Sq

Sequence

Mass / Office:
Mass
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 1601 - 1650 of 1938 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
ah54212 Sq Gaude virgo salutata gabriele nuncio (...)
ah54213 Sq Gaude Maria templum summe maiestatis (...)
ah54214 Sq Ad honorem matris dei que est salus nostre spei (...)
ah54215 Sq Ihu fili summi patris ihu sancte matris et intacte virginis (...)
ah54216 Sq Ave Maria gratia plena | Dominus tecum virgo serena | Benedicta tu in mulieribus quae peperisti pacem hominibus et angelis gloriam | Et benedictus fructus ventris tui qui coheredes ut essemus sui nos fecit per gratiam | Per hoc autem ave mundo tam suave contra carnis jura | Genuisti prolem novum stella solem nova genitura | Tu parvi et magni leonis et agni salvatoris Christi templum extitisti sed virgo intacta | Tu floris et roris panis et pastoris virginum regina rosa sine spina genetrix es facta | Tu civitas regis justitiae tu mater es misericordiae de lacu faecis et miseriae Theophilum reformans gratiae | Te collaudat caelestis curia tu mater es regis et filia per te reis donatur venia per te justis confertur gratia | Ergo maris stella verbi dei cella et solis aurora | Paradisi porta per quem lux est orta natum tuum ora | Ut nos solvat a peccatis et in regno claritatis quo lux lucet sedula collocet per saecula De BMV
ah54217 Sq Ave spes mundi Maria ave mitis ave pia ave plena gratia | Ave virgo singularis quae per rubum designaris non passum incendia | Ave rosa speciosa ave Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Ave cujus viscera contra moris foedera ediderunt filium | Ave carens simili mundo diu flebili reparasti gaudium | Ave virginum lucerna per quam fulsit lux superna his quos umbra tenuit | Ave virgo de qua nasci et de cujus lacte pasci rex caelorum voluit | Ave gemma caeli luminarium | Ave sancti spiritus sacrarium | O quam mirabilis et quam laudabilis haec est virginitas | In qua per spiritum facta paraclitum fulsit divinitas | O quam sancta quam serena quam benigna quam amoena esse virgo creditur | Per quam servitus finitur porta caeli aperitur et libertas traditur | O castitatis lilium tuum precare filium qui salus est humilium | Ne nos pro nostro vitio in districto judicio subjciat supplicio | Sed nos tua sancta prece mundans a peccati faece collocet in lucis domo | Amen dicat omnis homo
ah54217.1 Sq Ave mundi spes Maria ave mitis ave pia ave plena gratia | Ave virgo singularis quae per rubum designaris non passum incendia | Ave rosa speciosa ave Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Ave cujus viscera contra mortis foedera ediderunt filium | Ave carens simili mundo diu flebili reparasti gaudium | Ave virginum lucerna per quam fulsit lux superna his quos umbra tenuit | Ave virgo de qua nasci et de cujus lacte pasci rex caelorum voluit | Ave gemma caeli luminarium | Ave sancti spiritus sacrarium | O quam mirabilis et quam laudabilis haec est virginitas | In qua per spiritum facta paraclitum fulsit divinitas | O quam sancta quam serena quam benigna quam amoena esse virgo creditur | Per quam servitus finitur porta caeli aperitur et libertas traditur | O castitatis lilium tuum precare filium qui salus est humilium | Ne nos pro nostro vitio in districto judicio subjciat supplicio | Sed nos tua sancta prece mundans a peccati faece collocet in lucis domo | Amen dicat omnis homo De BMV
ah54218 Sq Verbum bonum et suave personemus illud ave per quod Christi fit conclave virgo mater filia | Per quod ave salutata mox concepit fecundata virgo David stirpe nata inter spinas lilia | Ave veri Salomonis ave vellus Gedeonis cujus magis tribus donis laudant puerperium | Ave solem genuisti ave prolem protulisti mundo lapso contulisti vitam et imperium | Ave mater verbi summi maris portus signum dumi aromatum virga fumi angelorum domina | Supplicamus nos emenda emendatos nos commenda tuo nato ad habenda sempiterna gaudia Suff. Mariae
ah54219 Sq Hodiernae lux diei celebris in matris dei agitur memoria | Decantemus in hac die semper virginis Mariae laudes et praeconia | Omnis homo omni hora ipsam ora et implora ejus patrocinia | Psalle psalle nisu toto cordis oris voce voto ave plena gratia | Ave domina caelorum inexperta viri torum parens paris nescia | Fecundata sine viro genuisti more miro genitorem filia | Florens hortus austro flante porta clausa post et ante via viris invia | Fusa caeli rore tellus fusum Gedeonis vellus deitatis pluvia | Salve decus firmamenti tu caliginosae menti desuper irradia | Placa mare maris stella ne involvat nos procella et tempestas obvia De BMV
ah54220 Sq Jesse virgam humidavit et in fructum fecundavit ros misericordiae | Fructus mundo medicinam dedit et mundi ruinam relevavit hodie | Virgo parit nec est laesa virginis integritas sed in domo castitatis perseverat castitas | Nec mutatur dum assumit hominem divinitas sed assumpta gloriatur in Deum humanitas | Sic hamum divinitatis occultat mortalitas sic voracis Leviathan luditur voracitas | Qui dum capit glutiendum nostri vermem generis ipse captus inescatur pax est data posteris | Variatur lex naturae stupet ordo geniturae mutatur proprietas | Mamma lactat virginalis creatorem spiritalis esurit satietas | Hoc opus consideravit Habacuc et hoc expavit inter animalia | Quod fit continens contentum quod nutritur nutrimentum quod fit mater filia | Vagit infans sed vagitus nunquam talis est auditus dum plorat laetitia | Noster fletus hilaretur caelum gaudet et cantatur in excelsis gloria
ah54221 Sq Imperatrix gloriosa potens et imperiosa Jesu Christi generosa mater atque filia | Radix Jesse speciosa virga florens et frondosa quam rigavit copiosa Deitatis gratia | Auster lenis te perflavit et perflando fecundavit aquilonem qui fugavit sua cum potentia | Florem ergo genuisti fructum atque protulisti Gabrieli dum fuisti paranympho credula | Joseph justus vir expavit ista dum consideravit sciens quod non irrigavit florescentem virgulam | Bene tamen conservavit arcanum nec divulgavit sponsam sed magnificavit honorans ut dominam | Caeli quondam roraverunt nubes ex quo concreverunt concretaeque stillaverunt virginis in situlam | Res miranda res novella nam procedit sol de stella regem dum parit puella viri tori nescia | Ergo clemens et benigna cunctorumque laude digna tuo nato nos consigna pia per suffragia | Ut carnali qua gravamur compede sic absolvamur ut soluti transferamur ad caeli palatia
ah54222 Sq Ave plena singulari gracia (...)
ah54223 Sq Ave plena gracie mater misericordie (...)
ah54224 Sq Salve proles Davidis salve virgo nobilis cujus partus admirabilis | Salve mundi spes et domina salve virtutum cellula salve paradisi janua | Salve gemma pudicitiae salve norma justitiae salve mater misericordiae | Tu castitatis lilium genuisti filium miseris auxilium | Tu filia Jerusalem protulisti in Bethlehem gloriosam propaginem | Tu firmata in Sion virga florens Aaron madidum vellus Gideon | Tu satis expresse stirps es illa Jesse digna Dei mater esse | Tua sunt ubera vino redolentia candor superat lac et lilia odor flores vincit et balsama | Tu porta quae soli Domino patuit hortus in quo deitas latuit stella quae solem saeclis attulit | Ille tuus unicus ille tibi dilectissimus cypri botrus myrrhae fasciculus | Te exspectant deliciae te laudant adulescentulae te sponsus vocat in meridie | Veni veni filia intra nos cubilia surge surge propera fugit hiems floret vinea | Vox tua vox turturis forma desiderabilis virtus ineffabilis suavitas inaestimabilis | Nunc o mater Dei et hominis confer opem miseris consolare flebiles sublevando debiles nostraque tibi praeconia sint laus et perennis gloria
ah54225 Sq Gaude mater luminis quam divini numinis visitavit gratia Maria | Salve virga regia flore fructu candida divina potentia Maria | Tu virtutum speculum perlustrasti saeculum luce claritatis Maria | Plena Dei munere meruisti gignere prolem sanctitatis Maria | Te adorant superi matrem omnis gratiae Maria | Ad te clamant miseri de valle miseriae Maria | Audi voces terge fletus nos commenda filio O Maria | Ut nos suo prece tua collocet in solio O Maria
ah54226 Sq Imperatrix angelorum consolatrix orphanorum Audi nos o Maria | Spes et salus infirmorum sublevatrix afflictorum Audi nos o Maria | Tibi virgo decantantes tuas laudes concrepantes Audi nos o Maria | In sublimi sedes throno propulsata precum sono Audi nos o Maria | Quae ut mater veneraris obtinendo quod precaris Audi nos o Maria | Praeelecta sola soli nos commenda tuae proli Audi nos o Maria
ah54227 Sq Ave cella nove legis ave parens novi regis (...)
ah54228 Sq Ave candens lilium virgo parens enixa filium (...)
ah54229 Sq Resurgenti tuo nato mater plaude qui prostrato (...)
ah54230 Sq Surgit christus cum tropheo (...)
ah54231 Sq Surgit radix Yesse florum florem (...)
ah54232 Sq Alma redemptoris mater (...)
ah54233 Sq Ave mater qua natus est orbis pater (...)
ah54234 Sq Mater mitis verae vitis sacrosancto flamine | Maris stella verbi cella carnis sub velamine | Ventris fructu mundum luctu eripis et recreas | Tu figuras tu scripturas enodas et reseras | Rubus candens sed non ardens est tua virginitas | Virgae florem et virorem designat fecunditas | Ergo gaude digna laude castitatis lilium | Salomonis Gedeonis mater vellus filium | Ora tuum plasma suum ne premat exsilium | Sed non donet et coronet bravium fidelium
ah54235 Sq Virgo parit labe carens sit intacta Christi parens (...)
ah54236 Sq Orbis totus gratuletur (...)
ah54237 Sq Astra celi dum transcendo (...)
ah54239 Sq Virginis in gremio nato dei filio (...)
ah54240 Sq Gratuletur orbis totus sacri fontis (...)
ah54242 Sq O felicem genetricem cujus sacra viscera (...)
ah54243 Sq Ave virginalis forma deitate plena norma (...)
ah54244 Sq Res nova mirabilis rosa fraglat lilium (...)
ah54245 Sq Salve mater salvatoris vas electum vas honoris vas caelestis gratiae | Ab aeterno vas provisum vas insigne vas excisum manu sapientiae | Salve verbi sacra parens flos de spina spina carens flos spineti gloria | Nos spinetum nos peccati spina sumus cruentati sed tu spinae nescia | Porta clausa fons hortorum cella custos unguentorum cella pigmentaria | Cinnamomi calamum myrrham thus et balsamius superas fragrantia | Salve decus virginum mediatrix hominum salutis puerpera | Myrtus temperantiae rosa patientiae nardus odorifera | Tu convallis humilis terra non arabilis quae fructum parturiit | Flos campi convallium singulare lilium Christus ex te prodiit | Tu caelestis paradisus Libanusque non incisus vaporans dulcedinem | Tu candoris et decoris tu dulcoris et odoris habes plenitudinem | Tu thronus et Salomonis cui nullus par in thronis arte vel materia | Ebur candens castitatis aurum fulvum caritatis praesignant mysteria | Palmam praefers singularem nec in terris habes parem nec in caeli curia | Laus humani generis virtutum prae ceteris habes privilegia | Sol luna lucidior et luna sideribus sic Maria dignior creaturis omnibus | Lux eclipsim nesciens virginis est castitas ardor indeficiens immortalis est caritas | Salve mater pietatis et totius trinitatis nobile triclinium | Verbi tamen incarnati speciale majestati praeparas hospitium | O Maria stella maris dignitate singularis super omnes ordinaris ordines caelestium | In supremo sita poli nos commenda tuae proli ne terrores sive doli nos supplantent hostium | In procinctu constituti te tuente simus tuti pervicacis et versuti tuae cedat vis virtuti dolus providentiae | Jesu verbum summi patris serva servos tuae matris solve reos salva gratis et nos tuae claritatis configura gloriae De BMV
ah54246 Sq O Maria stella maris pietate singularis pietatis oculo | Nos digneris intueri ne cuncteris misereri naufraganti saeculo | In hac valle lacrimarum nihil dulce nihil carum suspecta sunt omnia | Quid hic nobis erit tutum cuni nec ipsa vel virtutum tuta sit victoria | Caro nobis adversatur mundus carni suffragatur in nostram perniciem | Hostis instat nos infestans nunc se palam manifestans nunc occultans rabiem | Et peccamus et punimur et diversis irretimur laquis venantium | O Maria mater dei tu post deum summa spei tu dulce refugium | Tot et tantis irretiti non valemus his reniti nec vi nec industria | Consolatrix miserorum suscitatrix mortuorum mortis rumpe retia | Intendentes tuae laudi nos attende nos exaudi nos a morte libera | Quae post Christum prima sedes inter Christi coheredes Christo nos adnumera | Jesu mitis et benigne cujus nomen est insigne dulce salutiferum | Munus nobis da salutis in defectu constitutis plenitudo munerum | Pater fili consolator unus deus unus dator multiformis gratiae | Solo nutu pietatis fac nos simplae trinitatis post spem frui specie De BMV
ah54247 Sq Ave sydus lux dierum virgo gemma mulierum (...)
ah54248 Sq Uterus virgineus thronus est eburneus (...)
ah54249 Sq Mariae preconio serviat cum gaudio fervens desiderio verus amor | Amoris suffragio praesentetur filio matris in obsequio cordis clamor | Ave salus hominum virgo decus virginum te decet post Dominum laus et honor | Tu rosa tu lilium cujus Dei filium carnis ad conubium traxit odor | Ave manans satie fons misericordiae vera mentis sauciae medicina | Tu pincerna veniae tu lucerna gratiae tu superna gloriae es regina | Ave carens carie speculum munditiae venustans ecclesiae sacramentum | Tu finis miseriae tu ver es laetitiae pacis et concordiae condimentum | O felix puerpera nostra pians scelera jure matris impera redemptori | Da fidei foedera da salutis opera da in vitae vespera bene mori
ah54250 Sq Veni virgo virginum veni lumen luminum veni vena veniae | Veni salus hominum veni splendor ordinum caelestis militiae | Consolatrix inclita veni vide visita certantes in acie | Nos rege nos excita nos fove nos suscita de lacu miseriae | Veni Jesse virgula veni rosa primula rosa carens carie | Peccatorum vincula rumpe prece sedula praesentis familiae | Magne major maxima reple cordis intima caelesti temperie | Consolatrix optima esto nobis proxima rogans regem gloriae | Ut nos jungat superis dans nobis in dexteris post spem frui specie | Quae regina diceris miserere miseris virgo mater gratiae
ah54251 Sq Ave mater Jesu Christi quae de caelo concepisti non carnis commercio | A contactu viri pura concepisti paritura gaudium cum gaudio | Peperisti medicinam non humanam sed divinam pereunti saeculo | Totus mundus in laguore totus erat in dolore totus in periculo | Mundi languor error ejus quo languore nihil peius nihil tam pestiferum | Hostis totum possidebat quia totus defluebat per abrupta scelerum | Nondum semen venerat quod nobis promiserat deus ab initio | Semen ex muliere sine carnis opere sine matris vitio | Mulier eligitur cujus serpens nititur pungere calcaneum | Sed fortis et sapiens hosti non consentiens praecavet aculeum | Caput anguis haec contrivit cujus carni counivit se majestas filii | Sexus ante fragilis sexus seductibilis vires frangit impii | Ave virgo gloriosa plus obrizo pretiosa fragrans super lilia | Tibi cedit laus herbarum florum decor et gemmarum Libanique gloria | O Maria maris stella pro conservis interpella jugi prece filium | Quia jugis est assultus jugis noster est singultus et juge suspirium | Te preces te suspiria te nostri tangant gemitus tu virtutis potentia nequam refrena spiritus | Ne carnis nos lubricitas resolvat in flagitia nec mundi juvet vanitas Christi juvante gratia De BMV
ah54252 Sq Benedicta es caelorum regina et mundi totius domina et aegris medicina| Tu praeclara maris stella vocaris quae solem justitiae paris a quo illuminaris | Te Deus Pater ut Dei Mater fieres et ipse frater cujus eras filia | Sanctificavit sanctam servavit et mittens sic salutavit ave plena gratia | Per illud ave prolatum et tuum responsum gratum est ex te Verbum incarnatum quo salvantur omnia | Nunc Mater exora natum ut nostrum tollat reatum et regnum det nobis paratum in caelesti patria amen
ah54253 Sq Res est admirabilis virgo venerabilis parit sed intacta | Operante spiritu sine viri coitu genetrix est facta | Cardine de supero rore salutifero venter fecundatur | Peperit fecunditas et sacra virginitas integra servatur | Sicut ros in gramine descendit in virgine verbum summi patris | Patrem non deseruit et mortalem induit formam alvo matris | Sicut terram pluvia sic divina gratia virginem fecundat | Sanctus eam spiritus a peccato penitus abluit et mundat | Non est opus hominis sed est opus numinis et magnae virtutis | Quae virum non noverat concipit et generat auctorem salutis De BMV
ah54254 Sq Ave mundi gloria virgo mater Maria Ave benignissima | 2. Ave plena gratia angelorum domina ave praeclarissima | 3. Ave decus virginum ave salus hominum ave potentissima | 4. Ave mater Domini genitrix altissimi ave prudentissima | 5. Ave mater gloriae mater indulgentiae ave beatissima | 6. Ave mater luminis ave honor aetheris ave porta caelica ave serenissima | 7 Ave candens lilium ave opobalsamum ave fumi virgula ave splendidissima | 8 Ave dulcis ave mitis ave pia ave laeta ave lucidissima | 9 Ave porta ave virga ave rubus ave vellus ave felicissima | 10 Ave clara caeli gemma ave alma Christi cella ave venustissima | 11 Ave virga Jesse orta ave scala caeli facta ave nobilissima | 12 Ave stirpe generosa ave prole gloriosa ave fetu gaudiosa ave excellentissima | 13. Ave virgo singularis ave dulce salutaris ave digne admiraris ave admirandissima | 14 Ave turtur tuque munda castitate sed fecunda caritate tu columba ave pudicissima | 15 Ave mundi imperatrix ave nostra mediatrix ave mundi sublevatrix ave nostrum gaudium | 16 Nunc et in perpetuum De BMV
ah54256 Sq Jesse proles quibus doles leva moles criminum | Mater solis carens dolis lux in polis siderum | De BMV
ah54257 Sq Veneremur virginem genitricem (...)
ah54258 Sq Virginis in laude plebs fidelis (...)
ah54260 Sq Dulcis ave penitentis consolatrix (...)
ah54261 Sq Gloria sanctorum decus anglorum (...)
ah54262 Sq Caelum deus inclinavit (...)
ah54264 Sq Veni mater gratiae fons misericordiae miseris remedium | Veni lux ecclesiae tristibus laetitiae nunc infunde radium | Te reginam colimur tibi laudes canimur ex affectu cordium | Quae es in angustiis et in rebus dubiis salus et solatium | O stella praefulgida tu dira certamina maris hujus comprime | Simonis navicula filii tunicula ne scindatur prohibe | Portus navigantium preces supplicantium filiorum suscipe | Consolare flebiles juva pusillanimes et errantes corrige | Quae Deum hominibus et ima caelestibus jungis o puerpera | Haereses interime schismata que reprime firma pacis foedera / Amen Visitatio Mariae,8
ah54265 Sq Salve porta cristallina vivi panis officina (...)

Pages