Search chants
Displaying 5351 - 5400 of 62683
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| 005421.1 | A | Vigilate ergo nescitis enim quando dominus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane ne dum repente venerit inveniat vos dormientes | Dom. 1 Quadragesimae |
| 005421.2 | A | Vigilate ergo nescitis enim quando tempus sit vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane ne dum repente venerit inveniat nos dormientes | Dom. 1 Quadragesimae |
| 005422 | A | Viginti energumeni ope vel intercessione ejus dei misericordia a malo sunt pervasore liberati | Dominici Silensis |
| 005423 | A | Vim faciebant qui quaerebant animam meam | |
| 005424 | A | Vim virtutis suae oblitus est ignis ut pueri tui liberarentur illaesi | Dom. 3 Quadragesimae |
| 005425 | A | Vincentius sanctus stramentis mollioribus jam refectus psalmum domino canit et hymnum laetus exsultat | Vincentii |
| 005426 | A | Vinctis manibus retrorsum trahebatur Eusebius per scalarum gradus et sanguinem fundebat pro Christo et catholicam fidem praedicabat | Eusebii Romanae |
| 005427 | A | Vindica domine sanguinem sanctorum tuorum qui effusus est | Nat. Innocentium |
| 005427.1 | A | Vindica domine sanguinem servorum tuorum qui effusus est in terra propter nomen tuum | ~Domini est terra | Nat. Innocentium |
| 005428 | A | Vir autem venerabilis Benedictus hoc non suis meritis sed oboedientiae illius deputare coepit | Mauri |
| 005429 | A | Vir dei elevata sursum manu fecit signum crucis dicens revertere retro Satanas ne perimas hominem quem deus creavit alleluia | Zenonis |
| 005430 | A | Vir dei Gamaliel ait Luciano non mei solummodo causa sollicitus sum sed potius pro illis qui mecum sunt | Inventio Stephani |
| 005431 | A | Vir dei in palatio victoris ducis militans ecclesiam sancti Florini ab eo suscepit regendam | Othmari |
| 005432 | A | Vir dei Silvester libera nos vel uno anno a nece draconis ut credamus Christum tuum divinitatis habere virtutem | Silvestri |
| 005433 | A | Vir domini Barbatus actionibus caelebs et coruscus miraculis sectam internecionis pellendo Beneventi effulsit | Barbati |
| 005434 | A | Vir domini beatus Maurus detrahentium sibi justa dolens supplicia lacrimis et precibus ut eis dominus misereretur obtinuit | Mauri |
| 005435 | A | Vir domini Benedictus omnium justorum spiritu plenus fuit ipse intercedat pro cunctis monasticae professionis | Benedicti |
| 005436 | A | Vir domini Dionysius Paulo dixit iste deus non est demonstratus inter deos sed est incognitus nobis et saeculo venturo futurus alleluia alleluia | Octava Dionysii |
| 005437 | A | Vir domini dixit imperatori ei preces offero qui uxorem mihi revocavit et filios | Transl. Eustachii |
| 005438 | A | Vir domini Hilarus strato consurgens cereum rapit et mox divina virtute illuminatur | Hilarii Arelatensis |
| 005439 | A | Vir iste sine macula inventus cum Orcades insulas esset ingressus in foramine petrae tamdium requievit donec persequentem se inimicum ad nihilum redegit | Findani |
| 005440 | A | Vir itaque domini prosper erigens se contra se omniaque mundi prospera despiciens Christum tantum gestavit in pectore secum | Prosperi |
| 005441 | A | Virgam virtutis tuae emittet dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum | Comm. plurimorum Martyrum |
| 005442 | A | Virgam virtutis tuae emittet dominus in splendoribus sanctorum | Comm. plurimorum Martyrum |
| 005443 | A | Virgines domini dominum benedicite in aeternum | Comm. plurimorum Virginum |
| 005444 | A | Virginum tria milia Romae pavit sub regula exceptis dei famulis longe vel prope positis | Gregorii |
| 005445 | A | Virgo Christo amabilis in omnibus laudabilis pietate autem ineffabilis tu gregis humillimi gaudium omnium quoque ad te pie clamantium exaudi nos supplices in te semper sperantes | Gertrudis Nivellensis |
| 005446 | A | Virgo creatoris caelorum mater et orbis Innocuis manibus mundo quoque corde beato Rite dei pinguem meruisti scandere caelum | Purificatio Mariae |
| 005447 | A | Virgo dei genetrix ex qua lux oriri dignata est aeterna intende supplicum preces servorum tuorum ut per tua sancta suffragia mereamur possidere regna caelestia | Annuntiatio Mariae |
| 005448 | A | Virgo dei genetrix quem totus non capit orbis in tua se clausit viscera factus homo vera fides geniti purgavit crimina mundi et tibi virginitas inviolata manet | Suff. Mariae Nat. |
| 005449 | A | Virgo electus a domino virgo in aevum permansit alleluia | Joannis Evang. |
| 005450 | A | Virgo est electus a domino atque inter ceteros magis dilectus alleluia | Joannis Evang. |
| 005451 | A | Virgo gloriosa semper evangelium Christi gerebat in pectore suo non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oratione cessabat | Caeciliae |
| 005452 | A | Virgo hodie fidelis etsi verbum genuit incarnatum virgo mansit et post partum quem laudantes omnes dicemus benedicta tu in mulieribus | Nativitas Domini |
| 005453 | A | Virgo Maria non est tibi similis nata in mundo in mulieribus flores ut rosa odor sicut lilium ora pro nobis ad tuum filium | Assumptio Mariae |
| 005453.1 | A | Virgo Maria non est tibi similis nata in mundo inter mulieres flores ut rosa flagras sicut lilium ora pro nobis sancta dei genetrix | De BMV |
| 005454 | A | Virgo prudentissima quo progrederis quasi aurora valde rutilans filia Sion tota formosa et suavis es pulchra ut luna electa ut sol | Assumptio Mariae |
| 005455 | A | Virgo sacra et virilis ignara consortii spiritu sancto fecundata ineffabiliter mundo parturivit auctorem | Nativitas Domini |
| 005456 | A | Virgo verbo concepit virgo permansit virgo peperit regem omnium regum | Suff. Mariae Nat. |
| 005457 | A | Viri autem qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem sed neminem videntes | Conversio Pauli |
| 005457a | AV | Surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat | Conversio Pauli |
| 005457a.1 | AV | Saulus autem cadens in terram apertisque oculis nihil videbat | Conversio Pauli |
| 005457za | AV | Sed surge et ingredere | Conversio Pauli |
| 005458 | A | Viri Galilaei quid aspicitis in caelum hic Jesus qui assumptus est a vobis in caelum sic veniet alleluia | Ascensio Domini |
| 005459 | A | Viri sancti gloriosum sanguinem fuderunt pro domino amaverunt Christum in vita sua imitati sunt eum in morte sua et ideo coronas triumphales meruerunt | Comm. plurimorum Martyrum |
| 005460 | A | Viri sancti gloriosum sanguinem fuderunt pro domino et ideo coronas triumphales meruerunt | Comm. plurimorum Martyrum |
| 005461 | A | Viri sancti gloriosum sanguinem suum fuderunt propter dominum Jesum Christum ut regnarent semper cum eo | Comm. plurimorum Martyrum |
| 005462 | A | Viribus armatus divinis bellum sumpsit contra hostem invidunt | Prosperi |
| 005463 | A | Virtus et gratia spiritus sancti hodie descendit in apostolis et loquebantur variis linguis magnalia dei alleluia | Dom. Pentecostes |
| 005464 | A | Virtus nostra domine deus vera lux aeterna salus esto refugium nobis in die nostrae afflictionis | Dominica in estate |
Pages
No search term provided.