Alessandra Ignesti

Alessandra Ignesti
McGill University
10 years 6 months

Melodies added by the contributor

No results.

Chants added by the contributor

Displaying 701 - 800 of 1029
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast Post date
g00376.2 Of Protege domine plebem tuam per sacratissima vulnera domini nostri Jesu Christi filii tui ab omnibus insidiis inimicorum omnium ut tibi gratam exhibeamus servitutem et acceptabile tibi fiat sacrificium nostrum De quinque vulneribus Christi 6 years 5 months ago
g03092 Al Alleluia Ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverat ex hoc pane vivet in aeternum Corporis Christi 6 years 5 months ago
g01058a.1 InV Dicite deo quam terribilia sunt opera tua domine multitudine virtutis tuae Dom. 3 p. Pascha 6 years 5 months ago
g02373a.1 TcV Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut ros verba mea sicut imber super gramina et sicut nix super foenum quia nomen domini invocabo Sabbato Sancto 6 years 6 months ago
ah50031 H Inventor rutili dux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis merso sole chaos ingruit horridum lumem redde tuis Christe fidelibus | Quamvis innumero sidere regiam lunarique polum lampade pinxeris incussu silicis lumina nos tamen monstras saxigeno semine quaerere | Ne nesciret homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam qui dici stabilem se voluit petram nostris igniculis unde genus venit | Pinguis quos olei rore madentibus lychnis aut faucibus pascimus aridis quin et fila favis scirpea floreis presso melle prius conlita tingimus | Vivax flamma viget seu cava testula succum linteolo suggerit ebrio seu pinus piceam feret alimoniam seu ceram teretem stuppa calens bibit | Nectar de liquido vertice fervidum guttatim lacrimis stillat olentibus ambustum quoniam vis facit ignea imbrem de madido flere cacumine | Splendent ergo tuis muneribus pater flammis mobilibus scilicet atria absentemque diem lux agit aemula quam nox cum lacero victa fugit peplo | Sed quis non rapidi luminis arduam manantemque deo cernat originem Moyses nempe deum spinifera in rubo vidit conspicuo lumine flammeum | O res digna deus quam tibi roscidae noctis principio grex tuus offerat lucem quam tribuis nil pretiosus lucem qua reliqua praemia cernimus | Tu lux vera oculis lux quoque sensibus intus tu speculum tu speculum foris lumen quod famulans offero suscipe tinctum paciferi chrismatis unguine | Per Christum genitum summe pater tuum in quo visibilis stat tibi gloria qui noster dominus qui tuus unicus spirat de patrio corde paraclitum | Per quem splendor honor laus sapientia majestas bonitas et pietas tua regnum continuat numine triplici texens perpetuis saecula saeculis Sabbato Sancto 6 years 6 months ago
g00864d.1 InV Effunde frameam et conclude adversus eos qui me persequuntur 6 years 6 months ago
g00813a InV Dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo 6 years 6 months ago
g01178d InV Exaudi deus orationem meam intende orationi meae Fer. 5 post Cineres 6 years 7 months ago
g00553.Tp1 Tp Hodie cantandus est nobis puer quem gignebat ineffabiliter ante tempora pater et eundem sub tempore generavit inclyta virgo | Quis est iste puer quem tam magnis praeconiis dignum vociferatis dicite nobis ut collaudatores esse possimus | Hic enim est quem praesagus et electus symnista dei ad terras venturum praevidens longe ante praenotavit sicque praedixit Nativitas Domini 6 years 7 months ago
a02102 A O decus virgineum o jubar vitae flammeum tu sacrae munditiae doctrix et doctrina ignea fervoribus quos candidatis mentibus de fornace gratiae virtus dat divina in te signis radiat per quae salvator nuntiat quanta sis in gloria secum constituta Clara sponso supplices tuos ut salvet supplices nam incumbunt agmina hostium tuarum Clarae 6 years 7 months ago
603041za V Salve regina misericordiae spes et salus veniae 6 years 8 months ago
g03057 Al Alleluia Pastor bonus animam suam dat pro ovibus suis dixit dominus Comm. unius Confessoris Pontificis 6 years 8 months ago
g03056 Al Alleluia Iste est qui contempsit vitam mundi et pervenit ad caelestia regna 6 years 8 months ago
ah52357 H Aurora pulchra rutilans splendorem defert roseum nosterque chorus jubilans doctorem canit laureum | Dum claram lucem aperit caeleste sidus oculis Thomae figuram ingerit dati pro luce saeculis | Jam occidentem radiis implere caelum incipit dum multis vectum stadiis Thomam Tolosa recipit | Ad hujus lucis radium lustranda mittit dubia ad sancti Thomae studium hortans mater ecclesia | Veram protestans solidam doctrinam ejus inclytam securam firmam lucidam divinis verbis insitam | Aeterno regi gloriam laetis canamus vocibus qui nobis praestet veniam beati Thomae precibus 6 years 8 months ago
ah52356 H Jubar caelorum prodiens perlustrat hemisphaerium per solis iter gradiens sidus petit Hesperium | Cum oriente oritur decus et lux Campaniae et in Tolosa conditur lustrans oram Hispaniae | Unde pater Dominicus sumpsit vitae praeconium illuc doctor Italicus suum legit hospitium | Altam profundens gratiam divina virtus corpori salutis efficaciam dat omni morbi generi | Nam claudos reddit gressui leprososque munditiae vitae redduntur mortui maesti quoque laetitiae | Aeterno regi gloriam laetis canamus vocibus qui nobis praestet veniam beati Thomae precibus 6 years 8 months ago
ah52355 H Superna mater inclyta novis exsulta gaudiis quae tibi plebs haec subdita laetis offert praecordiis | Clausum thesaurum gratiae Urbanus praesul reperit quem jam in orbis facie cunctis patentem efficit | Thesaurum hunc quem edidit ordo clarus Dominici idem Urbanus reddidit Eliae voto supplici | Colendum in occiduis transmittens mundi partibus ubi signis assiduis succurrit invocantibus | Sol solem caeli sequitur dum Thomas ab Italia tibi Tolosa vehitur quo decoratur Gallia | Aeterno regi gloriam laetis canamus vocibus qui nobis praestet veniam beati Thomae precibus 6 years 8 months ago
a02096 I Christum panem angelorum et hominum venite adoremus Oct. Corporis Christi 6 years 8 months ago
g03055 Al Alleluia Viri Galilaei quid admiramini aspicientes in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum Ascensio Domini 6 years 8 months ago
g03054 Al Alleluia Ad laudem filii tonitrui concurrant omnes fideles Christi 6 years 8 months ago
g03053e TcV Quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso 6 years 8 months ago
g03053d TcV Quasi ignis effulgens et thus ardens in igne 6 years 8 months ago
g03053c TcV Quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi thus redolens in diebus aestatis 6 years 8 months ago
g03053b TcV Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis 6 years 8 months ago
g03053a TcV Et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo dei 6 years 8 months ago
g03053 Tc Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis 6 years 8 months ago
ah52354 H Lauda mater ecclesia Thomae felicem exitum qui pervenit ad gaudia per verbi vitae meritum | Fossa nova tunc suscipit thecam thesauri gratiae cum Christus Thomam efficit heredem regni gloriae | Manens doctrinae veritas et funeris integritas mira fragrans suavitas aegris collata sanitas | Monstrant haec dignum laudibus terrae ponto et superis nos juvet suis precibus deo commendet meritis | Sit patri laus ac genito simulque sancto flamini qui sancti Thomae merito nos caeli jungat agmini Thomae de Aquino 6 years 8 months ago
ah52353 H Thomas insignis genere claram ducens originem subit aetatis tenerae praedicatorum ordinem | Typum gessit Luciferi splendens in coetu nubium plus quam doctores caeteri purgans dogma gentilium | Profunda scrutans fluminum in lucem pandit abdita dum supra sensus hominum obscura facit cognita | Fit paradisi fluvius quadripartite pervius fit Gedeonis gladius tuba lagenae radius | Sit laus patri ac genito simulque sancto flamini qui sancti Thomae merito nos caeli jungat agmini Thomae de Aquino 6 years 8 months ago
ah52352 H Exsultet mentis jubilo laudans turba fidelium errorum pulso nubilo per novi solis radium | Thomas in mundi vespere fudit thesauros gratiae donis plenus ex aethere morum et sapientiae | De cujus fonte luminis verbi coruscant faculae scripturae sacrae numinis et veritatis regulae | Fulgens doctrinae radiis clarus vitae munditia splendens miris prodigiis dat toti mundo gaudia | Sit patri laus ac genito simulque sancto flamini qui sancti Thomae merito nos caeli jungat agmini Thomae de Aquino 6 years 8 months ago
g03052 Al Alleluia Salve virga florens Aaron salve tu firmata in Sion salve decora tu pro nobis semper ora De BMV 6 years 8 months ago
g03051 Al Alleluia O Baptista Christi testis par angelis summa legis medius trinitatis fidei disciplina peccatorum venia paenitentiae via exemplum castitatis tu forma sanctitatis nos junge beatis Joannis Baptistae 6 years 8 months ago
ah22473 H O dies dies virginum dies dierum gloria qua nova laus initium finem capit miseria | Quis digne fari poterit tot virginum praeconia solius cum supererit laudis referre debita | Hujus cohortis Ursula devota primiceria percepta mente sedula diva tractat mysteria | Instructis hinc sodalibus decursus sui termino velle fit unum omnibus virtutum jungi domino | Sit patri sponsi virginum ipsique sponso gloria cum spiritu qui gaudium hic donet et in patria Ursulae 6 years 9 months ago
a02095 A O Thoma laus et gloria praedicatorum ordinis nos transfer ad caelestia professor sacri numinis Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02094 A Collaudetur Christus rex gloriae qui per Thomam lumen ecclesiae mundum replet doctrina gratiae Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02093 A Militantis doctor ecclesiae virginali florens munditia triumphantis optata curiae sancte Thoma largire gaudia Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02092 W Rigans montes de superioribus tuis R. De fructu operum tuorum satiabitur terra 6 years 9 months ago
a02091 A Viror carnis flore munditiae vigor vitae fructu justitiae splendor verbi dono scientiae te decorant stantem in acie te coronant in statu gloriae Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02087 A Tumor gulae pellitur leprosus sanatur caeco lumen redditur claudo gressus datur Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02086 A Pressus vi daemonii cito liberatur raptu mersus fluvii vitae restauratur Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02085 A Alma mater ecclesia Christi fundata sanguine sceptra conscendit grandia novi doctoris lumine Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02084 A Aurum sub terra tegitur et lucerna sub modio sed virtus dei cernitur miraculorum radio Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02083 A Adest dies laetitiae quo Thomas doctor inclytus fit civis caeli curiae bina corona praeditus Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02082a V Thomas mihi par est in gloria virginali praestans munditia Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02082 R Sertum gestans cum torque duplici cappa gemmis ornata cernitur ex monili fulgoris caelici lux emissa mundo diffunditur Augustinus fratri sic loquitur Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02081a V Hic speciali gratia lustrato mentis oculo celsa novit mysteria caeli doctus oraculo Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02081 R Beati Thomae gloria divo fulsit miraculo odoris fragrantia mira fluxit ex tumulo qui nitens pudicitia vixit absque piaculo Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02080a V Clamor fratris trinus emittitur doctor noster a nobis tollitur Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02080 R Scholas Thomae Paulus ingreditur sacra simul fantur mysteria digne tandem per raptum trahitur vir caelestis ad vitae praemia Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02079.1 A Sidus de nube trahitur de foeno flos eligitur adeps de carne tollitur dum Thomas caelo redditur Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02078 A Seminavit hic largiter doctor virtuosus metit illic feliciter victor gloriosus Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02077 A Instante vitae termino vidit regna caelestia et revelante domino novit optata praemia Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02076a V Quam excelsus quem caeli praedicant quam praeclarus quem stellae indicant Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02076 R Sidus missum Thomae de superis novo signo divini muneris hunc caelestem demonstrat caeteris verbo vita doctrina litteris Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02075a V Elevatus a terra cernitur crucifixus ei colloquitur Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02075 R Felix doctor cujus solatio angelorum servit attentio Petrus Paulus favent obsequio dei mater mulcet alloquio Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02074a V Stilus brevis grata facundia celsa clara firma sententia Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02074 R De excelsis fons sapientiae sancto Thomae infudit copiam tamquam flumen clarae scientiae qui susceptam refudit gratiam dum fluentis summae peritiae rigat totam sanctam ecclesiam Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02073 A Stella cadens emicat stuporem dans insolitum quae instantem indicat beati Thomae transitum Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02072 A Prece curat socium febrem patientem et in ora vestium sanguinem fundentem Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02071 A O munus dei gratiae vincens quodvis miraculum pestiferae superbiae numquam praesensit stimulum Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02070a V Nullo prorsus fultus subsidio levabatur in raptus gaudio Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02070 R O anima sanctissima qua contemplante dulciter corpus linquebat infima stans sursum mirabiliter Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02069a V Erat pressa cruce mirifica renes cingit manus angelica Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02069 R Christi pia tractus dulcedine mundum linquens probatur turbine pugil fortis raptus de ordine vicit prorsus pulsa libidine Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02068a V Nam vir sanctus hunc matri gravidae ducem prompsit doctrinae lucidae Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02068 R Sancti viri verbum propheticum praemonstravit mundo mirificum sanctum Thomam doctorem caelicum sectaturum sanctum Dominicum Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02067 A Ope doctoris caelici tota gaudet ecclesia fulget ordo Dominici peculiari gloria Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02066 A Mentis innocentia flosque puritatis exstiterunt praevia luci veritatis Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02065 A Doctor Thomas repletus gratia praemonstratus sacris oraculis mundi carnis hostisque vitia fugit exemplar datus saeculis Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02064 I Assunt doctoris caelici Thomae festa sollemnia devotione supplici laudes promat ecclesia Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02063 A Scandit doctor civis caelestium orbis decor dux lux fidelium norma limes lex morum omnium vas virtutum ad vitae bravium Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
a02062 A Felix Thomas doctor ecclesiae lumen mundi splendor Italiae candens virgo flore munditiae bina gaudet corona gloriae Thomae de Aquino 6 years 9 months ago
ah09359.1 Sq Agnum sponsum virginum regem regum dominum omnes adoremus | Virginum victorias et caelestes gratias laete decantemus | Haec sunt milia undena turba fortis et serena pugnans cum victoria | Rosae stellae margaritae rubent micant splendent vitae clara luminaria | Cum candore cum cruore virginali triumphali scandunt ad caelestia | Quam beatae quam sacratae luminosae quam formosae fulgent nunc in gloria | Spreta felix Ursula mundi regni infula et virili copula in caelo laetatur | Serto nitet regio in caeli palatio sponso regis filio Christo copulatur | Legit virgines decoras quas vocabat ad coronas baptizatae tollunt moras navigant Coloniam | Cadunt oves trucidatae rubent rosae cruentatae intrant sponsae sic gemmatae in caelestem curiam | Nos thesaurum super aurum caput datum tam beatum habemus feliciter | Hanc regnantem triumphantem nobis datam advocatam laudemus perenniter | Et totalem virginalem hanc cohortem fide fortem canamus praeconiis | Ut jucundo corde mundo facto sine fine perfruamur gaudiis Ursulae 6 years 9 months ago
ah09359 Sq Agnum sponsum virginum regem regum dominum omnes adoremus | Virginum victorias et caelestes gratias laete decantemus | Haec sunt milia undena turba fortis et serena pugnans cum victoria | Rosae stellae margaritae rubent micant splendent vitae clara luminaria | Cum candore virginali et cruore triumphali scandunt ad caelestia | Quam beatae quam formosae quam sacratae luminosae fulgent nunc in gloria | Spreta felix Ursula mundi regni infula et virili copula in caelo laetatur | Serto nitet regio in caeli palatio sponso regis filio Christo copulatur | Legit virgines decoras quas vocabat ad coronas baptizatae tollunt moras navigant Coloniam | Cadunt oves trucidatae rubent rosae cruentatae intrant sponsae sic gemmatae in caelestem curiam | Nos totalem fide fortem virginalem hanc cohortem canamus praeconiis | Ut caelorum corde mundi post hanc vitam laetabundi perfruamur gaudiis Ursulae 6 years 9 months ago
ah12480 H Hae sunt adolescentulae quae nimis Christum diligunt pro Christo Christi famulae corpus tormentis subigunt | Albis vallatae choreis caeli petunt vestigia in vestimentis aureis cum triumpho et gloria | O quam felix commercium pro terrenis caelestia contemptu mundialium caeli mercantur gaudia | Caelestis nempe curia gratanter his obsequitur sponsus decorus gloria sponsas sacras amplectitur | Harum placatus precibus cuncta depellat noxia nosque cum caeli civibus ad caeli ferat gaudia | Cui pater cum inclyto honor virtus et gloria et spiritu paraclito saecula sit per omnia Ursulae 6 years 9 months ago
ah12479 H Caelum resonet laudibus sacrum gerens tripudium cujus undenis milibus Christus auget consortium | Pulcher hodie virginum coetus migrat e saeculo adhaeret luci luminum fracto carnis ergastulo | Caeli venter eburneus decore pictus vario harum morte purpureus virginum candet lilio | Regali sata sanguine virgo procedit Ursula divino plena numine regis aeterni famula | Deposcit virgo virginum coetum meritis inclytum quarum est aput dominum merces magnumque meritum | Cui pater cum inclyto honor virtus et gloria et spiritu paraclito saecula sit per omnia Ursulae 6 years 9 months ago
a02061 A Hodierna laetitia mundus illustratur qua caelestis curia valde jucundatur virginitatis lilia sponsus amplexatur nuptiarum convivia celebrat nunc ecclesia thalamus locatur sponsus decorus gloria sponsis daturus praemia sponsis sociatur XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02060 A Novum canamus canticum laudantes caeli dominum qui facit mirabilia juvencularum virginum in tympano canentium laus ejus in ecclesia XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02059 A Benedicant omnia sua deum opera bonus quia dominus angelorum ordines caelum tellus homines et quo his inferius XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02058 A Ante lucem dominum lucis coetus virginum exspectans cum lumine ad agni convivium dum est patens ostium intrat laeto carmine XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02057 A Omnis terra jubilet jubilando celebret festum virginale in quo canit curia virginum de gloria melos triumphale XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02056 A Regnans regnat dominus mundo factus comminus carnis per materiam quam traxit de virgine virginum in agmine ludens multifariam XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02055a V Puellari de triumpho laudem canunt angeli civitati pace data gaudent cives singuli XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02055 R Haec est dies quam fecit dominus dies festus caelorum civibus in qua nova lux orta tristibus pax terrenis laus sit caelestibus XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02054a V Angelico more fulgent ingente decore XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02054 R Gaudet chorus caelestium consortio sanctarum in capite gestantium diadema praeclarum quibus non deest lilium nec purpura rosarum XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02053a V Ex tunc humus ossium custus beatorum non admisit reliquum corpus defunctorum XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02053 R Felix tellus felici sanguine quae roseo madens ut flumine virgineo dotatur agmine XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02052a V Virgineus coetus divino robore fretus coetibus angelicis propriis sociatus amicis XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02052 R Fulget dies laetitiae virginum chorus hodie de mundo triumphavit quem super thronum gloriae totius rex justitiae Christus exaltavit XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02051a V Vitiorum calcato fomite angusti callis currunt in tramite XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02051 R Isto mundo derelicto carnis rident jacula nescientes in delicto thorum absque macula totae pulchrae sponso Christo fide nubent patula XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02050a V Pectore sub fragili certaverunt corde virili XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02050 R Erubescite barbati vitiorum ense strati nam virginum candidati exercitus pugnaverunt moriendo quem vicerunt et palmam promeruerunt XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02049 W Offerentur virgines Christo regi domino R. In laetitia et exsultatione XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02048 A Exercitus virginum fortiter pugnantes ducem habent dominum ipsum imitantes sursum levant animum sursum contemplantes XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02047 A Quae nec nubunt nec nubentur angelis sunt similes soli Christo sponso suo adhaerentes virgines XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02046 A Novum creans super terram rex creator omnium statum quendam supernorum repraesentat civium XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02045a V Instruit haec mentes sociarum recta sequentes XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02045 R Inter sanctas speciosa fuit nomine Pinnosa virgo fragrans velut rosa et inter mundi spinosa odorem fudit fragrantem XI milium Virginum 6 years 9 months ago
a02044a V Mundum spreverunt quia gaudia caelica quaerunt sexum vicerunt quia fortes mente fuerunt XI milium Virginum 6 years 9 months ago

Pages