HV

Hymn verse

Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 2001 - 2050 of 2859 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
a00650a HV Sixtum sequens hic martyrem responsa vatis retulit maerere fili desine sequere me post triduum Laurentii
a00650b HV Nec territus poenae metu heres futurus sanguinis spectavit obtutu pio quod ipse mox persolveret Laurentii
a00650c HV Jam nunc in illo martyre egit triumphum martyris successor aequus syngrapham vocis tenens et sanguinis Laurentii
a00650d HV Post triduum jussus tamen census sacratos prodere spondet pie nec abnuit addens dolum victoriae Laurentii
a00650e HV Spectaculum pulcherrimum egena cogit agmina inopesque monstrans praedicat hi sunt opes ecclesiae Laurentii
a00650f HV Vere piorum perpetes inopes profecto sunt opes avarus inlusus dolet flammas et ultrices parat Laurentii
a00650g HV Fugit perustus carnifex suisque cedit ignibus versate me martyr vocat vorate si coctum est jubet Laurentii
a00650h HV Gloria tibi* Laurentii
a00667a HV Sumunt omnes et singuli semperque tota sumitur veritas hujus pabuli quod sumptum non consumitur Corporis Christi
a00667b HV Jesus nascens se socium convescens in edulium pendens dedit in pretium se regnans dat in praemium Corporis Christi
a00667c HV O salutaris hostia quae caeli pandis ostium bella premunt hostilia da robur fer auxilium Corporis Christi
a00667d HV Uni trinoque domino sit sempiterna gloria qui vitam sine termino nobis donet in patria amen Corporis Christi
a00678a HV Rogemus ergo populi dei matrem et virginem ut ipsa nobis impetret pacem et indulgentiam Omnium Sanctorum
a00678b HV Mysteriorum signifer caelestium archangele te supplicantes quaesumus ut nos placatus visites Omnium Sanctorum
a00678c HV Ipse cum sanctis angelis cum justis cum apostolis illustra locum jugiter quo nunc orantes degimus Omnium Sanctorum
a00678d HV Te nunc redemptor quaesumus ut martyrum consortio jungas praecantes servulos in sempiterna saecula Omnium Sanctorum
a00678e HV Qui pascis inter lilia septus choreis virginum sponsus decorus gloria sponsisque reddens praemia Omnium Sanctorum
a00678f HV Te deprecamur largius nostris adauge mentibus nescire prorsus omnia corruptionis vulnera Omnium Sanctorum
a00678g HV Gloria* Omnium Sanctorum
a00911:02 HV Hos invocamus cernui teque redemptor omnium illis tibique supplices preces gementes fundimus Omnium Sanctorum
a00911:03 HV Jesu salvator saeculi redemptis ope subveni et pia dei genetrix salutem posce miseris Omnium Sanctorum
a00911:04 HV Coetus omnis angelicus patriarcharum cunei et prophetarum merita nobis precentur veniam Omnium Sanctorum
a00911:05 HV Baptista Christi praevius et claviger aethereus cum ceteris apostolis nos solvant nexu criminis Omnium Sanctorum
a00911:06 HV Chorus sacratus martyrum confessio sacerdotum et virginalis castitas nos a peccatis abluant Omnium Sanctorum
a00911:07 HV Monachorum suffragia omnesque cives coelica annuant votis supplicum et vitae poscant praemium Omnium Sanctorum
a00911:08 HV Laus honor virtus gloria Deo patri et filio una cum sancto spiritu in sempiterna saecula Omnium Sanctorum
a00912:02 HV Quo jubente fugit fumus surgit lapsus psallit laetus fatur mutus audit surdus videt caecus salit claudus Martini
a00912:03 HV Tu das ut ubi coleris sit notus et amabilis hinc laus tibi sit per eum mundo perenne gaudium Martini
a00912:04 HV In sacro ejus transitu caeli frequentant ordines linguae tribus gentes ovant da prosit hic communiter Martini
a00912:05 HV Sit trinitati gloria Martinus ut confessus est cujus fidem per opera in nobis ipse reboret Martini
a01386:01 HV Humili prece et sincera devotione ad te clamantes Christe exaudi nos In Letaniis
a01386:02 HV Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus almus unica majestas trinaque sola dei In Letaniis
a01386:03 HV Ipsa dei genetrix reparatrix inclita mundi quae dominum casto corpore concipiens perpetua semper radias cum virginitate indignos famulos virgo Maria tuos In Letaniis
a01386:04 HV Angelici proceres caelorum exercitus omnis aeterno semper lumine conspicuus agmine ter trino supero per sidera regno laudibus aeternum concelebrans dominum In Letaniis
a01386:05 HV Petrus cum Paulo Thomas cum Bartholomaeo et Jacobus sanctis nos relevent precibus Andreas Mattheus Barnabas atque Johannes Matthias Lucas Marcus et altisonus In Letaniis
a01386:06 HV Coetus apostolicus duodeno sidere comptus propitius cunctos protege nos famulos et quos multiplices lacerant per crimina pestes peccata absolvens fac bona cuncta sequi In Letaniis
a01386:07 HV Nunc Stephanus Linus Clemens Anacletus et almus Xystus Alexander Corneliusque pius Hippolytus Vitus Laurentius atque Modestus Chrysogonusque pius non miserando juvent In Letaniis
a01386:08 HV O vos martyrio decorati in nomine Christi conspicui testes purpurei proceres qui bello invicti superastis daemonis iras conspirata manus vincere morte minas In Letaniis
a01386:10 HV Ordo sacratus confessorum praecipuorum auxilio tutos undique reddes tuos atque tua nosmet prece dimittendo reatum nos fragiles multum cladibus omnigenis
a01386:11 HV Paulus et Antonius Macarius Arseniusque Pachomius Beda Attala Paphnutius Bertolphus Libertinus Basilius atque Hieronymus doctor nos miserate precor In Letaniis
a01386:12 HV Galle dei summi miles fortissime Christi nobis nunc famulis auxiliare tuis nil sic perspicuum poterit vox clara referre ut decet in tali nunc patris obsequio In Letaniis
a01386:13 HV Hic tibi perpetuis resonant concentibus aedes ossibus et sacris semper habetur honos cum laeti famuli celebrant hic festa benigni laudibus instantes nocte dieque tuis In Letaniis
a01386:14 HV Dirige corda pius et tempora dirige nostra atque dies laetos ducere da famulos ut semper valeant tibimet cantare quieti te quoque caelesti cernere luce poli In Letaniis
a01386:15 HV O dilecte deo radians virtute corusca sancte Ottmare pater junge preces pariter intercede pius veniam poscendo misellis aureque iam blanda carmina percipiens In Letaniis
a01386:16 HV Summe dei cultor monachorum rector et abba o Benedicte sacer atque benigne pater istud coenobium coetumque tibi famulantum nostraque sanctificans cunca tuere simul In Letaniis
a01386:17 HV Felicitas felix Eulalia Digna Verena Petronellaque cum perpete Perpetua Agnes atque Agathes Christina Euprepia Thecla Eufemia Regula Eugenia atque bona In Letaniis
a01386:18 HV Virginitate chorus resplendens candidularum turba puellarum integritate nitens quae geminis gaudes pulchrum decorata coronis laude pudicitiae martyriique simul In Letaniis
a01386:19 HV Omnes nunc sancti nostris succurrite lapsis et veniam cunctis ferte juvando malis nam vestris precibus petitis quaecunque rogantes annuit ipse pius nilque negat dominus In Letaniis
a01386:20 HV Pacem perpetuam rogitamus prospice Christe et sanae vitae gaudia longa diu temperiem caeli tribuens ut copia frugum omnibus exundet ubere laetitia In Letaniis
a01386:21 HV Agne dei patris qui mundi crimina tollis optatae pacis munera dona tuis kyrie pantocrator isos odizete pantes su basileos ymon Christe eleison ymos In Letaniis

Pages