Dominique Crochu | Cantus Index for Office and Mass

Dominique Crochu

Chants added by the contributor

Displaying 101 - 200 of 309 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created Fulltext source

a04912a

Adducentur in templum regis RSV Comm. unius Virginis 2 years 7 months ago

a04912

Afferentur regi virgines in exsultatione R Comm. unius Virginis 2 years 7 months ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 422

a04911

Vivo autem ego jam non ego vivit vero in me Christus ego enim stigmata domini Jesu in corde meo porto A Gertrudis 2 years 7 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1128

a04893

Requiem tibi dabit dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae A Theresiae a Jesu Infante Virginis 2 years 7 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Secunda pars, p. 262

a04892

Requiem tibi dabit dominus semper et implebit spendoribus animam tuam et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae A Theresiae a Jesu Infante Virginis 2 years 7 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Secunda pars, p. 262

a04891a

Et delectabitur super salutari suo RSV Theresiae a Jesu Infante Virginis 2 years 7 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Secuda pard pars, p. 262

a04891

Anima mea exsultabit in domino R Theresiae a Jesu Infante Virginis 2 years 7 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Secunda pars, p. 262

a04890

Luce divina rutilantis aulae sedibus virgo frueris secundans vota promisso refoves precantes Imbre rosarum | Sint rosae nobis fidei supernae lumen affulgens columenque rebus spes in adversis et amoris almi vivida virtus | Sint rosae nobis tuus ille fidens candor infantis domino paterno grata qui praebet vel acerba nostrae numine vitae | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus reboat in omni gloria mundo H Theresiae a Jesu Infante Virginis 2 years 7 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Secunda pars, p. 259

a04889

Luce divina rutilantis aulae sedibus virgo frueris secundans vota promisso refoves precantes Imbre rosarum | Sint rosae nobis fidei supernae lumen affulgens columenque rebus spes in adversis et amoris almi vivida virtus | Sint rosae nobis tuus ille fidens candor infantis domino paterno grata qui praebet vel acerba nostrae numine vitae | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus reboat in omni gloria mundo H Theresiae a Jesu Infante Virginis 2 years 7 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Secunda pars, p. 259

a04847a

Quoniam respexisti humilitatem meam V 2 years 7 months ago

a04847

Exsultabo et laetabor domine in misericordia tua R Theresiae a Jesu Infante Virginis 2 years 7 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Secunda pars, p. 258

a04791

Erumpet quasi mane lumen tuum et anteibit faciem tuam justitia tua et gloria Domini colliget te A Theresiae a Jesu Infante Virginis 2 years 7 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Secunda pars, p. 257

a04790

Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem quia ostendisti gratiam et fidem A Theresiae a Jesu Infante Virginis 2 years 7 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Secunda pars, p. 257

a04789

Eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui quia complacuit domino in te A Theresiae a Jesu Infante Virginis 2 years 7 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Secunda pars, p. 256

a04788

Dominus elegit te ut sis ei et faciat te in laudem et nomen et gloriam suam A Theresiae a Jesu Infante Virginis 2 years 7 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Secunda pars, p. 256

a04787

Benedicta tu a deo tuo quoniam in omni gente quae audierit nomen tuum magnificabitur super te deus Israel A Theresiae a Jesu Infante Virginis 2 years 7 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Secunda pars, p. 255

a04765

Non veni vocare justos sed peccatores ad paenitentiam A Matthaei 2 years 7 months ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 228

a04764

Non veni vocare justos sed peccatores ad paenitentiam A Matthaei 2 years 7 months ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 228

a04729

Vidit Jesus Levi sedentem ad telonium et ait illi sequere me A Matthaei 2 years 7 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Secunda pars, p. 238

a04725

Apostoli et martyris solemni cum laetitia Matthaei laudes resonet magnificas Ecclesia | Hic teloneum deserens statim secutus Dominum apostolus efficitur et praedicator hominum | Matthaeus largus exhibet magnum Christo convivium largissime reficiens regem pastorem omnium | O martyr atque apostole evangelista nobilis tecum fac omne in saeculum Christo canamus gloriam H Matthaei 2 years 7 months ago

a04644

Fortem piumque praesulum canamus omnes turbidas qui fluctuantis saeculi terris procellas expulit | Non sceptra concussus timet non imperantem feminam temploque clausis postibus arcet cruentum caesarem | Arcana sacrae paginae altus magister explicat divina pandens dogmata mira nitet facundia | Fide ciente spiritum praeclara fundit carmina fide coaequans martyres deprendit artus martyrum | Jam nunc furentem tartari lupum flagello submove scientiae nos lumine fove tuere jugiter | Sit Trinitati gloria quam te rogante prospere hymnis in aula caelica laudemus usque in saeculum H Andreae 2 years 7 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 473

a04643

Captator olim piscium jam nunc piscator hominum tuis Andrea retibus mundi nos rape fluctibus | Germanus Petri corpore nec mortis dispar ordine quos una caro genuit crux caelo fratres edidit | O germen venerabile o par corona gloriae ecclesiae patres pii crucis sunt aeque filii | Ad Jesum fratri praevius indexque vitae strenuus et nobis esto miseris beati dux itineris | Fratris comes egregius ecclesias impensius da caritate exercitas pastori Petro subditas | Vir Christo dilectissime amore fac nos currere ut laeti adepti patriam Deo canamus gloriam H Andreae 2 years 7 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 472

a03940

Beatus populus cujus dominus deus ejus A Sabbato per annum 2 years 8 months ago Antiphonale Romanum 1912, p. 178

a03939

Benedictus dominus susceptor meus et liberator meus A Sabbato per annum 2 years 8 months ago Antiphonale Romanum 1912, p. 177

a03694

Terrena cessent organa cor aestuans Caeciliae caeleste fundit canticum deoque totum jubilat | Dum nuptiali nobilis domus resultat gaudio haec sola tristis candido gemit columba pectore | O Christe mi dulcissime cui me sacravit caritas serva pudoris integram averte labem corpore | Ovis leonem sedula agnum facit mitissimum hic fonte lotus mystico caelo repente militat | Solvit Tiburtium soror erroris a caligine factoque fratris asseclae ad astra pandit semitam | Seges per illam plurima superna replet horrea verbo potens fit particeps apostolorum gloriae | Delapsus arce siderum illam tuetur angelus ros aeque mixtae liliis ambire crines gestiunt | Sertum rubens et candidum Affertur una conjugi quem castitatis aemulum caelestis ardor efficit | Te sponse Jesu virginum beata laudent agmina patrique cum paraclito par sit per aevum gloria H Caeciliae 2 years 8 months ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 1240

a03693

Gertrudis arca numinis sponsoque juncta virginum da nuptialis pangere castos amores foederis | Quadrima Christo nubilis in claustra prompte convolas spretoque nutricis sinu sponsi requiris oscula | Candentis instar lilii odore mulces sidera et virginali caelitum regem decore pertrahis | Qui vivit in sinu patris cinctus perenni gloria amanter ut sponsus tua recumbit inter ubera | Amore Christum vulneras hic te vicissim vulnerat tuoque cordi propria inurit alte stigmata | O singularis caritas et mira commutatio hic corde respirat tuo tu vivis hujus spiritu | Te sponse Jesu virginum beata laudent agmina patri simul paraclito par sit per aevum gloria H Gertrudis 2 years 8 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1129

a03680

Egredimini et videte filiae Sion Gertrudem in diademate quo coronavit illam Christus in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis ejus A Gertrudis 2 years 8 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1130

a03679

Dilectae animam e carcere corporis exeuntem accepit Christus in ulnas suas et cor suum illi amanter aperuit A Gertrudis 2 years 8 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1136

a03678

Beatae Gertrudis verba divini erant amoris jacula lampades ejus lampades ignis atque flammarum A Gertrudis 2 years 8 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1135

a03677

Loquebatur Christus ad dilectam Gertrudem facie ad faciem sicut solet loqui homo ad amicum suum A Gertrudis 2 years 8 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1135

a03676

Casta columba nidificans in caverna maceriae sacri lateris Jesu Christi mel suavissimum de petra sugebat A Gertrudis 2 years 8 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1135

a03675

O dignissima Christi sponsa quam lux prophetiae illustravit zelus apostolicus inflammavit laurea virginum coronavit divini amoris incendium consummavit A Gertrudis 2 years 8 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1133

a03674

Ad sacros virgo thalamos anhelans nuptias caelo celebrare gestit et piis votis nimium morantem provocat horam | Aegra cum languet manifestus astat caelitum turma comitante Christus atque divini recreat jacentem lumine vultus | Surge conclamat soror atque sponsa en tibi pando penetrale cordis ut triumphali reserata scandas sidera curru | Ista vox omnes penetrat medullas atque compages animi resolvit spiritus liber volat in reclusa viscera Christi | Regios Agni thalamos petentem jubilans stipat superum corona atque complexus et amica cantat oscula Sponsi | Virginum Sponsum superumque regem virginum sanctae celebrent choreae et sacram supplex Triadem per aevum orbis adoret H Gertrudis 2 years 8 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1132

a03673

Ancilla fidelis et sponsa electa intravit in cor et gaudium domini sui cujus amore languebat A Gertrudis 2 years 8 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1132

a03672

Habuit Gertrudis potestatem claudere caelum nubibus et aperire portas ejus quia lingua ejus clavis caeli facta est A Gertrudis 2 years 8 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1131

a03663

Lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui dicit dominus A Gertrudis 2 years 8 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1130

a03662

Mira nocturnis modulante lingua gesta Gertrudis celebremus horis quae sacris instans precibus peregit tempora noctis | Illius votis deus obsecundans mox repentinas pluvias profudit moxque suspensos gravidis coercet nubibus imbres | Arva jam dudum glacie rigebant corde cum mœsto miserans colonos fervidis virgo lacrimis resolvit frigora brumae | Ne seges largo vitietur imbre sedulis caelum precibus serenat et graves laesi gemebunda placat numinis iras | Igneis mentes penetrat sagittis languidis confert animis medelam atque succendit scelerata castis pectora flammis | Virginum sponsum superumque regem virginum sanctae celebrent choreae et sacram supplex triadem per aevum orbis adoret H Gertrudis 2 years 8 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 596

a03523

Unum et verum in trinitate deum praedicantes multis afflicti suppliciis ejus se famulos magna confessionis voce pronuntiant A Dionysii 2 years 9 months ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 1165

a03522

Fortem fidelem militem caeli secutum principem Dionysium martyrem plebs corde voce personet | Clemente Roma praesule ab urbe missus adfuit verbi superni seminis ut fructus esset Galliae | Opus sacratum construit Fidem docet baptismatis sed audientum caecitas munus repellit seminis | Instante sacro antistite errore plebem solvere dum spem salutis ingerit tormenta mortis incidit | Correptus a gentilibus pro Christo colla tradidit dilectionem pectoris cervice caesa prodidit | Magnus sacerdos qui dabat templi sacrata munera fuso beato sanguine est factus ipse victima | Felix pio de vulnere quae pœna palmam praebuit qui morte mortem conteris caelum tenes cum sociis | Gloria sit deo patri gloria unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula H Dionysii 2 years 9 months ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 1164

a03521

Beata mater et intacta virgo gloriosa regina mundi sentiant omnes tuum juvamen quicumque celebrant tuam sacratissimi rosarii solemnitatem A 2 years 9 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1080

a03520

Viderunt eam filiae Sion vernantem in floribus rosarum et beatissimam praedicaverunt A BMV a Rosario 2 years 9 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1073

a03519

Virgo potens sicut turris David mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium A BMV a Rosario 2 years 9 months ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 1072

a03518

Quae est ista speciosa sicut columba quasi rosa plantata super rivos aquarum A BMV a Rosario 2 years 9 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1072

a03517

Solemnitatem hodiernam sacratissimi rosarii genitricis dei Mariae devote celebremus ut ipsa pro nobis intercedat ad dominum Jesum Christum A BMV a Rosario 2 years 9 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1078

a03516

Jam morte victor obruta ab inferis Christus redit fractisque culpae vinculis caeli recludit limina | Visus satis mortalibus ascendit ad caelestia dextraeque patris assidet consors paternae gloriae | Quem jam suis promiserat sanctum daturus spiritum linguis amoris igneis maestis alumnis impluit | Soluta carnis pondere Ad astra virgo tollitur excepta caeli jubilo et angelorum canticis | Bis sena cingunt sidera almae parentis verticem throno propinqua filii cunctis creatis imperat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula H BMV a Rosario 2 years 9 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1077

a03515

Exaltata est virgo Maria super choros angelorum et in capite ejus corona stellarum duodecim alleluia A BMV a Rosario 2 years 9 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1076

a03514

Caelestis aulae nuntius arcana pandens numinis plenam salutat gratia dei parentem virginem | Virgo propinquam sanguine matrem Joannis visitat qui clausus alvo gestiens adesse Christum nuntiat | Verbum quod ante saecula e mente patris prodiit e matris alvo virginis mortalis infans nascitur | Templo puellus sistitur legique paret legifer hic se redemptor paupere pretio redemptus immolat | Quem jam dolebat perditum mox laeta mater invenit ignota doctis mentibus edisserentem filium | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula H BMV a Rosario 2 years 9 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1074

a03513

Laetare virgo mater alleluia surrexit Christus de sepulcro alleluia A BMV a Rosario 2 years 9 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1075

a03512

Solemnitatem rosarii virginis Mariae celebremus Christum ejus filium adoremus dominum I BMV a Rosario 2 years 9 months ago Liber Responsorialis 1895, p. 448

a03507

Orbis patrator optime qui quidquid est potentia magna creasti nec regis minore providentia | Adesto supplicantium tibi reorum coetui lucisque sub crepusculum lucem novam da mentibus | Tuusque nobis angelus signatus ad custodiam hic adsit a contagio qui criminum nos protegat | Serpentis nobis aemuli calumnias exterminet ne rete fraudulentiae incauta nectat pectora | Metum propellat hostium nostris procul de finibus pacem procuret civium fugetque pestilentiam | Deo patri sit gloria qui quos redemit filius et sanctus unxit spiritus per angelos custodiat H Angeli Custodis 2 years 9 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1069

a03506

Vincentius orphanorum pater pauperes Sion saturavit panibus et sacerdotes induit salutari A Vincentii a Paulo Confessoris 2 years 9 months ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 1047

a03505

Vincentius evangelizavit pauperibus fuit oculus caeco et pes claudo omnibus omnia factus A Vincentii a Paulo Confessoris 2 years 9 months ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 1048

a03501

Sponsa Christi Hildegardis doctrinae salutaris lampade sanctam illuminavit ecclesiam A 2 years 9 months ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 1132 (in festo S. Hildegardis)

a03485

Dulce lignum* (alleluia alleluia alleluia) I Inventio Crucis 2 years 9 months ago F-Pn lat 17296, fo.154r

a03483

O rex optime sanctae crucis signo praefulgens coronae domini cultor devotissime gloria et honore coronaris in caelum A Ludovici 2 years 10 months ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 1103

a03482

Ludovicus servus Christi plebis deliciae nutritius pauperum fide vincit mundum et gloriam ejus A Ludovici 2 years 10 months ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 1103

a03481

Te sancte rursus Ludovice proelia divina poscunt tu crucis clavum tenens speique sacras anchora fundans rates moves tyrannis bella Christo militas | Vincis cadendo mors tibi victoriam aufert et addit corpus hic palmae tegunt nondum sepultum sed triumpho nobili caelum paratur et coronis sidera | Tuus paternae redditus terrae cinis regnum tuetur dum throno praesens dei aeterna regnans pascis inter lilia favensque blando nostra cernis lumine | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernans omnia per cuncta regnat saeculorum saecula H Ludovici 2 years 10 months ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 1102

a03480

Rex summe regum qui potenti numine quo sunt creata regna nutu dividis dum thure fumant templa voce personant audi profusas regis in laudem preces | Nascens in ipsa Ludovicus purpura sceptris avitis parvus admovet manus piaeque ductu matris ignarus mali servire Christo discit antequam regat | Justi severus cultor urbes legibus amore cives continens hostes metu pietate caelum flectit aras excitat deoque templa tecta nudis erigit | Mox christiani serus ultor sanguinis emensus aequor inque littus barbarum vexilla pandens urget armis impios unoque vitam pro deo paciscitur | Sit Trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernans omnia per cuncta regnat saeculorum saecula H Ludovici 2 years 10 months ago Hymni de tempore et de Sanctis in Congregatione Gallica, Solesmis 1885, p. 196

a03474

Lacte quondam profluentes ite montes vos procul ite colles fusa quondam unde mellis flumina Israel jactare late manna priscum desine | Ecce cujus corde sudant cujus ore profluunt dulciores lacte fontes mellis amnes aemuli ore tanto corde tanto manna nullum dulcius | Quaeris unde duxit ortum tanta lactis copia unde favus unde prompta tanta mellis suavitas unde tantum manna fluxit unde tot dulcedines | Lactis imbres virgo fudit caelitus puerpera mellis amnes os leonis excitavit mortui manna sylvae caelitumque solitudo proxima | Doctor o Bernarde tantis aucte caeli dotibus lactis hujus mellis hujus funde rores desuper funde stillas pleniore jam potitus gurgite | Summa summo laus parenti summa laus et filio par tibi sit sancte manans ex utroque spiritus ut fuit nunc et per aevum compar semper gloria H Bernardi 2 years 10 months ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 1098

a03473

Beata Radegundis Helenae pietatem aemulata crucem domini concupivit et salutis humanae pignus ad Occidentis plagas transmisit A Radegundis 2 years 10 months ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 1087

a03400

Jam suae Christus hospitae dule parat convivium dum Marthae bene meritae caeleste confert gaudium | Quam ubertim inebriat de se pascit et satiat pro choro discumbentium sanctorum dans consortium | Divinitatis glorias Christi cernens quem paverat beatas agit gratias quod eam sic remunerat | O mira dei largitas quae centuplum repraemiat o ingens liberalitas quae mercedem sic ampliat | Christo Martha obsequitur intenta ministerio sed hanc Christus prosequitur aeternitatis bravio | Illi sit laus et gloria qui est sanctorum praemium qui Marthae per suffragium det nobis caeli solium H Marthae 2 years 10 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale ad Matutinum, Prima pars, p. 126

a03399

O Maria Magdalenae dum adhuc essent tenebrae festinas Christum quaerere cum amor nescit cedere | Quem dum fleret in hortulo summo mane diluculo cum ceteris apostolis prima videre meruit | Gavisa viso domino gressu festinans concito apostolos aggreditur quos his verbis alloquitur| Do vobis nova gaudia rex qui creavit omnia sua magna potentia resurrexit alleluia | Sit genitori domino et ejus unigenito cum spiritu paraclito gloria laus atque honor H Mariae Magdalenae 2 years 10 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale ad Matutinum, Prima pars, p. 116

a03398

Nardo Maria pistico unxit beatos domini pedes rigando lacrimis et detergendo crinibus | Honor decus imperium sit trinitati unicae patri nato paraclito per infinita saecula H Mariae Magdalenae 2 years 10 months ago Ex libello monasterii Jocensis

a03397

Quidquid antiqui cecinere vates quidquid aeternae monimenta legis continet nobis celebranda summi vita monarchae | Extulit Moysen pietas benignum inclytum proles Abraham decorat Isaac sponsae decus et severi jussa parentis | Ipse virtutum cumulis onustus celsior nostri patriarcha coetus Isaac Moysen Abraham sub uno pectore clausit | Ipse quos mundi rapuit procellis hic pius flatu statuat secundo pax ubi nullo requiesque gliscit mixta pavore | Gloria Patri genitaeque proli et tibi compar utriusque semper spiritus alme deus unus omni tempore saecli H Transl. Benedicti 2 years 10 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 556

a03395

Hi sacerdotes domini sacrati consecratores domini fideles atque pastores populi fuere impigro amore | Namque susceptae benedictionis dona servantes studuere lumbos fortiter cincti manibus coruscas ferre lucernas | Sicque suspensi vigilesque quando januam pulsans Dominus veniret obviaverunt properanti alacres pandere limen | Gloriae summum decus atque laudis rex tibi regum deitas perennis quicquid est rerum celebret per omne tempus et aevum H Cyrilli et Methodii Pont., Conf. 2 years 10 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 296

a03394

Rector aeterni metuende saecli auctor et summae bonitatis ipse quas tibi laudes ferimus canentes accipe clemens | Festa quae sanctis colimus tropaeis nomen beati sonant Benedicti cujus optandis meritis creator illa dicasti | Qui patrum normas imitando sacras victor in duro validus duello hostis atrocis rabiem subegit belliger audax | Sit salus illi decus atque virtus qui supra caeli residens cacumen totius mundi machinam gubernat trinus et unus H 2 years 10 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 555

a03393

Hymnis angelicis ora resolvimus dum terrena fluunt nocte silentia caelestes modulos virgo Scholastica puris mentibus imperat | Gentis Nursiadum stemmate nobilis agni virgineo foedere clarior sponsi perpetuis fragrat odoribus cordis vulnere pulchrior | Fervens innocuis pascitur ignibus et majora petit pabula caritas ut frater superum gaudia disserat virgo fortior impetrat | O noctis placidae dulcia tempora quae caeli dapibus pectus inebriant dum pandit cupidis sermo vicarius Jesu numen amabile | Cordis vera quies inclyta trinitas quae vultus satias lumine caelites sit te dulce loqui dulcius assequi et per saecula perfrui H Scholasticae 2 years 10 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 548

a03392

Legis sacratae sanctis caeremoniis subjectus omnis calamo mosaico dignatur esse qui regit perfulgidos in arce patris ordines angelicos caelumque terram fundavit ac maria | Mater beata carnis sub velamine deum ferebat umeris castissimis dulcia strictis oscula sub labiis deique veri hominisque impresserat ori jubente quo sunt cuncta condita | Hic lumen ardens gentium in oculis gloria plebis Israelis germinis positus hic est in ruinam scandali et in salutem populorum omnium donec secreta revelentur cordium | Gloria patri per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula H Purificatio Mariae 2 years 10 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 345

a03391

Insigne Francorum jubar qui Clodovaeum principem tuis piasti fontibus te nunc Remigi pangimus | Gens Franca mortales deos te praedicante respuit monstrante te caeli viam uni deo se consecrat | Natalis augusto die quo Christus astris prodiit infers nova victoria castris dei tot milites | Mitis sicamber verticem cervice flexa dejicit quod tradidit flammis colit et quod colebat abjicit | altissimo per te deo grates perennes solvimus qui nos tuis laboribus verbisque collustrat fide | Deo patri sit gloria par filio par flamini quo dante regnum Galliae suscepit antiquam fidem H Remigii 2 years 10 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 543

a03390

Haec femina laudabilis et honorata meritis ut sanctis pollet moribus triumphat sic cum angelis | Ex corde devotissimo orans deum cum lacrimis vigiliis jejuniis haerebat haec assiduis | Contemnens mundi gloriam ac mente semper integra perfectam post justitiam migravit super sidera | Quae sanctitatis actibus sua ditavit limina laetatur nunc perpetuis caelestis aedis praemiis | Laus uni ac trino domino qui nos ejus precatibus peracto vitae termino conjungat caeli civibus H 2 years 10 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 318

a03388

Aptata virgo lampade ad nuptias ingressa es aeterni regis gloriae quem laudant turbae caelicae | Grata conviva superis caelesti sponso jungeris amplexi casti foederis pudoris dives meritis | Normam vivendi instrue nos prece tua confove possimus ut resistere hostis nostri versutiae | Exemplar vitae virginum Maria roget filium ut ejus adiutorium nos juvet per exsilium | Sit Deitati gloria per infinita saecula pro virginis victoria qua gaudet caeli curia H 2 years 10 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 308

a03389

Aptata virgo lampade ad nuptias ingressa es aeterni regis gloriae quem laudant turbae caelicae | Grata conviva superis caelesti sponso jungeris amplexi casti foederis pudoris dives meritis | Normam vivendi instrue nos prece tua confove possimus ut resistere hostis nostri versutiae | Exemplar vitae virginum Maria roget filium ut ejus adiutorium nos juvet per exsilium | Sit Deitati gloria per infinita saecula pro virginis victoria qua gaudet caeli curia H 2 years 10 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 308

a03387

O Christe flos convallium te laudibus extollimus quod hanc ornasti virginem palmis quoque martýrii | Haec prudens fortis sapiens fidem professa libere pro te dira supplicia excepit imperterrita | Sic spreto mundi principe tuo ditata munere cruento parta proelio aeterna tulit praemia | Hujus redemptor meritis nos pius adde socios ut mente pura fructibus tui fruamur sanguinis | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula H 2 years 10 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 282

a03386

Edocet subditos verbis et actibus se donans specimen bonorum omnibus dirus ad scelera misericorditer utrumque temperans fit aequus arbiter | Ut prudens medicus perungit languida quae salus abicit praecidit putrida non illum extulit sedes superior qui mente permanet cunctis inferior | Magister mitium pater humilium locat hunc humilem loco sublimium ex dono spiritus augetur sanctitas legis perfectio non deest caritas | Aluntur pauperes mente promptissima quae dentur dat deus manu largissima vestitur nuditas Christi vel pauperum accrescit cumulus bonorum operum | Marthae sollicitus implet officium audit cum Maria Christi colloquium lugi silentio iungitur lectio nec deest lacrymis fervens oratio | Cunctorum dominans omnipotentia tu qui sede poli conspicis omnia laudantibus tibi profer auxilium et aurem praebeas votis precantium H Comm. plurimorum Confessorum non Pontificum TP 2 years 10 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale ad Matutinum, Prima pars, p. 23

a03385

Existimo omnia detrimentum nesse propter eminentem scientiam Jesu Christi A Ignatii 2 years 10 months ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 160

a03384

Deum verum et hominem Martha recepit hospita o felix quae promeruit habere tantum hospitem | Qui fratrem suum Lazarum commotus suis precibus quatriduanum foetidum suscitavit a mortuis | Nos a peccatis suscitet per preces hujus virginis et nos in terris hospites in caelis cives faciat | Praestet hoc pater optimus per Jesum Christum filium qui secum in perpetuum regnat cum sancto spiritu H Marthae 2 years 10 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Prima pars, p. 387

a03383

Jesu lumen de lumine deus de deo veniens carmen sumpsit de virgine et verus homo factus est | Deinde conversatus est in terris cum hominibus se videns credens diligens Martha recepit hospitem | Soror ad pedes domini sermones ejus audiens et Martha erat satagens ad frequens ministerium | Ambae placentes domino utraque vitam redolent activam Martha denotat contemplativam reliqua | Sic nostra fiat actio ne cadat contemplatio ut sustentemur victibus et placeamus Domino | Praestet hoc Pater optimus per Jesum Christum filium qui secum in perpetuum regnat cum sancto spiritu H Marii, Marthae 2 years 10 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Prima pars, p. 382

a03382

Quicumque voluerit inter vos major fieri sit vester minister et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus A Jacobi 2 years 10 months ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 154

a03381

Solemne nobis gaudium reduxit ordo temporum quo per beatum Jacobum lustratur plebs fidelium | Hic evocante gratia liquit patrem et retia et est secutus dominum piscator factus hominum | Hunc claritatis visio sancta transfiguratio cum se tribus exhibuit unum de tribus habuit | Hunc et testem agoniae fons assumpsit clementiae quando filius hominis sudavit guttas Sanguinis | Hic per Herodis gladium vitae percurrens stadium et muneratus bravio caeli sedet in solio | Regi superno gloria qui Verbo fecit omnia quem videre cum gratia mereamur in gloria H Jacobi 2 years 10 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Prima pars, p. 137

a03380

Occidit Herodes Jacobum fratrem Joannis gladio A Jacobi 2 years 10 months ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 153

a03379

Assumpto Jesus Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse A Jacobi 2 years 10 months ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 153

004607.1

Relictis igitur retibus et navi quorum usu vivebant secuti sunt redemptorem mundi A Jacobi 2 years 10 months ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 152

002464.1

Dum perambularet dominus supra mare Galilaeae vidit Jacobum et Joannem et vocavit eos A Jacobi 2 years 10 months ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 152

a03373

Ego dominus sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in justitia et judicio et in misericordia et miserationibus et sponsabo te mihi in fide A Birgittae 2 years 10 months ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 463

a03370

Magdalae sidus mulier beata te pio cultu veneramur omnes quam sibi Christus sociavit arcti foedere amoris | Cum tibi illius patefit potestas daemonum vires abigens tremenda tu fide gaudes potiore necti grata medenti | Haeret hinc urgens tibi caritatis vis ut insistas pedibus magistri fervidis illum comitata semper sedula curis | Tuque comploras dominum crucique impetu flagrans pietatis astas membra tu terges studiosa et ungis danda sepulcro | Quos amor Christi peperit triumphis nos fac adjungi socios per aevum atque dilecto simul affluenter Pangere laudes H Mariae Magdalenae 2 years 10 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 399

a03369

Aurora surgit lucida Christi triumphos afferens cum corpus ejus visere Maria vis et ungere | Anhela curris angelus at ecce laetus praedocet mortis refractis postibus redisse quem desideras | Sed te manet jucundius intacti amoris praemium cum voce pulsans vilicum tuum magistrum conspicis | Quae cum dolenti virgine haesisti acerbo stipiti tu prima vivi ab inferis es testis atque nuntia | O flos venuste Magdalae o Christi amore saucia tu caritatis ignibus fac nostra corda ferveant | Da Christe tantae servulae dilectionem persequi et nos tu in caelestibus tibi canamus gloriam H Mariae Magdalenae 2 years 10 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 398

a03365

Claris conjubila Gallia laudibus laeteris Benedicti patris ossibus felix quae gremio condita proprio servas membra celebria | Miris Italia fulserat actibus gallos irradiat corpore mortuus signis ad tumulum crebrius emicat illustrans patriam novam | Hinc vatum veterum facta resuscitat morti quod libuit mortuus imperat exstinctum propriis ossibus excitat o quam mira potentia| Jam caelo residens o pater optime divinis famulos imbue regulis angustum per iter scandere largiens dona regna perennia | Cunctorum dominans omnipotentia tu qui sede poli conspicis omnia psallentum placide suscipe cantica votis voce precantia H Benedicti 2 years 10 months ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 1035

a01134.1

Jam bone pastor Petre clemens accipe vota precantum et peccati vincula resolve tibi potestate tradita qua cunctis caelum verbo claudis aperis | Doctor egregie Paule mores instrue et pente polum nos transferre satage donec perfectum largiatur plenius evacuato quod ex parte gerimus | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate cui manet imperium ex tunc et modo per aeterna saecula H Petri, Pauli 2 years 10 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 936

a03339

Laudibus cives resonent canoris templa solemnes modulentur hymnos hac die summi Benedictus arcem scandit Olympi | Ille florentes peragebat annos cum puer dulcis patriae penates liquit et solus latuit silenti conditus antro | Inter urticas rigidosque sentes vicit altricem scelerum juventam inde conscripsit documenta vitae pulchra beatae | Aeream turpis clarii figuram et nemus stravit veneri dicatum atque baptistae posuit sacrato monte sacellum | Jamque felici residens Olympo inter ardentes seraphim catervas spectat et dulci reficit clientum corda liquore | Gloria patri genitaeque proli et tibi comprar utriusque semper spiritus alme deus unus omni tempore saecli H Transl. Benedicti 2 years 10 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 848

a03330

Inter aeternas superum coronas quas sacro partas retinent agone emicas celsis meritis coruscus o Benedicte | Sancta te compsit puerum senectus nil sibi de te rapuit voluptas aruit mundi tibi flos ad alta mente levato | Hinc fuga lapsus patriam parentes deseris fervens nemorum colonus edomas carnem subigisque Christo tortor acerbus | Ne diu tutus latebras foveres signa te produnt operum piorum spargitur felix celeri per orbem fama volatu | Gloria patri genitaeque proli et tibi compar utriusque semper spiritus alme deus unus omni tempore saecli H Transl. Benedicti 2 years 10 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 854

a03322

Constituit eum dominum domus suae R Josephi 2 years 10 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 843

a03323

Constituit eum dominum domus suae R Josephi 2 years 10 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 843

a03324

Constituit eum dominum domus suae R Josephi 2 years 10 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 843

a03313a

Qui custos est domini sui glorificatur V Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. 2 years 10 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1194

a03313

Fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam suam amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum R Josephi 2 years 10 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1193

a03312

Modo ego patior quod patior illic autem alius erit in me qui patietur pro me quia et ego pro illo passura sum A Vibiae Perpetuae, Felicitatis 2 years 10 months ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 858

a03311

Beatus Christi famulus sanctus Petrus apostolus insignis ac praecipuus Christi amore agnitus | In sede quoque optima sedit post Antiochiam Romae ubi ditissimae nobilitatis gratia | Cui ponti juxta litora Christi occurrit gratia mox ebrius in spiritu corde reliquit saeculum | Hujus sacrata gressibus umbra daretur temporis contactus quoque languidis mox faciebat prospera | Elegit crucis tropaeum ascendere post magistrum cujus doctrina et gratia refulget in ecclesia | Gloria tibi domine gloria unigenite una cum sancto spiritu in sempiterna saecula H Cathedra Petri 2 years 10 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Prima pars, p. 226

a03310

Petrus beatus catenarum laqueos Christo jubente rupit mirabiliter custos ovilis et doctor ecclesiae pastorque gregis conservator ovium arcet luporum truculentam rabiem | Quodcumque vinclis super terram strinxeris erit in astris religatum fortiter et quod resolvis in terris arbitrio erit solutum super caeli radium in fine mundi judex eris saeculi | Gloria patri per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula H Cathedra Petri 2 years 10 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 351

a03309

O quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona dicentium Sion regnabit deus tuus A Cyrilli et Methodii Pont., Conf. 2 years 10 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Prima pars, p. 215

a03308

Christe rex splendor gloriae laudes referimus tibi qui profluo miraculo sanctorum ornas atrium | Qui in pace ecclesiae florentes more lilii praedicaverunt populum ut replerent paradisum | Sumentes arma bellica contra hostis nequitiam scutum fidei gladium spiritus pugnant fortiter | In quorum ore deus est in quorum corde christus est in quorum mente pietas justitia et veritas | Orti de faece pulveris pro bonis suis meritis similes facti angelis fruuntur claris gaudiis | Te nunc oramus domine eorum nos munimine ab omni malo protege et vitam nobis tribue | Deo patri sit gloria eiusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum H Cyrilli et Methodii Pont., Conf. 2 years 10 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Prima pars, p. 207

Pages