Search chants
Displaying 33001 - 33100 of 63125
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a00153 | A | Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis | Ad Mandatum |
| a00154 | A | Ante diem festum paschae sciens Jesus quia ejus hora venit ut transeat ex hoc mundo ad patrem linteo praecinxit se misit aquam in pelvem coepit lavare pedes discipulorum | Ad Mandatum |
| a00154a | AV | Venit ad Petrum dixit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Jesus dixit si non lavero te non habebis partem mecum domine non tantum pedes meos set et manus et caput | Ad Mandatum |
| a00155 | A | Venit ad Petrum dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum et respondens Jesus dixit si non lavero te non habebis partem mecum domine non tantum pedes meos sed manus et caput | Ad Mandatum |
| a00156 | W | Laus tibi Christe | Nat. Innocentium |
| a00157 | A | Dum fabricator mundi mortis supplicium pateretur in cruce clamans voce magna tradidit spiritum et ecce velum templi divisum est monumenta aperta sunt terraemotus enim factus fuerat magnus quia mortem filii dei clamabat mundus se sustinere non posse aperto ergo militis lancea latere crucifixi domini exivit sanguis et aqua in redemptionem salutis nostrae | |
| a00157a | AV | O admirabile pretium cujus pondere captivitas redempta est mundi tartarea confracta sunt claustra inferni aperta est nobis janua regni | |
| a00157b | AV | Aperto ergo militis [...] | Fer. 6 in Parasceve |
| a00158 | A | O admirabile pretium cujus pondere captivitas redempta est mundi tartarea confracta sunt claustra inferni aperta est nobis janua regni | |
| a00162 | PS | Haec dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea | Dom. Resurrectionis |
| a00163 | A | Benedictus es salvator patrum nostrorum qui contrivisti impetum inimicorum nostrorum et collaudant omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis canentes et benedicunt in caelo quia facta est salus et victoria magna in Israel | De Machabaeis |
| a00163.1 | A | Benedictus es salvator patrum nostrorum qui contrivisti impetum inimicorum nostrorum te collaudent omnes qui noverunt nomen tuum hymnis cantantes et benedicant in caelum quia facta est salus et victoria magna in Israel | |
| a00165 | A | Laus almae sit trinitati et gratiarum accio ejus in mense pietati qui in tripharia immo quadrifaria orbis partitione ex omnibus tribubus et linguis unum corpus conficit ecclesiae de cujus clara filiorum genitura inter alios tanta matre pro creatus excellentissima bohemicae gentis nobilitate processit o rumdus beatus vir Wenceslaus quem frater male Germanus invidus et saevus ut kain abelem olim effecit martyrem | Wenceslai |
| a00166 | H | O martyr aeterni patris* | Wenceslai |
| a00167 | A | Surgit Jesus a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se dixitque discipulis suis | Ad Mandatum |
| a00168 | A | Misit denique aquam in pelvim et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus dixitque discipulis suis | Ad Mandatum |
| a00170 | W | Ex ore infantium et lactentium R. Perfecisti | Nat. Innocentium |
| a00171 | A | Crastina die erit vobis salus dicit dominus deus exercituum | Vigilia Nat. Domini |
| a00172 | W | Crastina die erit vobis salus R. Dicet dominus exercituum | Vigilia Nat. Domini |
| a00174 | H | Laudes omnipotens ferimus tibi dona colentes corporis immensi sanguinis atque tui pangimus ecce tuam rector sanctissime mensam tu licet indignis propitiare tuis angelus aethereis sanctus descendat ab astris purificans corpus cor pariterque pius haec medicina potens caeli nos ducat in arces interea terris dans medicamen opis hoc pater omnipotens cum Christo perfice clemens spiritus atque potens trinus et unus apex | |
| a00174.1 | H | Laudes omnipotens ferimus tibi dona colentes corporis immensi sanguinis atque tui pangimus ecce tuam rector sanctissime mensam tu licet indignis propitiare tuis haec medicina potens caeli nos ducat in arces interea terris dans medicamen opis hoc pater omnipotens cum Christo perfice clemens spiritus atque potens trinus et unus apex | Fer. 6 in Parasceve |
| a00174.3 | H | Laudes omnipotens ferimus tibi dona colentes Corporis immensi sanguinis atque tui | Pangimus ecce tuam rector sanctissime mensam tu licet indignis propitiare tuis | Angelus aethereis sanctus descendat ab astris purificans corpus cor pariterque pius | Haec medicina potens caeli nos ducat in arces interea terris dans medicamen opis | Hoc pater omnipotens cum Christo perfice clemens spiritus atque potens trinus et unus apex | Quod colimus fragiles salvator respice clemens summeque pascentes protege pastor oves | Fer. 6 in Parasceve |
| a00174a | HV | Pangimus ecce tuam rector sanctissime mensam tu licet indignis propitiare tuis | |
| a00176 | H | Rex sanctorum angelorum totum mundum adjuva | Ora primum tu pro nobis virgo mater germinis et ministri patris summi ordines angelici | Supplicate Christo regi coetus apostolici supplicetque permagnorum sanguis fusus martyrum | Implorate confessores consonentque virgines ut donetur magnae nobis tempus indulgentiae | Omnes sancti atque justi nos precamur cernui ut purgetur omne crimen vestro sub oramine | Hujus Christe rector alme plebis vota suscipe qui plasmasti protoplastum et genus gignentium | Mitte sanctum nunc amborum spiritum paraclitum in hanc plebem quam recentem fons baptismi parturit | Fac in terra fontis hujus sacratum mysterium qui profluxit cum cruore sacro Christi corpore | Et laetetur mater sancta tota nunc ecclesia ex profectu renascentis tantae multitudinis | Praesta pater atque nate compar sancte spiritus ut te solum semper omni diligamus tempore | Sabbato Sancto |
| a00177 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceanas exit et intrat aquas | Armatis radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera vultum laetitiamque suam sidera clara probant | Rus gaudens vario fundit munuscula foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingit violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Semine deposito lactans seges exsilit aruis spondens agricolae vincere posse famem | Caudice defecto lacrimat sua gaudia palmes unde merum tribuat dat modo vitis aquam | Cortice de matris tenera lanugine surgens praeparat ad partum turgida gemma sinum | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam praeparat viridans frondea tecta nemus | Myrta salix abies corilus siler ulmus acernus plaudet quaeque suis arbor amoena comis | Construitura favos apes hinc alvearia linquens floribus instrepitans poplite mella rapit | Ad cantus revocatur avis quae carmine clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomela suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Nobilitas anni mensum decus arma dierum horarum splendor scripula puncta favent | Hinc tibi silva comis plaudit hinc campus aristis hinc grates tacito palmite vitis agit | Hinc tibi nunc avium resonant virgulta susurro has inter minimus passer amore cano | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Inrecitabiliter manans de corde parentis verbum subsistens et penetrare potens | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Aethera suspendis sola congeris aequora fundis quaeque locis habitant quo moderante vigent | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Nec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro quae nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt infernae vincula legis expavitque chaos luminis ore premi | Depereunt tenebrae Christi fulgore fugatae et taetrae noctis pallia crassa cadunt | Sollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra teguntur neu pretium mundi vilia saxa premant | Indignum est cujus clauduntur cuncta pugillo ut tegat inclusum rupe vetante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulcro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Sed plane implesti remeans pie victor ad orbem tartara pressa jacent nec sua jura tenent | Inferus insaturabiliter cava guttura pandit qui rapuit semper sit tua praeda deus | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Evomet absorptam trepide fera belua plebem et de fauce lupi subtrahit agnus oves | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta belliger ad caelos ampla trophea refers | Quos habuit poenale chaos jam reddidit in te et quos mors peteret hos nova vita tenet | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra habeant | Candidus egreditur nitidis exercitus undis atque vetus vitium purgat in amne novo | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de niveo gaudia pastor habet | Additur hac felix consors mercede sacerdos qui dare vult domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile dei | Quos prius Aeva nocens infecerat hos modo reddit ecclesiae partus ubere lacte sinu | Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munere felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo vivens quasi more ferino messis abundantis horrea fruge reples | Immaculata tuis plebs haec vegetetur in ulnis atque deo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo | Dom. Resurrectionis |
| a00177:01 | HV | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Dom. Resurrectionis |
| a00177:02 | HV | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo | Dom. Resurrectionis |
| a00177:03 | HV | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Dom. Resurrectionis |
| a00177:04 | HV | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum | Dom. Resurrectionis |
| a00177:05 | HV | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Dom. Resurrectionis |
| a00177:24 | HV | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Dom. Resurrectionis |
| a00177:24.1 | HV | Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Dom. Resurrectionis |
| a00177:55 | HV | Centeno reditu tecum mansura per aevum messis abundantis horrea fruge reples | Dom. Resurrectionis |
| a00177:cs | H | Zdráv buď sváteční a slavný dne (...) | Dom. Resurrectionis |
| a00177.14 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Nobilitas anni mensium decus alma dierum horarum splendor scrupula puncta fovent | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Funeris exsequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Sollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Solve cathenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quicquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Tunc tumulum repetens post tartara carne resumpta belliger ad caelos ampla tropaea refers | Dom. Resurrectionis |
| a00177.33 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gloria mundi omnia cum domino dona redisse suo | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceani exit et intrat aquas | Armatur radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera caelum laetitiamque suam sidera clara probant | Lux gaudens vario fundit munusculam foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam reparat viridans frondea tecta nemus | Myrta salix abies corylus silex ulmus acernus pandit quoque suis arbor amena comis | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomena suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva festum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata prece | Nobilitas anni mensium decus arma dierum horarum splendor scrupula puncta favent | Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Qui genus humanum cernens mersisse profundum ut hominem eriperes es quoque factus homo | Haec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro que nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt inferni vincula legis expavitque chaos luminis ore primi | Repereunt tenebre Christi fulgore fugare et terre noctis pallea crassam cadunt | Sollitiam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux reddiit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra regantur neu pretium mundi vilia laxa premant | Indignum est cujus clauduntur cuncta pugillo ut regat inclusum rupe necante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulcro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatos inferni et carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum ad carcere mortis et de fauce lupis subtrahis agnus oves | Evomit ad sortem trepidam feda belva plebem et sequitur liber quo suus auctor abit | Dom. Resurrectionis |
| a00178 | W | Erit enim magnus coram domino R. Et spiritu sancto replebitur | Vig. Joannis Bapt. |
| a00179 | A | Gloriosae virginis Mariae ortum dignissimum recolamus et sincero sermone nativitatem ejus celebremus ovanter | Nativitas Mariae |
| a00180 | A | Omnipotens deus maestorum consolatio laborantium fortitudo perveniant ad te praeces de quacumque tribulatione clamantium ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse Alleluia | |
| a00181 | W | Sancta dei genetrix virgo semper Maria R. Intercede pro nobis ad dominum deum nostrum | Conceptio Mariae |
| a00182 | A | Christe qui regnas in caelis et sedes ad dextram patris et habitas inter angelos et archangelos thronos dominationes et apostoli tui te laudant et martyres tui hymnum cantant et confessores in paradiso voces concordant et dicunt o beati omnes qui gloriam deo dicunt et habitant cum eo in pace quia omnes qui propter deum laboraverunt in terris illos perducit ad caelestia regna nos autem oportet te laudare et benedicere quia tu nos de terris ad caelos vocare dignatus es alleluia | |
| a00183 | A | Iniquitates nostras aufer a nobis pater omnipotens ut hoc templum tuo nomine in dedicatum puris mereamur mentibus introire sancta Maria cum istis omnibusque sanctis intercedentibus caelestes portas nobis dignare aperire Alleluia | |
| a00184 | A | Aufer a nobis domine iniquitates nostras ut mereamur puris mentibus introire ad sancta sanctorum miserere miserere miserere populo tuo quem redemisti Christe sanquine tuo ne in aeternum irascaris nobis exaudi exaudi exaudi domine preces nostras sancta Maria ora pro nobis kyrie eleison Christe eleison kyrie eleison | |
| a00185 | H | Ardua spes mundi solidator et inclyte caeli Christe exaudi nos propitius famulos | Virgo dei genetrix rutilans in honore perenni ora pro famulis sancta Maria tuis | Angele summe dei Michael miserere cito nostri adjuvet et Gabriel atque pius Raphael | Aspice nos omnes clemens Baptista Joannes Petreque cum Paulo nos lege doctilogo | Coetus apostolicus sit nobis fautor et omnis ac patriarcharum propheticusque chorus | Poscere nunc Stephanum studeamus carmine summum ut cum martyribus nos juvet intrepidus | Inclyte Laurenti qui flammas exsuperasti victor ab aethereo nunc miserere choro | Praesul Adalberte Christique cruoris aperte testis solve deo pro grege vota reo | Ut devota bono te plebs edocta patrono omne scelus fugiat atque superna petat | Nos pius exaudi paradisi gemma Georgi fundens pro famulis aurea vota tuis | Audi Thoma preces peccati comprime faeces cumque bonis caelis nos sociare velis | Splendide Silvester Gregori ac sancte magister nos quoque cum sociis ferte juvando polis | Tuque sacer domini superis conjuncte catervis rex Stephane populis auxiliare tuis | Virginitate vivens nobis Henrice praeceris peccati veniam summaque regna poli | Rexque Ladislae pro nobis omnibus ora ut deus aetheream nos ferat in patriam | O Benedicte pater monachorum Galleque frater cum reliquis sanctis nos refovete polis | Virgines flores Agnes Agathesque ferentes auxilio vestris jungite nos sociis | Innocuos pueros resonemus laude peractos qui modo nos pueros dant resonare melos | Omnes sancti nostrae succurrite vitae | Perque crucem sanctam salva nos Christe rogamus | Auxilioque tuo nobis miserere pusillis | Propitiare tuis famulis te Christe rogamus | Christe tuo imperio mortis nos solve periclis | Ira deque tua clemens nos eripe Christe | Nos peccatores audi te Christe rogamus | Ut pacem nobis dones te Christe rogamus | Crimen ut omne tuis purges te Christe rogamus | Aeris temperiem dones te Christe rogamus | Ut fruges terrae dones te Christe rogamus | Ut populum cunctum salves te Christe rogamus | Ecclesiamque tuam serves te Christe rogamus | Fili celsi throni nos audi te deprecamur | Agne dei patris nobis miserere pusillis | Christe exaudi nos o Kyrie ymon eleison | |
| a00185:01a | HV | Ardua spes mundi solidator et inclyte caeli | |
| a00185:01b | HV | Christe exaudi nos propitius famulos | In Letaniis |
| a00185:02 | HV | Virgo dei genetrix rutilans in honore perenni ora pro famulis sancta Maria tuis | In Letaniis |
| a00185:03 | HV | Angele summe dei Michael miserescito nostri adjuvet et Gabriel atque pius Raphael | In Letaniis |
| a00185:04 | HV | Aspice nos omnes clemens baptista Joannes Petreque cum Paulo nos rege doctilogo | In Letaniis |
| a00185:05 | HV | Coetus apostolicus sit nobis fautor et omnis ac patriarcharum propheticusque chorus | In Letaniis |
| a00185:06 | HV | Poscere nunc Stephanum studeamus carmine summum ut cum martyribus nos juvet intrepidus | In Letaniis |
| a00185:07 | HV | Inclyte Laurenti qui flammas exsuperasti victor ab aethereo nunc miserere choro | In Letaniis |
| a00185:08 | HV | Praesul Adalberte Christique cruoris aperte testis solve deo pro grege vota reo | In Letaniis |
| a00185:09 | HV | Ut devota bono te plebs edocta patrono omne scelus fugiat atque superna petat | In Letaniis |
| a00185:10 | HV | Nos pius exaudi paradisi gemma Georgi fundens pro famulis aurea vota tuis | In Letaniis |
| a00185:11 | HV | Audi Thoma preces peccati comprime faeces cumque bonis caelis nos sociare velis | In Letaniis |
| a00185:12 | HV | Splendide Silvester Gregori ac sancte magister nos quoque cum sociis ferte juvando polis | In Letaniis |
| a00185:13 | HV | Tuque sacer domini superis conjuncte catervis rex Stephane populis auxiliare tuis | In Letaniis |
| a00185:14 | HV | Virginitate vivens nobis Henrice praeceris peccati veniam summaque regna poli | In Letaniis |
| a00185:15 | HV | Rexque Ladislae pro nobis omnibus ora ut deus aetheream nos ferat in patriam | In Letaniis |
| a00185:16 | HV | O Benedicte pater monachorum Galleque frater cum reliquis sanctis nos refovete polis | In Letaniis |
| a00185:17 | HV | Virgineos flores Agnes Agathesque ferentes auxilio vestris addite nos sociis | In Letaniis |
| a00185:18 | HV | Innocuos pueros resonemus laude peractos qui modo nos pueros dant resonare melos | In Letaniis |
| a00185:19 | HV | Omnes o sancti nostrae succurrite vitae | In Letaniis |
| a00185:20 | HV | Perque crucem sanctam salva nos Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:21 | HV | Auxilioque tuo nobis miserere pusillis | In Letaniis |
| a00185:22 | HV | Propitiare tuis famulis te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:23 | HV | Christe tuo imperio mortis nos solve periclis | In Letaniis |
| a00185:24 | HV | Ira deque tua clemens nos eripe Christe | In Letaniis |
| a00185:25 | HV | Nos peccatores audi te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:26 | HV | Ut pacem nobis dones te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:27 | HV | Crimen ut omne tuis purges te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:28 | HV | Aurae ut temperiem dones te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:29 | HV | Ut fruges terrae dones te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:30 | HV | Ut populum cunctum salves te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:31 | HV | Ecclesiamque tuam firmes te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:32 | HV | Fili celsithroni nos audi tete rogamus | In Letaniis |
| a00185:33 | HV | Agne dei patris nobis miserere pusillis | In Letaniis |
| a00185:34 | HV | Christe exaudi nos o Kyrie ymon eleison | In Letaniis |
| a00185:35 | HV | Maxime de Suevis superis conjuncte catervis sancte Otmare tuum laetifica populum | In Letaniis |
| a00187 | R | Assumens Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus in montem excelsum cum eis seorsum et ibi se transfigurans suae claritatis gloriam eis ostendit | Transfiguratio Dom. |
| a00187a | V | Ne videntes ejus passionem turbarentur se fortiori soliditate formarentur | Transfiguratio Dom. |
| a00188 | W | Adoramus patrem et filium et sancto spiritu R. Regnante in majestate sua | Transfiguratio Dom. |
| a00190 | A | O lingua benedicta quae dominum semper benedixisti et alios benedicere docuisti nunc perpiscue cernitur quanti meriti fueris apud deum | Antonii Patavini |
| a00191 | A | Favus distillans labia ejus mel et lac sub lingua ejus | Antonii Patavini |
| a00192 | H | Pange lingua gloriosi praelium certaminis principisque generosi gladium tutaminis quo succumbunt vitiosi sectatoris daemonis | Nobis datus est a deo praesul sacer angelus ut postretur virus leo et salvetur populus dimittuntur noxae reo ducis nostris precibus | In suprema caeli sphaera et polorum culmine aperitur ei sera ut petat pro homine et apportet nobis plera bona pro juvamine | Verbum caro nobis praestat angeli custodiam et si morbus nos infestat tollat pestilentiam si quid urbem hanc molestat donet patientiam | Tantum ergo adjutorem veneremur laudibus frequentemus protectorem annuis carminibus ut placemus redemptorem pro nostris criminibus | Genitori genitoque laus et jubilatio salus honor virtus quoque sit et benedictio procedenti ab utroque compar si laudatio | Angeli Custodis |
| a00193 | A | O lux et decus Hispaniae sanctissime Jacobe qui inter apostolos primatus tenes primus eorum martyrio laureatus o singulare praesidium qui meruisti videre redemptorem nostrum adhuc mortalem in deitatem transformatum exaudi preces servorum tuorum et intercede pro nostra salute omniumsque populorum alleluia | Jacobi |
| a00194 | R | Alme perpetui luminis lux apostole Jacobe obscena tuorum intima famulorum illumina ut valeant tempora sic ducere sedi quo valeant gaudia captare vite | Jacobi |
| a00194a | V | Sedulus esto Christi benigne apostole intercessor pro his quibus datus es pius pater et pastor | Jacobi |
| a00195 | A | Audiens haec ergo Hermogenes carens fide ira commotus nexvit eum dicens videbo si te solvet Jacobus | Jacobi |
| a00196 | A | Beatus Geraldus nobilissimis ortus natalibus caturcensi regione oriundus fuisse dignoscitur cujus parentes saeculari potestate praeclari fuerunt deumque timentes Alleluia | Geraldi Archiepiscopi Bracharensis |
| a00197 | R | Beati Geraldi parentes priusquam pariter convenirent votum voverunt domino quod primum fructum quem de sua commixtionem perciperent perpetuo dei servitio manciparent | Geraldi Archiepiscopi Bracharensis |
| a00197a | V | Natus siquidem beatus Geraldus ac feliciter nutritus in ipso primordio suae pueritiae altari beati Petri a parentibus est oblatus | Geraldi Archiepiscopi Bracharensis |
| a00198 | A | O sancte Geralde o pastor ovium quas tibi tradidit deus quaesumus ut intercedere digneris ad dominum qui te elegit ut oves cunctas quae tibi traditae sunt a domino tua intercessione mereantur participes fieri tecum in aeterna laetitia | Geraldi Archiepiscopi Bracharensis |
| a00199 | H | Adest dies laetitiae In qua Geraldus hodie coronatur in aethere regno potitur gloriae | Geraldi Archiepiscopi Bracharensis |
| a00200 | A | Quanta nobis meritis et intercessionibus Mariae virginis beneficia digna proveniant nullis unquam poterunt sermonibus explicari | Mariae ad Nives |
| a00201 | A | Placvit divinae providentiae egregiam hanc urbem matris suae habitaculo decorare | Mariae ad Nives |
| a00202 | A | Haec siquidem est illa scala caelestis quam eximius ille patriarca Jacob de terris usque ad caelorum summitatem erectam in somnis tantae revelationis inspexerat alleluia | Mariae ad Nives |
| a00203 | R | Cum Joannes patritius mane januas palatii sui ad pontificem perrecturus exisset sicut audierat in somniis dictum totum locum nive coopertum inspexit alleluia | Mariae ad Nives |
| a00203a | V | Qua de re aperte visionis atestatione firmatus jubentis imperiis anxius obedire curabat | Mariae ad Nives |
Pages
No search term provided.