Sq
Sequence
Mass / Office:
Mass
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 1751 - 1800 of 1939 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
ah55178 | Sq | Ad honorem tuum Christe recolat ecclesia | Praecursoris et baptistae tui natalitia | Laus est regis in praeconis ipsius praeconio | Quem virtutum ditat donis sublimat officio | Promittente Gabriele seniori filium | Haesitavit et loquelae perdidit officium | Puer nascitur novae legis novi regis praeco tuba signifer | Vox praeit verbum paranymphus sponsi sponsum solis ortum lucifer | Verbo mater scripto pater nomen indit parvulo et soluta lingua muta patris est a vinculo | Est caelesti praesignatus Joannes oraculo et ab ipso praemonstratus uteri latibulo | Quod aetate praematura datur heres id figura quod infecunda diu parens res profunda | Contra carnis quidem jura Joannis haec genitura talem gratia partum format non natura | Alvo deum virgo claudit clauso clausus hic adplaudit de ventris angustia | Agnum monstrat in aperto vox clamantis in deserto vox verbi praenuntia | Ardens fide verbo lucens et ad veram lucem ducens multa docet milia | Non lux iste sed lucerna Christus vero lux aeterna lux illustrans omnia | Cilicina tectus veste pellis cinctus strophium | Cum locustis mel silvestre sumpsit in edulium | Attestante sibi Christo non surrexit major isto natus de muliere | Sese tantum hic excepit qui de carne carnem cepit sine carnis opere | Martyr dei licet rei simus nec idonei tuae laudi | Te laudantes et sperantes de tua clementia nos exaudi | Tuo nobis in natale da promissum gaudium | Nec nos minus triumphale delectet martyrium | Veneramur et miramur in te tot mysteria | Per te frui Christus sui det nobis praesentia | Joannis Baptistae |
ah55179 | Sq | Praecursorem summi regis et praeconem novae legis celebret ecclesia | In hac luce tam festiva gaude mater et votiva deprome praeconia | Hujus ortum veneremur sed nec minus delectemur in ejus martyrio | Totus mundus sit jucundus nulli martyr hic secundus virtute vel praemio | Non est nostrae parvitatis virum tantae dignitatis laudare per omnia | Summa rei recitetur ut affectus excitetur ex ejus memoria | Non arundo levitatis sed columna veritatis nulla palpans crimina | Scribas tangit et doctores vocans legis trangressores viperae genimina | Arguebat hic Herodem nec terretur ab eodem ligatus in carcere | Fert injuste justus poenam rem detestans tam obscenam regis et adulterae | Saevit in hunc vis tyranni laus adcrescit hinc Joanni tyranno supplicium | Stultus servit sapienti quia justus in praesenti purgatur per impium | In natalis sui cena capitali plecti poena Joannem rex imperat | Spiculatur saltatrici dat salatrix genetrici caput quo petierat | Crux praesignat sublimari Christum sed hunc minorari capitis abscissio | Mors es isti pretiosa quam praecessit gloriosa vitae conversatio | Nos ad laudem tuam Christe praecursoris et baptistae colimus sollemnia | Tu nos ab hac mortis valle duc ad vitam recto calle per ejus vestigia | Decoll. Jo. Bapt. |
ah55180 | Sq | Praecursoris et baptistae diem istum chorus iste veneretur laudibus | Vero die jam diescat ut in nostris elucescat verus dies mentibus | Pater vetus novum natum obstupescit dum legatum audit missum caelitus | Nam aetatem et naturam consulendo genituram miratur decrepitus | Dum non paret verbo parens mox in verbo fit apparens pro verbo punitio | Pater haerens hoc infirmat affirmando quod confirmat loquelae privatio | Praecursore nondum nato ortu nondum reserato reserantur mystica | Nostro sole tunc exclusus verioris est perfusus solis luce typica | Prius novit diem verum quam nostrorum sit dierum usus beneficio | Hic renascens nondum natus nondum nascens sed renatus caelesti mysterio | Clausa pandit ventre clausus gestu plaudens fit adplausus messiae praesentiae | Linguae gestus obsequuntur dum per lingua sic loquuntur serviunt infantiae | Mater parit pater credit redeunte fide redit linguae beneficium | Reserato partu matris reseratur lingua patris reserans mysterium | Tori fructus matri dantur et jam matris excusantur sterilis opprobria | Ortus tanti praecursoris multos terret sed terroris comes est laetitia | Se a mundo servans mundum munde vivit intra mundum in aetate tenera | Ne formentur a convictu mores loco veste victu mundi fugit prospera | Quem dum replet lux superna verae lucis fit lucerna veri solis lucifer | Novus praeco novae legis immo novus novi regis pugnaturi signifer | Singulari prophetia prophetarum monarchia sublimatur omnium | Hi futurum hic praesentem hi venturum venientem monstrat iste filium | Dum baptizat Christum foris hic a Christo melioris aquae tactu tingitur | Duos duplex lavat flumen isti nomen illi numen baptistae conceditur | Dum baptizat baptizatur dumque lavat hic lavatur vi lavantis omnia | Aquae lavant et lavantur his lavandi vires dantur baptizati gratia | O lucerna verbi dei ad caelestis nos diei perduc luminaria | Nos ad portum ex hoc fluctu nos ad risum ex hoc luctu tua trahat gratia | Joannis Baptistae |
ah55185 | Sq | Elyzabeth zacharie magnum virum in hac die gloriosa genuit (...) | |
ah55186 | Sq | Inter natos mulierum hic Joannes vas sincerum principatum tenuit | Hujus matrem salutavit virgo mater quae portavit Christum quem et genuit | Hic ad vocem exsultavit agnum dei demonstravit tam propheta celebris | Regem caeli baptizavit redemptorem nuntiavit stantibus in tenebris | Trinitatis mysterium primus sensit hic omnium salvatoris angelus | Eremi cultor nobilis camelorum tectus pilis verbi vox et bajulus | Ab angelo nuntiatus est Mariae qui beatus nuntiavit dominum | A diebus tanti patris regnum Christi datur gratis ubi pax et gaudium | Ergo martyr cum regina matre Christi a ruina conservare nos festina pia per suffragia | Ut carnali quo gravamur compede sic absolvamur ut soluti transferamur ad caeli palatia | Joannis Baptistae |
ah55187 | Sq | Divine trinitati deique unitati (...) | |
ah55188 | Sq | Verbum dei deo natum (...) | |
ah55189 | Sq | Veni ad caelestia Johannes convivia (...) | |
ah55190 | Sq | O Johannes scriba Christi tu secreta pervidisti throni veri luminis | In quo verbum increatum cernens scribis incarnatum in conclavi virginis | Pectus Christi hunc sublimat a quo hausit quod propinat nectar evangelii | Hic est Cherubin sub alis factus custos virginalis sub vexillo filii | Gemmis tricis priscam formam dat peremptis vitae normam sic infernum reserat | Mutat saxa in gemmarum decus et virgis silvarum ut sint aurum imperat | Bibit virus hic letale quod non sensit virginale corpus dono fidei | Preses furit et tabescit quod Johannes poenam nescit bullientis olei | Christus met ad caeli jura vocat te mors cedit dura transis cum victoria | Nos dilecte ad dilectam sponsam agni duc electam in Syon cum gloria | |
ah55191 | Sq | Gratulemur ad festivum jucundemur ad votivum Joannis praeconium | Sic versetur laus in ore ne fraudetur cor sapore quo degustet gaudium | Hic est Christi praedilectus cui reclinans supra pectus hausit sapientiam | Huic in cruce commendavit Christus matrem hic servavit virgo viri nesciam | Intus ardens caritate foris lucens puritate signis et eloquio | Ut ab aestu criminali sic immunis a poenali prodiit ex dolio | Vim veneni superavit morti morbis imperavit necnon et daemonibus | Sed vir tantae potestatis non minoris pietatis erat tribulantibus | Cum gemmarum partes fractas solidasset has distractas tribuit pauperibus | Inexhaustum fert thesaurum qui de virgis fecit aurum gemmas de lapidibus | Invitatur ab amico convivari Christum dico visum cum discipulis | De sepulcro quo descendit redit vivus sic ascendit frui summis epulis | Testem habes populum immo si vis oculum quod ad ejus tumulum manna scatet epulum de Christi convivio | Scribens evangelium aquilae fert proprium cernens solis radium scilicet principium verbum in principio | Hujus signis est conversa gens gentilis gens perversa gens totius Asiae | Hujus scriptis illustratur illustrata solidatur unitas ecclesiae | Salve salvi vas pudoris vas caelestis plenum roris mundum intus clarum foris nobile per omnia | Fac nos sequi sanctitatem fac per mentis puritatem contemplari trinitatem unam in substantia | Joannis Evang. |
ah55192 | Sq | Flore vernans virginali et doctrina spiritali (...) | |
ah55193 | Sq | Trinitatem reserat aquila summus evvangelista (...) | |
ah55201 | Sq | Urbs Aquensis (...) | |
ah55202 | Sq | Hac in die mentes pie caeli jungant harmoniae plausus et tripudia | Qua conscendit ad divina sponsa Christi Katherina sublimi victoria | Virgo dolens christianos a profanis ut profanos subici martyrio | Christum palam confitetur neque super hoc veretur opponi Maxentio | Cujus victus documentis et conclusus argumentis quaerit adjutoria | Graecos quaerit oratores et in Graecis meliores hinc surgunt litigia | Ad certamen provocatur datur locus disputatur succumbit rhetorica | Gaudet virgo rex inflatur credit et martyrizatur turba philosophica | Virgo decus puellare virgo proles regia formae comprovincialies vincens elegantia | Tua stet in dicione res imperatoria tantum diis ne detrectes dare sacrificia | Ad haec virgo quid Maxenti quid dixisti bestia nescit verus declinari Deus per pluralia | Unde diis plura tuis dans articularia miser a divinitate transis ad daemonia | Resipisce resipisce protinus a diis hisce Christo te concilia | Caecus caeca veneraris falsus falsa deprecaris similis similia | Rex ad ista pertubatur furit frendet stomachatur latrat exit hominem | Rota fieri mandatur paganorum dum rotatur sternit multitudinem | Hinc hinc maga rapiatur hinc venefica trahatur ad squalorem carceris | Assunt mox apparitores mox lanistae mox tortores jussa complent sceleris | Luce carcer perlustratur angelorum deputatur virgini solacium | Visitatur a regina Christi datur disciplina subitur martyrium | Virgo caput et mamillas offert comitatur illas insigne prodigium | Nam mamilla dat cruorem caput lactis sudat rorem commutando proprium | Tibi Christe laus et honor virtus et imperium | Tu beatae Kartherinae nobis da consortium | Catharinae |
ah55203 | Sq | Catharinae virginis votiva festa recolamus Venerantes hunc diem praeclarum omnes concinamus Proferat haec contio laudes et devotio sit sincera Concrepet organicis modulis et canticis laude digna Hanc fuisse filiam costi regis unicam tradunt scripta Annis puellaribus sophisticis artibus fuit clara Turbam philosophicam vicit et rhetoricam disputando Hinc regina credidit deos vanos respuit venerari Fit poenalis machina pereunt tot milia dum rotantur agmina paganorum Mox truncatur capite assunt turbae caelicae sepelitur debite monte Sina Ora pro populo precare pro clero martyr Christi Catharina Astantem populum laudentem te clerum fove rege per saecula | |
ah55204 | Sq | Catherine sollempnia sancta colat ecclesia (...) | |
ah55205 | Sq | Salve nobilis regina regis sponsa Katherina regis regum omnium | Salve quae mundum vicisti vera imitatrix Christi ferens rosa lilium | Salve fortis in agone proelatrix cum dracone una cum Maxentio | Salve verbo superatos mittens caelo sed probatos trucis flammae cremio | Salve caesa verbere taetro clausa carcere caeli luce perfruens | Salve cum militibus reginam caelestibus disciplinis imbuens | Salve freta Christo laeta spernens mundi titulos | Salve rotam vincens totam versam in incredulos | Salve ferens mamillarum avulsu dispendium | Salve caput libans carum Deo sacrificium | Salve decubans in Sina salutaris medicina prece te quaerentium | Salve cujus tumba manat oleum quod morbos sanat cunctorum languentium | Salve sponsa tam beata sponso grata posce nobis gratiam criminumque veniam | |
ah55206 | Sq | Salve sancta Katherina flos intactus carens spina (...) | |
ah55207 | Sq | Rex celi terre maris qui cunctis (...) | |
ah55208 | Sq | Christi sponsa Katherina rosa rubens sine spina (...) | |
ah55209 | Sq | Vox sonora nostri chori nostro sonet conditori qui disponit omnia | Per quem dimicat imbellis per quem datur et puellis de viris victoria | Per quem plebs alexandrina feminae non feminina stupiut ingenia | Cum beata Caterina doctos vinceret doctrina ferrum patientia | Haec ad gloriam parentum pulchrum dedit ornamentum morum privilegia | Clara per progenitores claruit per sacros mores ampliori gratia | Florem teneri decoris lectionis et laboris attrivere studia | Nam perlegit disciplinas saeculares et divinas in adulescentia | Vas electum vas virtutum reputavit sicut lutum bona transitoria | Et reduxit in contemptum patris opes et parentum larga patrimonia | Vasis oleum includens virgo sapiens et prudens sponso pergit obvia | Ut adventus ejus hora praeparata sine mora intret ad convivia | Sistitur imperatori cupiens pro Christo mori cujus in praesentia | Quinquaginta sapientes mutos reddit et silentes virginis facundia | Carceris horrendi claustrum et rotarum triste plaustrum famem et jejunia | Et quaecumque fiunt ei sustinet amore dei eadem ad omnia | Torta superat tortorem superat imperatorem feminae constantia | Cruciatur imperator quia cedit cruciator nec valent supplicia | Tandem capite punitur et dum morte mors finitur vitae subit gaudia | Angelis mox fuit curae dare corpus sepulturae terra procul alia | Oleum ex ipsa manat quod infirmos multos sanat evidenti gratia | Bonum nobis dat unguentum si per suum interventum nostra sanet vitia | Gaudens ipsa videat de se praesens gaudia | Et futura praebeat quae dedit praesentia | Et hic nobis gaudeat illi nos in gloria | |
ah55213 | Sq | Adoranda veneranda (...) | |
ah55214 | Sq | Jubilemus deo trino qui jam fine verpertino visitavit (...) | |
ah55215 | Sq | Novae laudis attollamus regem cujus exsultamus speciali gloria | Dulcem mellis novi favum dulci regem Ladislaum canamus melodia Regis laudi nil discordet cujus laudem non remordet caelestis symphonia | Confessorum regem laudent per quem reges sibi gaudent vitae dari munera Quem precamur laudantes singuli gemma regum totius saeculi et spes salutifera O quam felix quam praeclara Varadini fulget ara tuo claro nomine cujus regens saecula manus sine macula lavit omni crimine | Scala gentis Hungarorum per quam scandit ad caelorum cathedram Pannonia Fama cujus caelo tendit et terrarum comprehendit quattuor confinia | Per hunc vigent sacramenta et firmatur jam inventa fidei religio Aegros curans sanos fecit et salutis opem jecit virtutis officio | Exauditur in hac domo quidquid orans petit homo per regis suffragia Per quem neque gladium nec incursus hostium trepidat Hungaria | Hostis arce plebs arrepta prece regis est adepta salutis piacula Per quem auctor fidei cornu stillat olei posteris per saecula | Per hunc gentes universas Hungarorum jam conversas novimus imperio procul ense parent per se ferae gentes et adversae nutu voluntario | Ex obscuris sui juris jubar latens sed jam patens reserat prodigia Hostes caedit victor redit barbarorum Hungarorum unus fugat milia | Ipse suos contemptores poenae facit contentores morbos illis et languores infert et daemonia | Sed qui suam sanctitatem colunt his fert sanitatem et ad vitae sospitatem rex reducit omnia | Regum genus triumphale Hungarorum salus vale non refulsit jubar tale regum florens germine regum radix christiana lauda laudes fide sana quas exsultans vox humana fert in tuo nomine | Assistentes regis laudi coronator regis audi atque servos sancti regis post hanc vitam tui gregis transfer ad palatia cujus laudi vis servire nos ac laetos convenire fac ad ipsum pervenire ubi confer et largire sempiterna gaudia | Ladislai |
ah55217 | Sq | Prunis datum admiremur laureatum veneremur laudibus Laurentium | Veneremur cum tremore deprecemur cum amore martyrem egregium | Accusatus non negavit sed pulsatus resultavit in tubis ductilibus | Cum in poenis voto plenis exsultaret et sonaret in divinis laudibus | Sicut chorda musicorum tandem sonum dat sonorum plectri ministerio | Sic in cheli tormentorum melos Christi confessorum dedit hujus tensio | Deci vide quia fide stat invictus inter ictus minas et incendia | Spes interna vox superna consolantur et hortantur virum de constantia | Nam thesauros quos exquiris per tormenta non acquiris tibi sed Laurentio | Hos in Christo coacervat hujus pugna Christus servat triumphantis praemio | Nescit sancti nox obscurum ut in poenis quid impurum fide tractet dubia | Neque cecis lumen daret si non eum radiaret luminis praesentia | Fidei confessio lucet in Laurentio non ponit sub modio statuit in medio lumen coram omnibus | Juvat dei famulus crucis suae baiulum assum quasi ferculum fieri spectaculum angelis et gentibus | Non abhorret prunis volvi qui de carne cupit solvi et cum Christo vivere | Neque timet occidentes corpus sed non praevalentes animam occidere | Sicut vasa figulorum probat fornax et eorum solidat substantiam | Sic et ignis hunc assatum velut testam solidatum reddit per constantiam | Nam cum vetus corrumpatur alter homo renovatur veteris incendio | Unde nimis confortatus est athletae principatus in dei servitio | Hunc ardorem factum foris putat rorem vis amoris et zelus justitiae | Ignis urens non comburens vincit prunas quas adunas o minister impie | Parum sapis vim sinapis si non tangis si non frangis et plus fragrat quando flagrat tus injectum ignibus | Sic artatus et assatus sub labore sub ardore dat odorem pleniorem martyr de virtutibus | O Laurenti laute nimis rege victo rec sublimis regis regum fortis miles qui duxisti poenas viles certans pro justitia | Qui tot mala devicisti contemplando bona Christi fac nos malis insultare fac de bonis exsultare meritorum gratia | Laurentii |
ah55218 | Sq | Martyris eximii levite laurentii (...) | |
ah55220 | Sq | Cordis sonet ex interno regi regum hodierno die nostra concio / Collaudemus mente læta suo illum in athleta in Leodegario / Sit mens munda vox canora ut jocunda et decora nostra sit laudatio / Nos discordet os a corde sint concordes hæc tres corde lingua mens et actio / Generosa stirpe clarus fuit et ab ipsa carus deo pueritia / Mansit in palatio sub rege Clotario cujus providentia / Hinc Pictavis mittitur præsulique traditur disciplinæ gratia / Præsulatu sublimatur sublimatus cumulatur gratiarum copia / Major domus regiæ ebroinus rabie ferali succenditur / Torquendus nefarie ministris servitiæ sanctus Dei traditur / Venerando præsuli eruuntur oculi sæclis profuturi / Fodiuntur terebris aliorum tenebris lumen redituri / Lictor vibrat gladium martyr caput obvium dat pro Christo capite / Hostem vincens hominum Babylonis dominum cum suo satellite / Si coelorum ostia Christi factus hostia intrat cum victoria / Coelestis militia cantat cum lætitia deo laus et gloria / Circumdati periculis atque momentis singulis pene periclitantes / Ad te martyr confugimus tibique preces fundimus suscipe deprecantes / Tuis bonis ad gaudentem tuæ laudes attollentem præsentem familiam / In coelestem transfer ædem et fac Christo cohæredem atque tibi sociam | Leodegarii |
ah55221 | Sq | Jucundetur ecclesia grata deo (...) | |
ah55226 | Sq | Pleno cantu cordis (...) | |
ah55227 | Sq | Regem regum veneremur et de regis gloriemur Ludovici gloria | Ex Francorum regni cura beatorum regni iura possidet in patria | Christum Christo conformatum magnum fecit et beatum virtutum (immensitas) | Longum fides amor latum altum spes sed non elatum profundum humilitas | Vultum habens David regis Ezechiae Zelum legis et Iosiae studium | Dictus verae lucis dator vitae custos et amator in Christo viventium | Orbis signis illustratur capto regi restauratur liber preda perditus | Vita datur morituris Claudis gressus lux obscuris et captivis reditus | In extremis successorem informavit et cultorem esse Dei docuit | Certus demum de corona maris undis dempto iona caeli portum tenuit | Vita vivens beatorum felix regnat rex Francorum in beatis sedibus | Supplicemus sacto regi nos sanctorum iungi gregi piis eius precibus amen | |
ah55228 | Sq | Laetabunda psallat plebs (...) | |
ah55232 | Sq | Gratuletur orbis totus praesens coetus (...) | |
ah55233 | Sq | Margaritam preciosam sponsam Christi speciosam (...) | |
ah55234 | Sq | Luce mentis et decore virgo noctis in clamore (...) | |
ah55237 | Sq | Virgo dei margaretha hac in die celi letha (...) | |
ah55242 | Sq | Ex Aegypto pharaonis in amplexus Salomonis nostri transit filia | Ex abjecta fit electa ex rugosa fit formosa ex lebete phiala | Stella maris huic illuxit ad dilectum quam conduxit pacis nectens foedera | Matre Dei mediante peccatrici Christo dante sunt dimissa scelera | Vitam ducens haec carnalem pervenit in Jerusalem nuptura pacifico | Sic excluso adultero maritatur sponso vero ornatu mirifico | Dei templum introire dum laborat mox redire necdum digna cogitur | Ad cor suum revertitur fletu culpa submergitur fletu culpa tergitur | Locus desertus quacritur Leviathan conteritur mundus caro vincitur | Domus patris postponitur vultus mentis componitur decor carnis spernitur | Laetare filia Thanis tuis ornata tympanis lauda quondam sterilis | Gaude plaude casta munda virtutum prole fecunda vitis meri fertilis | Te dilexit noster risus umbilicus est praecisus tuus continentia | Aquis lotam pulchram totam te salivit te condivit sponsi sapientia | Septem pannis involuta intus tota delibuta oleo laetitiae | Cocco rubes caritatis bysso cincta castitatis zona pudicitiae | Hinc jacincto calciaris dum superna contemplaris mutatis affectibus | Vestiris discoloribus cubile vernat floribus fragrat aromatibus | O Maria gaude quia decoravit et amavit sic te Christi gratia | Memor semper peccatorum et cunctorum populorum plaude nunc in gloria | |
ah55244 | Sq | Mundi decor mundi forma (...) | |
ah55245 | Sq | Ave martha gloriosa celi iubar mundi rosa (...) | |
ah55248 | Sq | Gaude Sion quae diem recolis qua Martinus compar apostolis mundum vincens junctus caelicolis coronatur | Hic Martinus pauper et modicus servus podens fidelis villicus caelo dives civis angelicus sublimatur | Hic Martinus qui cathecuminus nudum vestit et nocte protinus insequenti hac veste dominus et indutus | Hic Martinus spernens militiam inimicis inermis obviam ire parat baptismi gratiam assecutus | Hic Martinus dum offert hostiam intus ardet per dei gratiam supersedens apparet etiam globus ignis | Hic Martinus qui caelum reserat mari praeest et terris imperat morbos sanat et monstra superat vir insignis | Hic Martinus nec mori timuit nec vivendi laborem respuit sicque dei se totum tribuit voluntati | Hic Martinus qui nulli nocuit hic Martinus qui cunctis profuit hic Martinus qui trinae placuit majestati | Hic Martinus cujus est obitus Severino per visum cognitus dum caelestis canit excercitus dulce melos | Hic Maritnus cujus Sulpitius vitam scribit astat Ambrosius sepulturae nil sibi conscius intrat caelos | O Martine pastor egregie o caelestis consors militiae nos a lupi defendas rabie saevientis | O Martine fac nunc quod gesseras deo preces pro nobis offeras esto memor quam nunquam deseras tuae gentis | Martini |
ah55249 | Sq | Rex Christe martini decus hic laus tua (...) | |
ah55252 | Sq | Venerando presuli plaudant omnes populi (...) | |
ah55255 | Sq | In Thebeorum triumpho coetus angelorum (...) | |
ah55256 | Sq | Redeundo per gyrum (...) | |
ah55258 | Sq | Laus erumpat ex affectu psallat chorus in conspectu supernorum civium | Laus jucunda laus decora quando laudi concanora puritas est cordium | Michaelem cuncti laudent nec ab hujus se defraudent diei laetitia | Felix dies qua sanctorum recensetur angelorum sollemnis victoria | Draco vetus expugnatur et draconis effugatur inimica legio exturbatus est turbator et projectus accusator a caeli fastigio | Sub tutela Michaelis pax in terra pax in caelis laus et jubilatio cum sit potens hic virtute pro communi stans salute triumphat in proelio | Suggestor sceleris pulsus a superis per hujus aeris oberrat spatia | Dolis invigilat virus insibilat sed hunc adnihilat praesens custodia | Tres distinctae ierarchiae jugi vacant theoriae jugique psallentio | Nec obsistit theoria sive jugis harmonia jugi ministerio | O quam mirae caritatis est supernae civitatis ter terna distinctio | Quae nos amat et tuetur ut ex nobis restauretur ejus diminutio | Sicut sunt hominum diversae gratiae sic erunt ordinum distinctae gloriae justis in praemio | Solis est alia quam lunae dignitas stellarum varia relucet claritas sic resurrectio | Vetus homo novitati se terrenus puritati conformet caelestium | Coaequalis his futurus licet nondum plene purus spe praesumat praemium | Ut ab ipsis adjuvemur hos devote veneremur instantes obsequio | Deo nos conciliat angelisque sociat sincera devotio | De secretis reticentes interim caelestibus erigamus puras mentes ad caelum cum manibus | Ut superna nos dignetur coheredes curia et divina collaudetur ab utrisque gratia | Membris sit concordia capitique gloria | Michaelis |
ah55265 | Sq | Laude Christo debita celebremus (...) | |
ah55267 | Sq | Sancte dei pontifix sis reorum optifex (...) | |
ah55269 | Sq | Salve pater et patrone (...) | |
ah55272 | Sq | Postquam calix babilonis (...) | |
ah55273 | Sq | Rex oswaldus ab anglorum regno regnis angelorum (...) | |
ah55277 | Sq | Gaude felix Agrippina sanctaque Colonia | Sanctitatis tuae bina gerens testimonia | Postquam fidem suscepisti civitas praenobilis | Recidiva non fuisti sed in fide stabilis | Gereonis cum bis nonis trecentena contio | Et Maurorum trecentorum sexaginta passio | Te tinxerunt te sanxerunt virginumque milium | Undenorum et decorum exornat martyrium | Severinus Cunibertus Evergislus incliti Agilolphus Heribertus patres urbi praediti | Felix Adauctus Albinus Maurinus Eliphius Hyppolitus et Paulinus Ewaldi et Gregorius | Felix Nabor hi cum tribus magis urbs sanctissima | Te tuentur tribus quibus polles famosissima | Et vobiscum supplicamus patroni propitii | Gloriose resurgamus in die iudicii |