Search chants
Displaying 38901 - 39000 of 62742
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a08442a | V | Absque eo quod intrinsecus latet | Visitatio Mariae |
| a08443 | W | Sonet vox tua in auribus meis R. Vox enim tua dulcis et facies tua decora | Visitatio Mariae |
| a08444 | R | Sonet vox tua in auribus meis virgo dei genetrix | Visitatio Mariae |
| a08444a | V | Vox enim tua dulcis et facies tua decora | Visitatio Mariae |
| a08445 | W | Favus distillans labia tua R. Mel et lac sub lingua tua | Visitatio Mariae |
| a08447 | A | In Nazareth inventa est fidelis virgo Maria quae portavit auctorem vitae dei summi filius quia per aurem verbum concepit ab angelo qui caelum finxit in digito sanctam gestabat in claustris nullus honor nobilior inviolata virgo post partum felix permansit in regna alleluia | Purificatio Mariae |
| a08449 | R | Non est similis tui in diis domine | Transfiguratio Dom. |
| a08449a | V | Et non est secundum opera tua | Transfiguratio Dom. |
| a08450 | R | Exaltata est sancta dei genetrix | Assumptio Mariae |
| a08450a | V | Super chorus angelorum ad caelestia regna | Assumptio Mariae |
| a08451 | TpBD | Princeps ecclesiae pastor ovilis tu nobis benedicere dignare | Cum mansuetudine et caritate humiliate vos ad benedictionem R. Humili voce clamantes atque dicentes deo gratias semper agamus | O pater sine mora Christum pro nobis ora | Ad Missam |
| a08452 | Li | Kyrie eleison qui pretioso sanguine mundum eripuisti de maledicti fauce draconis | Santa Maria quaesumus almum poscere regem jure memento ut mittat nobis pluviam de caelis | Kyrie eleison | Sancte Gabriel quaesumus almum poscere regem jure memento ut mittat nobis * | Sancte Raphael quaesumus almum poscere regem jure memento ut mittat nobis * | Omnes sancti angeli et archangeli quaesumus almum poscere regem jure memento ut mittat nobis * | Sancte Joannes Baptista quaesumus * | Omnes sancti patriarchae et prophetae * | Sancte Petre * | Sancte Paule * | Sancte Jacobe * | Omnes sancti apostoli * | Sancte Sebastiane * | Omnes sancti martyres * | Sancte Gregorii * | Sancte Hieronime * | Omnes sancti confessores * | Sancta Anna * | Sancta Maria Magdalena * | Agnes * | Lucia * | Caecilia * | Agatha * | Omnes sancti et sanctae dei * | In Letaniis |
| a08454 | A | Ad honorem summi patris et virginis suae matris quae medicina est peccatorum cantemus Ave regina caelorum | In tempore Quad. |
| a08454.1 | A | Ad honorem summi patris et virginis suae matris quae nostra est medicina cantemus Salve regina | In estate |
| a08455 | Li | Miserere miserere miserere domine famulis tuis quos redemisti sanguine proprio | Sancta Maria intercede pro nobis | Sancte Michael intercede pro nobis | Omnes sancti angeli et archangeli intercedite pro nobis | Sancte Joannes Baptista | Sancti Petre et Paule | Omnes sancti apostoli et evangeliste intercedite pro nobis | Sancte Sebastiane intercede pro nobis | Omnes sancti martyres intercedite pro nobis | Sancte pater Hieronime intercede pro nobis | Omnes sancti confessores | Sancta Anna | Sancta Maria Magdalena | Omnes sancti et sancte dei intercedite pro nobis | In Letaniis |
| a08457 | D | Eamus mirram emere cum liquido aromate | Ut valeamus ungere corpus datum sepulture | Omipotens pater altissime angelorum rector mitissime quid facient iste miserime | Dixit angelus: Heu quantus est noster dolor | Amisimus enim solatium Jesum Christum Mariae filium iste nobis erat subsidium | Heu* | Set eamus unguentum emere quo possimus corpus in ungere non amplius poscet putrescere | Heu* | Dic tu nobis mercator juvenis hoc unguentum si tu vendideris dic pretium nam jam habueris | Heu* | Respondet mercator: Mulieres mihi intendite hoc unguentum si vultis emere datur genus mire potencie | Quo si corpus possetis ungere non amplius posset putrescere neque vermes possent comedere | Hoc unguentum si multum cupitis unum auri talentum dabitis nec aliter umquam portabitis | Respondet Maria: O mercator unguentum libera ecce tibi dabimus munera ibimus Christi ungere vulnera | Heu* | Tanta sorores gaudia deflorent in tristitia | Cum innocens opprobria fert et crucis suspendia | Judaeorum invidia et principum perfidia quid angemus et qualia | Licet sorores plangere plangendo Christum querere | Querendo corpus ungere ungendo mente pascere | [Angelus:] De fletu viso vulnere dilecto magno federe cor monstratur in opere | Cordis sorores creduli simus et bene seduli | Ut nostri cernant oculi corpus precium saeculi | Quis volvet petram tumuli magnam sine vi plurimi | [Angelus:] Virtus caelestis epuli tanta sorores visio splendoris et lustrascio | Nulla sit stupefatio vobis sit exultatio | [Angelus:] Mors et mortis occasio moritur vita vicio nostra surge surrexio | Hoc sorores circuitu lecto dicite sonitu | [Angelus:] Illis qui mesto spiritu est pro dictum transitu dux victor surgit obitu | Querantur lecto strepitu nunc scis et in dux ortiu | Quid faciemus sorores graves ferimus dolores | Non est nec erit saeculis dolor doloris similis | Jesum gentes perimere semper decet nos lugere | Sed ut poscimus gaudere eamus tumbam videre | Tumbam quaerimus non lento corpus ungamus unguento | Quod extinctum vulneribus vivis prevalet omnibus | Regis perhempti previum plus valet quam viventium | Cujus amor solatium juvamen et praesidium | Et per homne subsidiu sic nunc et in perpetuum | Ubi est Christus meus dominus | Ubi est Christus meus dominus et filius excelsi eramus videre sepulcrum | Respondet angelus: Quem quaeritis in sepulcro christicolae | Respondet Maria: Jesum Nazarenum crucifixum o coelicole | Respondet angelus: Non est hic surrexit sicut predixerat ite nuntiate quia surrexit dicentes alleluia | Ad sepulcrum residens angelus nuntiat resurrexisse Christum | Te deum laudamus | Tres Mariae |
| a08458 | D | Rex in accubitum jam se contulerat et mea redolens nardus spiraverat | In hortum veneram in quem descenderat at ille transiens jam declinaverat | Per noctem igitur hunc querens exeo huc illuc transiens nusquam reperio | Angeli: Mulier quid ploras quem queris | Maria: Occurrunt vigiles ardenti studio quoscum transierim sponsum invenio | Ortolanus: Mulier quid ploras quem queris | Maria: Tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum si tu sustulisti eum dicito mihi et eum tollam | Ortolanus: Maria Maria Maria | Item respondet Maria: Raboni raboni magister | Maria rediens dicat: Dic impie Zabule quid valet nunc fraus tua | Discipuli: Dic nobis Maria quid vidisti in via | Maria: Sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes | Angeli: Non est hic surrexit sicut predixerat vobis | Discipuli: Credendum est magis soli Mariae veraci quomodo judaeorum turbe fallaci | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis Christe rex miserere | Dom. Resurrectionis |
| a08459 | A | Ecce mundi pretium corpus Christi et sanguinem venite adoremus | |
| a08460 | Va | Omnipotens deus Christe mundi creator et redemptor qui nostrae liberationis et salvationis gratia ex summa coelis arce descendere carnem sumere ac passionem subire dignatus es quique sponte propria loco ejusdem appropinquans passionis | A turbis cum ramis palmarum obviantibus benedici laudari et rex benedictus in nomine domini veniens elevata voce appellari voluisti | Tu nunc nostrae laudationis confessionem acceptare | Et hos palmarum ac florum ramos benedicere et sanctificare digneris ut quicumque in tuae servitutis obsequio aliquid exinde tulerit caelesti benedictione sanctificatus peccatorum remissionem et vitae aeternae praemia percipere mereatur | Dom. in Palmis |
| a08461 | Va | Deus cujus filius qui pro saluti humani generis descendit de caelo ad terras et appropinquante hora passionis tuae Hierosolymam in asine venire et a turbis rex appellari hac laudari benedicere dignare hos ramos palmarum quae frondium olivarum plurimarum qui arborum flos ut omnes qui eos laturi sunt ita benedictionis tuae dono repleantur quatenus et in hoc saeculo hostis antiqui temptamenta superare et in futuro cum palma victoriae et fructum bonorum operum tibi valeant apparere | Dom. in Palmis |
| a08462 | H | Jam lucis orto sidere da Leonardum caelitus sectando pie vivere nunc sancte nobis spiritus | Lux ecce surgit aurea pellens carnis illecebras tetra mentis exarea ecce jam noctis tenbras | Vox atra multos contegit insontes in conclavibus quos Leonardus protegit exsultet caelum laudibus | Vox clara ecce intonat athletae dum victoriae et vinctos tunc irradiat splendor paternae gloriae | Antra deserti adiit spernens mundi sublimia perque ad caelum adiit laetetur Sion filia | Ales diei nuntius docet catervas hominum initutum quae pronuntius iste confessor omnium | Somno refectis artubus nos tuis pater candidi duc Leonarde precibus ad cenam agni providi | O lux beata trinitas tibi laus et gloria det Leonardi sanctitas beata nobis gaudia | Leonardi |
| a08462:01 | HV | Jam lucis orto sidere da Leonardum caelitus sectando pie vivere nunc sancte nobis spiritus | Leonardi |
| a08462:02 | HV | Lux ecce surgit aurea pellens carnis illecebras tetra mentis exarea ecce jam noctis tenbras | Leonardi |
| a08462:03 | HV | Vox atra multos contegit insontes in conclavibus quos Leonardus protegit exsultet caelum laudibus | Leonardi |
| a08462:04 | HV | Vox clara ecce intonat athletae dum victoriae et vinctos tunc irradiat splendor paternae gloriae | Leonardi |
| a08462:05 | HV | Antra deserti adiit spernens mundi sublimia perque ad caelum adiit laetetur Sion filia | Leonardi |
| a08462:06 | HV | Ales diei nuntius docet catervas hominum initutum quae pronuntius iste confessor omnium | Leonardi |
| a08462:07 | HV | Somno refectis artubus nos tuis pater candidi duc Leonarde precibus ad cenam agni providi | Leonardi |
| a08462:08 | HV | O lux beata trinitas tibi laus et gloria det Leonardi sanctitas beata nobis gaudia | Leonardi |
| a08465 | Ca | Tunc hi tres quasi ex uno ore hymnum dicentes glorificabant et benedicebant dominum in fornace dicentes | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | Amen | Et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum et laudabile et gloriosum in saecula | Amen | Benedictus es super sedem regni tui et laudabilis et gloriosus in saecula | Amen | Benedicite omnia opera domini domino hymnum dicite et superexaltate eum in saecula | Amen | Benedicite angeli domini domino hymnum dicite et superexaltate eum in saecula | Amen | Benedicite omnes virtutes domini domino hymnum dicite et superexaltate eum in saecula | Amen | Benedicite sacerdotes domini domino hymnum dicite et superexaltate eum in saecula | Amen | Benedicite servi domini domino hymnum dicite et superexaltate eum in saecula | Amen | Benedicite spiritus et animae justorum domino hymnum dicite et superexaltate eum in saecula | Amen | Benedicite sancti et humiles corde domino hymnum dicite et superexaltate eum in saecula | Amen | Benedicite Anania Azaria Misael domino hymnum dicite et superexaltate eum in saecula | Amen | Benedicamus patrem et filium et sanctum spiritum hymnum dicamus et superexaltemus eum in saecula | Amen | Quoniam eripuit nos ab inferis et de manu mortis liberavit nos et eripuit nos de media fornace ignis ardentis confitemini domino quoniam bonus quoniam in saecula misericordia ejus | |
| a08466 | Ca | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et superexaltatus in saecula amen | Benedicite omnia opera domini dominum hymnum dicite et superexaltate eum in saecula amen | Benedicite sacerdotes domini dominum hymnum dicite et superexaltate eum in saecula | Et superexaltate eum in saecula amen | Benedicite sancti et humiles corde dominum hymnum dicite | Benedicite Anania Azaria et Misael dominum | Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula amen | |
| a08467 | Ca | Omnia opera domini deum benedicite | |
| a08468 | A | Caeli narrant gloriam quam Joannes vidit qui per verbum scoriam haeresim elidit | Joannis Evang. |
| a08469 | A | Domini virginibus lampas labrum legis mundus corde manibus est amicus regis | Joannis Evang. |
| a08470 | A | Exsultate virgines gaude paranymphe caelibatu premines vino caedunt lymphae | Joannis Evang. |
| a08471 | A | Benedicam gratia nos illuminantem et Joannem gloria sic magnificantem | Joannis Evang. |
| a08472 | A | Eructavit veritas verbum per amorem vicit unda castitas olei fervorem | Joannis Evang. |
| a08473 | A | Omnes Jesu nomini flectunt praedilectus iste cena domini cubat supra pectus | Joannis Evang. |
| a08475 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus ascendit victor ad alta poli | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta belliger ad caelos ampla trophea refera | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra beant | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de nivio gaudia pastor habet | Redditur hac felix consors mercede sacerdos qui dare vult domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile dei | Quos prius Eva nocens inferat hos mundo reddit ecclesiae pastus ubere lacte sui sinu| Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munera felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo niveus quasi more ferino messis habundantis horrea fruge reples | Immaculata ejus plebs haec vegetetur in ulnis atque eo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo |Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus ascendit victor ad alta poli | | Ascensio Domini |
| a08476 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua nova de acelo gratia fulsit humo | Spiritus ecce deus patri natoque coevus ignis adest specie desperulis hodie | Sentibus humanis infundit opes deitatis distribuens lucis mystica dona suis | Non cessat variis Christi magnalia linguis plebs bene docta loqui gentibus omnigenis | Laus tibi pneuma sacrum fons vite lux animarum omnia vivificans semper et irradians | Pax decus omne bonum dulcis concordia morum reple corda tuo munere mellifluum | Poscimus omnipotens terra mare sidera replens nos tibi purifica protege salvifica | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua nova de caelo gratia fulsit humo | Dom. Pentecostes |
| a08477 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua sponso sponsa jungitur ecclesia | Haec est aula dei pacis locus et requiei huic venient inopes ad Salomonis opes | Filius ille David qui vos sibi consociavit hac in matre domo et deus est et homo | Copula caelestis vos spiritualiter estis si servando fidem esse veletis idem | Urbs nova Jerusalem descendens spiritualem attulit ornatum lucis ab arce datum | Nunc fidei fructum sacro babtismate ductum dat rex justiciae caelitus ecclesiae | Firma David turris huc si pede perpete turris inveniens in ea pignora siderea | Haec est arca Noe credentibus auxiliatrix quae vehit ad portam quos vehit unda maris | Haec est stella Jacob per quem contendere caelum credenti populo dat bona vita polum | In Dedicatione Ecclesiae |
| a08478 | A | Ne elongeris a nobis nostra unica advocata sed intercedente te nos inebri et sua caritate Jesus tuus filius pro nostris reatibus felle potatus | |
| a08479 | A | Noli domina nos relinquere in tremendo tui filii judicio cui pater omne judicium contulit cujus justitiam caeli annuntiabunt cujus aspectum omnis potestas formidabit dum venerit discernere populum suum | |
| a08480 | A | Maria Maria totius sanctitatis tu principalis gemma nos tibi humiliter da servire et ab hostis antiqui mille millenis fraudibus conserva Maria | |
| a08481 | A | Non obliviscatur nos tua benedicta proles o virgo virginum ne exaltetur inimicus noster super nos | |
| a08482 | A | O amabilis virgo a deo super montem sanctum suum Sion regina constituta fac nos filio tuo servire in timore et exsultare ei cum tremore | |
| a08483 | A | O Birgitta myrrhae gutta exemplar continentiae confecisti plebi tristi emplastrum paenitentiae dum scripsisti verba Christi tu nova lux ecclesiae esto tutrix esto nutrix tibi prone familiae | |
| a08484 | A | O jucundissimam jucunditatem deus pater sponsam amplectitur filius matrem spiritus sanctus suum sacrarium caelestis tota militia dignissimam dominam Mariam virginem laude ineffabili confitetur | |
| a08485 | A | O mitissime salvator qui pro tuis crucifixoribus patrem precatus es precante tua pia matre nostra nobis ignosce facinora nostrisque cordibus veram largire mititatem | |
| a08486 | A | O mulierium felicissima succurre nobis infelicibus peccatoribus et quos gravat sarcina peccaminum tu eos pie releva quam gravidam fecit virtus altissimi | |
| a08487 | A | O patrone ingenue Birgitta Katherina docete nos continue quod docet lex divina sic salvemur perspicue a clade repentina | |
| a08488 | A | O regis pacifici illibata genetrix in tui filii salutari pace servos tuos et ancillas benigniter constitue | |
| a08489 | A | O speciose forma prae filiis hominum fili immaculatae virginis fac nos sine macula in legis tuae semita jugiter ambulare | |
| a08490 | A | O susceptor et gloria Mariae semper virginis exsurge contra adversarios nostros et veniat super populum tuum benedictio tua | |
| a08491 | A | O victrix robustissima in cujus conspectu ad nihilum deductus est malignus humani generis inimicus per te nobis restituta est haereditas nostra | |
| a08492 | A | O virgo post deum miserorum singulare refugium sicut te non ambigimus splendorem lucis aeternae huic tenebroso mundo invexisse qui sedentes in umbra mortis illuminavit dignare nunc domina lumen quod genuisti obscuratis cordibus inferre ut omni vanitate contempta veritatem valeant agnoscere et dignissimum pretium pro se ex caritate donatum non amittere | |
| a08493 | A | Omnem potestatem omnem virtutem tuo excelso filio o puellarum humillima adscribimus qui reges constituit et destituit qui omnia fecit quaecumque voluit in caelo et in terra et in mari et in abyssis universis | |
| a08494 | A | Omnia mandata tua veritas deus altissimo sit igitur te donante tuum verbum lucerna pedibus nostris pro tuae dignissimae matris gloriosis intercessionibus | |
| a08495 | A | Avertatur obsecro furor tuus domine a populo tuo | De Regum |
| a08496 | A | Littera enim occidit spiritus autem vivificat | Dom. 12 p. Pent. |
| a08497 | R | […] verbum patris famulis miserere redemptis alleluia alleluia | Nativitas Domini |
| a08497a | V | Virgine […] | Nativitas Domini |
| a08498 | H | Caelum digne tripudiat terra triumphis intonat martyrium pro victoria hic orbis totus jubilat | Ducitur turba nobilis adscripta caeli titulis hoste devicto jugulis supernis dives spoliis | Imperatoris bravia cui perferuntur obvia sic poli capitolia phalanx scandit purpurea | O multum mitis legio o innocens confessio o consors virtus omnium pati quibus et praemium | O inter tanta milia unanimis constantia vota mortis spontanea vitae reddunt commercia | Ave martyr egregie Mauriti princeps militum ave fortis exercitus dux Exsuperi signifer | Salve testis dulcissime victor simul et Candide salve beata legio salvete mundi lumina | Oramus vestris precibus culpis mundemur omnibus ut agni juncti coetibus hunc prosequamur laudibus | Salve beata trinitas manens perennis gloria una creatrix omnium quae regnas in perpetuum | Mauritii et sociorum |
| a08498:01 | HV | Caelum digne tripudiat terra triumphis intonat martyrium pro victoria hic orbis totus jubilat | Mauritii et sociorum |
| a08498:02 | HV | Ducitur turba nobilis adscripta caeli titulis hoste devicto jugulis supernis dives spoliis | |
| a08498:02.1 | HV | Ducitur turba nobilis telis acutis rutilis devicto proeliis supernis dives spoliis | |
| a08498:03 | HV | Imperatoris bravia cui perferuntur obvia sic poli capitolia phalanx scandit purpurea | Mauritii et sociorum |
| a08498:04 | HV | O multum mitis legio o innocens confessio o consors virtus omnium pati quibus et praemium | |
| a08498:04.1 | HV | O victrix semper legio consors virtutis est omnium cunctis est proelium consors cunctis victoria | |
| a08498:05 | HV | O inter tanta milia unanimis constantia vota mortis spontanea vitae reddunt commercia | Mauritii et sociorum |
| a08498:05.1 | HV | O praeclara duella totis saeculis consona vota mortis spontanea vitae reddunt commercia | |
| a08498:06 | HV | Ave martyr egregie Mauriti princeps militum ave fortis exercitus dux Exsuperi signifer | |
| a08498:06.1 | HV | Ave martyr egregie Mauriti princeps militum ave victor dignissime cohortis ductor optime | |
| a08498:07 | HV | Salve testis dulcissime victor simul et Candide salve beata legio salvete mundi lumina | |
| a08498:07.1 | HV | Salve testis dulcissime exsuperi piissime salve comes et legio salvete cosmi lumina | |
| a08498:08 | HV | Oramus vestris precibus culpis mundemur omnibus ut agni juncti coetibus hunc prosequamur laudibus | |
| a08498:08.1 | HV | Oramus vestris precibus culpis mundemur omnibus jungamur piis coetibus agni sequamur choreas | |
| a08498:09 | HV | Salve beata trinitas manens perennis gloria una creatrix omnium quae regnas in perpetuum | |
| a08498:10 | HV | Praesta pater... | |
| a08501 | Ca | Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magna vidit lucem magnam. Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Laetabuntur coram te sicut qui laetantur inmensse sicut exultant quando dividunt spolia. Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. Quia omnis violentia praedatio cum tumultu, et vestimentum mixtum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. Parvulum enim natus est nobis, et filius datus est nobis. Et factus est principatus super humerum ejus et vocabitur nomen ejus, admirabilis, consiliarius, deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis, super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum. Zelus Domini exercituum faciet hoc. | |
| a08502 | Ca | Laetare Jerusalem et diem festum agite omnes qui diligitis eam. Gaudete cum laetitia omnes qui lugebatis super eam ut potemini a lacte et satiemini ab uberibus consolationis ejus. Ut cum amissi fueritis a lacte epulemini ab intivitu gloriae ejus. Quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo in eos ut flumen pacis et ut torrens inundans gloriae gentium. Pueri eorum inhumeris portabuntur et super genua consolabuntur. Quemadmodum mater consolatur filios suos ita et ego consolabor vos et in Jerusalem consolabimini. Et videbitis et gaudebitis et laetabitu cor vestrum et ossa vestra ut herba germinabunt et comminabitur contumatibus. Ecce dominus ut ignis veniet et ut tempestas currus ejus. Reddere in ira vindictam. et vastationem in flamma ignis. In igne enim domini iudicabitur omnis terra et in gladio ejus omnis caro. | |
| a08503 | R | O quam pulchra es amica mea o quam pulchra es oculi tui columbarum | De BMV |
| a08503a | V | Descendam in hortum meum et vocabo sponsam meam et dicam ei surge propera | De BMV |
| a08504 | R | Cella redemptoris signo suscepta pudoris quae genitrix Christi vere fieri meruisti esto memor nostri reprimendo prelia monstri | De BMV |
| a08504a | V | Virgo Maria stella David de stirpe puella | De BMV |
| a08505 | Ca | Beatus vir qui in sapientia morabitur et qui in justitia meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem dei. Cibavit illum pane vite et intellectus et aqua sapientiae salutaris potavit illum. Et firmabitur in illo et non flectetur et continebit illum non confundetur et exaltabit illum apud proximos suos. Et nomine aeterno hereditabit illum dominus deus noster. | Comm. unius Martyris |
| a08506 | R | Ave vulnerata charitate in medio uberum habens dilecti sepultum ob mortis amaro redolens myrrhe fasciculum | De BMV |
| a08506a | V | Sepulti resurrectio sit tibi botro cipri dulcior dum gaudet fonte dei Engadi in gratia balsami fedos volentes lavari | De BMV |
| a08507 | R | Ego dilecta langueo prae amore nimio lectulus noster floribus dominus nostra cedrina et argenteae Salomonis columnae | De BMV |
| a08507a | V | Filiae Jerusalem nuntiate dilecto meo quia amore eius langueo | De BMV |
| a08508 | R | Ave porta Orientis semper clausa ex te mundus justitiae solem vidit ortum cuncta simul continentem ex conceptu genuis | De BMV |
| a08508a | V | Ante partum virgo manens et in partu perseverans ac post partum incorrupta | De BMV |
| a08509 | R | Stella maris miserans miseris confer medicinam ne propriis pereant patiendo ruinam ut sicut puerum sine patre virgo deum genuisti sic puteum tere sulfureum mater pia Christi | De BMV |
| a08509a | V | Frange cathenas mortis habenas cuspide digna pande superni limina regni clave benigna | De BMV |
| a08510 | R | Pulchrae sunt genae tuae amica mea ut turturis collum tuum sicut monilia introducam te in vineam et colligemus mala punica | De BMV |
| a08510a | V | Revertere revertere Sunamitis revertere ut intueamur te | De BMV |
| a08511 | R | Vulnerasti cor meum soror mea in uno oculorum tuorum in uno crine colli tui | De BMV |
| a08511a | V | Quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino | De BMV |
| a08513 | A | Adonias frater regis Salomonis qui et petivit sibi dari uxorem ab Isaac sunamiten alleluia | Dominica in estate |
| a08514 | PS | Magnificat anima mea dominum | Sabbato Sancto |
Pages
No search term provided.