Search chants

Displaying 39601 - 39700 of 63321
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a08760 R Et ubi venit puella ante sanctum Thomam apostolum diutius immorata est stupeans hominem non manducentem neque bibentem sed ad caelos oculos suos fixos haberet Thomae Apost.
a08760a V Intellexit praeteritus hunc Hebreum esse et deum caeli oratorem Thomae Apost.
a08761 A Nullus ergo peccator sileat sed hunc martyrem laudando studeat promereri veniam cebretur ejus festivitas cujus mira salvari caritas inimicos potuit qui pro nequam persecutoribus exorare voluit Thomae Cant.
a08762 R Veniens ergo beatus Thomas apostolus in Indiam [...] qui praedicebat evangelium et conversi [...] ad dominum Jesum Christum Thomae Apost.
a08762a V [...] cum [...] exiret fama apostoli veniebant ad eum et sanantur Thomae Apost.
a08763 R O praeclara beati viri confessio sancta sancti apostoli praedicatio quae mentes Indorum per fidem illuminavit et deum caeli terreque adorare fecit Thomae Apost.
a08763a V Fac nos indignos famulos verum lumen agnosceretus sancto precamine et deum Thomae Apost.
a08764 A Audientes hoc profani dissecantur cordibus et in istum bestiali strident in ore dentibus declaratur jeribus ad gaudet vulneribus anhelans ad transitum pro interfectoribus flexis orat genibus et sic tradidit spiritum Thomae Cant.
a08765 A Per oremus in laude Thomae quo nos ferat ad alta Libani virtutum quae gloria a matris utero deitatis praeventus gratia extra mundum extra mundi mente transivit omnia Thomae Cant.
a08766 A Hodie praeclarissimus deo dignus martyr meruit pro Christo coronari in ecclesia Thomae Cant.
a08767 A Trium puerorum cantemus hymnum quem cantabant in camino ignis benedicentes dominum
a08768 W Confiteantur tibi domine omnia opera tua R. Et sancti tui benedicant tibi
a08769 W Domine exaudi orationem meam R. Et clamor meus ad te veniat
a08770 A Pater venit hora clarifica filium tuum claritate quam habui priusquam mundus esset apud te alleluia Fer. 4 Hebd. 5 Pasc.
a08771 I Virginum regem adoremus qui caelestis regni meritum et gloriam contulit suae Agathae Agathae
a08771.1 I Virginum regem adoremus qui caelestis regni meritum et gloriam contulit sanctae suae Caeciliae Caeciliae
a08772 A Cum ascendisset Jesus (...)
a08773 A Introivit Petrus (...)
a08774 W Spiritus sanctus superveniet in te R. Et virtus altissimi obumbrabit tibi
a08775 I Alleluia Christum dominum regnantem a ligno venite adoremus alleluia Inventio Crucis
a08778 A Miserere mei domine fili David
a08779 A Amen amen dico vobis non potest a se filius facere quicquam nisi quod viderit patrem facientem
a08780 H Votiva cunctis orbita lucis triumphat gratia qua scandit astra vernula Maria Christi fulgida | Magno salutis gaudio laetetur omne saeculum Jesus redemptor ovium sanavit orbem languidum | Sex ante ferias paschae advenit in Bethaniam ibi pie post triduum resuscitavit Lazarum | Nardi Maria pistici sumpsit libram mox optimi unxit beatos domini pedes rigare lacrimis | Cujus precamur precibus nos Christe solve nexibus tergenda nostra crimina in sempiterna saecula | Amen Mariae Magdalenae
a08780:01 HV Votiva cunctis orbita lucis triumphat gratia qua scandit astra vernula Maria Christi fulgida Mariae Magdalenae
a08780:02 HV Magno salutis gaudio laetetur omne saeculum Jesus redemptor ovium sanavit orbem languidum Mariae Magdalenae
a08780:03 HV Sex ante ferias paschae advenit in Bethaniam ibi pie post triduum resuscitavit Lazarum Mariae Magdalenae
a08780:04 HV Nardi Maria pistici sumpsit libram mox optimi unxit beatos domini pedes rigare lacrimis Mariae Magdalenae
a08780:05 HV Cujus precamur precibus nos Christe solve nexibus tergenda nostra crimina in sempiterna saecula | Amen Mariae Magdalenae
a08782 A Quibus non est annuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent Fer. 4 Hebd. 3 Adv.
a08783 A Ecce testem populis dedi eum ducem ac praeceptorem gentibus Fer. 5 Hebd. 3 Adv.
a08784 A Populus meus videbit altitudinem domini et majestatem dei Sabbato Hebd. 4 Adv.
a08785 A Patientes estote et confirmate corda vestra quoniam adventus domini appropinquavit Fer. 6 Hebd. 3 Adv.
a08786 A Loquetur pacem gentibus et potestas ejus a mari usque ad mare et a flumine usque ad fines terrae Fer. 6 Hebd. 3 Adv.
a08787 A Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem ab Jacob Fer. 5 Hebd. 3 Adv.
a08788 A Factum est post triduum invenerunt Jesum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem Dom. 1 p. Epiphaniam
a08789 A Jesus autem plenus spiritu sancto regressus est a Jordane Epiphania,8
a08790 A Venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem ut baptizaretur ab eo Epiphania,8
a08791 A Cum natus esset Jesus in Bethleem Judae in diebus Herodis regis ecce magi ad oriente venerunt Jerusalem dicentes ubi est qui natus est rex Judaeorum Epiphania
a08792 A Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est in ipso vita erat et vita erat lux hominum et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt Nativitas Domini
a08793 A Postquam impleti sunt dies purgationis Mariae secundum legem Moysi tulerunt Jesum in Jerusalem ut sisterent eum domino Purificatio Mariae
a08794 A Dedit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccata multorum tulit et pro transgressoribus rogavit Sabbato Sancto
a08795 A Jesus autem elevatis sursum oculis dixit pater gratias ago tibi quoniam audisti me Fer. 6 Hebd. 4 Quad.
a08796 A Qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat Sabb. Hebd. 3 Quad.
a08797 A Benedictus es domine in throno regni tui et superlaudibilis et superexaltatus in saecula Dom. p. Epiphaniam
a08798 A Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum Purificatio Mariae
a08799 A In principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum hoc erat in principio apud deum Nativitas Domini,8
a08800 A Domine salva nos perimus et dicit eis Jesus quid timidi estis modicae fidei Dom. 4 p. Epiph.
a08801 R Homo cum dormierit non resurget donec atteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo Pro defunctis
a08801a V Cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est Pro defunctis
a08802 W Torcular calcavi solus R. Et de gentibus non est vir mecum Exaltatio Crucis
a08803 W Custodi animam meam et erue me R. Non erubescam quoniam speravi in te Pro defunctis
a08804 W Benedicite gentes deum nostrum R. Et auditam facite vocem laudis ejus Fer. 4 per annum
a08805 R O quam metuendus est locus iste In Dedicatione Ecclesiae
a08805a V Non est hic aliud nisi domus dei In Dedicatione Ecclesiae
a08806 R Replebimur in bonis domus tuae In Dedicatione Ecclesiae
a08806a V Sanctum est templum tuum mirabile in aequitate In Dedicatione Ecclesiae
a08807 W O quam metuendus est locus iste R. Non est hic aliud nisi domus dei In Dedicatione Ecclesiae
a08808 L Lectio actuum apostolorum in diebus illis cum audissent apostoli qui erant Jerosolymis quod recepisset Samaria verbum dei miserunt ad eos Petrum et Joannem qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent spiritum sanctum
a08809 L In illo tempore dixit Jesus discipulis suis quem dicunt homines esse filium hominis at illi dixerunt alii Joannem Baptistam alii autem Eliam alii vero Jeremiam aut unum ex prophetis
a08810 W Beatus es Simon Bar Jona Petri, Pauli
a08811 R Miles Christi Edmundus spiritu sancto plenus dixit ad regem non metue incuruant amicitie nec tormenti terrent mine gloriosum est enim mori pro dominum Edmundi
a08811a V Ignis et ferrum super mel et favum mihi est jucundum Edmundi
a08812 W Significavit dominus Petro Petri, Pauli
a08813 A Dixit dominus Marthae Maria optimam partem sibi elegit Mariae Magdalenae
a08814 R Ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium pertuli pro Christi nomine Pauli
a08814a V Nocte ac die in profundo maris fui
a08815 I Christum regem qui beatum hodie revelavit Stephanum Inventio Stephani
a08816 R Sancta dei genetrix virgo semper Maria medicina salutis Assumptio Mariae
a08816a V Spes divina in famulis praesidiumque tuis Assumptio Mariae
a08818 A Cui posuit animam suam ad vitam suscipiat te cum sanctis suis et faciat tecum misericordiam Pro defunctis
a08819 W Et veniat super nos misericordia tua domine R. Salutare tuum secundum eloquium tuum
ah02110 H Sol astra terra aequora adventum dei altissimi prolem excelsi germinis Dives et inops concrepent | Olim promissum vatibus partum puellae inclitum natum ante luciferum dei potentis filium | Venturum regem gloriae deum regnare regibus hostem calcare improbum mundum sanare languidum | Laetentur simul angeli omnes exsultent populi excelsus venit humilis salvare quod perierat | Deus et homo oritur sanctaque regnat trinitas quo ejus patri filius terris descendit dominus | Clament prophetae et prophetent Emmanuel jam prope est mutorum linguae jam sonent claudi in occursum pergite | Agnus et fera bestia simul manducent paleas agnoscat bos et asinus jacentem in praesepio | Signum regale emicans sacrum praecedit verticem regali nato nobili reges parate munera | O quam beatum nuntium virgo Maria audivit credendo mater exstitit et virgo virum nescivit | Omnes gentes et insulae magnum triumphum plaudite curtes cervorum currite redemptor ecce jam venit | Discant caecorum oculi claudum sedentem lineis noctis tenebras solvere lumen verum percipere | Gens Galilaea et Creta Credat Persa et INda dignando deus homo fit et verbum cum patre manet | Laus honor virtus Nativitas Domini
ah04016 H Festiva jam solemnia nobis recurrunt annua qua proles dei unica paterna fulsit gloria I Prospicuo nam lumine candido tectum podere Christum in arvo hac die clari viderunt heroes I O quam digna celebritas in qua polorum dignitas telluris hujus infima irradiavit nubila I O clientes eximii hujus tamen egregii clarum decus prodigii suis viderunt oculis I Tu patris nate unice cunctos clementer refove qui tuae festum gloriae devote colunt hodie I Laus patri invisibili laus ejus almo flamini lausque sit unigenito orbis ferrarum domino Transfiguratio Dom.
ah04255 H In Gabrielis ordine aeterna lucet claritas ardet amoris lumine seraphica limpiditas | Throni virtutes seraphim potestates archangeli dominationes cherubim principatus et angeli | Hi spiritus angelici assistunt deo jugiter et trinitati simplici sanctus proclamant dulciter | Ex quorum coetu mittitur nostrae salutis bajulus hic Gabriel qui dicitur magni consilii angelus | Ab arce missus caelitus divinam per indaginem virtute fatur spiritus sanctam repleri virginem | Declarat hoc mysterium Gabriel sanctae virgini quae clamat pandens gaudium ecce ancilla domini | O signifer angelice qui donas mundo gaudia tuis praesenta caelice aeterna frui gloria Gabrielis
ah04256 H In hierarchia caelica mirus fulget hierarchicus secreta rimans deica dux angelorum unicus | Ardens amore nimio divino dictus seraphim plenus dei misterio digne vocatur cherubim | Virtus de caelo prodiit per hunc virtutum cumulum caelum caecis aperuit nobis deus per angelum | Potestas ejus cernitur cum volat missus subito et caro Christi gignitur ex ejus verbo credito | Thronorum robur Gabriel ignaram captat virginem concipere Emmanuel trinitatis imaginem | O signifer angelice qui dones mundo gaudia tuis praesenta caelice aeterna frui gloria Gabrielis
ah04257 H Lux caelorum angelorum decus decantat veniens de Maria melodia verbum supernum prodiens | Ave stella dei cella navigantis in aequora roris plena vitae vena illumina nunc pectora | Devotorum angelorum precibus fusis hodie vota sume o rex summe te deprecamur hagie | Tu de caelis Gabrielis voce venisti angeli nos defendes cum descendes Jesu salvator saeculi | Jesum natum per affatum Gabrielis praefulgidi confitemur et scutemur hostis a telo perfidi | Cum beatis nobis datis sanctorum sertis numerum vitam donet nos coronet conditor alme siderum Gabrielis
ah04280 H Laude laudet laxa magnum Christi plebs Hieronymum doctrinarum fluit stagnum rigans mentis hominum patet iter nunc ad agnum pium Jesum dominum I Lucis lumen lucet clarum quod gignit Sclavonia vasta mundi gratiarum luce lustrat spatia cedit imber tenebrarum rutilat ecclesia I Patrem patri parens deo linquens Romam petiit tanta didicit quod eo nullus major exstitit Graeco verbo el Hebraeo puer artes habuit I Sumit summus summos status cardinalis apicis ludo fugit deturpatus muliebris tegminis in deserto duros actus fert amore numinis I Rudes roret ros ut mentes construit coenobium libros scripsit et discentes docet dei studium tunc errores vim perdentes petunt praecipitium I Mortis morsu mortem perdens caeli scandit atria sibi currit Christus praesens cum caelesti curia quod Cyrillus visu cernens acta pandit grandia I Regi regum reddat laudes concio fidelium quem Hieronimi praegrandes preces dent propitium donet caeli donet dapes ipse deus omnium Hieronimi
ah04281 H Splendent caeli sedilia ornata celso sidere Hieronymi magnalia extollantur in aethera I Clarum sidus illuminans universam ecclesiam vitam mortalem terminans ad caeli transit curiam I De supernis irriguo montes fecit fructiferos in planis stilo congruo nodos amovit asperos I Aegrorum dum frequentia tumba sancta requiritur sanantur membra saucia salusque multis redditur I In sanctorum splendoribus uni deo sit gloria Hieronymi qui precibus det nobis caeli gaudia Hieronimi
ah04282 H Caelesti doctus lumine Hieronymus eximius divini verbi semine mundum replet uberius I Ferventi desiderio hic vir plenus virtutibus jugi vacabat studio et lacrymosis precibus I Belli triumpho triplicis victor insignis acie conservat decus duplicis virginalis munditiae I Hic specimen Sclavoniae is doctor sapientiae hic speculum ecclesiae exemplar sanctimoniae I In sanctorum splendoribus uni deo sit gloria qui Hieronymi precibus det nobis caeli gaudia Hieronimi
ah052284 H Aeterni patris unice nos pio vultu respice qui Magdalenam hodie vocas ad thronum gloriae | In thesauro reposita regis est dragma perdita gemmaque lucet inclita de luto luci reddita | Jesu dulce refugium spes una penitentium per peccatricis meritum peccati solve debitum | Nos vitiorum stimuli jugi vexant instantia et blandientis saeculi corrumpunt lenocinia | Libet nec licet libere tibi pro voto psallere dum mens aegra sub miserae carnis gemiscit onore | Pia mater et humilis naturae memor fragilis nos rege tuis precibus in hujus vitae fluctibus | Uni deo sit gloria pro multiplici gratia qui culpas et supplicia remittit et dat praemia Mariae Magdalenae
ah052284:01 HV Aeterni patris unice nos pio vultu respice qui Magdalenam hodie vocas ad thronum gloriae Mariae Magdalenae
ah052284:02 HV In thesauro reposita regis est dragma perdita gemmaque lucet inclita de luto luci reddita Mariae Magdalenae
ah052284:03 HV Jesu dulce refugium spes una penitentium per peccatricis meritum peccati solve debitum Mariae Magdalenae
ah052284:04 HV Nos vitiorum stimuli jugi vexant instantia et blandientis saeculi corrumpunt lenocinia Mariae Magdalenae
ah052284:05 HV Libet nec licet libere tibi pro voto psallere dum mens aegra sub miserae carnis gemiscit onore Mariae Magdalenae
ah052284:06 HV Pia mater et humilis naturae memor fragilis nos rege tuis precibus in hujus vitae fluctibus
ah052284:07 HV Uni deo sit gloria pro multiplici gratia qui culpas et supplicia remittit et dat praemia Mariae Magdalenae
ah06105 H Gaudet Jerusalem visio pacis gaudet plaudit ovat cive recepto cui pariter noster chorus dat hymnum | Felix Aegidius fortis ad anna victor celsa petens hoste triumphat gaudent regna poli plena trophaeis | Surgunt exanimes huc revocati leprae squalor cadit tactibus hujus nec restat precibus febris anhela | In vocis jubilo machina mundi tali laetitiam prome patrono pro te namque deum sedulus orat | Sit patri gloria laus hymnus honor nato semper idem pneumati sancto qui vivit pariter trinus et unus Aegidii
ah07001 Sq Precamur nostras deus animas et conscientias digne munda | Ut nunc nostra Christus veniens corda sibi inveniat parata
ah07002 Sq Veniet rex in aeternum quem exspectant justi ab origine mundi et vita | Rex noster Christus manens sacra invisibilis forma et palma | Alme nobilissime gratia deitas | Aeterne angelorum voces assiduas | Regnant cum Christo per cuncta saecula in sede patria sua | Et cantant die noctuque splendidas voces et illorum veras | In caelis quoque in terra universa te laudant | Volucrumque bestiarum divina mysteria | Gaudent simul et laetantur miracula | Regi autem saeculorum perpetua | Dominator princeps pacis magna lux clara vera carmina | Adjuva rex quoque semper famulos tuos et dicant gloria | Regna dominator per saecula Dom. 1 Adventus
ah07003 Sq Orbis vita patris sapientia proles unica | Ante cuncta creata primogenita | Quae ima adire dignata exornans poli culmina | Velata corica trabea pia tacta clementia | Quam vaticinantur prisca dogmata afflata sacra gratia | Nostra amplia opimans opera pietate propitia | Quo forma nata egregia cunctis plus speciosa | Veniens arva per sacrata viscera virginea | Solvat admissa piacula | Ut queant serenata mortalium lumina | Inter compta per aeterna videre sititentia agmina ideam herilem saecla Dom. 1 Adventus
ah07005 Sq Vox prophetica clara agnum affore clamat qui cuncta | Gratis relaxat facinora vernis ac distribuens celsa atria | Aula ex politica venit haec in arva | Proles ut davidica regnet in regia | Lingua praesaga ex illa uti jam priscorum astipularat | Odarum tuba cui nostra proclamat melos laeta hac in aula | Salutifera reboans olim dicta caelica | Est qua mater gravidata manens ipsa intacta | Ave virgo plena divina gratia | O Maria benedicta per saecula | Intra claustra portas tua regum qui sceptra jure jugi nutat cuncta | Quem exora ut hinc ferat nos ad amoena luciflua comptos doxa | Sit laus saecula cui per cuncta Dom. 2 Adventus
ah07006 Sq Pangat laudes nunc lingua nostra Jesu canora ut possit Christo fore tuta | Camoena vocis digna polorum ad excelsa cantica mittendo libera | Sic valeat callidi zabuli superare machinamenta | Qui jugiter circuit avidus ut dividat Christi catervam | Mittendo dura spicula | Ac mortis saeva jacula | Quia non dormit rapidus et vorax ut exurat plebem sanctam | Regali Christi contio sanguine quae redempta vere constat | Sedule illius habere arma valeat | Cuspide qui demersit iniquum ad inferna | Semper possit ipso ducente secura | Permanere atque munita per saecla | Scandere polorum alta Dom. 2 Adventus
ah07008 Sq Pangat laudes digne lingua (...)
ah07011 Sq Laus beata vita paxque (...)
ah07012 Sq Aure benigna audias trina nos | Nunc tu deitas omnipotens per omnia | Qui te per ista laudamus officiosa | Mente devota celsa nostra cantica ut sancta servet nos tua dextra | Hinc inter ista pericula exemptis ad vitam regna ut des aeterna | Per saecula
ah07015 Sq Adest una atque precelsa (...)
ah07015.Tp01 Tp Filius Dei te nascente rex adorande pastor bone gregem conservare digneris precamur ALLELUIA ADEST UNA Nativitas Domini
ah07017 Sq Haec dies quam excelsus ipsa fecit deus (...)
ah07020 Sq Epithalamia affla reboa domini (...)

Pages