Search chants
Displaying 40001 - 40100 of 63321
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| ah08298 | Sq | Ecce dies specialis confessorum gloria (...) | |
| ah09000 | Sq | Lyricis personet fidibus harmonia consonet citharizando carmina subjungens rhythmica | Modulis dulciter musicis uranica incipe concelebrare cantica mortalis vocula | In quodam regula exstitit coenobita in Lycanonia | Meritis excelsus in Christo solidatus in fide fervidus | Castis moribus dictus martyrius spiritalis praeerat cur sanctus pater meritis | Hic ad alios tendebat monachos visitandi gratia visuros caros socios | Itaque dum pergens iter coeptum teneret leprosum quendam virum in via forte conspicit | Ulcerum quem densis circumdatum maculis nimis elephantina foedarant totum vulnera | Pergere volentem ad cubile proprium sed nihil praevalentem gravatus lassitudine nam solo jacebat tramite | Comm. unius Martyris |
| ah09001 | Sq | Gloria tibi trinitas cujus larga nos bonitas illustravit gratia | Tibi laus decus potestas te majestatis honestas decet et victoria | Tu ergo factor omnium caelorum terrae marium vera sapientia | Tu deus admirabilis ac incomprehensibilis comprehendis omnia | Tu virtus magnanimitas mansuetudo humilitas tuque patientia | Tu fortis justus et pius mitis clemens propitius tu misericordia | Tu lux lucem illuminans noctem diem conterminans signa per disparia | Tu qui tempora momenta mutas per te elementa se sunt complectentia | Tu vita via veritas omnipotens tu caritas fides spes et gratia | Tu turris fortitudinis unica spes solaminis nobis in miseria | Fons ergo tu bonitatis vultu cerne pietatis vota te quaerentia | Da veniam pro peccatis solve nostrae vetustatis juga nos prementia | O veneranda trinitas o adoranda unitas o vera clementia | De Trinitate |
| ah09002 | Sq | Paraclitus increatus neque factus neque natus | Patri consors genitoque sic procedens ab utroque | Ne sit minor potestate vel discretus qualitate | Pater alter sed gignendo natus alter sed nascendo | Flamen ab his procedendo tres sunt unum subsistendo | Quisque trium plenus deus non tres tamen dii sed unus | Nam vera fides veneratur tres sed unum confitetur | Dans usiae unitatem et personis trinitatem | In personis nulla prior nulla major nulla minor | Unaquaeque semper ipsa sic est constans atque fixa | Ut nec in se varietur nec in ullam transmutetur | Tu solamen in labore medicamen in languore | Tu in arto liberator et in lapsu relevator | Da fidem spem caritatem da discretam pietatem | Da contemptum terrenorum appetitum supernorum | De Trinitate |
| ah09005 | Sq | Omnes gentes plaudite manibus deus enim datur hominibus natum Mariae pulsate precibus ut nos solvat mundi nexibus | Per hanc matrem venit laetitia qua deletur Evae tristitia osculatur pacem justitia terra dedit promissa gaudia | Nutu patris vis amoris hortum matris inflammavit | Tellus rorem stella solem virgam florem germinavit | Virgo virga designatur mundus florem admiratur per quem Christus figuratur | Hac in valle tenebrarum pater salus animarum distributor gratiarum | Fons signatus porta clausa patet sine viri causa admiratur hoc natura | Talis namque genitura decet deum parit pura creatorem creatura | Hic in sole collocavit suum tabernaculum visitavit ambulantem lux in nocte populum | Consolati visa luce cognoverunt dominum quem venturum exspectabant redemptorem omnium | Virgo munda virgo pia templum dei caeli via dona nobis caritatem et cum sanctis unitatem | Decaecatum praesta visum redde nobis paradisum ubi finis est laborum plenitudo gaudiorum | Nativitas Domini |
| ah09006 | Sq | Adest nunc gloriosa sollemnitas atque praeclara | Qua pater in caelis supera regens agmina | Filium in terras propter salutem humanam | Misit ut sumeret servilem atque mortalem formam | Ut sub lege manens donaret mundo caelorum gaudia | Angelico nuntio gravidantur Mariae viscera | Pavens ac perterrita numquam nosse se virum dixerat | Ad haec nuntius illico protulit talia gaude Maria sancti spiritus altithrona mox superveniet gratia | Et virtute dei repleberis altissima tu sola placuisti mulier altissimo stirps et origo davidica | Magnificat dominum postquam fuerat his verbis angeli monita | Navitas Christi pastoribus voce nuntiatur angelica | Sit deo laus et gloria in excelsis sit salus et pax in terris gaudeat caelum cuncta resultent agmina | Caelestis axis dominum multitudo glorificat et conlaudat supera demum remeantes ad sidera | Deus homo factus hodie natus est ex virgine sancta Maria | Hunc laudet cuncta per orbem plebs cui tanta famulantur obsequia | Sit deo laus atque potestas | Cum patre qui cuncta gubernat | Et cum spiritu sancto in aeterna saecula | Nativitas Domini |
| ah09009 | Sq | Psalle turba canora fratrum dulcia nunc cantica | Melodemata dominoque juga rhythmica | Qui se natum patria Bethlehemitica declarat nova per sidera | Ac hodie mystica magorum munera fecit esse sibi congrua | Gaude Bethlehem urbes inter electa quae monstrans regis crepundia | Hic Emmanuel hic Jesus vita nostra salvabit propria agmina | Quid Herodes tenera puerorum corpora mente mactas rabida quos perimis meliora tenent saecula | Non per tua tempora fient vota pessima sed proles aequivoca praeconata videbit crucis mysteria | Judaea plebs indurata perpetuo vulnerata lacrimis dele jam patrata toties scelera | Saxa crepant tremefacta scinduntur vela divisa Herodes quaesita tu paras domino funera | Da miseris praemia indulgens debita qui mundi geris delicta carne satus virginea | Salvifica corpora ac mentes ad astra porta quo manent gaudia sine fine manentia | Epiphania |
| ah09010 | Sq | Dies nobis laetabundus luce clarus et jucundus plenusque laetitia | In qua deus demonstrare voluit et declarare sua beneficia | Primum dies admiratur praesens atque conspicatur domini miraculum | Aqua Christum baptizavit et in vinum se mutavit per Mariae filium | Hic in flumine Jordane sancto praevio Joanne baptizatur hodie | Pater misit super eum praedilectum vocans eum in columbae specie | Magi dominum venerunt adorare attulerunt Christo dona mystica | Aurum regi thura deo offeruntque coram eo homini mortalia | Sancte spiritus benigne summe pater fili digne manens in caelestibus | Omnes velis te clamantes et hunc diem venerantes solvere criminibus | Epiphania |
| ah09012 | Sq | Laus tibi Christe sponso sponsae laus in te trinitate sanactae | Quia mundi sator sator salus es et reparator | Rebus dans singulis tuae umbram imaginis | Vi rationis cor signans angeli et homini | Ejus crystallum indurans hujus testam solidans | Tu fons benigne finis aeterne origo rerum clausula operum | Corde parentis unicus natus es fratres habere nos dignatus | Ut consors naturae humanae des homini divina sapere | Et lucis particeps divinae cor hominis non laedant tenebrae | Quam pater tecum per te in pneumate voluit fecit fovit machinam creatae formatae distinguis pingis speciem variam | Tibi conjungens corpus ecclesiae palmites viti membra capiti sordentem marcentem tu fide mundas spiritum vegetas | Hanc flos stirpis Jesse unctus oleo ungis laetitiae | Speteno chrismte quod in Jordane columba intuilt | Cujus timoris vox super aquas ut mentes terreat fluctivagas | Vox in virtute est pietatis moralis regula gravitatis | Scientiae sacrae dogma vox est in magnificentia | Vox domini fortitudo cedros confringit in Libano | Vox scindit consilii flammas incendii voce intellectus movet Cades desertum dominus | Vox de sapientia cervis dat pascua his quibus descendit deus homo ascendit gradibus | Pax mundicordis Christe miserator noster egens lugens mitis pauper | Tu mali tentantis dimitte debita tu panis da velle regnum patris | Te solem de stella ortum in thure auro myrrha monstrat stella gentium dominum regem mortalium | In vinum converte aquam et legem in gratiam pro figura veritas pro jugo tu hereditas | Octava Epiphaniae |
| ah09015 | Sq | Nomen jure sublimatum in excelsis adoratum nomen summae gloriae | Gabrieli revelatum et in terris nuntiatum genetrici gratiae | Haec octavo die natum circumcisum more patrum salvatorem nominat | Universo publicatum mundo nomen hoc beatum credentes salvificat | In hoc lucet trinitatis splendor atque unitatis hoc caelum laetificat | In hoc fulget honor patris in hoc patet decor matris hoc fratres glorificat | Hoc est nomen salutare et solamen singulare quod succurrit tristibus | Hoc nos decet honorare benedicere laudare semper laetis mentibus | Hoc est melos praedicatum dulce mel est invocatum servat ab insultibus | Jubilus est cogitatum nomen more formidatum malignus spiritibus | Ecce nomen gratiosum fructuosum virtuosum prae cunctis nominibus | Vultum dei gloriosum speciosum amorosum ostendit hominibus | Nomen pulchrum in decore summe bonum in valore intus sapit dulciter | Summe potens in vigore summe celsum in honore delectat feliciter | Ergo pastor animarum bone Jesu et earum lumen indeficiens | Propter nomen tuum carum taetrum chaos tenebrarum obstrue nos muniens | O reformator cunctarum nationum humanarum vita mortem auferens | Restaurator ruinarum virtutum angelicarum teipsum sis largiens | Nominis Jesu |
| ah09026 | Sq | Salve lignum sanctae crucis spes nostra et victoria | Salus vita corona et victoria | O crux praeclara quam impia tremunt tartara | In qua rex Christus emaculat mundi crimina | O benedicta in qua laxantur delicta | Per te humana pacantur et caelestia | Te cuncta per orbem dulce canit ecclesia | Venerans adorans pia sternit officia | Cujus ultima licet et vilia simus membrella | Votis omnibus tua mysteria pangamus sacra | Nunc per omnia saecula | De Sancta Cruce |
| ah09029 | Sq | O crux ave frutex gratus caeli flore fecundatus rubens agni sanguine | Ave lignum triumphale inter lignum nullum tale fronde flore germine | Per te mundo vita redit ignis grando daemon cedit vincla morbi fugiunt | Sacramentis das virtutem robur pacem et salutem te qui colunt sentiunt | Salve lignum mundo suave semper vale semper ave tot florens virtutibus | Tu nos crucis consecrator signa thau vitae dator dans vexillum frontibus | Juxta crucem compassuri cum Maria da maturi stemus in angaria | Et post hujus vitae cursum cum Maria laeti sursum perfruamur gloria | De Sancta Cruce |
| ah09030 | Sq | Laudamus te rex ex Maria genite sempiterne | Cujus crux est salus nostra | Cujus mors est vita nostra | Tu victima et hostia factus es crucis ara | Mortis porta morte tua per crucem est obstrusa | Exstincta sunt venena tuo sanguine Leviathan | Siccata Babylon jam per te flumina sulfurea | Christe redemptor muni famulus crucis signo | Adversos fuga tuos releva et exalta | Novit Constantinus quid posset crux tua Christe Jesu | Novit et Heraclius dum cadit Cosroe hostis tuus | Sensit Danubius te deum esse verum | Infectus veneno serpentis teterrimo | Jesu sibi sit gloria et laus | Inventio Crucis |
| ah09034 | Sq | Adest namque pascha Christi nobis venerandum | In quo ipse resurrexit | In quo cuncti adoremus | Deum videlicet patrem ac unigenitum simul dominum Jesum Christum | Qui nostram propter salutem carnem sumi voluit et pro nobis incarnari | Ex benedicta virgine casta matre Maria | Atque peregit valde stupenda magnalia | Ipse est deus verus atque homo qui cum patre cuncta gubernat | Ipse est salus vera atque virtus qui cum patre cuncta largitur | Regens gubernansque continens et salvans solus cum patre simul sanctoque spiritu | Personis in tribus venerantes unum dicamus nostra deus summe terge probra | Jam debitas hodie rex laudes gratas respice | Quem modulando tua plebs reboat nunc devota | Te sempiternum viventem per saecula | Feria 4 TP |
| ah09035 | Sq | Sempiterno devote depromat regi Christo pneumata | Candidata turma vocibus nunc supera | Quem supera splendida laudant polus mare solumque cum gratia | Plebs candida studeat cum sanctis dogmata pangere angelica | Laude celsa valeat jubilo vocis personare famina | Trinum aque regnare et unum credendo ubique per saecla | Ante mundi virtute principium divina vitae portas perenni resplendere cum potenti sua sapientia | Luce alma creata gubernare per saecla patris doxam manere poli alta in qua est salus et laus aeterna | Altithrone nunc dominator petimus te salute pro nostra qui venisti ad infima | Cruore et proprio nos redemisti jam conterens zabuli machinamenta callida | Hic et in aevum conservare nos semper conspectui ut tuo possimus assistere sine macula | Qui cubiculo aeternali caelestique latitas dignare audire supplicantum praeconia | Ut in perpetuum carmina omnibus amen personare valeamus cum sanctis dulcia | Octava Paschae |
| ah09036 | Sq | Sursum corda sublevemus et triumphum personemus salvatoris hodie | Quem caelestis hierarchia dulci laudat symphonia titulo victoriae | Nam infernus spoliatur paradisus reseratur crucis cum victoria | Libertati captus datur orbis totus gratulatur gaudet caeli curia | Victor surgit animatur planctus matris commutatur conresurgunt gaudia | Regi praeda copulatur caelos scandit exaltatur in paterna gloria | O quis cibus angelorum quae sunt festa supernorum regis in rosario | Quo regina caeli porta per quam mundo lux est orta cernitur cum filio | Pie Jesu forma mores pelle pestes et errores nos videre caeli flores da post haec exsilia | Dulcis Jesu supplicamus ut te laeti videamus cum Maria gaudeamus et sanctis in gloria | Ascensio Domini |
| ah09037 | Sq | Adest dies celebris caelum Christo petitur sedens gens in tenebris redemptorem sequitur caput nostrum dextera patris cinctum laurea supra cuncta sistitur | Ecce patri loquitur populum qui sequitur fluor mei lateris solvit domo carceris nobiscum associa quos potenti gratia eduxi ab inferis | Salve unigenite fateor quod dedi te in lumen gentilium fert pater ad filium istos libens capio illis bonum cupio quos tenet exsilium | Omne quod vis facio tam brevi in spatio tua sancta passio solvit omne saeculum da locum ubilibet et manducet quilibet quod parasti ferculum | Ego cum spiritibus exsultans fidelibus grates tibi refero praedilecto filio illusisti daemoni subvenisti homini crucis beneficio | Ascensio Domini |
| ah09040 | Sq | Veni sanctum neuma veni igne corda nostra leni tuo et examina | Veni sancte consolator mundae mentis habitator mundans nos illumina | Pectus nostrum fac decorum et disrumpe delictorum quae nos premunt vincula | Igne tuo mentes ure nostras ut sic tibi pure fiant habitacula | Patris verbi sanctum flamen esto nobis consolamen in hac valle misera | Consolari nos dignare sensus nostros inflammare flamma salutifera | In nos tuum des ardorem in nos mittas et amorem dei atque proximi | Amor fratris amor regis hic est summa sanctae legis et praecepti maximi | Isto reple nos amore ut psallamus mente ore tibi sancte spiritus | His nos alis fac volare ad superna et calcare mente mundum penitus | Te credentes te colentes consolare caelitus | |
| ah09043 | Sq | Sacrosanctum corpus ave Jesu Christi tu persuave nobis es edulium | Ave Jesu verbum suave dei patris per quod a vae coetus fit fidelium | Lumen caeli splendor patris nos illustra prece matris tuae pastu caelico | Verum corpus ave Christi tu nos cruce redemisti sanguine non modico | Esto nobis medicamen virtus victus lux levamen et vitae communio | Jesu salve salve Christe tuorum sanctorum siste nos in contubernio | Ecce tibi laudes damus venerantes te rogamus te tibique canimus | Salve dulcis et benigne salve cuncta laude digne tibi benedicimus | Vere tu delectas sensus omnes pastu dansque census meritorum omnibus | Parce nostris jam peccatis et da nos te nosse satis | Jesu nunc sis exoratus quod nos et nostri conatus semper tibi placeant | Ut a te non separemur sed crescamus et salvemur sancti tui moneant | Corporis Christi |
| ah09044 | Sq | Salve corpus salvatoris vas dilectum vas amoris vas divinae gratiae | Vas perenne vas ornatum virginali ventre natum arte sapientiae | Salve thronus trinitatis solium divinitatis electorum gloria | En abyssus hic sophiae atque summae hierarchiae majestas plenaria | Dei splendor et figura est hic patris genitura speculum sine macula | Nam hic plena deitas corporali habitans et manens praesentia | Hic primum principium ens cunctorum entium qui firmavit aethera | Qui mensura pondere numero libramine condit cuncta cetera | Quis umquam mortalium tam ingens prodigium explicare potuit | Mari ventis imperans cuncta solus ordinans quem virgo parturiit | Terram palmo qui concludit mica panis hic includit o deum mirabilem | O quam large te exponis promptus mallis atque bonis praebens te esibilem | Cujus umquam cor pensavit plene aut excogitavit tam alta mysteria | Mundum continens pugillo signo tectus sic pusillo o mira clementia | O majestas infinta vis amoris inaudita amandi materia | Sedens super cherubim thronos atque seraphim excolendus latria | Ex quo per quem omnia una manu clauditur nobis factus hostia digitias contingitur | Cujus quaeso valeat os aut ac lingua promere quod deus hic lateat sub tantilla specie | O dei dignatio quis mirari sufficit | Quod tua plasmatio te in verbo conficit | Salve corpus reverendum cum stupore contingendum amoris incendium | Amor tuus amor fortis parem non habens consortis sic amantis nimium | Quo affectu trahebaris quo amore vincebaris cum tantum delectabaris esse cibus hominum | Nam te totum exhaudisti atque nobis impendisti supra modum dilexisti traducem mortalium | Quis pro tali caritate te amat in veritate Jesu dei salutare fac nos vere te amare hic et in perpetuum | Caro dei et non sinas Sion muros et ruinas sine nobis reparari fac ad illam nos quadrari virtute caelestium | Grates tantae caritati nos agamus sic amati omnis homo omni hora hoc aadora hoc honora corpus divinissimum | Corporis Christi |
| ah09047 | Sq | Gaude virgo mater ecclesia | Christo quae nuptiali copula | Domino dote foederaris sempiterna | Decoris stola et immortali gloria | Haec est illa a finibus terrae veniens regina | Voluptatum terrenarum deserendo illecebras | Ut Salomonis verba audiat magnifica | Vita monita pie sectando sublimia | Haecque illa aureo virtutum amictu decorata | Dei dextrae assistens regina cujus ab intus gloria | Quam deus alloquendo audi inquit filia | Domum patris abnega mundo abrenuntia | Ut serveris actu et mente virginea | Placet decor placet speciositas tua | O admiranda o praedicanda dei gratia | O largitatis o pietatis abundantia | Humana Christo in sponsam copulatur anima | Jam inquam unum non duo Christus et ecclesia | Semper regnatura cum ipso in caeli gloria | Fruens jucunditate felici jam in saecula | Cum deus erit in omnibus omnia | In Dedicatione Ecclesiae |
| ah09048 | Sq | Adest dies jubilaeus in quo summus pater deus suae donum gratiae | Mundo dedit salutare ergo Sion gratulare de dono laetitiae | Gaude caelum terra plaude jucundare digna laude de Christi clementia | De supernis innovata nova prole fecundata nunc mater ecclesia | Haec est illa civitas Jerusalem beata Joannis praesagio jam praefigurata | Haec est in diluvio summi regis arca quam in mundi fluvio novus patriarcha | Suo cruore roseo rite fecundavit qui te sacro latere jugiter manavit | Nos a peccatis omnibus vere liberavit et caelesti patriae nos aequiparavit | Ergo Jesu rex caelorum tuam catervam hominum rege sine termino | Ut migrantes de hoc mundo gloriemur de jucundo angelorum domino | In Dedicatione Ecclesiae |
| ah09049 | Sq | O qui caelorum contines regna | Dolentum qui consolatio comprobaris unica | Umbrosae qui fles Jerusalem ruitura moenia | Nosmet a ruina vera petimus libera | Praevenire tua nostra tribue lamenta | O anima miserrima hoc lamento signata | Quae diem transitoriam hic celebras deflendam | Malis absconsis time ventura tempora | In die poenas ne perferas aliena | Ne vallo circumdata depressa angustia requiras latibula | Ne terrae consternata lapidibus vacua ipsis gemas misera | Visitationis quia praesentis inscia | Delectationes tuas sequeris avida | Exclama peccavimus reatum cognoscimus detur gratis venia | Ad te jam confugimus a malis eruamur refugium domine | Te da demus ut gratias per cuncta saecula | |
| ah09056 | Sq | Novum vas est Elisaeo allatum quod sal in eo mittat summus opifex | Auro tectam omni parte mira fabrefecit arte arcam primus artifex | Templum dei consummatum legitur et consecratum in mense septembrio | Ita clarum sic electum nusquam opus est perfectum mundi ab exordio | Virgam siccam fronduisse vellus rore maduisse ignem rubum non ussisse sacra prodit pagina | Ista cuncta sed et plura quae commemmorat scriptura quando legis parum cura quia sunt velamina | Totum quod est honestatis virtutis et claritatis in scripturis positum | Ad honorem tuum pia virgo mater o Maria esse scimus editum | Sedes deo praeparata fiscella bituminata matris alvo consecrata nata mundo hodie | Manna nostrum tu servasti quo nostri sunt patres pasti sed et nos dum sumus casti pascimur quotidie | Arca tu es deaurata domus bene columnata porta viris observata soli deo pervia | Rite tu vas Elisaei rite domus dicta dei qua curantur omnes rei sumentes praesidia | Illustri de stirpe nata in salutem nobis data flecte natum precibus | Esse sui cohaeredes ut possimus ubi sedes multae in caelestibus | Nativitas Mariae |
| ah09062 | Sq | Salutata caelitus mater fit divinitus passa nil puerpera | Stilla dulcis mamma filio in quo salus nec in alio spes est ulla miseris | Non in aula nec in solio hic hic vagit in praesepio infans terror inferis | Foenum jacet strictum fascia verbum patris plenum gratia pacti memor foederis | Cerne stellam audi filia num tui nati sit gloria tam canora superis | Hic est ille hic revera risus Sarae cum de sera Isaac suscipitur | Dona date fide mera hic est gentes in quo vera vobis salus mittitur | Serva mater ad cunabula pascens agnum intra stabula te pascentem suaviter | Mater inquam sine macula laudi preces jungant saecula te cantando jugiter | Gemma caeli porta veniae tuae florem pudicitiae placa regem gloriae | Quos antiquae fraus astutiae morti dedit et miseriae duc ad portum gratiae | De BMV Nat. |
| ah09063 | Sq | Gaude turba fidelium mentis colens martyrium ejus quae dedit filium in mortem pro miseris | Sed gaudendo compatere matri desolatissimae cum digna gratitudine effectu pietatis | Nati condolet sic poenis ut congaudeat redemptis ex fervore caritatis cui non est similis | Datur mater discipulo cum maximo mysterio Joannis sub vocabulo quivis venit fidelis | Gratias tibi domina quod mater facta es nostra sub cruce salutifera filio cooperans | Age sic grates filio pro tam grandi sacramento tuorum ut devotio semper hinc sit jubilans | |
| ah09065 | Sq | Jesu Christi matri laus sit gloria dicta Jesu | Gratiarum actio laus et jubilatio pro nobis mortuo quondam nunc vivo | Solus nobis obiit sed non solus revixit multos sed conduxit regno divo | Laetemur hinc omnes Christo conresurgentes et matri tanti victoris devoti simus omnibus horis | Gaude nunc Maria virgo clemens et pia congaude Christo viventi piisque votis nostris consenti | Vicit regnat imperat immortalis vere Jesus quem nobis dona videre | Jesu fili virginis nostri miserere tibi matrique fac nos placere | De BMV TP |
| ah09066 | Sq | Gaude virgo gratiosa verbum verbo concepisti | Gaude tellus fructuosa fructum vita protulisti | Gaude rosa speciosa vernans Christo resurgente | Gaude mater gloriosa Christo caelos ascendente | Gaude fluens deliciis nunc rosa juncta lilio | Emunda nos a vitiis et tuo junge filio | De BMV |
| ah09067 | Sq | Gaude eia unica columba speciosa sponsa superno regi consociata | Beata semper dei genetrix pia virgo Maria | Precamur alma preces exaudire digneris et nostras | Praeclara dies nobis instat quam temporum affert orbita revoluta | Haec sollemnitas est hodie et festivitas nostra merito veneranda | Celebremus eam lingua vocifera gratulemur in ea corde pio dominum laudantes mente pura | Ut delicta nostra tergat manu sua summa pia gratia nostra conserventur et corpora custodita | De gente fera nos libera Normannica quae nostra vastat deus regna | Senum jugulat ac juvenum et virginium puerorum quoque catervas | Depelle precamur cuncta nobis mala converte rogamus supplices domine nos ad te rex gloriae es qui vita pax salus pia spes et firma | Dona nobis pacem atque concordiam largire nobis spem integram fidem simul veram caritatem continuam concede nobis et perfectam | Sanctorum precibus nos adjuvemur ad haec impetranda | De quorum passione gratulemur modo gloriosa | Laus sit et par gloria trinitati quam maxima cuncta per saecula | Assumptio Mariae |
| ah09068 | Sq | Mater misericordiae stirpis puella regiae | Primordium laetitiae humanae causa veniae | Sedes sapientiae via paenitentiae domus pudicitiae relevamen et solamen miseris et tristibus medicamen adjuvamen lapsis paenitentibus | Firmamentum documentum castis et humilibus supplementum nutrimentum cunctis indigentibus aliis virginibus pulchrior in omnibus ornata monilibus | Cantibus celebribus cantanda fideliter | Vocibus supplicibus jucunda suppliciter | Alma regina lux matutina | Stella marina forma divina | Imperatrix omnium firma spes credentium praemium pretium gaudium salus es fidelium janua caelestium | Consolatrix supplicum prophetarum canticum unicum mysticum caelicum decus es angelicum promissum Davidicum | Genus regale vas spiritale | Templum virginale donum speciale | Gemma castitatis flos virginitatis norma sanctitatis felix dicta virgo pura simul et puerpera maritalis tori jura nesciens et foedera | Jesum nobis placatura semel petit aethera sine fine regnatura mole carnis libera justis laus aeterna die hodierna transcendens superna | Lilium pudoris myrthus et honoris | Sui genitoris mater et pastoris | Qua neque melior neque felicior mulier habetur | Qua nulla prior neque posterior partu videtur | Origo clementiae titulus prudentiae | Speculum justitiae sedes sapientiae | Fons virtutis nimiae dulcis et diligenda | Per quam porta gloriae fuit aperienda | Per quam inclyta lux est edita | Per quam reddita vitae praemia | Super choros angelorum regnat exaltata | Maria regis caelorum genetrix beata | Nimis honorata mater et beata | Assumptio Mariae |
| ah09073 | Sq | Lux illuxit festive celebris qua terrenis Maria tenebris felix eripitur | Et aeternae lucis ad solium juxta regem regina filium mater assumitur | Ad honorem matris et gloriam ascendenti procedit obviam Christus alacriter | Et agentes diem laetitiae omnes cives beatae patriae occurrunt pariter | Affluentem castis deliciis et vernantem rosis ac liliis juvat adspicere | Juvat arcam dei cum canticis ordinatis choris hymnidicis sursum deducere | Admirantur humilem virginem cujus omnem transcendit ordinem praecelsa dignitas | Nec est tristi locus invidiae nam ipsius congaudet gloriae cunctorum caritas | Recognoscunt hanc esse feminam quae ruinam replens angelicam caelos laetificat | Mundus omnis hanc esse dominam et reginam cunctis beneficam sentit ac praedicat | Eia deo prae cunctis proxima quae cum eo regnas in anima simul et corpore | Claro tui conspectu filii tecum frui fac nos exsilii transacto tempore | Assumptio Mariae |
| ah09074 | Sq | Salve sancta dei parens virga Jesse flos non arens veri solis regia | Forma vitae fons virtutis porta lucis spes salutis vallis nostrae gloria | Mundi jubar stella maris lux praefulgens singularis jure privilegii | Virgo gignens genitorem luna mundo dans splendorem de splendore filii | Spes humani generis sanctitatis speculum | Arca novi foederis novae pacis vinculum | Per te virgo reformatur dei pax et hominum | Per te mundo salus datur et medela criminum | Per te cedit hostis victus coit vulnus et inflictus olim dolor exsulat | Cadit accusator fratrum et in lacum missus atrum draco magnus ejulat | Virgo mater mater dei mater unigeniti | Te laudamus quamvis rei per te deo geniti | Ora patrem ora natum nostrum tollat ut reatum et clementer deleat | Ut post onus servitutis libertatis ac salutis porta nobis pateat | Die 3 p. Assump. |
| ah09075 | Sq | Vergente mundi vespere sereno fusus sidere caeli procedit radius | Inducto carnis onere sacro dependes ubere patris aeterni filius | In Gedeonis vellere et in rubi caractere praesignaturus cernitur | Cujus aperto latere cedit velamen litterae et lex vetus exponitur | Sacramenta novae legis in pressura Christi regis et in crucis ludibrio | Planctum docet Jeremiae et languores Isaiae regis alti suspendio | Virgo sidus singulare virgo mundi luminare Christi profusa genibus | Illi refer latus lora spinas clavos et perora istis intercessoribus | |
| ah09077 | Sq | Ave dei genetrix caelestium terrestrium infernorum domina | Tu suavis universis fructifera suavitatem dans odoris virgula | Ut fructus tui ventris crescat in nobis in misericordia uberi | Participationis ejus in idipsum fac nos participes fieri | O quam divinitas obumbrat virtus spiritu principali repleta | Ejusdem spiraminis sub umbra tu nos protegas in pace perpetua | Tu plena salutaris gratiae quam inhabitat plenitudo deitatis | Medicinam da mentis et carnis ut inhabitet virtus spiritus in nobis | Repleatur in bonis desiderium te colentium in laetitia | Ad gloriam nominis tui filii cui laus honor sit per saecula | De BMV |
| ah09078 | Sq | Salve nobilis puerpera exaltata super ethera sancta Maria | Salve lux solaris fulgida stella maris virgo singularis dulcis Maria | Verbo fecundaris patrem filia paris nec partu gravaris sancta Maria | In quam tam mira genitura nihil suum habet natura dulcis Maria | Sed verum solem paritura incorrupta manes et pura sancta Maria | Solo nutu spiritali paruit ordo naturae regi regum novo jure ut in partu demonstratur dulcis Maria | Nam in aula virginali repromissus Emmanuel quem praesignavit Gabriel miro modo humanatur sancta Maria | Nulla te infecit macula quae sanguine lavantem saecula virgo generasti dulcis Maria | Dura priscae legis fercula in lactea gratiae pocula partu commutasti sancta Maria | Caeli rorem campi florem ex te accepimus dulcis Maria | Novum lumen verum numen per te adoramus sancta Maria | Tu virga castitatis profers florem aeternitatis dulcis Maria | Decus virginitatis pollens flore divinitatis sancta Maria | Nunc stipata caelestibus manum tuis supplicibus praebe in hoc exsilio dulcis Maria | Ut qui misere vivimus sub carnis gemimus supplica tuo filio sancta Maria | Non nos velit derelinquere sed jam dignetur respicere o Maria virgo pia matrum gloria | De BMV |
| ah09079 | Sq | Omnis ager scripturarum tui ventris germen clarum virgo mater redolet | Omne semen aerumnarum quidquid Eva dat amarum ille fructus abolet | Anus Sara dum fetatur domus Abrahae collaetatur matri diu sterili | Aula caeli jucundatur quia salus ex te datur mundo diu flebili | O Maria mater Christi rubus ille tu fuisti ignis quem non nocuit | Ignem verbi tu gessisti corruptelam nec sensisti sic nos fides docuit | Manna caelo pluit verum quando venit auctor rerum virginis in uterum | Qui cruoris sui merum vitis vera dans sincerum mutat ritus veterum | Arens virga germinavit virgo feta terminavit culpam primae feminae | Pater verbum seminavit caro verbum generavit sine viri semine | Rore vellus inundatum signat pneuema tibi datum multiformis gratiae | Arvum circa desiccatum dat Judaeum jam privatum conditoris facie | Deus pater hoc juravit quod de fructu ventris David regni thronum sedeat | Vere fructus ventris David princeps pacis jam regnavit nunc captivus redeat | Illud tuum mundum pectus quo quievit deus tectus humano sub corpore | Salomonis erat lectus viris bonis circumspectus nocturno sub tempore | Ecce constat jam completum Isaiae magni laetum illud vaticinium | Virgo praegnans dedit fetum quo fugavit mortis metum hostis et dominium | Porta clausa te signavit per quam solus rex intravit serato signaculo | Hoc et lapis praemonstravit quo nil homo laboravit abscissus miraculo | Virgo templum deitatis plena summae pietatis nos indignos respice | Quo redundas praesta gratis ut in tuae claritatis sorte simus effice | De BMV Nat. |
| ah09081 | Sq | Mirum fit oraculum Gabrielis ore caeli tabernaculum terrae claudunt orae lucent virtutis honore | Anna gerit flosculum fusum fructus rore vesper fert crepusculum lucentis aurorae praegnans mirabili more | Terra stellam genuit vitandam fulgore virgo nata claruit caelesti splendore morbidos vigore fons erumpens imbuit aridos liquore | Tu virga quae canduit virens in candore quae pubendo caruit radicis humore vita puriore nam nascendo splenduit Libani virore | Res mira conspicitur sphaera puncto clauditur maximus minore | Fons a stilla geritur sol a stella gignitur fructus est in flore | Dulcor mari mittitur decor carni jungitur humili pudore | Ima summis nascitur Rhinoceros capitur virginis amore | Expavescit ratio purae fit purgatio deus est oblatio lege fit redemptio pro legislatore | Implens corda gaudio ora vaticinio senem docet unctio matrem nati gladio transfigi dolore | Mors distendit sepulcri regiam dum extendit sol stolam regiam terra tendit ad solis regiam cum decore | Apprehendit flos fructus gratiam jam impendit ros mundo pluviam dum ascendit surgens ad gloriam cum honore | Regni dei sceptrum fons olei sol diei templum sapphirei nostrae spei fac fructum provehi cum fervore | Jubilaei lex anni rorei per te rei merentur revehi sis lux rei sis splendor fidei cum dulcore | Verni floris decor effloruit nostris choris dulcor insonuit nostri plausus | Tu vas roris en sanguis patuit veli poris haerens qui latuit velo clausus | Laus lux lex laetitia monstrant mirabilia virginalis veli | Vita virtus venia praestantur et praemia vernat ara caeli | Mens devota promens vota vigilet dulcis nota cantus nota jubilet matri dei | Munda lota vita tota rutilet ne commota mens vel jota ventilet verae spei | Arca sanctuarium lex templum sacrarium tunc velo velata nunc sunt revelata | Flos rosa rosarium virens viridarium sit velum ornata virgine sacrata | Jesu prelum sudor ros sanguinis ornat velum Mariae virginis in Ruthena | Ergo zelum praesentis agminis duc ad caelum virgo vi flaminis laude plena | De BMV |
| ah09082 | Sq | O si mihi rhetorica vis tota philosophica | Totus chorus Apollinis sic aspiret ut virginis | Digne promam praeconia quae mater est et filia sui patris | Hic res certant contrariae non obstat pudicitiae nomen matris | Hic ratio deluditur hic argumentum fallitur | Dum mater non corrumpitur nec virgo partu laeditur | Naturae lex convertitur vim majestas patitur deificae | Qui vim naturae tribuit hanc immutare potuit mirifice | Obstupescit mentium credulitas sensualis deficit profunditas | Dum tumescit uterus virginitas maritalis ubi est fecunditas | O vere prae ceteris admiranda dignitas virginis quae meruit gratiam divinitus | Ut naturae veteris solveretur finitas virgo ventre tumuit impraegnata caelitus | O felix puerpera singularis honoris | Cujus exstant viscera expertia doloris | In partu non corrumperis post partum flore frueris virginei pudoris | Tu via viris invia tori virilis nescia es mater genitoris | Tu castitatis speculum tu lilium candoris virtutum receptaculum tu balsamus odoris | Tu nardus aromatica tu verbi dei cella tu stella non erratica tu fluctuum procella | Tu florum flos virtutum dos tu scirpea fiscella propinans lac et mella | Tu noctis lux caecorum dux tu claritatis stella tu optima puella | Tu vas imbutum nectare virtutum sine compare tu trinitatis templum | Tu aequitatis semita humilitatis orbita munditiae exemplum | Tu de stirpe Davidica ex Jacob stella orta tu visio prophetica Ezechielis porta | Tu lilium convallium tu spes desperatorum humilium refugium solamen miserorum | O Maria tu virtutum regina | Vitae via tu mortis medicina | Virga Jessea tu vellus Gedeonis | Arens area tu rubus visionis | Tu thurea tu myrrhea tu thronus Salomonis | Tu mellea tu rosea tu fons salvationis | Per te stat lex te regem rex monilibus ornavit ceu sponsam decoravit | Tu vitae pax amoris fax tu reconciliatrix salutis reparatrix | Hoc carmen tibi offero o dulcis et decora pro me peccante misero tu filium exora | Tu mihi fac propitium suprema mortis hora tu mihi fer auxilium et veni sine mora | O rutilans aurora | De BMV |
| ah09083 | Sq | Salve sanctarum sanctissima | Ave piarum piissima | Stirpis regia vitae via laus sanctorum spes reorum virgo Maria | Tu solaris stella maris clausus hortus vitae portus plena gratia | Nam illa saeva mulier Eva decipi digna fraude maligna | Jus subit mortis abstulit sortis primae gaudia carens patria | Sed diram tulit mortem primam reddidit sortem virgo Maria | Conceptu sacro suo miroque partu tuo plena gratia | Namque regali ac prophetali stemmate orta vitae fit porta virgo Maria | Quae sine viro ordine miro genuit deum hominem verum plena gratia | Sed ut sol radio sic suo filio virgo Maria | Pulchrior videtur castior habetur plena gratia | O qualis femina cunctorum domina | Post deum unica spesque salvifica | Ergo tuorum vota servorum suscipe pia virgo Maria | Dans prece pia date venia caeli gaudia plena gratia | De BMV |
| ah09084 | Sq | Ave speciosissima virgo (...) | |
| ah09085 | Sq | Mundamini mundamini laudantes matrem dni (...) | |
| ah09086 | Sq | Salve stella mundi lumen (...) | |
| ah09087 | Sq | Mellis stilla maris stella cujus dulcor vincit mella (...) | |
| ah09088 | Sq | Ave maris stella mellis celi cella (...) | |
| ah09091 | Sq | Salve regina glorie Maria stella maris (...) | |
| ah09092 | Sq | Salve mater celi porta virga florens et exorta (...) | |
| ah09096 | Sq | Virgo mater gratulare digna deum generare (...) | |
| ah09097 | Sq | Flos de spina procreatur et flos (...) | |
| ah09099 | Sq | Ave regis bine legis thronum candens ebore (...) | |
| ah09103 | Sq | Ad honorem invictorum adthletatum qui celorum (...) | |
| ah09104 | Sq | Gratuletur hoc die sacro canentes (...) | |
| ah09109 | Sq | Psallat laude competenti (...) | |
| ah09110 | Sq | Sonent ympni deo digni in hac die tam insigni (...) | |
| ah09111 | Sq | Exsultemus gaudeamus concordi laetitia (...) | |
| ah09117 | Sq | Voce precelsa Christi clara magnalea (...) | |
| ah09119 | Sq | Chori nostri iubilent regi symphoniam (...) | |
| ah09121 | Sq | Laetabundus Andream collaudat mundus alleluia (...) | |
| ah09126 | Sq | Ave Anna laude magna mater matris summi patris (...) | |
| ah09127 | Sq | Sancte anne devotus decantet chorus aeuia (...) | |
| ah09131 | Sq | Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae | Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus | O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie | His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites | Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria | Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium | Annae |
| ah09131:01 | SqV | Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Annae |
| ah09131:02 | SqV | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae | Annae |
| ah09131:03 | SqV | Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus | Annae |
| ah09131:04 | SqV | O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie | Annae |
| ah09131:05 | SqV | His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites | Annae |
| ah09131:06 | SqV | Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria | Annae |
| ah09131:07 | SqV | Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium | Annae |
| ah09140 | Sq | Deo regi confessorum psallat chorus angelorum (...) | |
| ah09142 | Sq | Corda sursum eleventur (...) | |
| ah09144 | Sq | Felix virgo Barbara ex stirpe regum genita (...) | |
| ah09154 | Sq | Laudes regis sempiterno festo chorus (...) | |
| ah09155 | Sq | Tuum mundo toti bavo sed presertim fit in harlem (...) | |
| ah09156 | Sq | Magna laudum ymnorumque promamus (...) | |
| ah09158 | Sq | Benedicti merita ut reboant (...) | |
| ah09159 | Sq | Benedicto psallat laetus iste coetus alleuia | Quem perfudit primo flore miro more lux divina | Puer signis floruit quia pure coluit creatorem | Vas quod casu fregerat prece munda reparat ad vigorem | Ad desertum evolat nudus crucem bajulat salvatoris | Ibi carnem macerat ibi pugnans superat vim ardoris | Dum sic Christo militat turmas fratrum excitat ad aeterna | Quibus dux ut patuit apta loca statuit ter quaterna | Eja pater pauperum per te noxas scelerum ignemque tartareum evadamus | Tuis fer auxilium ut post hoc exsilium tecum dei filium videamus | Ora pro tuorum statu filiorum in conspectu summi regis | Ut nos a peccatis mundet perpetratis et det esse dextrae gregis | Benedicti |
| ah09162 | Sq | Auge fidem plebs devota (...) | |
| ah09166 | Sq | Gaude caelum terra plaude (...) | |
| ah09167 | Sq | Dum caelestis figulus ut sui fidelibus (...) | |
| ah09171 | Sq | Iubar miri luminis sydus (...) | |
| ah09179 | Sq | Congaudentes jubilemus Christo regi gloriae (...) | |
| ah09183 | Sq | Promat verba cantionum (...) | |
| ah09184 | Sq | Gaude turma triumphalis turma pugne spiritalis (...) | |
| ah09185 | Sq | Pretiosa mors sanctorum in conspectu domini (...) | |
| ah09186 | Sq | Supere armonie (...) | |
| ah09188 | Sq | Salve virgo generosa sponsa Christi speciosa (...) | |
| ah09189 | Sq | Solennis erit dies et memorabilis ista. (...) | |
| ah09191 | Sq | O Elyzabeth regina tota mente columbma (...) | |
| ah09193 | Sq | Laetabunda exsultet ... Elisabeth (...) | |
| ah09195 | Sq | Stirps regalis proles regis (...) | |
| ah09197 | Sq | Gloriose martyr dei nos orantes respice (...) | |
| ah09202 | Sq | Psallat cum tripudio (...) | |
| ah09203 | Sq | Corde puro mente munda moduletur vox jucunda (...) | |
| ah09208 | Sq | Salve martyr gloriose passionis qui famose (...) | |
| ah09210 | Sq | Vite nostre pervia (...) | |
| ah09211 | Sq | Celi cives in colono totus orbis in patrono (...) | |
| ah09213 | Sq | Orbis totus gratulentur sub Francisco praelaetetur (...) | |
| ah09215 | Sq | Caput drachonis ultimum ultorem (...) | |
| ah09219 | Sq | Recolamus Georgii sancti festum (...) | |
| ah09220 | Sq | Ave stella (...) | |
| ah09223 | Sq | Gaudendum nobis suadent hujus diei festa (...) |
Pages
No search term provided.