Search chants
Displaying 32801 - 32850 of 61285
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a00177.5 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gloria mundi omnia cum domino dona redisse suo | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceani exit et intrat aquas | Armatur radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera caelum laeticiamque suam sidera clara probant | Lux gaudens vario fundit munusculam foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam reparat viridans frondea tecta nemus | Mirra salix abies corilus silex ulmus acernus Pandit quoque suis arbor amena comis | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomena suis adtemporat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva festum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata prece | Nobilitas anni mensium decus arma dierum horarum splendor scrupula puncta favent | Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Aequalis consors socius cum patre tocius qua sumpsit mundus principe principium | Qui genus humanum cernens mersisse profundum ut hominem eriperes es quoque factus homo | Haec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro que nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt inferni vincula legis expavitque chaos luminis ore primi | Repereunt tenebre Christi fulgore fugare et terre noctis pallea crassam cadunt | Solliciam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux reddiit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra regantur neu precium mundi vilia laxa premant | Indignum est cujus claudantur cuncta pugillo ut regat inclusum rupe necante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nichil est | Solve cathenatos inferni et carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum ad carcere mortis et de fauce lupis subtrahis agnus oves | Evomit ad sortem trepidam feda belva plebem et sequitur liber quo suus auctor abit | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Dom. Resurrectionis |
| a00177.6 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus ascendit victor ad alta poli | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta belliger ad caelos ampla trophea refera | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra beant | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de nivio gaudia pastor habet | Redditur hac felix consors mercede sacerdos qui dare vult domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile dei | Quos prius Eva nocens inferat hos mundo reddit ecclesiae pastus ubere lacte sui sinu| Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munera felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo niveus quasi more ferino messis habundantis horrea fruge reples | Immaculata ejus plebs haec vegetetur in ulnis atque eo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo |Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus ascendit victor ad alta poli | | Ascensio Domini |
| a00177.7 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua nova de acelo gratia fulsit humo | Spiritus ecce deus patri natoque coevus ignis adest specie desperulis hodie | Sentibus humanis infundit opes deitatis distribuens lucis mystica dona suis | Non cessat variis Christi magnalia linguis plebs bene docta loqui gentibus omnigenis | Laus tibi pneuma sacrum fons vite lux animarum omnia vivificans semper et irradians | Pax decus omne bonum dulcis concordia morum reple corda tuo munere mellifluum | Poscimus omnipotens terra mare sidera replens nos tibi purifica protege salvifica | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua nova de caelo gratia fulsit humo | Dom. Pentecostes |
| a00177.8 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua sponso sponsa jungitur ecclesia | Haec est aula dei pacis locus et requiei huic venient inopes ad Salomonis opes | Filius ille David qui vos sibi consociavit hac in matre domo et deus est et homo | Copula caelestis vos spiritualiter estis si servando fidem esse veletis idem | Urbs nova Jerusalem descendens spiritualem attulit ornatum lucis ab arce datum | Nunc fidei fructum sacro babtismate ductum dat rex justiciae caelitus ecclesiae | Firma David turris huc si pede perpete turris inveniens in ea pignora siderea | Haec est archa Noe credentibus auxiliatrix quae vehit ad portam quos vehit unda maris | Haec est stella Jacob per quem contendere caelum credenti populo dat bona vita polum | In Dedicatione Ecclesiae |
| a00177.9 | H | Christe salus mundi* | In tempore Paschae |
| a00178 | W | Erit enim magnus coram domino R. Et spiritu sancto replebitur | Vig. Joannis Bapt. |
| a00179 | A | Gloriosae virginis Mariae ortum dignissimum recolamus et sincero sermone nativitatem ejus celebremus ovanter | Nativitas Mariae |
| a00180 | A | Omnipotens deus maestorum consolatio laborantium fortitudo perveniant ad te praeces de quacumque tribulatione clamantium ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse Alleluia | |
| a00181 | W | Sancta dei genetrix virgo semper Maria R. Intercede pro nobis ad dominum deum nostrum | Conceptio Mariae |
| a00182 | A | Christe qui regnas in caelis et sedes ad dextram patris et habitas inter angelos et archangelos thronos dominationes et apostoli tui te laudant et martyres tui hymnum cantant et confessores in paradiso voces concordant et dicunt o beati omnes qui gloriam deo dicunt et habitant cum eo in pace quia omnes qui propter deum laboraverunt in terris illos perducit ad caelestia regna nos autem oportet te laudare et benedicere quia tu nos de terris ad caelos vocare dignatus es alleluia | |
| a00183 | A | Iniquitates nostras aufer a nobis pater omnipotens ut hoc templum tuo nomine in dedicatum puris mereamur mentibus introire sancta Maria cum istis omnibusque sanctis intercedentibus caelestes portas nobis dignare aperire Alleluia | |
| a00184 | A | Aufer a nobis domine iniquitates nostras ut mereamur puris mentibus introire ad sancta sanctorum miserere miserere miserere populo tuo quem redemisti Christe sanquine tuo ne in aeternum irascaris nobis exaudi exaudi exaudi domine preces nostras sancta Maria ora pro nobis kyrie eleison Christe eleison kyrie eleison | |
| a00185 | H | Ardua spes mundi solidator et inclyte caeli Christe exaudi nos propitius famulos | Virgo dei genetrix rutilans in honore perenni ora pro famulis sancta Maria tuis | Angele summe dei Michael miserere cito nostri adjuvet et Gabriel atque pius Raphael | Aspice nos omnes clemens Baptista Joannes Petreque cum Paulo nos lege doctilogo | Coetus apostolicus sit nobis fautor et omnis ac patriarcharum propheticusque chorus | Poscere nunc Stephanum studeamus carmine summum ut cum martyribus nos juvet intrepidus | Inclyte Laurenti qui flammas exsuperasti victor ab aethereo nunc miserere choro | Praesul Adalberte Christique cruoris aperte testis solve deo pro grege vota reo | Ut devota bono te plebs edocta patrono omne scelus fugiat atque superna petat | Nos pius exaudi paradisi gemma Georgi fundens pro famulis aurea vota tuis | Audi Thoma preces peccati comprime faeces cumque bonis caelis nos sociare velis | Splendide Silvester Gregori ac sancte magister nos quoque cum sociis ferte juvando polis | Tuque sacer domini superis conjuncte catervis rex Stephane populis auxiliare tuis | Virginitate vivens nobis Henrice praeceris peccati veniam summaque regna poli | Rexque Ladislae pro nobis omnibus ora ut deus aetheream nos ferat in patriam | O Benedicte pater monachorum Galleque frater cum reliquis sanctis nos refovete polis | Virgines flores Agnes Agathesque ferentes auxilio vestris jungite nos sociis | Innocuos pueros resonemus laude peractos qui modo nos pueros dant resonare melos | Omnes sancti nostrae succurrite vitae | Perque crucem sanctam salva nos Christe rogamus | Auxilioque tuo nobis miserere pusillis | Propitiare tuis famulis te Christe rogamus | Christe tuo imperio mortis nos solve periclis | Ira deque tua clemens nos eripe Christe | Nos peccatores audi te Christe rogamus | Ut pacem nobis dones te Christe rogamus | Crimen ut omne tuis purges te Christe rogamus | Aeris temperiem dones te Christe rogamus | Ut fruges terrae dones te Christe rogamus | Ut populum cunctum salves te Christe rogamus | Ecclesiamque tuam serves te Christe rogamus | Fili celsi throni nos audi te deprecamur | Agne dei patris nobis miserere pusillis | Christe exaudi nos o Kyrie ymon eleison | |
| a00185:01a | HV | Ardua spes mundi solidator et inclyte caeli | |
| a00185:01b | HV | Christe exaudi nos propitius famulos | In Letaniis |
| a00185:02 | HV | Virgo dei genetrix rutilans in honore perenni ora pro famulis sancta Maria tuis | In Letaniis |
| a00185:03 | HV | Angele summe dei Michael miserescito nostri adjuvet et Gabriel atque pius Raphael | In Letaniis |
| a00185:04 | HV | Aspice nos omnes clemens baptista Joannes Petreque cum Paulo nos rege doctilogo | In Letaniis |
| a00185:05 | HV | Coetus apostolicus sit nobis fautor et omnis ac patriarcharum propheticusque chorus | In Letaniis |
| a00185:06 | HV | Poscere nunc Stephanum studeamus carmine summum ut cum martyribus nos juvet intrepidus | In Letaniis |
| a00185:07 | HV | Inclyte Laurenti qui flammas exsuperasti victor ab aethereo nunc miserere choro | In Letaniis |
| a00185:08 | HV | Praesul Adalberte Christique cruoris aperte testis solve deo pro grege vota reo | In Letaniis |
| a00185:09 | HV | Ut devota bono te plebs edocta patrono omne scelus fugiat atque superna petat | In Letaniis |
| a00185:10 | HV | Nos pius exaudi paradisi gemma Georgi fundens pro famulis aurea vota tuis | In Letaniis |
| a00185:11 | HV | Audi Thoma preces peccati comprime faeces cumque bonis caelis nos sociare velis | In Letaniis |
| a00185:12 | HV | Splendide Silvester Gregori ac sancte magister nos quoque cum sociis ferte juvando polis | In Letaniis |
| a00185:13 | HV | Tuque sacer domini superis conjuncte catervis rex Stephane populis auxiliare tuis | In Letaniis |
| a00185:14 | HV | Virginitate vivens nobis Henrice praeceris peccati veniam summaque regna poli | In Letaniis |
| a00185:15 | HV | Rexque Ladislae pro nobis omnibus ora ut deus aetheream nos ferat in patriam | In Letaniis |
| a00185:16 | HV | O Benedicte pater monachorum Galleque frater cum reliquis sanctis nos refovete polis | In Letaniis |
| a00185:17 | HV | Virgineos flores Agnes Agathesque ferentes auxilio vestris addite nos sociis | In Letaniis |
| a00185:18 | HV | Innocuos pueros resonemus laude peractos qui modo nos pueros dant resonare melos | In Letaniis |
| a00185:19 | HV | Omnes o sancti nostrae succurrite vitae | In Letaniis |
| a00185:20 | HV | Perque crucem sanctam salva nos Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:21 | HV | Auxilioque tuo nobis miserere pusillis | In Letaniis |
| a00185:22 | HV | Propitiare tuis famulis te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:23 | HV | Christe tuo imperio mortis nos solve periclis | In Letaniis |
| a00185:24 | HV | Ira deque tua clemens nos eripe Christe | In Letaniis |
| a00185:25 | HV | Nos peccatores audi te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:26 | HV | Ut pacem nobis dones te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:27 | HV | Crimen ut omne tuis purges te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:28 | HV | Aurae ut temperiem dones te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:29 | HV | Ut fruges terrae dones te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:30 | HV | Ut populum cunctum salves te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:31 | HV | Ecclesiamque tuam firmes te Christe rogamus | In Letaniis |
| a00185:32 | HV | Fili celsithroni nos audi tete rogamus | In Letaniis |
| a00185:33 | HV | Agne dei patris nobis miserere pusillis | In Letaniis |
| a00185:34 | HV | Christe exaudi nos o Kyrie ymon eleison | In Letaniis |
| a00185:35 | HV | Maxime de Suevis superis conjuncte catervis sancte Otmare tuum laetifica populum | In Letaniis |
| a00187 | R | Assumens Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus in montem excelsum cum eis seorsum et ibi se transfigurans suae claritatis gloriam eis ostendit | Transfiguratio Dom. |
Pages
No search term provided.