Search chants
Displaying 34201 - 34300 of 63323
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a01016 | D | O filia regis tu semper es in amplexibus quos mundus fugit o quam suavis est tua dilectio in summo deo | |
| a01017 | D | Ego sum amatrix simplicium morum qui turpia opera nesciunt sed semper in regem regum aspicio et amplector eum in honore altissimo | |
| a01018 | D | O tu angelica socia tu es valde ornata in regalibus nuptiis | |
| a01019 | D | Ego obtenebro et fugo atque conculco omnes spurcitias diaboli | |
| a01020 | D | Tu es in aedificatione caelestis Jerusalem florens in candidis liliis | |
| a01021 | D | O quam amara est illa duritia quae non cedit in mentibus misericorditer dolori succurrens ego autem omnibus dolentibus manum porrigere volo | |
| a01022 | D | O laudabilis mater peregrinorum tu semper erigis illos atque ungis pauperes et debiles | |
| a01023 | D | Ego victoria velox et fortis pugnatrix sum in lapide pugno serpentem antiquum conculco | |
| a01024 | D | O dulcissima bellatrix in torrente fonte qui absorbuit lupum rapacem o gloriosa coronata nos libenter militamus tecum contra illusorem hunc | |
| a01025 | D | Ego discretio sum lux et dispensatrix omnium creaturarum in differentia dei quam Adam a se fugavit per lasciviam morum | |
| a01026 | D | O pulcherrima mater quam dulcis et quam suavis es quia nemo confunditur in te | |
| a01027 | D | Ego sum columna quae molliri non potest quia fundamentum meum in deo est | |
| a01028 | D | O firma quae stas in caverna petrae et o gloriosa bellatrix quae suffers omnia | |
| a01029 | D | O filiae Israel sub arbore suscitavit vos deus unde in hoc tempore recordamini plantationis suae gaudete ergo filiae Sion | |
| a01030 | D | Heu heu nos virtutes plangamus et lugeamus quia ovis domini fugit vitam | |
| a01031 | D | O vos regales virtutes quam speciosae et quam fulgentes estis in summo sole et quam dulcis est vestra mansio et ideo o vae mihi quia a vobis fugi | |
| a01032 | D | O fugitive veni veni ad nos et deus suscipiet te | |
| a01033 | D | Ach ach fervens dulcedo absorbuit me in peccatis et ideo non ausa sum intrare | |
| a01034 | D | Noli timere nec fugere quia pastor bonus quaerit in te perditam ovem suam | |
| a01035 | D | Nunc est mihi necesse ut suscipiatis me quoniam in vulneribus feteo quibus antiquus serpens me contaminavit | |
| a01036 | D | Curre ad nos et sequere vestigia illa in quibus numquam cades in societate nostra et deus curabit te | |
| a01037 | D | Ego peccator qui fugi vitam plenus ulceribus veniam ad vos ut praebeatis mihi scutum redemptionis | |
| a01038 | D | O tu omnis militia reginae et o vos candida lilia ipsius cum rosea purpura inclinate vos ad me quia peregrina a vobis exulavi et adjuvate me ut in sanguine filii dei possim surgere | |
| a01039 | D | O anima fugitiva esto robusta et indue te arma lucis | |
| a01040 | D | Et o vera medicina humilitas praebe mihi auxilium quia superbia in multis vitiis fregit me multas cicatrices mihi imponens nunc fugio ad te et ideo suscipe me | |
| a01041 | D | O omnes virtutes suscipite lugentem peccatorem in suis cicatricibus propter vulnera Christi et perducite eum ad me | |
| a01042 | D | Volumus te reducere et nolumus te deserere et omnis caelestis militia gaudet super te ergo decet nos in symphonia sonare | |
| a01043 | D | O misera filia volo te amplecti quia magnus medicus dura et amara vulnera propter te passus est | |
| a01044 | D | O vivens fons quam magna est suavitas tua qui faciem istorum in te non amisisti sed acute praevidisti quomodo eos de angelico casu abstraheres qui se aestimabant illud habere quod non licet sic stare unde gaude filia Sion quia deus tibi multos reddit quos serpens de te abscidere voluit qui nunc in majori luce fulgent quam prius illorum causa fuisset | |
| a01045 | D | Quae es aut unde venis tu amplexata es me et ego foras eduxi te sed nunc in reversione tua confundis me ego autem pugna mea deiciam te | |
| a01046 | D | Ego omnes vias meas malas esse cognovi et ideo fugi a te modo autem o illusor pugno contra te | |
| a01047 | D | Inde tu o regina humilitas tuo medicamine adjuva me | |
| a01048 | D | O victoria quae istum in caelo superasti curre cum militibus tuis et omnes ligate diabolum hunc | |
| a01049 | D | O fortissimi et gloriosissimi milites venite et adjuvate me istum fallacem vincere | |
| a01050 | D | Ligate ergo istum o virtutes praeclarae | |
| a01051 | D | O regina nostra tibi parebimus et praecepta tua in omnibus adimplebimus | |
| a01052 | D | Gaudete o socii quia antiquus serpens ligatus est | |
| a01053 | D | Laus tibi Christe rex angelorum | |
| a01054 | D | In mente altissimi o Satana caput tuum conculcavi et in virginea forma dulce miraculum colui ubi filius dei venit in mundum unde dejectus es in omnibus spoliis tuis et nunc gaudeant omnes qui habitant in caelis quia venter tuus confusus est | |
| a01055 | D | Tu nescis quid colis quia venter tuus vacuus est pulchra forma de viro sumpta ubi transis praeceptum quod deus in suavi copula praecepit unde nescis quid sis | |
| a01056 | D | Quomodo posset me hoc tangere quod tua suggestio polluit per immunditiam incestus unum virum protuli qui genus humanum ad se congregat contra te per nativitatem suam | |
| a01057 | D | O deus quis es tu in temetipso hoc magnum consilium habuisti quod destruxit infernalem haustum in publicanis et peccatoribus qui nunc lucent in superna bonitate unde o rex laus sit tibi | |
| a01058 | D | O pater omnipotens ex te fluit fons in igneo amore perduc filios tuos in rectum ventum velorum aquarum ita ut et nos eos hoc modo perducamus in caelestem Jerusalem | |
| a01059 | D | In principio omnes creaturae viruerunt in medio flores floruerunt postea viriditas descendit et istud vir proeliator vidit et dixit hoc scio sed aureus numerus nondum est plenus tu ergo paternum speculum aspice in corpore meo fatigationem sustineo parvuli etiam mei deficiunt nunc memor esto quod plenitudo quae in primo facta est arescere non debuit et tunc in te habuisti quod oculus tuus numquam cederet usque dum corpus meum videres plenum gemmarum nam me fatigat quod omnia membra mea in irrisionem vadunt pater vide vulnera mea tibi ostendo ergo nunc omnes homines genua vestra ad patrem vestrum flectite ut vobis manum suam porrigat | |
| a01060 | A | Magna nobis est hujus beatissimi Eusebii veneranda sollemnitas nimium qui meruit sanguinem fundere pro Christo praedicando unitatem sanctae trinitatis in quo diabolum et falsidicos superavit Arianos hodie dormivit in Christo pontifex et martyr et consecutus est gloriam caelestis regni caelestis alleluia | Eusebii Episcopi |
| a01061 | A | Vir Eusebius paradisum suscepit quem chorus sanctorum possidet hodie sanctam animam ad aethera transmisit laetetur omnis Vercellensis populus qui tali martyre meruit honorari | Eusebii Episcopi |
| a01062 | A | Venite omnes gentes laetamini gaudio magno quam pastor noster rucilat Eusebius signis in praeclaris | Eusebii Episcopi |
| a01063 | A | Caelestem regem veneremur in omnibus quem trinum et unum credimus frequentemus laudibus qui Augustinum decoravit virtutibus et ditavit caelestibus nos a nostris propitius purget excessibus | Augustini |
| a01064 | H | Regis regum civis ave regum gemma Ladislave regni consors gloriae regem regum rex agressus sis defensor indefessus et athleta patriae salve salus Hungarorum rex cohaeres angelorum vas caelestis gloriae ab aeterno vas electum vas insigne vas effectum vendicans justitiae Hungarorum gens congaude nova novi regis laude pulsans tintinabula felix ave Varadinum cujus augens fama signum resonat in saecula tibi Christe chorum hymnum cantat orbis quod per lignum ad te trahis omnia scala factus ascensorum et corona confessorum tibi laus et gloria | Ladislai |
| a01065 | R | Magnam nobis confert jucunditatem et aeternitatis felicitatem Wenceslai victoris et martyris mors triumphalis | Wenceslai |
| a01065a | V | Quia pretiosa est in conspectu domini mors sanctorum ejus | Wenceslai |
| a01066 | R | Nos invitat martyr dei Wenceslaus ad mercedem nostrae spei surgant justi surgant rei ad ejus praeconia o quam felix est ejus vita in qua labes non est trita nec est via praepedita scrutanti caelestia | Wenceslai |
| a01066a | V | Fretus nutu summi patris non expavit ensem fratris qui tormentis caesus acris revixit in qloria | Wenceslai |
| a01067 | R | Laetas laudes concine Bohemia fidelis nam patronum gratiae nunc habes in caelis cujus intercessione nos Christe conserva ne morte turpissima damnemur et aeterna | Wenceslai |
| a01067a | V | Jesu pie per Wenceslai merita nostra nobis relaxa debita | Wenceslai |
| a01068 | A | Gloriosum et memoriter agendum Wenceslai eximii tanta celebrare sollemnia et ex ipso colligere quantum sit praemium puritatis magnus hic vir qui sui corporis passiones generaliter devicit et animae | Wenceslai |
| a01069 | A | Pastor insignis meritis et laude digne Bonomi populo supplicanti clementi pietate subveni ut plebs ad te clamans pium patronum verumque intercessorem te apud dominum in quocumque discrimine sentiat | Bononii |
| a01070 | H | Fundans Sion (...) | Mariae Magdalenae |
| a01071 | A | Exite sancti orate ad dominum pro populo et pro plebe ista que circumdedit nos alleluia | |
| a01072 | A | Si clauso caelo pluvia non fuerit propter peccata populi ut conversi deprecati fuerint faciem tuam exaudi domine et dimitte peccata servis tuis et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendam alleluia | |
| a01073 | A | O inauditum genus confessionis quod pretiosius facit regnum promissionis non cibus non requies a sanctis viris Andrea et Benedicto auferre potuit dulcedine vana aeternitatis vitam et nequam spiritus in cordibus eorum invenire nequivit deceptionis januam | Zoerardi, Benedicti |
| a01074 | A | Ego sapientia habito in consiliis et eruditis intersum cogitationibus dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio ab aeterno ordinata sum antequam terram faceret necdum erant abyssi et ego jam concepta eram nondum fontes aquarum eruperant necdum montes gravi mole constiterant adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae quando praeparabat caelos aderam quando appendebat fundamenta terrae cum eo eram cuncta componens et delectabar per singulos dies laudens coram eo beatus qui audit me qui vigilat ad fontes meos cottidie qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a domino | Ad Processionem |
| a01074a | AV | Beatus qui audit me qui vigilat ad fores meos cotidie qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino alleluia | Ad Processionem |
| a01075 | A | Regnat cum domino martyr eximius virtutum balteo praecintus fortius tradens martyrio corpus passibile jam victor exprobrat lictores Totilae | Herculani Perusini |
| a01076 | A | Optata caelitus fretus victoria datori jubilat jugi laetitia secure subiens portas refugii cacumen possidet vitalis gaudii | Herculani Perusini |
| a01077 | A | Vigilanter currens ad lauream ensi molem supponit carneam felix martyrium praecedit lacrima per quam pinguedine repletur anima | Herculani Perusini |
| a01078 | A | Trinus unus incommutabilis est per secla deus laudabilis qui probatum per patientiam Herculanum traxit ad gloriam | Herculani Perusini |
| a01079 | R | Venerandas tollunt reliquias quidam sancto faventes praesuli locis suis aptant minutias festinantes ad locum tumuli cum quo membra defuncti parvuli collocantes agunt exsequias | Herculani Perusini |
| a01079a | V | Qui vitium nescit tutus post fata quiescit | Herculani Perusini |
| a01080 | A | Perusina laetare civitas diem festum colens gaudio quem sacravit Syra societas Herculani sacro martyrio omnis culpae cesset occasio regnet in te fides spes caritas norma vitae morum frugalitas divinorum pia devotio | Herculani Perusini |
| a01081 | A | Cum teneret orbis imperium Julianus hostis fidelium Herculanus relinquens Syriam dei ductu venit in Tusciam | Herculani Perusini |
| a01082 | A | Praedicanda Christi benignitas justum duxit ad regna caelica vices illi rependens meritas et augmentans manu munifica ubi phalanx gaudet angelica ubi pollet sanctorum claritas ubi regnat perfecta claritas trinus deus majestas unica | Herculani Perusini |
| a01083 | A | O tuorum custos fidelium Herculane pastor et domine da virtutem succide vitium serva tuos ab omni crimine subtracto carnis spiramine transeamus ad vitae gaudium contemplantes patrem et filium conregnantem cum sacro flamine | Herculani Perusini |
| a01084 | A | Perusinae plebi dum imperat mira praesul iste Constantius Christi nomen virtute praedicat caeli regnum dat sibi gladius | Constantii |
| a01085 | A | O beatum et gloriosum antistitem qui flore meriti et documento fidei sanctam illustravit ecclesiam qui suis meritis nos emundet a criminibus | Aemiliani Cucullati |
| a01087 | A | Venite et accendite aptate lampades vestras ecce sponsus venit exite obviam ei | Purificatio Mariae |
| a01087a | AV | Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas | Purificatio Mariae |
| a01088 | A | Spiritus sanctus hodie etherea descendens ab aula discipulorum corda inveniens sibi ardentia fieri habitacula linguis apparendo in igneis omnibus infudit charismatum dona mentium robiginem excoquendo nostrorum septiformis gratiae nobis munus dignanter adtribuat quo enim essentiae nostrae carnis dei filius assumendo pertulit in presentis aevi curriculo est qui paraclitus arcis suis infinat cultibus nostrorum cordium adfectum quatenus post carnis nostrae defectum patris scilicet ac filii promissum fidelibus indefesse capere valeamus alleluia alleluia alleluia | Dom. Pentecostes |
| a01088.1 | A | Spiritus sanctus hodie aetherea descendens ab aula et discipulorum corda ingrediens sibi ea ardentia fecit habitacula linguis apparendo in igneis omnibus infudit charismatum dona qui meritum rubiginem exquoquendo nostrarum septiformis gratiae nobis munus dignanter atribuat quo mortui quoque nostrae carnis quam dei filius assumendo extulit in presentis aevi curriculo quia paraclitus est irradiet suum nostris cordibus infudendo affectum quatinus post carnis nostrae deffectum a patre et filio ille operante promissum fidelibus regnum indefesse capere valeamus alleluia alleluia alleluia | Dom. Pentecostes |
| a01089 | R | Fulget ecce praeclara dies annua celebratione consecrata qua beatus Clemens summae sedis pontifex conscendit ad astra poli | Clementis |
| a01089a | V | In hac ergo die martyris almi expleto certamine gaudeat ecclesia fide repleta | Clementis |
| a01089b | V | Gloria deo patri sit filioque cum flamine sancto nunc et in aevum regnanti sine fine | Clementis |
| a01089P | Psl | Properans laetus jam tripudiat inter agmina sanctorum sine fine jubilat voce simul consona ipsum nam patronum rogitemus nostras preces ut extollat super astra cum martyrii palma | Clementis |
| a01090 | A | Ecclesia tripudiet in Catharinae laudibus cujus corpus Maxentius saevis mactavit claudibus hanc angeli per aera in monte Sinai citius ferunt et nos ad patriam vitae substollant ejus precibus | Catharinae |
| a01091 | I | Beatus Andreas de cruce dixit domine Jesu Christe pastor bone suscipe spiritum meum | Andreae |
| a01092 | I | Christum regem adoremus dominum qui martyrio crucis beatum glorificavit Andream apostolum | Andreae |
| a01093 | A | Nolite timere neque formideris pusillanimes confortamini ecce dominus deus noster veniet | Fer. 3 Hebd. 3 Adv. |
| a01094 | A | O Thoma apostole elegantissime structor in etherii fabrice faveto quesumus nostris clamoribus susceptis nostris vocibus ut venienti cum gaudio tuo freti auxilio laxato culpae vinculo occurramus domino | Antiphonae Majores |
| a01095 | A | Dedicatur novus ab infantibus sermo sanctis laudibus Christi | Nat. Innocentium |
| a01096 | A | In gloriam domini Jesu Christi primam vocem aperiunt innocentes | Nat. Innocentium |
| a01097 | A | Fiunt diserti laude fuerant qui imperiti sermone | Nat. Innocentium |
| a01098 | A | Offerunt Deo primitias laudum novos oris immolant Christo fructus | Nat. Innocentium |
| a01099 | A | Infantia enim quae per aetatem loqui non poterat gloriam deo cum gaudio resonabat | Nat. Innocentium |
| a01100 | A | Norunt laudare dominum Christum qui loqui non norant periti sine doctore | Nat. Innocentium |
| a01101 | A | Ostendunt labiis dominum suffragiis praedicant Jesum Christum | Nat. Innocentium |
| a01102 | A | Fiunt in terra pueri sine magistro diserti docti sine doctore periti sine praeceptore | Nat. Innocentium |
| a01103 | A | Herodes iratus dum Christum gladiis petit munus nati natorum vertit in poenam | Nat. Innocentium |
| a01104 | A | Audierat natum regem destinatus ad scelus ad piaculum promptus | Nat. Innocentium |
| a01105 | A | Sic agit magister mali irae artifex quem Christus non ut evaderet sed ne videretur aufugit | Nat. Innocentium |
| a01106 | A | Vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moyses pro emundatione tua dicit dominus | Dom. 2 p. Epiph. |
Pages
No search term provided.