Search chants
Displaying 49901 - 50000 of 62742
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| g03435 | In | Angeli domini dominum benedicite in aeternum | Michaelis |
| g03436 | Al | Alleluia Deus pater Deus filius Deus spiritus sanctus sed tamen non tres dii sed unus est Deus | De Trinitate |
| g03437 | Al | Alleluia Sion noli timere ecce deus tuus veniet | Dom. 4 Adventus |
| g03438 | Sq | O beata et inmensa veneranda trinitas | O devote recolenda adoranda unitas (etc.) | De Trinitate |
| g03439 | Sq | Omnes sunt administratorii ad ministrandum missi spiritus et cives celici (...) | Michaelis |
| g03440 | Sq | Cristicole ocurrite (...) | Purificatio Mariae |
| g03441 | Sq | Ave nostra domina (...) | De BMV |
| g03444 | Al | Alleluia Salve sancta mater alma ex te processit virgo Maria quae de caelo suscepit prolem et mundo genuit salvatorem | Annae |
| g03445 | Al | Alleluia Salve mater matris Christi quae jam felix conscendisti jubilans ad aethera iter nobis para tutum ut in domini virtutum collocemur dextera | Annae |
| g03446 | Al | Alleluia O salutaris hostia suavitatis epulum de caelo rorans copia deliciositatis Abrahae vere filiis convivia perhennia fac praevia renatis | Corporis Christi |
| g03448 | Tc | Benedicam dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo | Dom. 2 Quadragesimae |
| g03448a | TcV | In domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur | Dom. 2 Quadragesimae |
| g03448b | TcV | Magnificate dominum mecum et exaltemus nomen ejus in invicem | Dom. 2 Quadragesimae |
| g03448c | TcV | Accedite ad eum et illuminamini et vultus vestri non confundentur | Dom. 2 Quadragesimae |
| g03448d | TcV | Gustate et videte quoniam suavis est dominus beatus vir qui sperat in eo | Dom. 2 Quadragesimae |
| g03448e | TcV | Venite filii audite me timorem domini docebo vos | Dom. 2 Quadragesimae |
| g03448f | TcV | Prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum | Dom. 2 Quadragesimae |
| g03448g | TcV | Diverte a malo et fac bonum inquire pacem et sequere eam | Dom. 2 Quadragesimae |
| g03448h | TcV | Quoniam oculi domini super justos et aures ejus ad preces eorum | Dom. 2 Quadragesimae |
| g03463 | Tc | Gaude perenniter Scholastica virgo qui societatem angelorum tenet | Scholasticae |
| g03463a | TcV | Illi enim conjuncta in caelis quem dilexit toto corde posita interris | Scholasticae |
| g03463b | TcV | Haec est ergo veneranda dies qua celebratur sollempnitatis ejus consecratum festum | |
| g03463c | TcV | Age nunc sponsa Christi preclaraque virgo supplicare pro nobis in caelesti throno | |
| g03464 | Al | Alleluia Martialis magnus precibus sanctis obtineat ut cum illo laudemus deum in aeternum | Martialis, Epi. |
| g03466 | Psl | Jubilemus et cantemus filii ecclesiae | Noster coetus assit laetus vira tenens patriae | Vox sonora vox decora vox summe laetitiae | Vox paterna ab aeterna sede datur gloriae | Deus unus atque trinus de claratur hodie | Pater voce proles nece spiraris (...) | |
| g03467 | Sq | Compos florido paradiso flat hodore novo | Qui livido ac doloso spreto mundi vigo | Imperio corde puro (...) | |
| g03468 | Sq | Concordi laetitia propulsa maestitia mariae praeconia recolat ecclesia virgo Maria |Quae felici gaudio resurgente domino floruit ut lilium vivum cernens filium virgo Maria | Quam concentu parili chori laudant caelici et nos cum caelestibus novum melos pangimus virgo Maria | o regina virginum votis fave supplicum et post mortis stadium vitae confer praemium virgo Maria | Gloriosa trinitas indivisa unitas ob Mariae merita nos salva per saecula virgo Maria | |
| g03469 | TcV | Et aedificavit turrem in medio et torcular fodit in ea | |
| g03470 | In | Deus patrum nostrorum da nobis spiritum et qui flammam tuae caritatis infundat in cordibus nostris alleluia | |
| g03471 | Al | Alleluia Confitebor tibi domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua | |
| g03472 | Al | Alleluia Accipe spiritum sanctum simul pontificatum et perge ad urbem quae vocatur Ravennam | Apollinaris |
| g03473 | Al | Alleluia Ad te domine levavi animam meam deus meus in te confido non erubescam | |
| g03474 | Al | Alleluia Ecce jam venit plenitudo temporis in quo misit deus filium suum in terris | |
| g03475 | Gr | Prosperum iter faciet nobis deus salutaris deus noster angelus domini bonus comitetur nobiscum | |
| g03476 | Cm | Sapientia aedificavit sibi domum* | |
| g03477 | Al | Alleluia Caritas dei diffusa est in cordibus vestris per spiritum sanctum qui datus est nobis | Sabbato Pent. |
| g03478 | Al | Alleluia Ingressa Agnes turpitudinis locum angelum domini praeparatum invenit | Agnetis |
| g03478.Tp1 | Tp | Agne dei agno sanctum periuncta canentibus annue nobis ad deum fusa jugiter preces pro culpis plurimis et noxis quas nos contrahere impulit ille fur animarum ipsius agni a quo nexus est vinculis ne vincat perhennibus | Agnetis |
| g03479 | Al | Alleluia Ex utero senectutis et sterili Joannes baptista natus est praecursor domini | Joannis Baptistae |
| g03479.Tp01 | Tp | Multi gaudebunt sancti sicut sol ante dominum refulgentibus in caelum exultant cum domino astra sidera caelique et maria collaudantes deum in sede caelestia regnant cum domino | Joannis Baptistae |
| g03479.Tp02 | Tp | Johannes baptista domini qui demonstrans digito ad Jordanem Ecce agnus dicens dei qui mundi sordes cunctas abluit et detergit de quo salvator factus est non mulierum major NATUS EST PRAECURSOR DOMINI | Joannis Baptistae |
| g03480 | Al | Alleluia O quam beata es virgo Maria quae est prima inter filias Jerusalem quas circumdant flores rosarum et lilia convallium | Assumptio Mariae |
| g03480.Tp1 | Tp | Agmina virginum praecellit beata virgo Maria hodie ovans decurrit Christo obviam cum in lumine claro fulgens super angelos in gloria exaltata orat pro nobis ad dominum ut de regno ejus participemur | Assumptio Mariae |
| g03480.Tp2 | Tp | Flores melos concinentium rutilantiumque angelorum mellis suavissimi (flores .. ) | Assumptio Mariae |
| g03481 | Al | Alleluia Repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui prout spiritus sanctus dabat eloqui illis | Fer. 6 Pent. |
| g03482 | Al | Alleluia Virgo sancta Catharina Graeciae gemma urbe Alexandrinae costi regis filia | Catharinae |
| g03483 | In | Transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini | Visitatio Mariae |
| g03483a | InV | In me gratia omnis viae et veritatis in me omnis spes vitae et virtutis | Visitatio Mariae |
| g03484 | SCR | Amplificare oblationem excelsi regis popule meus quoniam filii dei oblati sunt domino et consummationem fecerunt coram omni synagoga sub ara dei offerentes corpora sua ne servirent idolis et ne adorarent deos alienos sed creatorem caeli et terrae alleluia alleluia alleluia | |
| g03484a | SCRV | Omnes gentes properate et date gloriam domino deo quoniam glorificavit parvulos in tubis productilibus et auditum fecit omnibus memoriam eorum ut exaltent nomen ejus in hymnis et canticis per organum cordis | |
| g03484b | SCRV | In ingressum domus atrii exaltantus parvuli et inter vestibulum et altare ab omnibus condecorantur in medio crepidinis vocibus attolluntur et in edibus regis commorantur fulgent in templo dei quasi arcus splendens in nebula gloriae et quasi flos rosarum in diebus verni quasi lilium fragrans in transitus aquarum et quasi tus redolens in diebus estatis quoniam in omnem congregationem istam sonus parvulorum resonat et in universum coetum timor dei clamitat date gloriam domino deo vero et in ipsius nomine gloriate stare facite cantores ante altare suum ut in sonos eorum dulces audiant modos et in verba suavissimos melos petite ab eo ut det vobis jucunditatem per dies sempiternos et misericordiam suam non auferat a vobis beatus homo qui amat sapientia dei et qui in bonis commoratur cottidiae usque in aeternum benedictus est quisquis fecerit velud parvuli ad omnia valevit quia lux dei est vestigium parvulorum | |
| g03485 | SCR | Angelus domini venit ad hostium tabernaculi et dixit ecce sponsus venit exite obviam alleluia | |
| g03485a | SCRV | Aptaverunt decem virgines lampades suas et egresse sunt euntes invenerunt dominum stantem et quae parate erant introierunt cum eo ad nuptias | |
| g03486 | SCR | Apparebit tibi dominus qui in claritate perpetua dilexit te virgo Israel alleluia | |
| g03486a | SCRV | Dominus deus tuus adduxite ad misericordiam et miseratione adhuc aedificaveris et multiplicaveris | |
| g03486b | SCRV | Accipies tympanum in manu tua et exies in congregatione ludentium quoniam venient dies consolationis domini veniam petentibus in quibus salvum faciet dominus populum suum | |
| g03487 | SCR | Circuibo et immolabo in tabernaculo dei hostiam jubilationis cantabo et psallam alleluia | |
| g03487a | SCRV | Si consistat adversum me castra non timebit cor meum et si insurgat in me proelium in hoc ego speravo unam peti a domino hanc requiram ut inhabitatem in domo domini per omnes dies vitae meae | |
| g03487b | SCRV | Gloria et honor patri et filio et spiritui sancto in saecula saeculorum amen | |
| g03488 | SCR | Congregavit David electos omnes ex Israel surrexitque et abiit cum illis ut adduceret archam dei et obtulit holocausta coram domino et hostias pacificas alleluia | |
| g03488a | SCRV | David quidem percutiebat organum et saltabat totis viribus ante dominum accinctus ephot lineo et universi deducebant archam domini in jubilo et in clangore bucinae introduxerunt eam et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod ei rex tetenderat | |
| g03488b | SCRV | Benedixit David populum in nomine domini constituitque coram arca dei de levitis qui ministrarent et recordarentur operum ejus et glorificarent atque laudarent dominum deum Israel quoniam in saeculum misericordia ejus | |
| g03490 | SCR | Data est lex a domino per Moysen dicens virgo quae pariet puerum tollet munera et eradet sacerdoti ut offeret pro ea sacrificium in conspectu domini alleluia | |
| g03490a | SCRV | Audite filii Israel praeceptum domini mulier que genuit masculum custodiet se diebus septem et in die octavo circumcidetur infantulus illa vero postulavit sacerdotem | |
| g03490b | SCRV | Dum suppleti fuerint dies purgationis ejus tollet filium suum et ingredietur in tabernaculum tertimonii portans parturturum aut duos pullos columbae unum ad holocaustum et alium pro purgatione sua et tradet illos sacerdoti ut offerat | |
| g03491 | SCR | Dominus Jesus Christus in qua nocte tradebatur accepti panem et benedixit fregit ac dedit discipulis suis dicens accipite et comedite hoc enim est corpus meum quod pro vobis tradetur hoc facite in meam commemorationem | |
| g03491a | SCRV | Similiter et calicem postquam cenavit accepit et gratias egit deditque illis dicens bibite ex hoc omnes hic est sanguis novi testamenti quod pro vobis effundetur in remissione peccatorum hoc facite in meam commemorationem | |
| g03492 | SCR | Dominus Jesus Christus misit discipulos suos et dixit eis euntes parate nobis pascha ut manducemus quia desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar | |
| g03492a | SCRV | Cenantibus autem illis accepit Jesus panem et benedixit deditque discipulis suis et dixit accipite et comedite | |
| g03492b | SCRV | Accepit et calicem postquam cenavit deditque illis dicens bibite ex hox omnes hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effundetur in remissione peccatorum non bibam amodo genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno patris mei | |
| g03493 | SCR | Elevavit Aaron munera coram domino deo super altare holocausti et suscepit dominu de manibus ejus sacrificium in odorem suavitatis alleluia alleluia | |
| g03493a | SCRV | Locutus est Moyses ad Aaron dicens accede ad altare et offer holocaustum quod est pro peccato et deprecare pro te et pro omni populo cumque mactaberis hostias domino ora pro nobis sicut praecepit dominus accessit autem Aaron ad altare et obtulit sacrificium | |
| g03493b | SCRV | De regionibus congregavit eos a solis ortu et occasu ab aquilone et mare | |
| g03493c | SCRV | Gloria et honor patri et filio et spiritui sancto in saecula saeculorum amen | |
| g03494 | SCR | Erit hic vobis dies memorialis alleluia et diem festum celebrabitis sollemnem domino in progenies vestras legitimum sempiternum diem alleluia alleluia | |
| g03494a | SCRV | Alleluia dixit Moysen ad populum bono animo estote et veniet vobis salus a domino deo et pugnavit pro vobis | |
| g03494b | SCRV | Alleluia in mente habete diem istum in qua existis de terra Aegypti de domo servitutis in manu enim potenti liberavit vos dominus deus | |
| g03495 | SCR | Fulgebit justus sicut splendor firmamenti et sicut stellae caeli dantes claritatem lucis ita et justus splendebit in perpetuas aeternitates alleluia | |
| g03495a | SCRV | Fulgebit et tamquam scintillae in arundineto discurrunt judicavit nationes et dominabitur populis et regnavit cum domino | |
| g03495b | SCRV | Ecce sicut lumen desiderabile clarificatus est justus et sicut sol procedens sic illuminatus est et effudit super eam dominus misericordiam suam ad implevit propitiationem suam in illo et ostendit et viam aequitatis et justitiae posuit eum dominus in gloria magna et in bracchio suo confirmabit eum in perpetuas | |
| g03496 | SCR | Haec dicit dominus dabo servientibus mihi nomen novum quod benedicetur super terram et benedicent me jurantes in nomine meo et pronuntiabunt gloriam meam in civitatem sanctam Jerusalem alleluia | |
| g03496a | SCRV | Adducent fratres suos de universis locis ut offerant munus domino in psalmis et canticis et cum intulerint mihi hostias summam ex eis sacerdotes et levitas qui adorent me et benedicent nomen meum super altare meum | |
| g03498 | SCR | Haec dicit dominus effundam de spiritu meo super omnem carnem et prophetaverunt fili vestri alleluia alleluia | |
| g03498a | SCRV | Ego sum dominus deus vester et non est alius praeter me dabo vobis fructum vinum et oleum et saturavimini in diebus illis super servos et ancillas meas effundam de spiritu meo | |
| g03498b | SCRV | Filii Sion gaudete et exultate et jucundamini in domino deo vestro quia dedit vobis spiritum pacis et non dabo vos in opprobrium gentibus | |
| g03499 | SCR | Haec dicit dominus formans te ab utero auxiliator tuus noli timere serve meus rectissime cum elegi quia ego tecum sum alleluia alleluia | |
| g03499a | SCRV | Effundam spiritum meum super te et super semen tuum benedictionem meam et germinabitis inter herbas quasi salices juxta fluentes aquas | |
| g03499b | SCRV | Memento horum serve meus et non obliviscaris mei ego deleo ut ibem iniquitates tuas et quasi nebula peccata tua esto fortis in me quoniam redemit te adhuc adjuvaberis ne timeas ego dominus et non est praeter me si transeas per aquas flumina te non concludent et flamma te non comburet in gloria enim mea constitui te quia ego tecum sum | |
| g03500 | SCR | Hii dies ex orationis sancti erunt vobis et humiliabitis animas vestras officiantes holocaustu domino deo vestro | |
| g03500a | SCRV | Omnis anima quaecumque se non observaverit exterminabitur de populo suo isti enim vobis sunt dies | |
| g03500b | SCRV | Si feceritis omnes justificationes domini et omnia judicia ejus et observaveritis et feceritis ea habitabitis in terram confidenter et jam non erant qui noceant vos et terra dabit fructum suum et hedetis et saturavimini | |
| g03501 | SCR | In medio crepidinis altaris plorabunt sacerdotes dicentes parce domine populo tuo et hereditatem tuam ne des in maledicto ut imperent illis gentes nequando dicant in gentibus ubi est deus deorum alleluia | |
| g03501a | SCRV | Scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad dominum deum vestrum quia benignus et misericors est et pius et multae miserationis | |
| g03501b | SCRV | Tuba canite in Sion sanctificate jejunium vocate majores natu colligite infantes sugentes ubera | |
| g03502 | SCR | In pascha domini erit vobis sollemnitas septem diebus quarum dies prima venerabilis erit alleluia alleluia | |
| g03502a | SCRV | Tunc pontifex offeret oblationem pro peccato ut expietur pro vobis praeter holocaustum sempiternum quod semper offertur | |
| g03502b | SCRV | Ita facietis per singulos dies in fornite ignis in odorem suavissimum domino qui surgit de holocaustis et libaminibus singulorum | |
| g03503 | SCR | In tempore illo proximum erat pascha et ascenderunt multi Jerosolymis de regione ut santificarent se ipsos clamantes osanna benedictus qui venit in nomine domini | |
| g03503a | SCRV | Venit Jesus Bethania ante sex dies paschae cum discipulis suis et fecerunt ibi cenam magnam et discumbentibus cum eo accepit Maria libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Jesus domus enim impleta est ex odore unguenti | |
| g03503c | SCRV | Cum cognovisset turba multa quia venit Jesus Jerosolymam ad diem festum tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo ut clarificetur filius hominis acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei cum gaudio magno |
Pages
No search term provided.