Search chants
Displaying 32901 - 33000 of 62745
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a00177:24.1 | HV | Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Dom. Resurrectionis |
| a00177:55 | HV | Centeno reditu tecum mansura per aevum messis abundantis horrea fruge reples | Dom. Resurrectionis |
| a00177:cs | H | Zdráv buď sváteční a slavný dne (...) | Dom. Resurrectionis |
| a00177.14 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Nobilitas anni mensium decus alma dierum horarum splendor scrupula puncta fovent | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Funeris exsequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Sollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Solve cathenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quicquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Tunc tumulum repetens post tartara carne resumpta belliger ad caelos ampla tropaea refers | Dom. Resurrectionis |
| a00177.33 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gloria mundi omnia cum domino dona redisse suo | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceani exit et intrat aquas | Armatur radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera caelum laetitiamque suam sidera clara probant | Lux gaudens vario fundit munusculam foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam reparat viridans frondea tecta nemus | Myrta salix abies corylus silex ulmus acernus pandit quoque suis arbor amena comis | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomena suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva festum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata prece | Nobilitas anni mensium decus arma dierum horarum splendor scrupula puncta favent | Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Qui genus humanum cernens mersisse profundum ut hominem eriperes es quoque factus homo | Haec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro que nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt inferni vincula legis expavitque chaos luminis ore primi | Repereunt tenebre Christi fulgore fugare et terre noctis pallea crassam cadunt | Sollitiam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux reddiit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra regantur neu pretium mundi vilia laxa premant | Indignum est cujus clauduntur cuncta pugillo ut regat inclusum rupe necante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulcro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatos inferni et carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum ad carcere mortis et de fauce lupis subtrahis agnus oves | Evomit ad sortem trepidam feda belva plebem et sequitur liber quo suus auctor abit | Dom. Resurrectionis |
| a00178 | W | Erit enim magnus coram domino R. Et spiritu sancto replebitur | Vig. Joannis Bapt. |
| a00179 | A | Gloriosae virginis Mariae ortum dignissimum recolamus et sincero sermone nativitatem ejus celebremus ovanter | Nativitas Mariae |
| a00180 | A | Omnipotens deus maestorum consolatio laborantium fortitudo perveniant ad te praeces de quacumque tribulatione clamantium ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse Alleluia | |
| a00181 | W | Sancta dei genetrix virgo semper Maria R. Intercede pro nobis ad dominum deum nostrum | Conceptio Mariae |
| a00182 | A | Christe qui regnas in caelis et sedes ad dextram patris et habitas inter angelos et archangelos thronos dominationes et apostoli tui te laudant et martyres tui hymnum cantant et confessores in paradiso voces concordant et dicunt o beati omnes qui gloriam deo dicunt et habitant cum eo in pace quia omnes qui propter deum laboraverunt in terris illos perducit ad caelestia regna nos autem oportet te laudare et benedicere quia tu nos de terris ad caelos vocare dignatus es alleluia | |
| a00183 | A | Iniquitates nostras aufer a nobis pater omnipotens ut hoc templum tuo nomine in dedicatum puris mereamur mentibus introire sancta Maria cum istis omnibusque sanctis intercedentibus caelestes portas nobis dignare aperire Alleluia | |
| a00184 | A | Aufer a nobis domine iniquitates nostras ut mereamur puris mentibus introire ad sancta sanctorum miserere miserere miserere populo tuo quem redemisti Christe sanquine tuo ne in aeternum irascaris nobis exaudi exaudi exaudi domine preces nostras sancta Maria ora pro nobis kyrie eleison Christe eleison kyrie eleison | |
| a00185 | H | Ardua spes mundi solidator et inclyte caeli Christe exaudi nos propitius famulos | Virgo dei genetrix rutilans in honore perenni ora pro famulis sancta Maria tuis | Angele summe dei Michael miserere cito nostri adjuvet et Gabriel atque pius Raphael | Aspice nos omnes clemens Baptista Joannes Petreque cum Paulo nos lege doctilogo | Coetus apostolicus sit nobis fautor et omnis ac patriarcharum propheticusque chorus | Poscere nunc Stephanum studeamus carmine summum ut cum martyribus nos juvet intrepidus | Inclyte Laurenti qui flammas exsuperasti victor ab aethereo nunc miserere choro | Praesul Adalberte Christique cruoris aperte testis solve deo pro grege vota reo | Ut devota bono te plebs edocta patrono omne scelus fugiat atque superna petat | Nos pius exaudi paradisi gemma Georgi fundens pro famulis aurea vota tuis | Audi Thoma preces peccati comprime faeces cumque bonis caelis nos sociare velis | Splendide Silvester Gregori ac sancte magister nos quoque cum sociis ferte juvando polis | Tuque sacer domini superis conjuncte catervis rex Stephane populis auxiliare tuis | Virginitate vivens nobis Henrice praeceris peccati veniam summaque regna poli | Rexque Ladislae pro nobis omnibus ora ut deus aetheream nos ferat in patriam | O Benedicte pater monachorum Galleque frater cum reliquis sanctis nos refovete polis | Virgines flores Agnes Agathesque ferentes auxilio vestris jungite nos sociis | Innocuos pueros resonemus laude peractos qui modo nos pueros dant resonare melos | Omnes sancti nostrae succurrite vitae | Perque crucem sanctam salva nos Christe rogamus | Auxilioque tuo nobis miserere pusillis | Propitiare tuis famulis te Christe rogamus | Christe tuo imperio mortis nos solve periclis | Ira deque tua clemens nos eripe Christe | Nos peccatores audi te Christe rogamus | Ut pacem nobis dones te Christe rogamus | Crimen ut omne tuis purges te Christe rogamus | Aeris temperiem dones te Christe rogamus | Ut fruges terrae dones te Christe rogamus | Ut populum cunctum salves te Christe rogamus | Ecclesiamque tuam serves te Christe rogamus | Fili celsi throni nos audi te deprecamur | Agne dei patris nobis miserere pusillis | Christe exaudi nos o Kyrie ymon eleison | |
| a00185:01a | HV | Ardua spes mundi solidator et inclyte caeli | |
| a00185:01b | HV | Christe exaudi nos propitius famulos | In Letaniis |
| a00185:02 | HV | Virgo dei genetrix rutilans in honore perenni ora pro famulis sancta Maria tuis | In Letaniis |
| a00185:03 | HV | Angele summe dei Michael miserescito nostri adjuvet et Gabriel atque pius Raphael | In Letaniis |
| a00185:04 | HV | Aspice nos omnes clemens baptista Joannes Petreque cum Paulo nos rege doctilogo | In Letaniis |
| a00185:05 | HV | Coetus apostolicus sit nobis fautor et omnis ac patriarcharum propheticusque chorus | In Letaniis |
| a00185:06 | HV | Poscere nunc Stephanum studeamus carmine summum ut cum martyribus nos juvet intrepidus | In Letaniis |
| a00185:07 | HV | Inclyte Laurenti qui flammas exsuperasti victor ab aethereo nunc miserere choro | In Letaniis |
| a00185:08 | HV | Praesul Adalberte Christique cruoris aperte testis solve deo pro grege vota reo | In Letaniis |
| a00185:09 | HV | Ut devota bono te plebs edocta patrono omne scelus fugiat atque superna petat | In Letaniis |
| a00185:10 | HV | Nos pius exaudi paradisi gemma Georgi fundens pro famulis aurea vota tuis | In Letaniis |
| a00185:11 | HV | Audi Thoma preces peccati comprime faeces cumque bonis caelis nos sociare velis | In Letaniis |
| a00185:12 | HV | Splendide Silvester Gregori ac sancte magister nos quoque cum sociis ferte juvando polis | In Letaniis |
| a00185:13 | HV | Tuque sacer domini superis conjuncte catervis rex Stephane populis auxiliare tuis | In Letaniis |
| a00185:14 | HV | Virginitate vivens nobis Henrice praeceris peccati veniam summaque regna poli | In Letaniis |
| a00185:15 | HV | Rexque Ladislae pro nobis omnibus ora ut deus aetheream nos ferat in patriam | In Letaniis |
| a00185:16 | HV | O Benedicte pater monachorum Galleque frater cum reliquis sanctis nos refovete polis | In Letaniis |
| a00185:17 | HV | Virgineos flores Agnes Agathesque ferentes auxilio vestris addite nos sociis | In Letaniis |
| a00185:18 | HV | Innocuos pueros resonemus laude peractos qui modo nos pueros dant resonare melos | In Letaniis |
| a00185:19 | HV | Omnes o sancti nostrae succurrite vitae | In Letaniis |
| a00185:20 | HV | Perque crucem sanctam salva nos Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:21 | HV | Auxilioque tuo nobis miserere pusillis | In Letaniis |
| a00185:22 | HV | Propitiare tuis famulis te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:23 | HV | Christe tuo imperio mortis nos solve periclis | In Letaniis |
| a00185:24 | HV | Ira deque tua clemens nos eripe Christe | In Letaniis |
| a00185:25 | HV | Nos peccatores audi te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:26 | HV | Ut pacem nobis dones te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:27 | HV | Crimen ut omne tuis purges te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:28 | HV | Aurae ut temperiem dones te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:29 | HV | Ut fruges terrae dones te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:30 | HV | Ut populum cunctum salves te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:31 | HV | Ecclesiamque tuam firmes te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:32 | HV | Fili celsithroni nos audi tete rogamus | In Letaniis |
| a00185:33 | HV | Agne dei patris nobis miserere pusillis | In Letaniis |
| a00185:34 | HV | Christe exaudi nos o Kyrie ymon eleison | In Letaniis |
| a00185:35 | HV | Maxime de Suevis superis conjuncte catervis sancte Otmare tuum laetifica populum | In Letaniis |
| a00187 | R | Assumens Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus in montem excelsum cum eis seorsum et ibi se transfigurans suae claritatis gloriam eis ostendit | Transfiguratio Dom. |
| a00187a | V | Ne videntes ejus passionem turbarentur se fortiori soliditate formarentur | Transfiguratio Dom. |
| a00188 | W | Adoramus patrem et filium et sancto spiritu R. Regnante in majestate sua | Transfiguratio Dom. |
| a00190 | A | O lingua benedicta quae dominum semper benedixisti et alios benedicere docuisti nunc perpiscue cernitur quanti meriti fueris apud deum | Antonii Patavini |
| a00191 | A | Favus distillans labia ejus mel et lac sub lingua ejus | Antonii Patavini |
| a00192 | H | Pange lingua gloriosi praelium certaminis principisque generosi gladium tutaminis quo succumbunt vitiosi sectatoris daemonis | Nobis datus est a deo praesul sacer angelus ut postretur virus leo et salvetur populus dimittuntur noxae reo ducis nostris precibus | In suprema caeli sphaera et polorum culmine aperitur ei sera ut petat pro homine et apportet nobis plera bona pro juvamine | Verbum caro nobis praestat angeli custodiam et si morbus nos infestat tollat pestilentiam si quid urbem hanc molestat donet patientiam | Tantum ergo adjutorem veneremur laudibus frequentemus protectorem annuis carminibus ut placemus redemptorem pro nostris criminibus | Genitori genitoque laus et jubilatio salus honor virtus quoque sit et benedictio procedenti ab utroque compar si laudatio | Angeli Custodis |
| a00193 | A | O lux et decus Hispaniae sanctissime Jacobe qui inter apostolos primatus tenes primus eorum martyrio laureatus o singulare praesidium qui meruisti videre redemptorem nostrum adhuc mortalem in deitatem transformatum exaudi preces servorum tuorum et intercede pro nostra salute omniumsque populorum alleluia | Jacobi |
| a00194 | R | Alme perpetui luminis lux apostole Jacobe obscena tuorum intima famulorum illumina ut valeant tempora sic ducere sedi quo valeant gaudia captare vite | Jacobi |
| a00194a | V | Sedulus esto Christi benigne apostole intercessor pro his quibus datus es pius pater et pastor | Jacobi |
| a00195 | A | Audiens haec ergo Hermogenes carens fide ira commotus nexvit eum dicens videbo si te solvet Jacobus | Jacobi |
| a00196 | A | Beatus Geraldus nobilissimis ortus natalibus caturcensi regione oriundus fuisse dignoscitur cujus parentes saeculari potestate praeclari fuerunt deumque timentes Alleluia | Geraldi Archiepiscopi Bracharensis |
| a00197 | R | Beati Geraldi parentes priusquam pariter convenirent votum voverunt domino quod primum fructum quem de sua commixtionem perciperent perpetuo dei servitio manciparent | Geraldi Archiepiscopi Bracharensis |
| a00197a | V | Natus siquidem beatus Geraldus ac feliciter nutritus in ipso primordio suae pueritiae altari beati Petri a parentibus est oblatus | Geraldi Archiepiscopi Bracharensis |
| a00198 | A | O sancte Geralde o pastor ovium quas tibi tradidit deus quaesumus ut intercedere digneris ad dominum qui te elegit ut oves cunctas quae tibi traditae sunt a domino tua intercessione mereantur participes fieri tecum in aeterna laetitia | Geraldi Archiepiscopi Bracharensis |
| a00199 | H | Adest dies laetitiae In qua Geraldus hodie coronatur in aethere regno potitur gloriae | Geraldi Archiepiscopi Bracharensis |
| a00200 | A | Quanta nobis meritis et intercessionibus Mariae virginis beneficia digna proveniant nullis unquam poterunt sermonibus explicari | Mariae ad Nives |
| a00201 | A | Placvit divinae providentiae egregiam hanc urbem matris suae habitaculo decorare | Mariae ad Nives |
| a00202 | A | Haec siquidem est illa scala caelestis quam eximius ille patriarca Jacob de terris usque ad caelorum summitatem erectam in somnis tantae revelationis inspexerat alleluia | Mariae ad Nives |
| a00203 | R | Cum Joannes patritius mane januas palatii sui ad pontificem perrecturus exisset sicut audierat in somniis dictum totum locum nive coopertum inspexit alleluia | Mariae ad Nives |
| a00203a | V | Qua de re aperte visionis atestatione firmatus jubentis imperiis anxius obedire curabat | Mariae ad Nives |
| a00204 | A | Hanc electam sanctissimam virginem virga illa signavit a suae radicis viriditate convulsa quam tempestive maturitatis flores et poma produxerat Alleluia | Mariae ad Nives |
| a00205 | A | Haec quoquam multis mysteriosum signis et prophetarum oraculis nuntiata humano tandem generi per fructum ventris reparationem indulsit | Mariae ad Nives |
| a00206 | A | Placuit domino egregiam hanc urbem matris suae habitaculo decorare | Mariae ad Nives |
| a00207 | A | Apparens igitur sanctissima virgo praenominato pontifici taliter cum ammonitionis oraculo volvit edocere | Mariae ad Nives |
| a00208 | A | In ipsa deniquem nocte pontifici atquem patritio et uxori suae similem visionem sancta dei genetrix volvit demonstrare | Mariae ad Nives |
| a00210 | A | Beato Petro Jacobus nomen indidit qui eum a mortvis suscitavit haec est firma petra supra quam dominus ecclesiam suam Bracharensem aedificat Alleluia Alleluia | Petri de Rates |
| a00211 | R | Beatus Petrus prophetico et apostolico munere gloriosus potens in opere et sermone quod verbis docuit operibus comprobavit exaltans quasi tuba vocem suam Alleluia | Petri de Rates |
| a00211a | V | Evangelii praeco per Hispaniam Christum annuntiavit gentes convertit idola destruxit | |
| a00212 | A | O beate Petre primus pastor et pontifex noster fidem quam in nobis plantasti precibus tuis adauge spem firma caritatem incende nequam quam ex eis perdas quas tibi dominus commisit oves Alleluia | Petri de Rates |
| a00213 | I | Regem regum dominum adoremus omnes Alleluia qui insignem patrem dedit nobis Petrum Alleluia | Petri de Rates |
| a00214 | A | Haec est bonus pastor qui animam posuit ut oves suas in solo verbo precibus e caelo pasceret alleluia | Petri de Rates |
| a00215 | A | Beatus Petrus reguli filiae corpus a lepra et animam a peccato contagione mundavit Alleluia | Petri de Rates |
| a00216 | A | Christi sacerdos Christi hostia factus ante ipsum altare immolatus est Alleluia | Petri de Rates |
| a00217 | A | Fidelis servus qui domini vineam ut fructum afferret sanguine suo rigavit Alleluia | Petri de Rates |
| a00218 | A | Optimus parens qui ut filios instrueret tot ora apervit quot vulneribus confossus ocubuit Alleluia | Petri de Rates |
| a00219 | A | Evangelii praeco cum mortuus loqui non posset sanguinem fudit qui non pro vindicta sed pro venia de terra clamaret Alleluia | Petri de Rates |
| a00220 | A | O Petre beatissime angelorum vocibus decantande virtutum sedes sanctitatis norma preces effunde pro nobis ad dominum ut qui tua laudamus merita sequamur exempla alleluia | Petri de Rates |
| a00221 | A | Aperite mihi portas justitiae ingressus in eas confitebor domino | Pro defunctis |
| a00222 | A | O sancte Martine omnium corde ore voce cantande o patrone singularis amabilis intercede pro nobis ad dominum | Martinus Dumiensis archiepiscopi bracharensis |
| a00223 | R | O quam admirabilis est vir iste N[...]inter confessores non minimus unde feliciter exsultat Dei ecclesia | Martinus Dumiensis archiepiscopi bracharensis |
| a00223a | V | Laudibus gloriosus est beatus N. qui regnat cum Christo | Comm. unius Confessoris Pontificis |
| a00225 | A | Sacerdos et pontifex et virtutum opifex pastor bone in populo ora pro nobis dominum | Martinus Dumiensis archiepiscopi bracharensis |
| a00226 | A | Alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia crucifixus surrexit mortuis redemit nos sanguine suo alleluia | Sabbato Sancto |
| a00227 | R | Iste sanctus digne in memoriam vertitur hominum qui ad gaudium transiit angelorum quoniam in hac peregrinatione solo corpore constitutus cogitatione et aviditate in illa aeterna patria conversatus est | Petri de Rates |
| a00227a | V | Vinculis carnis absolutus talentum sibi creditum domino suo duplicatum reportavit | Petri de Rates |
| a00228 | A | Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos alleluia | Ascensionis Domini, in vigilia |
| a00229 | A | O quam casta mater et virgo fecunda Maria quae nullam novit maculam deum portare mervit | Ad Processionem |
| a00230 | A | O quam casta mater quae sine ulla contaminatione concepit sine dolore genvit salvatorem | Ad Processionem |
| a00231 | A | O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam olim promissum florem protulisti ergo precamur o domina ut qui te mervimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singulari merito hunc nobis tu facias placabilem dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam Alleluia | Ad Processionem |
| a00231.1 | A | O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam prolem aeterni fructus protulisti ergo precamur o domina ut qui te meruimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singulari merito hunc nobis tu facias placabilem dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam Alleluia | Dom. 2 Adventus |
| a00233 | A | Cum venerimus ante conspectum domini in die judicii ubi assistent milia milium et decies centena milia angelorum archangelorum cherubim et seraphim ibi sanctorum chori circumadstabunt patriarcharum prophetarum apostolorum et martyrum et omnia agmina sanctorum ibi manifestabuntur abscondita cordium nostrorum sed tu deus piissime pater transfer a nobis illud damnationis judicium quo sine fine punientur opera delinquentium et concede cum electis tuis possidere aeternitatis regnum tunc dies erit judicii in quo sine testibus omnia manifesta erunt | Dom. Quadragesimae |
Pages
No search term provided.