Sq
Sequence
Mass / Office:
Mass
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 1551 - 1600 of 1938 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
ah54143 | Sq | Mane prima sabbati surgens dei filius nostra spes et gloria | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia | Resurgentis itaque Maria Magdalenae facta est praenuntia | Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia | O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita | Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia | Quae dum plorat et mens orat facto clamat quod cor amat Jesum super omnia | Non ignorat quem adorat quid precetur sed deletur quod mens timet conscia | O Maria mater pia stella maris appellaris operum per merita | Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita | Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primordia fuderunt in ecclesia | Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia | O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia | Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia | Amen dicant omnia | |
ah54143.1 | Sq | Mane prima sabbati surgens dei filius nostra spes et gloria | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia | Resurgentis itaque Maria Magdalenae facta est praenuntia | Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia | O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita | Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia | Quae dum plorat et mens orat facto clamat quod cor amat Jesum super omnia | Non ignorat quem adorat quid precetur sed deletur quod mens timet conscia | O Maria mater pia stella maris appellaris operum per merita | Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita | Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primordia fuderunt in ecclesia | Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia | O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia | Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia | Hoc det ejus gratia qui regnat per omnia | |
ah54144 | Sq | Ecce dies celebris lux succedit tenebris morti resurrectio | Laetis cedant tristia cum sit major gloria quam prima confusio | Umbram fugat veritas vetustatem novitas luctum consolatio | Pascha novum colite quod praeit in capite membra sperent singula | Pascha novum Christus est qui pro nobis passus est agnus sine macula | Hosti qui nos qui circuit praedam Christus eruit quod Samson praeinnuit dum leonem lacerat | David fortis viribus a leonis unguibus et ab ursi faucibus gregem patris liberat | Quod in morte plures stravit Samson Christum figuravit cujus mors victoria | Samson dictus sol eorum Christus lux est electorum quos illustrat gratia | Jam de crucis sacro vecte botrus fluit in dilectae penetral ecclesiae | Jam calcato torculari musto gaudent debriari gentium primitiae | Saccus scissus et pertusus in regales transit usus saccus fit soccus gloriae caro victrix miseriae | Quia regem peremerunt rei regnum perdiderunt sed non deletur penitus Cain in signum positus | Reprobatus et abiectus lapis iste nunc electus in tropaeum stat erectus et in caput anguli | Culpam delens non naturam novam creat creaturam tenens in se ligaturam utriusque populi | Capiti sit gloria membrisque concordia | |
ah54145 | Sq | Lux illuxit dominica lux insignis lux unica | Lux lucis et laetitiae lux immortalis gloriae | Diem mundi conditio commendat ab initio | Quam Christi resurrectio sublimat privilegio | In spe perennis gaudii lucis exsultent filii | Vindicent membra meritis conformitatem capitis | Sollemnis est celebritas et vota sint sollemnia primae diei dignitas prima requirit gaudia | Sollemnitatum gloria paschalis est victoria sub multis aenigmatibus diu promissa patribus | Jam scisso velo patuit quod vetus lex praecinuit figuram res exterminat et umbram lux illuminat | Quid agnus sine macula quid hoedus typi gesserit nostra purgans piacula messias nobis aperit | Per mortem nos indebitam solvit a morte debita | Praedam captans illicitam praedo privatur licita | Carnis delet opprobria caro peccati nescia | Die reflorens tertia corda confirmat dubia | O mors Christi vivifica tu Christo nos unifica | Mors morti non obnoxia da nobis vitae praemia | |
ah54146 | Sq | Salve dies dierum gloria dies felix Christi victoria dies digna jugi laetitia dies prima | Lux divina caelis irradiat in qua Christus infernum spoliat mortem vincit et reconciliat summis ima | Sempiterni regis sententia sub peccato conclusit omnia ut infirmis superna gratia subveniret | Dei virtus et sapientia temperavit iram clementia cum jam mundus in praecipitia totus iret | Insultabat nostrae miseriae vetus hostis auctor malitiae quia nulla spes erat veniae de peccatis | Desperante mundo remedium diu tenerent cuncta silentium deus pater emisit filium desperatis | Praedo vorax monstrum tartareum carnem videns non cavens laqueum in latentem ruens aculeum aduncatur | Dignitatis primae conditio reformatur nobis in filio cujus nova nos resurrectio consolatur | Resurrexit liber ab inferis restaurator humani generis ovem suam reportans humeris ad superna | Angelorum pax fit et hominum plenitudo succrescit ordinum triumphantem laus decet hominum laus aeterna | Harmoniae caelestis patriae vox concordet matris ecclesiae alleluia frequentet hodie plebs fidelis | Triumphato mortis imperio triumphali fruamur gaudio in terra pax et jubilatio sit in caelis | |
ah54147 | Sq | Sexta passus feria die Christus tertia resurrexit | Surgens cum victoria collocat in gloria quos dilexit | Per fideli populo crucis in patibulo immolatur | Clauditur in tumulo tandem in diluculo suscitatur | Christi crux et passio nobis est praesidio si credamus | Christi resurrectio facit ut a vitio resurgamus | Hostia sufficiens Christus fuit moriens pro peccato | Sanguinis effusio abluit nos impio triumphato | Morte sua simplici nostrae morti duplici fert medelam | Vitae pandit aditum nostram sanat gemitum et quaerelam | Leo fortis hodie dat signum potentiae resurgendo | Principem nequitiae per arma justitiae devincendo | Diem istam dominus fecit in qua facinus mundi luit | In qua mors occiditur in qua vita redditur hostis ruit | Geminatum igitur alleluia canitur corde puro | Quia culpa tollitur et vita promittitur in futuro | In hoc mundi vespere fac tuos resurgere Jesu Christe | Salutaris omnibus sit tuis fidelibus dies iste | |
ah54148 | Sq | Mundi renovatio nova parit gaudia | Resurgenti domino conresurgunt omnia | Elementa serviunt et auctoris sentiunt quanta sit potentia | Caelum fit serenius et mare tranquillius spirat aura mitius vallis nostra floruit | Revirescunt arida recalescunt frigida postquam ver intepuit | Gelu mortis solvitur princeps mundi fallitur et ejus destruitur in nobis imperium dum tenere voluit in quo nihil habuit jus amisit proprium | Vita mortem superat homo jam recuperat quod prius amiserat paradisi gaudium viam praebet facilem cherubin versatilem amovendo gladium | Christus caelos reserat et captivos liberat quos culpa ligaverat sub mortis interitu pro tali victoria patri proli gloria sit cum sancto spiritu | |
ah54149 | Sq | Zyma vetus expurgetur ut sincere celebretur nova resurrectio | Haec est dies nostrae spei hujus mira vis diei legis testimonio | Haec Aegyptum spoliavit et Hebraeos liberavit de fornace ferrea | His in arto constitutis opus erat servitutis lutum later palea | Jam divinae laus virtutis jam triumphi jam salutis vox erumpat libera haec est dies quam fecit dominus dies nostri doloris terminus dies salutifera | Lex est umbra futurorum Christus finis promissorum qui consummat omnia Christi sanguis igneam hebetavit romphaeam amota custodia | Puer nostri forma risus pro quo vervex est occisus vitae signat gaudium | Joseph exit de cisterna Christus redit ad superna post mortis supplicium | Hic dracones Pharaonis draco vorat a draconis immunis malitia quos ignitus vulnerat hos serpentis liberat Aenei praesentia | Anguem forat in maxilla Christus hamus et armilla in cavernam reguli manum mittit ablactatus et sic fugit exturbatus vetus hostis saeculi | Irrisores Elisaei dum conscendit domum dei zelum calvi sentiunt David arrrepticius hircus emissarius et passer effugiunt | In maxilla mille sternit et de tribu sua spernit Samson matrimonium Samson gazae seras pandit et asportans portas scandit montis supercilium | Sic de Juda leo fortis fractis portis dirae mortis die surgens tertia | Rugiente voce patris ad supernae sinum matris tot revexit spolia | Cetus Jonam fugitivum veri Jonae signativum post tres dies reddit vivum de ventris angustia | Botrus Cypri reflorescit dilatatur et excrescit synagogae flos marcescit et floret ecclesia | Mors et vita conflixere resurrexit Christus vere et cum Christo surrexere multi testes gloriae | Mane novum mane laetum vespertinum tergat fletum quia vita vicit letum tempus est laetitiae | Jesu victor Jesu vita Jesu vitae via trita cujus morte mors sopita ad paschalem nos invita mensam cum fiducia | Vive panis vivax unda vera vitis et foecunda tu nos pasce tu nos munda ut a morte nos secunda tua salvet gratia | Octava Paschae,8 |
ah54151 | Sq | Postquam hostem et inferna spoliavit ad superna Christus redit gaudia | Angelorum ascendenti sicut olim descendenti parantur obsequia | Super astra sublimatur non apparet absentatur corporis praesentia | Cuncta tamen moderatur cujus patri coaequatur honor et potentia | Modo victor modo tutus est in caelis constitutus rector super omnia | Non est rursum moriturus nec per mortem mundaturus hominum contagia | Semel enim incarnatus semel passus semel datus per peccatis hostia | Nullam feret ultra poenam nam quietem habet plenam cum summa laetitia | Cum recessit ita dixit intimavit et infixit talia discipulis | Ite mundum circuite universos erudite verbis et miraculis | Jam ad patrem meum ibo sed sciatis quod redibo veniet paraclitus | Qui disertos et loquaces et securos et audaces faciet vos penitus | Super aegros et languentes manus vestras imponentes sanitatem dabitis | Universas res nocentes inimicos et serpentes et morbos fugabitis | Qui fidelis est futurus et cum fide suscepturus baptismi remedium | A peccatis erit purus et cum justis habiturus sempiternum praemium | Ascensio Domini |
ah54152 | Sq | Omnes gentes plaudite (...) | |
ah54153 | Sq | Veni sancte spiritus et emitte caelitus lucis tuae radium | Veni pater pauperum veni dator munerum veni lumen cordium | Consolator optime dulcis hospes animae dulce refrigerium | In labore requies in aestu temperies in fletu solatium | O lux beatissima reple cordis intima tuorum fidelium | Sine tuo numine nihil est in lumine nihil est innoxium | Lava quod est sordidum riga quod est aridum sana quod est saucium | Flecte quod est rigidum fove quod est frigidum rege quod est devium | Da tuis fidelibus in te confidentibus sacrum septenarium | Da virtutis meritum da salutis exitum da perenne gaudium | |
ah54153:cs | Sq | ///srdce lidu tvého věrného | Neb bez tvého světla nenieť jiného nic v člověku jedno všecko škodlivé | Obmýž to cožť jest nečisté smočiž to cožť jest uschlé zleč to cožť jest raněné | Skroť to čožť jest ukrutné shřej to coť jest studené zpraviž to coť jest scestné | Dajž nám všem věrným tvým a v tě doufajícím sedm daróv svatých tvých | Daj ctnostné zaslúženie daj spasitedlné skončenie daj nám všem radost svú | Dom. Pentecostes |
ah54154 | Sq | Lux jucunda lux insignis qua de throno missus ignis in Christi discipulos | Corda replet linguas ditat ad concordes nos invitat cordis linguae modulos | Christus misit quem promisit pignus sponsae quam revisit die quinquagesima | Post dulcorem melleum petra fudit oleum petra jam firmissima | In tabellis saxeis non in linguis igneis lex de monte populo | Paucis cordis novitas et linguarum unitas datur in cenaculo | O quam felix quam festiva dies in qua primitiva fundatur ecclesia | Vivae sunt primitiae nascentis ecclesiae tria primum milia | Panes legis primitivi sub una sunt adoptivi fide duo populi | Se duobus interiecit sicque duos unum fecit lapis caput anguli | Utres novi non vetusti sunt capaces novi musti vasa parat vidua | Dat liquorem Elisaeus nobis sacrum rorem deus si corda sint congrua | Non hoc musto vel liquore non hoc digni sumus rore si discordes moribus | In obscuris vel divisis non potest haec paraclisis habitare cordibus | Consolator alme veni linguas rege corda leni nihil fellis aut veneni sub tua praesentia | Nil jucundum nil amoenum nil salubre nil serenum nihil dulce nihil plenum sine tua gratia | Tu lumen es et unguentum tu caeleste condimentum aquae ditans elementum virtute mysterii | Nova facti creatura te laudamus mente pura gratiae nunc sed natura prius irae filii | Tu qui dator es et donum tu qui condis omne bonum cor ad laudem redde pronum nostrae linguae formans sonum in tua praeconia | Tu purga nos a peccatis auctor ipse puritatis et in Christo renovatis da perfectae novitatis plena nobis gaudia | |
ah54155 | Sq | Qui procedis ab utroque genitore genitoque pariter paraclite | Redde linguas eloquentes fac ferventes in te mentes flamma tua divite | Amor patris filiique par amborum et utrique compar et consimilis | Cuncta reples cuncta foves astra regis caelum moves permanens immobilis | Lumen carum lumen clarum intenarum tenebrarum effugans caliginem | Per te mundi sunt mundati tu peccatum et peccati destruis rubiginem | Veritatem novam facis et ostendis viam pacis et iter justitiae | Perversorum corda vitas et bonorum corda ditas munere scientiae | Te docente nil obscurum te praesente nil impurum sub tua praesentia | Gloriatur mens jucunda per te laeta per te munda gaudet conscientia | Tu commutas elementa per te suam sacramenta habent efficaciam | Tu nocivam vim repellis tu confutas et refellis hostium nequitiam | Quando venis corda lenis quando subis atrae nubis effugit obscuritas | Sacer ignis pectus ignis non comburis sed a curis purgas quando visitas | Mentes prius imperitas et sopitas et oblitas erudis et excitas | Foves linguas formas sonum cor ad bonum facit pronum a te data caritas | O juvamen oppressorum o solamen miserorum pauperum refugium | Da contemptum terrenorum ad amorem supernorum trahe desiderium | Consolator et fundator habitator et amator cordium humilium | Pelle mala terge sordes et discordes fac concordes et affer praesidium | Tu qui quondam visitasti docuisti confortasti timentes discipulos | Visitare nos digneris nos si placet consoleris et credentes populos | Par majestas personarum par potestas est earum et communis deitas | Tu procedens a duobus coaequalis es ambobus in nullo disparitas | Quia tantus es et talis quantus pater est et qualis servorum humilitas | Deo patri filioque redemptori tibi quoque laudes reddit debitas | |
ah54156 | Sq | Simplex in essentia septiformis gratia nos reformet spiritus | Cordis lustret latebras et carnis illecebras lux emissa caelitus | Lex praecessit in figura lex poenalis lex obscura lumen evangelicum | Spiritalis intellectus literalis fronde tectus prodeat in publicum | Lex de monte populo paucis in cenaculo nova datur gratia | Situs docet nos locorum praeceptorum vel donorum quae sit eminentia | Ignis clangor buccinae fragor cum caligine lampadum discursio | Terrorem incutiunt nec amorem nutriunt quem infundit unctio | Sic in Sina lex divina reis est imposita | Lex timoris non amoris puniens illicita | Ecce patres praeelecti dii recentes sunt effecti culpae solvunt vincula | Pluunt verbo tonant minis novis linguis et doctrinis consonant miracula | Exhibentes aegris curam morbum damnant non naturam persequentes scelera | Reos premunt et castigant modo solvunt modo ligant potestate libera | Typum gerit jubilaei dies iste si diei requiris mysteria | In quo tribus milibus ad fidem currentibus pullulat ecclesia | Jubilaeus est vocatus vel dimittens vel mutatus ad priores vocans status res distractas libere | Nos distractos sub peccatis liberet lex caritatis et perfectae liberatis dignos reddat munere | |
ah54157 | Sq | Veni summe consolator spes salutis vite dator assit tua gracia (...) | |
ah54158 | Sq | Spiritus paraclytus procedens divinitus manet (...) | |
ah54160 | Sq | Amor patris et filii sacer fons totius boni spiritus paraclite | Fave clemens tuae laudi tuae plebis voces audi aspirator gratiae | De thesauris trinitatis veni torrens caritatis corda nostra visere | Huc emerge dulcis flamma lambe corda indurata fuga frigus noxium | Suavis auster illabere perfla nos adustione amoris deifici | Per te tibi uniamur per te nobis connectamur caritatis foedere | Columba simplex advola fer olivam intra archam adfer pacis gaudia | Lumen verum illucesce menti nostrae innotesce lux creatrix luminum | Haec est vita sempiterna te gustare et te scire o aeterna veritas | Flumen dei caelo prodi tu nos lava tu nos pota semptiformi gratia | Sacrum nobis da timorem quo deponat cor tumorem turgens in superbia | Pietate fac mansuetos scientia male laetos pio luctu compluat | Fortitudo justos reddat consilium justis addat miserendi gratiam | Intellectus mentem mundam sursum levet ad videndam tuam deus faciem | Sit in pace solidata tibi pater conformata dono sapientiae | Gratiarum actiones cunctae tibi nationes reddant sancte spiritus | Quas in fide congregasti et ad vitam revocasti virtute mirifica | Tu prophetas inspirasti per quos terris ministrasti salvatoris gratiam | Verbo dei impraegnasti et intactam conservasti felicem virgunculam | Jesum deum indicasti cum in ipso quievisti in columbae specie | Visitasti caros Christi in linguarum flammearum dispertitis formulis | Viros rudes et despectos verbis signis vita claros tua fecit gratia | In his Christus alta fregit mundum vicit astra regit per te sancte spiritus | Odor tuus dulce pneuma trahat nos ad Christi regna regnaturos per saecla | Fer. 4 Q.T. Pent. |
ah54161 | Sq | Profitentes unitatem veneremur trinitatem pari reverentia | Tres personas asserentes personali differentes a se differentia | Hae dicuntur relative cum sint unum substantive non tria principia | Sive dicas tres vel tria simplex tamen est usia non triplex essentia | Simplex esse simplex posse simplex velle simplex nosse cuncta sunt simplicia | Pater proles sacrum flamen deus unus et hi tamen habent quaedam propria | Non unius quam duarum sive trium personarum minor efficacia | Una virtus unum numen unus splendor unum lumen hoc una quod alia | Patri proles est aequalis nec hoc tollit personalis amborum distinctio | Patri compar filioque spiritalis ab utroque procedit connexio | Non humana ratione capi possunt hae personae nec harum discretio | Non hic ordo temporalis non hic situs aut localis rerum circumscriptio | Nil in deo praeter deum nulla causa praeter eum qui creat causalia | Effectiva vel formalis causa deus et finalis sed nunquam materia | Digne loqui de personis vim transcendit rationis excedit ingenia | Quid sit gigni quid processus me nescire sum professus sed fide non dubia | Nos in fide gloriemur nos in una modulemur fidei constantia | Trinae sit laus unitati sed et simplae trinitati coaeterna gloria | De Trinitate |
ah54161.1 | Sq | Profitentes unitatem veneremur trinitatem pari reverentia | Tres personas asserentes personali differentes a se differentia | Hae dicuntur relative cum sint unum substantive non tria principia | Sive dicas tres vel tria simplex tamen est usia non triplex essentia | Simplex esse simplex posse simplex velle simplex nosse cuncta sunt simplicia | Non unius quam duarum sive trium personarum minor efficacia | Pater proles sacrum flamen deus unus et hi tamen habent quaedam propria | Una virtus unum numen unus splendor unum lumen hoc una quod alia | Patri proles est aequalis nec hoc tollit personalis amborum distinctio | Patri compar filioque spiritalis ab utroque procedit connexio | Non humana ratione capi possunt hae personae nec harum discretio | Non hic ordo temporalis non hic situs aut localis rerum circumscriptio | Nil in deo praeter deum nulla causa praeter eum qui creat causalia | Effectiva vel formalis causa deus et finalis sed nunquam materia | Digne loqui de personis vim transcendit rationis excedit ingenia | Quid sit gigni quid processus me nescire sum professus sed fide non dubia | Qui sic credit ne festinet et a via non declinet insolenter regia | Servet fidem formet mores nec attendat ad erroes quos damnat ecclesia | Nos in fide gloriemur nos in una modulemur fidei constantia | Trinae sit laus unitati sit et simple trinitati coaeterna gloria amen | De Trinitate |
ah54162 | Sq | Patrem natum parachytum una in essentia (...) | |
ah54163 | Sq | Quicumque vult salvus esse ipsum fidem est necesse (...) | |
ah54165 | Sq | Jubilemus cordis voce salutari nostro jubilemus (...) | |
ah54168 | Sq | Morsus angwis nos omnes in lumbis (...) | |
ah54169 | Sq | O panis dulcissime o fidelis anime (...) | |
ah54170 | Sq | Ave caro Christi regis (...) | |
ah54170:cs | Sq | Zdrávo tělo Krista krále uctitedlné | Krmě stáda nového zákona klanitedlná | Ty křesťanóm věrným každé hodiny jsi pamatedlná | Ty čistým srdcem i bez hnisu duostojně přijimatedlná | Tě ctí pořádně chléb života cierkev svatá | Vuodce pocestných také vinných jsi odpustek | Tys pokrm spasenie nasytiž nás v sobě | Tys síla všie cnosti ty si obět živá | Ty upadlých pozdviženie dávaje spomoci | Ty truchlivých obveselenie srdce radovánie | Hojné milosti a sladkosti jsi milost | Mzda pracovánie a cti dávaje odplaty | Nás z tohoto světa psoty uveď do věčné radosti | Bychom užili přítomnosti tvé i sladké vždy chvály | Amen zpievaj každý zbožný | Corporis Christi |
ah54173 | Sq | Hodierne lux diei sacramenti vere rei (...) | |
ah54176 | Sq | In augmentum magne spei magna virtus magni dei (...) | |
ah54177 | Sq | Omnes una celebremus celebrando veneremur Christi nunc sollemnia Ecce dies magnus dei dies summus requiei dies est dominica In qua mundus sumpsit exordium in qua vita coepit initium haec est dies In qua Christus contrivit inferos plasma suum vexit ad superos haec est dies In qua pax apostolis datur clausis januis a divino munere In qua sancti spiritus sunt repleti gratia doctores ecclesiae In eodem sumitur tuba evangelii praedicandi populo Est in hac prohibitum ne fiat pontificum nisi consecratio Ergo debet venerari et devote celebrari dies tam sanctissima Venerando celebremus et devote postulemus ut die novissima In aeterna requie nostrae vivant animae redemptoris gratia Ibi felix qui meretur ut cum Christo collocetur in caelesti patria | |
ah54178 | Sq | Dies irae dies illa | Solvet saeclum in favilla | Teste David cum Sybilla | Quantus tremor est futurus | Quando judex est venturus | Cuncta stricte discussurus | Tuba mirum spargens sonum | Per sepulcra regionum | Coget omnes ante thronum | Mors stupebit et natura | Cum resurget creatura | Judicanti responsura | Liber scriptus proferetur | In quo totum continetur | Unde mundus judicetur | Judex ergo cum sedebit | Quidquid latet apparebit | Nil inultum remanebit | Quid sum miser tunc dicturus | Quem patronum rogaturus | Cum vix justus sit securus | Rex tremendae majestatis | Qui salvandos salvas gratis | Salva me fons pietatis | Recordare Jesu pie | Quod sum causa tuae viae | Ne me perdas illa die | Quaerens me sedisti lassus | Redemisti crucem passus | Tantus labor non sit cassus | Juste judex ultionis | Donum fac remissionis | Ante diem rationis | Ingemisco tamquam reus | Culpa rubet vultus meus | Supplicanti parce deus | Qui Mariam absolvisti | Et latronem exaudisti | Mihi quoque spem dedisti | Preces meae non sunt dignae | Sed tu bonus fac benigne | Ne perenni cremer igne | Inter oves locum praesta | Et ab haedis me sequestra | Statuens in parte dextra | Confutatis maledictis | Flammis acribus addictis | Voca me cum benedictis | Oro supplex et acclinis | Cor contritum quasi cinis | Gere curam mei finis | Lacrimosa dies illa | Qua resurget ex favilla | Judicandus homo reus | Huic ergo parce deus | Pie Jesu domine | Dona eis requiem | Amen | |
ah54178:cs | Sq | Když ten přijde přehrozný den (...). | |
ah54179 | Sq | De profundis exlamantes audi Christe nostras preces (...) | |
ah54180 | Sq | Dies festa celebretur (...) | |
ah54181 | Sq | Ex virgulto de Yesse deus adesse te vocavit (...) | |
ah54185 | Sq | Celorum dulcis armonia terrigenarum concors symphonia (...) | |
ah54188 | Sq | Nativitas Mariae virginis quae nos lavit a labe criminis celebretur hodie dies est laetitiae De radice Jesse propaginis hanc eduxit fons veri luminis manu sapientiae templum suae gratiae Stella nova noviter oritur cujus ortu mors nostra moritur Evae lapsus jam restituitur in Maria Ut aurora surgens progreditur sicut luna pulcbra describi super cunctas ut sol erigitur virgo pia Virgo mater et virga unica virga fumi sed aromatica in te caeli mundique fabrica construitur Te signarunt ora prophetica tibi canit Salomon cantica canticorum te vox angelica protestatur Verbum patris processu temporis intrat tuum sacratum corporis in te totum nullum tale fronde flore germine Medicina Christiana salva sanos aegros sana quod non valet vis humana fit in tuo nomine Assistentes crucis laudi consecrator crucis audi atque servos tuae crucis post hanc vitam verae lucis transfer ad palatia Quos tormento vis fervire fac tormenta non sentire sed cum dies erit irae nobis confer et largire sempiterna gaudia | |
ah54189 | Sq | Altissima providente (...) | |
ah54191 | Sq | Mittit ad virginem non quemvis angelum sed fortitudinem suam archangelum amator hominis Fortem expediat pro nobis nuntium naturae faciat ut praejudicium in partu virginis Naturam superet natus rex gloriae regnet et imperet et zyma scoriae tollat de medio Superbientium terat fastigia colla sublimium calcans vi propria potens in praelio Foras ejiciat mundanum principem secumque faciat matrem participem patris imperii Exi qui mitteris haec dona dicere revela veteris velamen litterae virtute nuntii Accede nuntius dic ave cominus dic plena gratia dic tecum dominus et dic ne timeas Virgo suscipias dei depositum in quo perficias casta propositum et votum teneas Audit et suscipit puella nuntium credit et concipit et parit filium sed admirabilem Consiliarium humani generis deum et dominem et patrem posteris et pacem stabilem Cujus stabilitas nos reddat stabiles ne nos labilitas humana labiles secum praecipitet Sed dator veniae concessa venia per matrem gratiae obtenta gratia in nobis habitet Qui nobis tribuat peccati veniam reatus diluat donet et patriam in arce siderum amen | |
ah54192 | Sq | Missus Gabriel de caelis verbi bajulus fidelis sacris disserit loquelis cum beata virgine | Verbum bonum et suave pandit intus in conclave et ex Eva format ave Evae verso nomine | Metum pellit dat solamen nam per sacrum inquit flamen et virtutis obumbramen deo gravidaberis | Ad hoc facit argumentum de cognata documentum et caeleste sacramentum imperasti foederis | Consequenter juxta pactum adest verbum caro factum semper tamen est intactum puellare gremium | Patrem pariens ignorat et quam homo non deflorat nec torquetur nec laborat quando parit filium | Signum audis novitatis crede solum et est satis non est tuae facultatis solvere corrigiam | Grande signum et insigne est in rubo et in igne ne adpropiet indigne calceatus quispiam | Virga sicca sine rore novo ritu novo more fructum protulit cum flore sic et virgo peperit | Benedictus talis fructus fructus gaudii non luctus non erat Adam seductus si de hoc gustaverit | Jesus noster Jesus bonus pie matris pium onus cujus est in caelo thronus nascitur in stabulo | Qui sic est pro nobis natus nostros deleat reatus quia noster incolatus hic est in periculo | |
ah54193 | Sq | Veni precelsa domina Maria (...) | |
ah54196 | Sq | Lauda sponsa genitricem (...) | |
ah54197 | Sq | Templum cordis adoremus novo corde renovemus (...) | |
ah54198 | Sq | Lux advenit veneranda lux in choris jubilanda luminosis cordibus | Hujus laeta lux diei festum refert matris dei dedicandum laudibus | Vox exsultet modulata mens resultet medullata ne sit laus inutilis | Sic laus deo decantetur ut in eo collaudetur mater ejus nobilis | Gloriosa dignitate viscerosa pietate compunctiva nomine | Cum honore matronali cum pudore virginali nitet caeli cardine | Rubus quondam exardebat et hunc ardor non urebat nec virorem nocuit | Sic ardore spiritali non attactu conjugali virgo deum genuit Haec est ille fons signatus hortus clausus fecundatus virtutum seminibus | Haec est illa porta clausa quam latente deus causa clauserat hominibus | Haec est vellus trahens rorem plenus ager dans odorem cunctis terrae finibus | Haec est virga ferens florem terra suum salvatorem germinans fidelibus | Haec est dicta per exemplum mons castellum aula templum thalamus et civitas | Sic eidem aliorum assignatur electorum nominum sublimitas | Cujus preces vitia cujus nomen tristia cujus odor lilia cujus vincunt labia favum in dulcedine | Super vinum sapida super nivem candida super rosam roscida super lunam lucida veri solis lumine | Imperatrix supernorum superatrix infernorum eligenda via caeli retinenda spe fideli separatos a te longe revocatos ad te junge tuorum collegio | Mater bona quam rogamus nobis dona quod optamus nec sic spernas peccatores ut non cernas precatores reos sibi diffidentes tuos tibi confidentes tuo siste filio | Purificatio Mariae |
ah54201 | Sq | Stabat mater dolorosa (...) | |
ah54204 | Sq | Ave virgo singularis mater nostri salutaris quae vocaris stella maris stella non erratica | Nos in hujus vitae mari non permitte naufragari sed pro nobis salutari tuo semper supplica | Saevit mare fremunt venti fluctus surgunt turbolenti navis currit sed currenti tot occurrunt obvia | Hic sirenes voluptatis draco canes cum piratis mortem paene desperatis haec intentant omnia | Post abyssos nunc ad caelum furens unda fert phaselum nutat malus fluit velum nautae cessat opera | Contabescit in his malis homo noster animalis tu nos mater spiritalis pereuntes libera | Tu perfusa caeli rore castitatis salvo flore novum florem novo more protulisti saeculo | Verbum patri coaequale corups intrans virginale fit pro nobis corporale sub ventris umbraculo | Te praevidit et elegit qui potenter cuncta regit nec pudoris claustra fregit sacra replens viscera | Nec pressuram nec dolorem contra primae matris morem pariendo salvatorem sensisti puerpera | O Maria pro tuorum dignitate meritorum supra choros angelorum sublimaris unice | Felix dies hodierna qua conscendis ad superna pietate tu materna nos in imo respice | Radix sancta radix viva flos et vitis et oliva quam nulla vis insitiva juvit ut fructificet | Lampas soli splendor poli quae splendore praees soli nos adsigna tuae proli ne districte judicet | In conspectu summi regis sis pusilli memor gregis qui transgressor datae legis praesumit de venia | Judex mitis et benignus judex jugi laude dignus reis spei dedit pignus crucis facuts hostia | Jesu sacri ventris fructus nobis inter mundi fluctus sis via dux et conductus liber ad caelestia | Tene clavum rege navem tu procellam sedans gravem portum nobis da suavem pro tua clementia | Assumptio Mariae |
ah54205 | Sq | Gratulemur in hac die in qua sanctæ fit Mariæ celebris asumptio / Dies ista dies grata qua de terris est translata in cælum cum gaudio / Super choros exaltata angelorum est prælata cunctis cæli civibus / In decore contemplatur natum suum et precatur pro cunctis fidelibus / Expurgemus nostras sordes ut illius mundicordes assistamus laudibus / Sic condordent linguis mentes aures eius intendentes erunt nostris vocibus / Nunc concordes hanc laudemus et in laude proclamemus ave plena gratia / Ave virgo mater Christi quæ de sancti concepisti spiritus præsentia / Virgo sancta virga munda tibi nostra sit iucunda vocis modulatio / Nobis opem fer desursum et post hujus vitæ cursum tuo iunge filio / Tu a sæclis præelecta literali diu tecta fuisti sub cortice / De te Christum genitura prædixerunt in scriptura prophetæ sed typice / Sacramentum patefactum est dum verbum caro factum ex te nasci voluit / Quod sua nos pietate a maligni potestate potenter eripuit / Te per thronum Salomonis te per vellus Gedeonis præsignatam credimus / Et per rubum incombustum testamentum si vetustum mystice perpendimus / Super vellus ros descendens et in rubo flamma splendens tamen neutre læditur / Fuit Christus carnem sumens in te tamen non consumens pudorem dum gignitur / De te virga progressurum florem mundo profuturum Isaias cecinit / Flore Christum præfigurans cuius virtus semper durans nec cœpit nec desinit / Fontis vitæ tu cisterna ardens lucens es lucerna per te nobis lux superna suum fudit radium / Ardens igne caritatis luce lucens castitatis lucem summæ claritatis mundo gignens filium / O salutis nostræ porta nos exaudi nos conforta et a via nos disorta revocare propera / Te vocantes de profundo navigantes in hoc mundo nos ab hoste furibundo tua prece libera / Iesu nostrum salutare ob meritum singulare tuæ matris visitare in hac valle nos dignare tuæ dono gratiæ / Qui neminem vis damnari sic directe conversari nos concedas in hoc mari ut post mortem munerari digni simus requie | |
ah54206 | Sq | Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum terram maria | Vivit regnat dominatur cujus nullo terminatur sine regni gloria | Cujus ejus quid dicemus quibus verbis explicemus nomen tanti numinis | Ejus quippe magnitudo virtus honor pulchritudo cor excedit hominis | Res mutando dic natura dic ubi sunt tua jura virgo parit filium | Quae conceptu veritatis incorruptae castitatis non amittit lylium | Virgo fuit ante partum et dum parit et post partum virgo mente corpore | Verbum patris sine matre facta mater sine patre genuit in tempore | Virga florem stella solem coaeternum patri prolem virgo mater genuit | Sol et lumen et decorem flos et fructum et odorem toti mundo praebuit | Hic est enim ipso teste verum lumen et caeleste cibus indeficiens | Panis vivus manducantis sed credentis et amantis animam reficiens / Eva mater per reatum stola vitae spoliatum morti dedit hominem | Culpa perit mors recedit datur salus vita redit per Mariam virginem | Virgo potens et benigna angelorum laude digna plena Dei gratia | Laudes tuas decantamus corde tibi supplicantus dele nostra vitia | Paenitentes confitemur mala quibus promeremur iram Dei vindicem / Tu miserta tui gregis o regina mater regis placa nobis judicem | Cara Deo semper ora pro misellis et implora peccatorum veniam | Servis tuis Jesu Christe quem tu virgo genuisti tu reforma gratiam | O Maria redemptoris creatura creatoris genitrix magnifica | Per te nobis reparatrix per te fiat consolatrix tua proles unica | Donet nobis rectam mentem in adversis patientem in secundis humilem | Fidem puram spem securam caritatem permansuram qua nihil est melius | Opus verae pietatis et decorem castitatis intus et exterius | Ut sit vita speciosa sit mors nostra pretiosa in conspectu Domini / Deo patri filioque procedenti ab utroque sed nos temporaliter | Regnum decus et potestas honor virtus et majestas nunc et aeternaliter | Assumptio Mariae |
ah54207 | Sq | Veneremur virginem per cujus dulcedinem (...) | |
ah54208 | Sq | Affluens deliciis (...) |