq |
Joannis Evang. |
7 years 6 months ago |
|
|
Flore vernans virginali et doctrina spiritali (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Trinitatem reserat aquila summus evvangelista (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Urbs Aquensis (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Catharinae virginis votiva festa recolamus Venerantes hunc diem praeclarum omnes concinamus Proferat haec contio laudes et devotio sit sincera Concrepet organicis modulis et canticis laude digna Hanc fuisse filiam costi regis unicam tradunt scripta Annis puellaribus sophisticis artibus fuit clara Turbam philosophicam vicit et rhetoricam disputando Hinc regina credidit deos vanos respuit venerari Fit poenalis machina pereunt tot milia dum rotantur agmina paganorum Mox truncatur capite assunt turbae caelicae sepelitur debite monte Sina Ora pro populo precare pro clero martyr Christi Catharina Astantem populum laudentem te clerum fove rege per saecula |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
Graduale Nitriensis |
|
Catherine sollempnia sancta colat ecclesia (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Salve nobilis regina regis sponsa Katherina regis regum omnium | Salve quae mundum vicisti vera imitatrix Christi ferens rosa lilium | Salve fortis in agone proelatrix cum dracone una cum Maxentio | Salve verbo superatos mittens caelo sed probatos trucis flammae cremio | Salve caesa verbere taetro clausa carcere caeli luce perfruens | Salve cum militibus reginam caelestibus disciplinis imbuens | Salve freta Christo laeta spernens mundi titulos | Salve rotam vincens totam versam in incredulos | Salve ferens mamillarum avulsu dispendium | Salve caput libans carum Deo sacrificium | Salve decubans in Sina salutaris medicina prece te quaerentium | Salve cujus tumba manat oleum quod morbos sanat cunctorum languentium | Salve sponsa tam beata sponso grata posce nobis gratiam criminumque veniam |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
AH55 205 |
|
Salve sancta Katherina flos intactus carens spina (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Rex celi terre maris qui cunctis (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Christi sponsa Katherina rosa rubens sine spina (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Vox sonora nostri chori nostro sonet conditori qui disponit omnia | Per quem dimicat imbellis per quem datur et puellis de viris victoria | Per quem plebs alexandrina feminae non feminina stupiut ingenia | Cum beata Caterina doctos vinceret doctrina ferrum patientia | Haec ad gloriam parentum pulchrum dedit ornamentum morum privilegia | Clara per progenitores claruit per sacros mores ampliori gratia | Florem teneri decoris lectionis et laboris attrivere studia | Nam perlegit disciplinas saeculares et divinas in adulescentia | Vas electum vas virtutum reputavit sicut lutum bona transitoria | Et reduxit in contemptum patris opes et parentum larga patrimonia | Vasis oleum includens virgo sapiens et prudens sponso pergit obvia | Ut adventus ejus hora praeparata sine mora intret ad convivia | Sistitur imperatori cupiens pro Christo mori cujus in praesentia | Quinquaginta sapientes mutos reddit et silentes virginis facundia | Carceris horrendi claustrum et rotarum triste plaustrum famem et jejunia | Et quaecumque fiunt ei sustinet amore dei eadem ad omnia | Torta superat tortorem superat imperatorem feminae constantia | Cruciatur imperator quia cedit cruciator nec valent supplicia | Tandem capite punitur et dum morte mors finitur vitae subit gaudia | Angelis mox fuit curae dare corpus sepulturae terra procul alia | Oleum ex ipsa manat quod infirmos multos sanat evidenti gratia | Bonum nobis dat unguentum si per suum interventum nostra sanet vitia | Gaudens ipsa videat de se praesens gaudia | Et futura praebeat quae dedit praesentia | Et hic nobis gaudeat illi nos in gloria |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Adoranda veneranda (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Jubilemus deo trino qui jam fine verpertino visitavit (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Prunis datum admiremur laureatum veneremur laudibus Laurentium | Veneremur cum tremore deprecemur cum amore martyrem egregium | Accusatus non negavit sed pulsatus resultavit in tubis ductilibus | Cum in poenis voto plenis exsultaret et sonaret in divinis laudibus | Sicut chorda musicorum tandem sonum dat sonorum plectri ministerio | Sic in cheli tormentorum melos Christi confessorum dedit hujus tensio | Deci vide quia fide stat invictus inter ictus minas et incendia | Spes interna vox superna consolantur et hortantur virum de constantia | Nam thesauros quos exquiris per tormenta non acquiris tibi sed Laurentio | Hos in Christo coacervat hujus pugna Christus servat triumphantis praemio | Nescit sancti nox obscurum ut in poenis quid impurum fide tractet dubia | Neque cecis lumen daret si non eum radiaret luminis praesentia | Fidei confessio lucet in Laurentio non ponit sub modio statuit in medio lumen coram omnibus | Juvat dei famulus crucis suae baiulum assum quasi ferculum fieri spectaculum angelis et gentibus | Non abhorret prunis volvi qui de carne cupit solvi et cum Christo vivere | Neque timet occidentes corpus sed non praevalentes animam occidere | Sicut vasa figulorum probat fornax et eorum solidat substantiam | Sic et ignis hunc assatum velut testam solidatum reddit per constantiam | Nam cum vetus corrumpatur alter homo renovatur veteris incendio | Unde nimis confortatus est athletae principatus in dei servitio | Hunc ardorem factum foris putat rorem vis amoris et zelus justitiae | Ignis urens non comburens vincit prunas quas adunas o minister impie | Parum sapis vim sinapis si non tangis si non frangis et plus fragrat quando flagrat tus injectum ignibus | Sic artatus et assatus sub labore sub ardore dat odorem pleniorem martyr de virtutibus | O Laurenti laute nimis rege victo rec sublimis regis regum fortis miles qui duxisti poenas viles certans pro justitia | Qui tot mala devicisti contemplando bona Christi fac nos malis insultare fac de bonis exsultare meritorum gratia |
Sq |
Laurentii |
7 years 6 months ago |
|
|
Martyris eximii levite laurentii (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Jucundetur ecclesia grata deo (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Pleno cantu cordis (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Regem regum veneremur et de regis gloriemur Ludovici gloria | Ex Francorum regni cura beatorum regni iura possidet in patria | Christum Christo conformatum magnum fecit et beatum virtutum (immensitas) | Longum fides amor latum altum spes sed non elatum profundum humilitas | Vultum habens David regis Ezechiae Zelum legis et Iosiae studium | Dictus verae lucis dator vitae custos et amator in Christo viventium | Orbis signis illustratur capto regi restauratur liber preda perditus | Vita datur morituris Claudis gressus lux obscuris et captivis reditus | In extremis successorem informavit et cultorem esse Dei docuit | Certus demum de corona maris undis dempto iona caeli portum tenuit | Vita vivens beatorum felix regnat rex Francorum in beatis sedibus | Supplicemus sacto regi nos sanctorum iungi gregi piis eius precibus amen |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
P-Ln (Lisboa, Biblioteca Nacional de Portugal) Iluminado 084 |
|
Laetabunda psallat plebs (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Gratuletur orbis totus praesens coetus (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Margaritam preciosam sponsam Christi speciosam (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Luce mentis et decore virgo noctis in clamore (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Virgo dei margaretha hac in die celi letha (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Ex Aegypto pharaonis in amplexus Salomonis nostri transit filia | Ex abjecta fit electa ex rugosa fit formosa ex lebete phiala | Stella maris huic illuxit ad dilectum quam conduxit pacis nectens foedera | Matre Dei mediante peccatrici Christo dante sunt dimissa scelera | Vitam ducens haec carnalem pervenit in Jerusalem nuptura pacifico | Sic excluso adultero maritatur sponso vero ornatu mirifico | Dei templum introire dum laborat mox redire necdum digna cogitur | Ad cor suum revertitur fletu culpa submergitur fletu culpa tergitur | Locus desertus quacritur Leviathan conteritur mundus caro vincitur | Domus patris postponitur vultus mentis componitur decor carnis spernitur | Laetare filia Thanis tuis ornata tympanis lauda quondam sterilis | Gaude plaude casta munda virtutum prole fecunda vitis meri fertilis | Te dilexit noster risus umbilicus est praecisus tuus continentia | Aquis lotam pulchram totam te salivit te condivit sponsi sapientia | Septem pannis involuta intus tota delibuta oleo laetitiae | Cocco rubes caritatis bysso cincta castitatis zona pudicitiae | Hinc jacincto calciaris dum superna contemplaris mutatis affectibus | Vestiris discoloribus cubile vernat floribus fragrat aromatibus | O Maria gaude quia decoravit et amavit sic te Christi gratia | Memor semper peccatorum et cunctorum populorum plaude nunc in gloria |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
AH 55 242 |
|
Mundi decor mundi forma (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Ave martha gloriosa celi iubar mundi rosa (...) |
Sq |
|
7 years 6 months ago |
|
|
Gaude Sion quae diem recolis qua Martinus compar apostolis mundum vincens junctus caelicolis coronatur | Hic Martinus pauper et modicus servus podens fidelis villicus caelo dives civis angelicus sublimatur | Hic Martinus qui cathecuminus nudum vestit et nocte protinus insequenti hac veste dominus et indutus | Hic Martinus spernens militiam inimicis inermis obviam ire parat baptismi gratiam assecutus | Hic Martinus dum offert hostiam intus ardet per dei gratiam supersedens apparet etiam globus ignis | Hic Martinus qui caelum reserat mari praeest et terris imperat morbos sanat et monstra superat vir insignis | Hic Martinus nec mori timuit nec vivendi laborem respuit sicque dei se totum tribuit voluntati | Hic Martinus qui nulli nocuit hic Martinus qui cunctis profuit hic Martinus qui trinae placuit majestati | Hic Martinus cujus est obitus Severino per visum cognitus dum caelestis canit excercitus dulce melos | Hic Maritnus cujus Sulpitius vitam scribit astat Ambrosius sepulturae nil sibi conscius intrat caelos | O Martine pastor egregie o caelestis consors militiae nos a lupi defendas rabie saevientis | O Martine fac nunc quod gesseras deo preces pro nobis offeras esto memor quam nunquam deseras tuae gentis |
Sq |
Martini |
7 years 6 months ago |
|