Search chants
Displaying 34301 - 34400 of 63323
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a01107 | A | Assumpsit Jesum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi et dixit ei si filius dei es mitte te deorsum respondit Jesus non temptabis dominum deum tuum | Dom. 1 Quadragesimae |
| a01108 | R | Cum audisset populus quia Jesus venit Jerosolymam exierunt obviam ei plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii ramos de arboribus staernebant et clamabant hosanna filio david benedictus qui venit in nomine domini | Dom. in Palmis |
| a01108a | V | Turba autem quam precedebant et quam sequebantur voce magna clamabat | Dom. in Palmis |
| a01109 | W | Pluit illis manna ad manducandum R. Et panem caeli dedit eis | Corporis Christi |
| a01116 | R | Hoc festum martyrum Agaunensium Christe nobis concedat jucundum sit perpes pax natis ecclesiae | Mauritii et sociorum |
| a01116a | V | Gaudeant caelis angelorum coetus et hominum et omnis spiritus concinat dicens | Mauritii et sociorum |
| a01117 | R | Quae cum audisset turbata est ex sermone ejus et cogitabat qualis esset ista salutatio et ait angelus ei | Dom. 1 Adventus |
| a01117a | V | Ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud deum | Dom. 1 Adventus |
| a01118 | R | Dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco et respondens angelus dixit ei | Dom. 1 Adventus |
| a01118a | V | Spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi | Dom. 1 Adventus |
| a01119 | R | Domine mi qui rex noster es solus adjuva me solitariam | Dom. 1 Quadragesimae |
| a01119a | V | Periculum meum in manibus meis est | Dom. 1 Quadragesimae |
| a01120 | W | Beati qui custodiunt judicium R. Et faciunt justitiam in omni tempore | Sabbato per annum |
| a01122 | I | Venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis | Corporis Christi |
| a01123 | A | Exaltabor in gentibus et exaltabor in terra alleluia | Ascensio Domini |
| a01124 | A | Benignitatem fecit dominus et terra nostra dedit fructum suum | Corporis Christi |
| a01125 | A | Memor Christus dominus scientium eum frumento et vino stabilivit eos | Corporis Christi |
| a01126 | A | Dominus in Sion magnus Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus | Corporis Christi |
| a01127 | A | Vespere sabbati quae lucescit in prima sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum et ingresse non invenerunt corpus domini et regresse nuntiaverunt discipulis quae viderant alleluia | Ad Processionem |
| a01128 | A | Angelus domini descendit de caelo et accendens revolvit lapidem et super eum sedit et dixit mulieribus nolite timere scio enim quia crucifixum quaeritis jam surrexit venite et videte locum ubi positus erat dominus alleluia | Ad Processionem |
| a01130 | A | Venit Maria Magdalena et altera Maria videre sepulcrum invenerunt lapidem revolutum ad ostium monumenti Jesum non invenerunt aspicientes viderunt angelum stantem vestitum stola candida dicentem eis Jesum quaeritis viventem cum mortuis surrexit sicut dixerat ecce locus ubi positus erat alleluia | Ad Processionem |
| a01131 | A | Cum venerit paraclitus ille arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio de peccato quidem quia non crediderunt in me de justitia vero quia ad patrem vado et jam non videbitis me de judicio autem quia princeps hujus mundi judicatus est alleluia alleluia | Ad Processionem |
| a01132 | Tp | Gregorius praesul meritis et nomine dignus unde genus ducit summum conscendit honorem qui renovans monumenta patrumque priorum tum composuit hunc libellum musicae artis scolae cantorum | Dom. 1 Adventus |
| a01132.1 | Tp | Gregorius praesul meritis et nomine dignus summum conscendens honorem qui renovavit monumenta patrum priorum et composuit hunc libellum musicae artis scolae cantorum per circulum annum | Dom. 1 Adventus |
| a01134 | H | Beate pastor Petre clemens accipe voces precantum criminumque vincula verbo resolve cui potestas tradita aperire terris caelum apertum claudere | Egregie doctor Paule mores instrue et nostra tecum pectora in caelum trahe velata dum meridiem cernat fides et solis instar sola regnet caritas | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula | Amen | Cathedra Petri |
| a01134:02 | HV | Egregie doctor Paule mores instrue et nostra tecum pectora in caelum trahe velata dum meridiem cernat fides et solis instar sola regnet caritas | Cathedra Petri |
| a01134:03 | HV | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula | Cathedra Petri |
| a01134.1 | H | Jam bone pastor Petre clemens accipe vota precantum et peccati vincula resolve tibi potestate tradita qua cunctis caelum verbo claudis aperis | Doctor egregie Paule mores instrue et pente polum nos transferre satage donec perfectum largiatur plenius evacuato quod ex parte gerimus | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate cui manet imperium ex tunc et modo per aeterna saecula | Petri, Pauli |
| a01135 | A | Suscipiens Jesum in ulnis suis Simeon | Purificatio Mariae |
| a01136 | A | Longo contrito carcere filius dei dominus noster resurgens a mortuis alleluia alleluia ostendit apostolis dura clavorum signa in membris suis dicens pax vobis alleluia alleluia quia ego vici mortem et surrexi alleluia alleluia et vos testificate mundo resurrectionem meam alleluia alleluia et cum dixisset haec verba illis intuentibus apertis sibi caelis ferebatur in nube et consedit in throno regni alleluia alleluia alleluia | |
| a01137 | A | Maria et Martha dum venissent ad monumentum angeli splendentes apparuerunt dicentes quid quaeritis viventem cum mortuis non est hic venite et videte locum ubi jacuit cito euntes dicite discipulis surrexit Christus qui creavit omnia et misertus est nobis humano generi alleluia | |
| a01138 | A | Maria vidit angelum amictum splendore quem cum lacrimis interrogat de Christo salvatore ubi est meus dominus et filius excelsi quod lapis revolutus est ab ore monumento quem Judas per osculum ut agnum crucifixit alleluia illum quem quaeris dominum surrexit sicut dixit alleluia alleluia alleluia | |
| a01138a | AV | Quem cum lacrimis interrogat de Christo salvatore | |
| a01138b | AV | Ubi est meus dominus et filius excelsi | |
| a01138c | AV | Quem Judas per osculum ut agnum crucifixit | |
| a01138d | AV | En lapis revolutum est ab ore monumenti | |
| a01138e | AV | Illum quem quaeris dominum surrexit sicut dixit | |
| a01140 | A | Salvator unigeniti qui non venisti redimere gloria tibi christe redemptor | |
| a01141 | A | Appropinquante Jesu filio dei Hierosolymam pueri Hebraeorum dicebant hosanna redemptor mundi | |
| a01142 | A | Ambulate sancti dei ingredimini in civitatem domini aedificata est enim vobis ecclesia nova ubi populus adorare debeat majestatem dei | |
| a01143 | A | Sanctificabo te Jerusalem dicit dominus et dabo sanctis meis regnum et tabernacula aeterna quae preparavi in odorem unguenti alleluia alleluia | |
| a01144 | A | Ecce Sion filii congregati jocunditate venient et omnes sancti gaudebunt super te laetitia et exultatione in sempiternum | |
| a01145 | A | Ingredere benedicite dominio praeparatio habitatio plataeae Jerusalem gaudebunt et omnis via ejus canticum laetitiae dicunt | |
| a01146 | A | Memento congregationis tuae quem possedisti ab initio saeculi ne tradas bestiis animas confitentis quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis eleva domine nomen tuum superbia eorum in finem | |
| a01146.1 | A | Memento congregationis tuae domine quam creasti ab initio et ne tradas bestiis animas confitentes tibi quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis eleva domine manum tuam in superbia eorum in finem | Ad Processionem |
| a01147 | A | Si nosmetipsos dijudicaremur non utique judicaremur dum judicamur enim domino coheremur in hoc mundo damnemur | |
| a01148 | A | Posuisti domine iniquitates nostras in conspectu tuo et in ira tua turbati sumus respice in servos tuos et in opera manuum tuarum deus noster | |
| a01149 | A | Humiliamini sub potenti manu dei ut vos exaltet in tempore visitationis omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de nobis | |
| a01150 | A | Misericors es domine obliviscens iniquitates et peccata nostra deus Israel | |
| a01151 | A | Domine omnipotens deus Israel anima in angustiis posita ad te exaudi domine et miserere quia peccavimus exaudi orationem servorum tuorum quia peccaverunt in hoc tempore deus Israel | |
| a01152 | A | Domine non irascatur furor tuus contra populum tuum quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam domine fac ne moreris propter temetipsum deus noster | |
| a01153 | A | Invocavimus et vidimus dominum | |
| a01154 | A | Benedictus dominus qui non amovit deprecationem nostram et misericordiam suam a nobis sed contrivit caput draconis magni gloriantis contra nos quia deus noster operatur salutem contra nos | |
| a01155 | A | Auribus percipe domine orationem meam et intende voci orationis meae in die tribulationis meae clamavi ad te quoniam exaudisti me | |
| a01156 | A | Fecisti magnalia deus quis similis tibi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti nos parce domine parce populo tuo quem redemisti Christe sanguine tuo ut non in aeternum irascaris nobis | |
| a01157 | A | Libera nos domine ex affigentibus nos et eos qui nos oderunt confudisti in deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saecula | |
| a01158 | A | Si fecissemus praecepta tua domine ambulassemus cum securitate et pre omni tempore vitae nostrae quam peccavimus ideo venit in nos omnis tribulatio et propitius esto domine miserere nobis et dona remedium populo tuo deus Israel | |
| a01158.1 | A | Si fecissemus praecepta tua domine ambulassemus cum securitate et pace per omnes dies vitae nostrae nos quidem peccavimus ideo venit in nos tribulatio pius es domine miserere nobis et dona remedium populo tuo alleluia | Fer. 4 in Letaniis |
| a01159 | A | Miserere nostri deus omnium et respice nos et ostende nobis lumen miserationum tuarum et inmitte timorem super gentes ut cognoscant sicut nos cognovimus domine | |
| a01160 | A | Respice domine quomodo facta est desolatio civitas plena populo sedet in tristitia domina gentium et non est qui consoletur eam nisi tu deus | |
| a01161 | A | Fac domine vindictam in nationes gentium et alliga reges eorum in compedibus et filiae Sion exsultent in rege suo domine deus noster | Beata Mariae Virginis Omnium Gratiarum Mediatricis |
| a01162 | A | Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi qui liberasti David servum tuum de gladio maligno eripe me et libera me de aquis multis | |
| a01163 | A | Redime domine de interitu vitam nostram ut secundum vitam nostram retribuas nobis quia tu scis figmentum recordare quia pulvis sumus | In Letaniis maj. |
| a01163.1 | A | Redime domine de interitu vitam nostram ut non secundum peccata nostra retribuas nobis quia tu es figmentum nostrum recordare quia pulvis sumus alleluia | |
| a01164 | A | Anima in angustia posita spiritus estuans clamavit ad te exaudi domine et miserere nobis quia peccavimus ante te | In Letaniis maj. |
| a01165 | A | Cognovimus domine impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum peccavimus tibi ne nos des in obprobrium propter nomen tuum sed miserere plebi tuae deus noster | In Letaniis maj. |
| a01165.1 | A | Cognovimus impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum quia peccavimus tibi ne nos des in obprobrium propter nomen tuum sed miserere plebi tuae deus noster alleluia alleluia | In Letaniis maj. |
| a01166 | A | Cognovimus domine impietates nostras quia peccavimus tibi ne irritum facias foedus tuum nobiscum solium gloriae tuae recordare domine deus noster quem expectavimus | In Letaniis maj. |
| a01167 | A | Converte nos deus salutaris noster | |
| a01168 | A | Dicit dominus videte videte quia ego sum ego vivere faciam ego sanabo et non est qui eripiat de manibus meis qui tollat in caelum animam meam et jurabo per dextera mea et dicam vivo ego in aeternum dicit dominus | |
| a01169 | A | Domine deus noster Abraham da pacem populo tuo et non derelinquens hereditatem tuam quam redemisti de terra Aegypti sed esto propitius plebi tuae et ne dissipes ora canentium ad te domine | |
| a01170 | A | Domine defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus respice in servos tuos in opera manuum tuarum deus noster | In Letaniis maj. |
| a01171 | A | Domine erigans montes de superioribus de fructu operum tuorum domine satiabitur terra quam magnificata sunt opera tua domine omnia in sapientia fecisti repleta est terra creatura tua domine | |
| a01172 | A | Domine ne taceas neque quiescas quia dixerunt inimici nostri disperdam eos de gente et non memoretur nomen eorum ultra amplius tu autem domine pone illos stipulam ante faciem venti ut sciant quia tu es deus solus | |
| a01173 | A | Exaudi domine lacrimas populi tui quia exaruit terra rugent jument quoniam siccata sunt flumina parce domine et da nobis pluviam ne pereat quod plantavit dextera tua domine deus noster | |
| a01174 | A | Exaudi nos deus in veritate salutis tuae libera nos ex odientibus nos et de profundis aquarum multarum dicit | |
| a01176 | A | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tue et rege eos et extolle eos usque in aeternum exaudi vocem depraecationis meae dum oro ad te domine dum extollo manus meas ad templo sancto tuo regnum tuum domine regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie agmina sanctorum adque arcangelorum throni et dominationes mens nostra semper ad Christum sit ad te in te refugium petimus sicut pastor portat | In Letaniis maj. |
| a01176.1 | A | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tue et rege eos et extolle eos usque in aeternum alleluia | Ad Processionem |
| a01177 | A | Justitia tua sicut montes dei homines salvos facias domine quemadmodum multiplicasti misericordias tuas deus filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt | |
| a01178 | A | Miserere domine et dic angelo percutienti populum sufficiat contine manum tuam et cesset interfectio quae grassatur in populo ut non disperdam animam vivam | |
| a01179 | A | Numquid valet manus domini ut salvare non posset sed iniquitates nostrae diviserunt inter nos et dominum nostrum nunc autem exclamemus ad dominum et miserebitur nostri deus noster | |
| a01180 | A | Peccavimus domine injuste egimus iniquitatem fecimus ne contineas in ira misericordiae tuae quoniam defecit in dolore vita nostra libera nos propter nomen tuum quia ecce peccata nostra adversantur nobis domine fac nobiscum misericordiam tuam et erue nos in mirabilibus tuis tibi peccavimus domine deus noster libera nos in tempore tribulationis | In Letaniis maj. |
| a01181 | A | Per memetipsum juravi dicit dominus non adiciam ultra aquas diluvii super terram pacti mei recordabor ut non perdam aquas diluvii omnem carnem | |
| a01182 | A | Recordare mei domine quid acciderit a nobis intuere et respice quia exaruit siti anima nostra sed da pluviam super terram ne in perpetuo oblivisceris domine deus noster | |
| a01183 | A | Respice domine quia aruit terra rugent jumenta quoniam siccata sunt flumina quia defecerunt pascuae jam miserere domine ut excita domine pluviam ut non arescat quod plantavit dextera tua | |
| a01183.1 | A | Respice domine quia aruit terra rugiunt jumenta quia defecerunt pascuae et exsiccata sunt flumina jam miserere domine et excita domine pluviam ut non arescat quod plantavit dextera tua | |
| a01184 | A | Sit dominus deus noster nobiscum sicut fuit cum Moyse ut nostris non derelinquens nos sed inclinans corda nostra ad se ut ambulemus in universis viis ejus | In Letaniis maj. |
| a01184.1 | A | Sit dominus deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinquas nos sed inclinans corda nostra ad se ut ambulemus in universis viis ejus | |
| a01185 | A | Tua est domine patientia et victoria tuum domine regnum tu es super omnes principes domine deus Israel da pacem in diebus nostris | |
| a01186 | A | Ubi sunt misericordiae tuae antiquae domine sicut jurasti David in veritate tua memor esto domine obprobrii servorum tuorum | |
| a01186.1 | A | Ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut jurasti David in veritate tua memor esto Domine et da nobis pluviam | Ad Processionem |
| a01187 | A | Usquequo domine adhuc peccata adversantur nobis fac nobiscum misericordiam tuam et erue nos in mirabilibus tuis tibi peccavimus domine deus Israel libera nos deus in tempore tribulationis | |
| a01188 | A | Benedicat nos deus pater sancti nos deus filius illuminet nos deus spiritus sanctus corpus nostrum custodiat animas nostras salvet cor nostrum irradiet sensum nostrum dirigat et ad supernam patriam omnibus sanctis intercedentibus nos perducat alleluia | |
| a01189 | A | Benedicat nos una majestas domini benedicat nos spiritus sanctus qui in specie columbe in Jordane fluvio super Christum requievit ille nos benedicat qui de caelis dignatus est descendere in terram et de suo sancto sanguine nos redemit benedicat dominus monasterium nostrum et conventum nostrum alleluia | |
| a01194 | A | Sancta virgo Maria regis semper invicta mater castissima ora et intercede per cunctis sidentibus tuis patrociniis ut nobis dominus peccata dimittat pacem tribuat morbos depellat aeris temperiem et fruges nobis terrae concedat feritatem gentium comprimat atque in omni necessitate se invocantibus ad esse dignetur amen alleluia | |
| a01195 | A | Haec dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea | Dom. Resurrectionis |
| a01196 | W | Adorate eum omnes gentes (...) | Michaelis |
| a01198 | Tp | Gaudens in hierarchia trinitatis conclave mater domini ave | Te Christus virginem jam coronat secum coronat per summa dona perennis fulget memoria cum Christo mater in gloria | O regina caelica nos tua superna gratia da frui | Assumptio Mariae |
| a01199 | A | Haec est radix et stirps Jesse ex qua virga sumpsit esse quae divinum profert florem et fert fructus contra morem virga florem vellus rorem suscipit stella solem virgo prolem edidit | Annae |
| a01200 | A | Jesu Christe nepos cujus tuis ob amorem hujus molem tergens peccatorum regno transfer nos polorum | Annae |
Pages
No search term provided.