Alessandra Ignesti | Cantus Index for Office and Mass

Alessandra Ignesti

Chants added by the contributor

Displaying 701 - 800 of 970 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created Fulltext source

a02278

Dixit Jesus Judas (...) A Simonis, Judae 4 years 8 months ago

ah12479

Caelum resonet laudibus sacrum gerens tripudium cujus undenis milibus Christus auget consortium | Pulcher hodie virginum coetus migrat e saeculo adhaeret luci luminum fracto carnis ergastulo | Caeli venter eburneus decore pictus vario harum morte purpureus virginum candet lilio | Regali sata sanguine virgo procedit Ursula divino plena numine regis aeterni famula | Deposcit virgo virginum coetum meritis inclytum quarum est aput dominum merces magnumque meritum | Cui pater cum inclyto honor virtus et gloria et spiritu paraclito saecula sit per omnia H Ursulae 5 years 1 month ago

ah12480

Hae sunt adolescentulae quae nimis Christum diligunt pro Christo Christi famulae corpus tormentis subigunt | Albis vallatae choreis caeli petunt vestigia in vestimentis aureis cum triumpho et gloria | O quam felix commercium pro terrenis caelestia contemptu mundialium caeli mercantur gaudia | Caelestis nempe curia gratanter his obsequitur sponsus decorus gloria sponsas sacras amplectitur | Harum placatus precibus cuncta depellat noxia nosque cum caeli civibus ad caeli ferat gaudia | Cui pater cum inclyto honor virtus et gloria et spiritu paraclito saecula sit per omnia H Ursulae 5 years 1 month ago

ah22473

O dies dies virginum dies dierum gloria qua nova laus initium finem capit miseria | Quis digne fari poterit tot virginum praeconia solius cum supererit laudis referre debita | Hujus cohortis Ursula devota primiceria percepta mente sedula diva tractat mysteria | Instructis hinc sodalibus decursus sui termino velle fit unum omnibus virtutum jungi domino | Sit patri sponsi virginum ipsique sponso gloria cum spiritu qui gaudium hic donet et in patria H Ursulae 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

ah09359

Agnum sponsum virginum regem regum dominum omnes adoremus | Virginum victorias et caelestes gratias laete decantemus | Haec sunt milia undena turba fortis et serena pugnans cum victoria | Rosae stellae margaritae rubent micant splendent vitae clara luminaria | Cum candore virginali et cruore triumphali scandunt ad caelestia | Quam beatae quam formosae quam sacratae luminosae fulgent nunc in gloria | Spreta felix Ursula mundi regni infula et virili copula in caelo laetatur | Serto nitet regio in caeli palatio sponso regis filio Christo copulatur | Legit virgines decoras quas vocabat ad coronas baptizatae tollunt moras navigant Coloniam | Cadunt oves trucidatae rubent rosae cruentatae intrant sponsae sic gemmatae in caelestem curiam | Nos totalem fide fortem virginalem hanc cohortem canamus praeconiis | Ut caelorum corde mundi post hanc vitam laetabundi perfruamur gaudiis Sq Ursulae 5 years 1 month ago

ah09359.1

Agnum sponsum virginum regem regum dominum omnes adoremus | Virginum victorias et caelestes gratias laete decantemus | Haec sunt milia undena turba fortis et serena pugnans cum victoria | Rosae stellae margaritae rubent micant splendent vitae clara luminaria | Cum candore cum cruore virginali triumphali scandunt ad caelestia | Quam beatae quam sacratae luminosae quam formosae fulgent nunc in gloria | Spreta felix Ursula mundi regni infula et virili copula in caelo laetatur | Serto nitet regio in caeli palatio sponso regis filio Christo copulatur | Legit virgines decoras quas vocabat ad coronas baptizatae tollunt moras navigant Coloniam | Cadunt oves trucidatae rubent rosae cruentatae intrant sponsae sic gemmatae in caelestem curiam | Nos thesaurum super aurum caput datum tam beatum habemus feliciter | Hanc regnantem triumphantem nobis datam advocatam laudemus perenniter | Et totalem virginalem hanc cohortem fide fortem canamus praeconiis | Ut jucundo corde mundo facto sine fine perfruamur gaudiis Sq Ursulae 5 years 1 month ago

a02055a

Puellari de triumpho laudem canunt angeli civitati pace data gaudent cives singuli V XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02045a

Instruit haec mentes sociarum recta sequentes V XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02056

Regnans regnat dominus mundo factus comminus carnis per materiam quam traxit de virgine virginum in agmine ludens multifariam A XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

204022.1

Quae divino nutu saevissimis hostibus exhibite pro Christi nomine effudere cruorem quia numquam in persecutione potuerunt ab ejus divelli confessione A XI milium Virginum 2 years 8 months ago B-Gu Hs BKT.006

a02046

Novum creans super terram rex creator omnium statum quendam supernorum repraesentat civium A XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02057

Omnis terra jubilet jubilando celebret festum virginale in quo canit curia virginum de gloria melos triumphale A XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

200617.1

Benedicamus ergo deum caelorum cum omni creatura qui tam pretioso locum istum decoravit patrocinio A XI milium Virginum 2 years 8 months ago B-Gu Hs BKT.006

a02047

Quae nec nubunt nec nubentur angelis sunt similes soli Christo sponso suo adhaerentes virgines A XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02058

Ante lucem dominum lucis coetus virginum exspectans cum lumine ad agni convivium dum est patens ostium intrat laeto carmine A XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

g03109

Alleluia Surgens Christus de funere rosam legit et lilium cujus haec profert munere candorem et martyrium Al XI milium Virginum 4 years 8 months ago CDN-Mlr 73

a02048

Exercitus virginum fortiter pugnantes ducem habent dominum ipsum imitantes sursum levant animum sursum contemplantes A XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02059

Benedicant omnia sua deum opera bonus quia dominus angelorum ordines caelum tellus homines et quo his inferius A XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

g03110

Alleluia Chorus sacratus virginum gloriae post agnum sponsum dominum hymnos canunt laetitiae Al XI milium Virginum 4 years 8 months ago CDN-Mlr 73

a02049

Offerentur virgines Christo regi domino R. In laetitia et exsultatione W XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02060

Novum canamus canticum laudantes caeli dominum qui facit mirabilia juvencularum virginum in tympano canentium laus ejus in ecclesia A XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02050

Erubescite barbati vitiorum ense strati nam virginum candidati exercitus pugnaverunt moriendo quem vicerunt et palmam promeruerunt R XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02061

Hodierna laetitia mundus illustratur qua caelestis curia valde jucundatur virginitatis lilia sponsus amplexatur nuptiarum convivia celebrat nunc ecclesia thalamus locatur sponsus decorus gloria sponsis daturus praemia sponsis sociatur A XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02050a

Pectore sub fragili certaverunt corde virili V XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02038

Lauda deum deum tuum devota Colonia qui te laude fecit dignam per undena milia virginalis coetus tibi missa de Britannia A XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02051

Isto mundo derelicto carnis rident jacula nescientes in delicto thorum absque macula totae pulchrae sponso Christo fide nubent patula R XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02039

Sponsus pulcher prae omnibus rex et sponsus virginum candidatis virginibus purpureis per gladium suum junxit conubium caeli jungendo civibus per passionis bravium super astris invexit A XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02051a

Vitiorum calcato fomite angusti callis currunt in tramite V XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02040

Exsultent omnes hodie collaudando dominum qui summae stola gloriae coetum sacratum virginum decoravit eximie I XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02052

Fulget dies laetitiae virginum chorus hodie de mundo triumphavit quem super thronum gloriae totius rex justitiae Christus exaltavit R XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02041

Diversis mundi partibus virgines quaeruntur virginis aspectibus Ursulae traduntur imbuendae A XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02052a

Virgineus coetus divino robore fretus coetibus angelicis propriis sociatus amicis V XI milium Virginum 5 years 1 month ago

a02042

Undenis milibus consecratur coetus dei legibus semper meditatur A XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02053

Felix tellus felici sanguine quae roseo madens ut flumine virgineo dotatur agmine R XI milium Virginum 5 years 1 month ago

a02043

Ursula virgo regia moribus ornata vera docta scientia verbi spargit sata A XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02053a

Ex tunc humus ossium custus beatorum non admisit reliquum corpus defunctorum V XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02044

Elegit deus nova bella contra mundi principem pugnavit aetas tenella vitam ducens caelibem cum puellis et puella in hunc mundi tramitem R XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02054

Gaudet chorus caelestium consortio sanctarum in capite gestantium diadema praeclarum quibus non deest lilium nec purpura rosarum R XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02044a

Mundum spreverunt quia gaudia caelica quaerunt sexum vicerunt quia fortes mente fuerunt V XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02054a

Angelico more fulgent ingente decore V XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02045

Inter sanctas speciosa fuit nomine Pinnosa virgo fragrans velut rosa et inter mundi spinosa odorem fudit fragrantem R XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

a02055

Haec est dies quam fecit dominus dies festus caelorum civibus in qua nova lux orta tristibus pax terrenis laus sit caelestibus R XI milium Virginum 5 years 1 month ago CDN-Mlr 73

006258zc.1

Tunc Valerianus perrexit ad pauperes dans eis benedictionem Caeciliae dicens Caecilia me misit ad vos V Caeciliae 1 year 6 months ago B-AVna, IV.413

007253zc

Plurimos quoque tramite devios correxisti et in conspectu principum constanter sapientiam providisti V Caeciliae 2 years 7 months ago B-Gu Hs BKT.006

006161zg

Purificationem accipies per quam merearis angelicos vultus aspicere et omnium tuarum veniam invenire culparum V Caeciliae 2 years 7 months ago B-Gu Hs BKT.006

830061:03

Victi Christum confitentur relictis erroribus judex jubet ut crementur nec pilis nec vestibus nocet ignis sed torrentur inustis corporibus HV Catharinae 2 years 4 months ago

830061:04

Velut aurum quod probavit fornacis adustio nam quos foris conservavit Christus ab incendio coxit intus et purgavit fides et devotio HV Catharinae 2 years 4 months ago

830061:05

Post haec blandis rex molitur virginem seducere nec promissis emollitur nec terretur verbere compeditur custoditur taetro clausa carcere HV Catharinae 2 years 4 months ago

a02692

O virgo sancta Catharina sponsa Christi tuo poscimus interventu nos ab hostis maligni tuere insidiis R Catharinae 3 years 5 months ago D-TRs F-b2zd (fragment)

830061:06

Hinc rex furit et tabescit nec intra se capitur quod nox ibi noctem nescit nox in diem veritur soli turba multa crescit jejuna reficitur HV Catharinae 2 years 4 months ago

a02692a

Quae divina gratia verbis quinquaginta oratores vidisti et reginae caelestem coronam promisisti V Catharinae 3 years 5 months ago D-TRs F-b2zd (fragment)

830061:07

Clausae lumen ne claudatur illucet Porphyrio qui reginae foederatur fidei collegio quorum fidem imitatur ducentena contio HV Catharinae 2 years 4 months ago

a02777

Ex ejus tumba marmorea sacrum resudat oleum quo liniti sanatur caeci surdis auditus redditur et debilis quisque sospes regreditur R Catharinae 3 years 5 months ago

830061:08

Hujus ergo contionis concordi constantia vim mundanae passionis pari patientia superemus ut cum bonis laetemur in gloria HV Catharinae 2 years 4 months ago

a02777a

Unxit eam deus oleo laetitiae V Catharinae 3 years 5 months ago D-TRs F-b2zd (fragment)

830265:01

Pange lingua gloriosae virginis martyrium gemmae jubar pretiosae descendat in medium ut illustret tenebrosae mentis domicilium HV Catharinae 2 years 4 months ago

601595.1

O mater nostra virgo sancta Catharina cum prece devota famulantum suscipe vota R Catharinae 3 years 5 months ago D-TRs F-b2zd (fragment)

a02778

Regi summo jubilemus in triumphis virginum quem in choro coronata beatarum agminum laudat virgo Catharina dominorum dominum I Catharinae 3 years 5 months ago D-TRs F-b2zd (fragment)

830275:02

Verbo vitae solidatus prosilit Porphyrius cum ducentis decollatus migrat palmae socius Catharinae cruciatus maturat Maxentius HV Catharinae 2 years 3 months ago

830275:01

Praesens dies expendatur in ejus praeconium cujus virtus dilatatur in ore laudantium si gestorum teneatur finis et initium HV Catharinae 2 years 3 months ago

830275:03

Imminente passione virgo haec interserit assequatur Jesu bone quod a te petierit suo quisquis in agone mei memor fuerit HV Catharinae 2 years 3 months ago

830061:01

Catharinae collaudemus virtutum insignia cordis ei praesentemus et oris obsequia ut ab ipsa reportemus aequa laudis praemia HV Catharinae 2 years 4 months ago

830275:04

In hoc caput amputatur fluit lac cum sanguine angelorum sublevatur corpus multitudine et Sinai collocatur in supremo culmine HV Catharinae 2 years 3 months ago

830061:01.1

Catharinae collaudemus virtutum insignia cordis ei praesentemus et oris obsequia ut spe certa respiremus per ejus suffragia HV Catharinae 2 years 4 months ago B-Gu Hs BKT.006

830275:05

Hoc declarat hoc explanat meritum virgineum quod ex ejus tumba manat incessanter oleum cujus virtus omnis sanat doloris aculeum HV Catharinae 2 years 3 months ago

830061:02

Fulta fide Catharina judicem Maxentium non formidat lex divina sic firmat eloquium quod confutat ex doctrina doctores gentilium HV Catharinae 2 years 4 months ago

830275:06

Vim doloris corporalis ut haec sanat unctio sic liquoris spiritalis mundet nos infusio et aeterno temporalis dolor cedat gaudio HV Catharinae 2 years 3 months ago

007326zc

Beate martyr Christi et venerande sacerdos intercede pro nobis V Clementis 2 years 7 months ago B-Gu Hs BKT.006

a01875

Vere rex gentis Anglorum miles regis angelorum o Edmunde flos martyrum velut rosa vel lilium funde preces ad dominum pro salute fidelium A Edmundi 5 years 6 months ago CDN-Mlr 18

004038.1

O Martine inclyte quam pium est gaudere de te o Martine praesulum gemma fide et meritis egregie pietate misericordia caritate ineffabilis succurre nobis nunc et in perpetuum A Martini 2 years 8 months ago B-Gu Hs BKT.006

003208.1

In circuitu tuo domine lumen est quod numquam deficiet ibi requiescunt sanctorum animae A Omnium Sanctorum 1 year 6 months ago B-AVna, IV.413

a01578:01

Salutis aeternae dator Jesu redemptis subveni virgo parens clementiae dona salutem servulis HV Omnium Sanctorum 11 months 3 weeks ago

a01578:02

Vos angelorum milia patrumque coetus agmina canora vatum vos reis precamini indulgentiam HV Omnium Sanctorum 11 months 3 weeks ago

a01578:03

Baptista Christi praevius summique caeli claviger cum ceteris apostolis nexus resolvant criminum HV Omnium Sanctorum 11 months 3 weeks ago

a01578:04

Cohors triumphans martyrum almus sacerdotum chorus et virginalis castitas nostros reatus abluant HV Omnium Sanctorum 11 months 3 weeks ago

002927.1

Gaudent in caelis animae sanctorum qui Christi vestigia sunt secuti et quia pro ejus amore sanguinem suum fuderunt ideo cum Christo exsultant sine fine A Omnium Sanctorum 2 years 8 months ago B-Gu Hs BKT.006

a01578:05

Quicumque in alta siderum regnatis aula principes favete votis supplicum qui dona caeli flagitant HV Omnium Sanctorum 11 months 3 weeks ago

a01578:06

Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in saeculorum saecula HV Omnium Sanctorum 11 months 3 weeks ago

008333:01

Jesu salvator saeculi redemptis ope subveni et pia dei genetrix salutem posce miseris HV Omnium Sanctorum 2 years 4 months ago

008276:01

Christe redemptor omnium conserva tuos famulos beatae semper virginis placatus sanctis precibus HV Omnium Sanctorum 2 years 4 months ago

008276:08

Laus honor virtus gloria HV Omnium Sanctorum 2 years 4 months ago B-Gu Hs BKT.006

008276:07

Gloria patri ingenito ejusque unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula HV Omnium Sanctorum 2 years 4 months ago

a02350

Insula ista ex quo die intravit in eam Christi praesul facta est salubris aere jucunda flumine terra fecunda arboribus nemorosa et vineis uberrima quoniam non est inopia timentibus deum A Pirmini 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02360

Wernharius vir nobilis alta ortus Francorum prosapia audito rumore sancti viri eum ad se accersiri praecepit ei spondens ut ubicumque eligeret ibi proprium locum ei daret ad servitium dei perpetualiter prosequendum R Pirmini 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02331

Deus caput ejus exaltavit qui non solum apud aulicos verum etiam apud egenos peregrinosque longe ac late innotuit A Pirmini 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02351

Flumen dei repletum est aquis dum sanctus dei praesul gratiam a deo sibi praestitam in alios copiosius effundebat A Pirmini 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02360a

Multa loca propria in circuitu jacentia ei coepit monstrare V Pirmini 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02332

Sanctum suum mirificavit dominus quem in domorum dei constructionibus devotum fecit et sedulum A Pirmini 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02352

Magnificata sunt opera domini nam unde tanta monstra diabolici figmenti ilico evanescere faciebat postea inde multa milia animarum in amoenissimos hortos caelestis Jerusalem usque in ultimum diem non desinit advocare A Pirmini 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02361

Christi servus Pirminius jam sibi cernens tempus imminere quo agonum suorum praemia in caelis reciperet venit in locum quem vocant Gamundium ubi post multas virtutum operationes laborum suorum aeterna adeptus est praemia R Pirmini 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02333

Introivit in domum tuam sanctus dei cultor et melliflua praedicatione populum sedulo attrahebat A Pirmini 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02353

Audiens vir nobilis Sintlas praesulem beatum Pirminium salubrem doctrinam populo exhibere ubertim lamentans quod in sua patria tali non gauderet pastore R Pirmini 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02361a

Haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo V Pirmini 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02334

Omnia ejus pedibus nonne erant subjecta cum ex insula Augia vocitata horrenda portenta variorum atque inauditorum vermium de altera parte serpendo sua praesentia stagni gurgitem petierunt A Pirmini 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02353a

Igitur sanctum Pirminium obnixe rogabat ut aliquantum temporis in sua conversari patria dignaretur V Pirmini 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02362

Factum est ut multitudo populi ad virum dei confluerent sacrae confirmationis rogans manus impositionem quam et prolixe agebat ut ampullis exhaustis oleum sanctum deficeret A Pirmini 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02337

Laudemus dominum in beati antistitis meritis gloriosis qui in hac vita sub Theodorico rege Francorum Melcis castello pastoralis curae episcopatum egregie retinebat R Pirmini 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02354

Vere felicem praesulem qui dum orabat baculum suum nulli materiae acclivem in limpido erectum statuit pavimento quem interim aeris obsequia ad firmandam plebis fidem immobilem tenuerunt R Pirmini 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02363

Videns venerabilis vir dei oleum deficere curre inquit ministro velocissime ad monasterium plus nobis de sancto oleo allaturus A Pirmini 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

a02337a

Beatus enim homo qui inventus est sine macula V Pirmini 4 years 8 months ago D-KA Aug. LX

Pages