Jan Kolacek

Jan Koláček
Charles University in Prague
9 years 3 months

Chants added by the contributor

Displaying 101 - 200 of 1678
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast Post date
ah55244 Sq Mundi decor mundi forma (...) 9 years 1 month ago
ah55245 Sq Ave martha gloriosa celi iubar mundi rosa (...) 9 years 1 month ago
ah55031 Sq Rex Salomon fecit templum quorum instar et exemplum Christus et ecclesia | Hujus hic est imperator fundamentum et fundator mediante gratia | Quadri templi fundamenta marmora sunt instrumenta parietum paria | Candens flos est castitatis lapis quadrus in praelatis virtus et constantia | Longitudo latitudo templique sublimitas | Intellecta fide recta sunt fides spes caritas | Sed tres partes sunt in templo trinitatis sub exemplo ima summa media | Prima signat vivos cunctos et secunda jam defunctos redivivos tertia | Sexagenos quaeque per se et ter partes universae habent lati cubitos | Harum trium tres conventus trinitati dant contentus unitati debitos | Templi cultus extat multus cinnamomus odor domus myrrah stractis cassia | Quae honorum decus morum atque bonos precum sonos sunt significantia | In hac casa cuncta vasa sunt ex auro de thesauro praeelecto penitus | Nam magistros et ministros decet doctos et excoctos igne sancti spiritus | Sic ex bonis Salomonis quae rex David praeparavit fiunt aedificia | Sed in lignis rex insignis juvit Tyri cujus viri tractant artificia | Nam ex gente Judaeisque sicut templum ab utrisque conditur ecclesia | Christe qui hanc et hos unus lapis huic et his communis tibi laus et gloria In Dedicatione Ecclesiae 9 years 1 month ago
ah55032 Sq Jerusalem et Sion filiae coetus omnis fidelis curiae melos pangat jugis laetitiae alleluia | Christus enim desponsat hodie matrem nostram norma justitiae quam de lacu traxit miseriae ecclesiam | In spiritus sancti clementia sponsa sponsi laetatur gratia a reginis laudum cum gloria felix dicta | Dos ut datur crescit laetitia quae dos quanta triplex potentia tangens caelum terras et stygia justitia | Mira loquor sed sana credere foederatum tam largo munere de proprio produxit latere deus homo | Formaretur ut sic ecclesia figuratur in pari gloria Adae costis formata femina hostis Eva | Eva fuit noverca posteris haec est mater electi generis vitae portus asylum miseris et tutela | Pulchra potens partu mirabilis ut luna sol fulget spectabilis plus acie multo terribilis ordinata | Multiplex est singularis una generalis et individua omnis aevi sexus simul una parit turmas | Haec signata Jordanis fluctibus haec quae venit a terrae finibus scientiam audire comminus Salomonis | Sic typicis descripta sensibus nuptiarum induta vestibus caeli praestet hodie civibus Christo juncta | O sollemnis festum laetitiae quo unitur Christus ecclesiae in quo nostrae salutis nuptiae celebrantur | Coetus felix dulce convivium lapsis ibi datur solacium desperatis offertur spatium respirandi | Justis inde solvuntur praemia angelorum novantur gaudia lata nimis quos facit gratia caritatis | Ab aeterno fons sapientiae intuitu solius gratiae sic praevidit in rerum serie haec futura | Christus ergo nos suis nuptiis recreatos veris deliciis interesse faciat gaudiis electorum In Dedicatione Ecclesiae 9 years 1 month ago
ah55033 Sq Sancte Sion assunt encaenia | Desponsatur praesens ecclesia | Stans amicta virtutum gloria | Passim sonant organa dulcia | Rorant caeli misericordia | Pluunt nubes stillat justitia | Sponsus adest natus ex Maria | Sanans mundum indulta venia | Jungit sibi Christus ecclesiam | Septiformem dat ei gratiam | Sacramenta fiunt paschalia | Proponuntur vitae cibaria | Ad has agni caelestis nuptias | Vocat servos pater familias | Adest Abel fert innocentiam | Intrat Noe portat justitiam | Melchisedech pro sacerdotio benedicens sedet in medio | Hic Abrahae fidei veritas spes Isaac et Jacob caritas | Stat Moyses cornuta facie | Solem tenens triumphat Josue | Puer David trucidat Goliam | Rex psalmorum pangit melodiam | Simul astant lex et prophetia | Confirmata per evangelia | Foederantur terris caelestia | Complet deus omnibus omnia In Dedicatione Ecclesiae 9 years 1 month ago
ah55034 Sq Ierusalem urbs beata domus deo dedicata (...) 9 years 1 month ago
ah55037 Sq Supernae matris gaudia repraesentet ecclesia | Dum festa colit annua suspiret ad perpetua | In hac valle miseriae mater succurrat filiae | Hic caelestes excubiae nobiscum stent in acie | Mundus caro daemonia diversa movent proelia | Incursu tot phantasmatum turbatur cordis sabbatum | Dies festos cognatio simul haec habet odio | Certatque pari foedere pacem de terra tollere | Confusa sunt hic omnia spes metus maeror gaudium | Vix hora vel dimidia fit in caelo silentium | Quam felix illa civitas in qua jugis sollemnitas | Et quam jucunda curia quae curae prorsus nescia | Nec languor hic senium nec fraus nec terror hostium | Sed una vox laetantium et unus ardor cordium | Illic cives angelici sub jerarchia triplici | Trinae gaudent et simplici se monarchiae subici | Mirantur nec deficiunt in illum quem prospiciunt | Fruuntur nec fastidiunt quo frui magis sitiunt | Illic patres dispositi pro dignitate meriti | Semota jam caligine lumen vident in lumine | Hi sancti quorum hodie celebrantur sollemnia | Jam revelata facie regem cernunt in gloria | Illic regina virginum transcendens culmen ordinum | Excuset apud dominum nostrorum lapsus criminum | Nos ad sanctorum gloriam per ipsorum suffragia | Post praesentem miseriam Christi perducat gratia Omnium Sanctorum 9 years 1 month ago
ah55038 Sq Hodiernae festum lucis est achacii laus ducis (...) 9 years 1 month ago
ah55041 Sq Adrianus rex prophanus congregatis pravitatis (...) 9 years 1 month ago
ah55042 Sq Hic est dies celebrandus laudibusque praesentandus dies decem milium | Agon Christi venerandus favor crucis imitandus mortem sanxit martyrum | Quorum duces Hermolaus Achatius et Menelaus Albinus et Elyethes | Omnes una quod sit vanus mundus hic daemon profanus clamant Christi milites | Fides spe corroborata caritate radicata fulget in martyribus | Corda Deo praeparata passione sociata prasetant sacris legibus | Isti mundo fortiores hostibus praestantiores Christo sese dedicant | Hi vicere sic tortores quod passorum dici flores jure sibi vendicant | Quotquot enim per tormenta manu forti palma tenta plura per supplicia | Vitae tenent fundamenta gaudiorum incrementa sed non per similia | Morte Christo complantati crucem Jesu lucrum rati psallunt Deo gratias | Sol et luna tenebrati terra mota his probati Deo reddunt animas | Quorum sancta passione fusa deprecatione vox auditur caelitus | Omnis qui devotione vestro gaudet pro agone dum non sit proselytus | Illi nullum nocumentum vinum oleum frumentum ac hostis victoriam | Os confessum cor non lentum panis vivi sacramentum post haec dabo gloriam | Hos tirones veneremur martyresque deprecemur ut horum memoria | Jesu Christo adunemur et cum sanctis coronemur in caelesti gloria 9 years 1 month ago
ah55044 Sq Hodierne lux diei (...) 9 years 1 month ago
ah55045 Sq Congaudentes exsultemus exsultantes celebremus (...) 9 years 1 month ago
ah55046 Sq Verbum sapiencie regem regum glorie (...) 9 years 1 month ago
ah55050 Sq Animemur ad agonem recolentes passionem gloriosae virginis | Contrectantus sacrum florem respiremus ad odorem respersae dulcedinis | Pulchra prudens et illustris jam duobus Agnes lustris addebat triennium | Proles amat hanc praefecti sed ad ejus virgo flecti respuit arbitrium | Mira vis fidei mira virginitas mira virginei cordis integritas | Sic dei filius nutu mirabili se mirabilius prodit in fragili | Languet amans cubat lecto languor notus fit praefecto maturat remedia | Offert multa spondet plura periturus peritura sed vilescunt omnia | Nudam prostitiut praeses flagitiis quam Christus induit comarum fimbriis stolaque caelesti | Caelestis nuntius assistit propius cella libidinis fit locus numinis turbantur incesti | Caecus amans indignatur et irrumpens praefocatur a maligno spiritu | Luget pater lugent cuncti cuncti roma flevit pro defuncti juvenis interitu | Suscitatur ab Agnete turba fremit indiscrete rogum parant virgini | Rogus ardens reos urit in furentes flamma furit dans honorem numini | Grates agens salvatori guttur offert haec lictori nec ad horam timet mori puritatis conscia | Agnes agni salutaris stans ad dextram gloriaris et parentes consolaris invitans ad gaudia | Ne te flerent ut defunctam jam caelesti sponso junctam is sub agni forma suam revelavit atque tuam virginumque gloriam | Nos ab agno salutari non permitte separari cui te totam consecrasti cujus ope tu curasti nobilem Constantiam | Vas electum vas honoris incorrupti flos odoris angelorum grata choris honestatis ac pudoris formam praebens saeculo | Palma fruens triumphali flore vernans virginali nos indignos speciali fac sanctorum generali vel subscribi titulo Agnetis 9 years 1 month ago
ah55051 Sq Laus sit regi gloriae cujus formam gratiae solis splendor obstupescit | In hortos ecclesiae lilia colligere tamquam sponsus dum processit | Ecce Agnes invenitur et inventa colligitur lilium de lilio | Annulo cujus munitur et in sponsam eligitur regi regis filio | Cujus fervens in amore sprnit mundum dum decore blandimentis nec tormentis emollita judicis | Cumque mentis in fervore sponsum quaerit sponsae more spoliata vestimentis densis latet capillis | Tunc inducta lupanari cella fulget ut solari splendore lucis copia | Ab angelo consolari meruit atque velari Cyclade auro contexta | Illic virgo ne tangatur impudicus suffocatur pro quo Agnes dum precatur reviviscit juvenis | Per quem Christus dum laudatur plebs hinc furens indignatur agnum magam protestatur tradens hanc incendiis | Sed ignis obstupens cedit nec agnam nec lanam laedit ejus roris et pudoris non ferens potentiam | Cujus guttur ensis caedit mortique vita succedit ecce vidit quod cupivit per sponsi praesentiam | Ergo postquam sic triumphat virgo martyr gaudens intrat sui sponsi thalamum | Apud quem nunc intercedat ut nobis caeli concedat intrare palatium 9 years 1 month ago
ah55052 Sq Agno dei jubilemus per quem Agnes transit vemus (...) 9 years 1 month ago
ah55056 Sq Exsultemus et laetemur et Andreae delectemur laudibus apostoli | Hujus fidem dogma mores et pro fide tot labores digne decet recoli | Hic ad lucem Petrum duxit cui primum lux illuxit Joannis indicio | Secus mare Galilaeae Petri simul et Andreae sequitur electio | Ambo prius piscatores verbi fiunt assertores et forma justitiae | Rete laxant in capturam vigilemque gerunt curam nascentis ecclesiae | A fratre dividitur et in partes mittitur Andreas Achaiae | In Andreae retia currit dei gratia magna pars provinciae | Fide vita verbo signis doctor pius et insignis cor informat populi | Ut Aegeas comperit quid Andreas egerit irae surgunt stimuli | Mens secura meus virilis cujus praesens vita vilis viget patientia | Blandimentis aut tormentis non enervat robur mentis judicis insania | Crucem videns praeparari suo gestit conformari magistro discipulus | Mors per morte solvitur et crucis appetitur triumphalis titulus | In cruce vixit biduunm victurus in perpetuum nec vult volente populo deponi de patibulo | Hora fere dimidia luce perfusus mimia cum luce cum laetitia pergit ad lucis atria | o Andrea gloriose cujus preces pretiosae cujus mortis luminosae dulcis est memoria | Ad hac valle tenebrarum nos ad illud lumen clarum pie pastor animarum tua transfer gratia Andreae 9 years 1 month ago
ah55058 Sq Gratuletur laetabundus et exsultet (...) 9 years 1 month ago
ah55059 Sq Xpristo regi laudem demus du8lce melos personemus (...) 9 years 1 month ago
ah55060 Sq Luce lucens in aeterna lucis ductrix et lucerna claritatis gerula Felix Anna de caverna laci transfer ad superna lucis nos vehicula | Mundi jubar luminare novum paris sine pare sole plus illuminans Ex te duxit ortum clare maris stella per hoc mare spatiosum rutilans | Orta stirpe de regali super ortum speciali gaudes privilegio Prole fulges sola tali quali nulla de mortali sexu vel collegio | Cella vere tu caelestis in qua trinitatis vestis est ordita primitus Hujus rei caro testis exstat Christi quam in festis gestat jam caelestibus | Carnem tuam carnem Christi per Mariam quam tulisti recta probat linea Qua cum Deo contraxisti genus omnes ac vicisti nata cum virginea | Tu terminus tristitiae scaturigo laeticiae quae prolem benedictam De gremio das gratiae matrem solis justitiae labe prorsus invictam | Tua grandis est potestas tibi caeli dat majestas matronatus gloriam Ad tranquillum quos tempestas ad fluentem quos egestas urget trahe copiam | Eya mater plena bonis gratiarum dita donis in praesenti pauperes Hujus cursum post agonis salvandorum nos in thronis loca donis uberes | Jesu dulce solatium te paternalem radium lucis in fonte rutilo Da praecinente canticum Anna cum nata caelicum videre pleno jubilo 9 years 1 month ago
ah55061 Sq Gaude mater Anna gaude mater omni digna laude (...) 9 years 1 month ago
ah55062 Sq Celi regem attollamus et in voces erumpamus (...) 9 years 1 month ago
ah55063 Sq Nardus spirat in odorem (...) 9 years 1 month ago
ah55064 Sq Sancte anne devotus de cantet clerus (...) 9 years 1 month ago
ah55066 Sq Exsultet ecclesia pro assumpta filia regis ad pallatium | Annae sublimatio nostra exsultatio nostrum est convivium | Regni tenet solium diadema regium per Mariae filium | Praesentatur hodie Anna regi gloriae cum hymnis et laudibus | Haec Mariam peperit per quam Christus aperit sinum paenitentibus | Datur in caelestibus a sanctorum civibus Annae salutatio jucunda laudatio | Laudant matris viscera laudant matris ubera fructum beatificant Mariam magnificant | Felix Anna ex te manna mundo datur quo pascatur in deserto populus | Hoc dulcore hoc sapore sustentaur procreatur ex manna vermiculus | Vermem istum dico Christum nobis natum exaltatum in crucis patibulo | Fit unguentum vulneratis condimentum tribulatis salvat a periculo | Manna caeli manna terrae cura stude nos transferre ad lactis mellis patriam ad paradisi curiam | Mater Dei genetricis mater nostrae salvatricis per te praesens familia tecum regnet in gloria | Nos commenda trinitati fac ut verbi incarnati servis tuis atque suis detur benedictio | Fac ut nostra symphonia et in regno et in via sit Maria melodia carmen jubilatio | Laus Mariae filio 9 years 1 month ago
ah55069 Sq In hac die laetabunda nostri chori plebs jucunda (...) 9 years 1 month ago
ah55070 Sq Antonius humilis sanctitate nobilis (...) 9 years 1 month ago
ah55071 Sq In francisci filio resonet anthonio (...) 9 years 1 month ago
ah55072 Sq Hodierne lux diei celebris in matris Dei agitur memoria | Decantemus in hac die semper virginis Mariae laudes et praeconia | Omnis homo omni hora ipsam ora et implora ejus patrocinia | Psalle psalle nisu toto corde ore voce voto ave plena gratia | Ave domina caelorum inexperta viri thorum parens paris nescia | Fecundata sine viro genuisti more miro genitorem filia | Florens ortus austro flante porta clausa post et ante via maris invia | Fusa caeli rore tellus fusum Gedeonis vellus deitatis pluvia | Salve splendor firmamenti tu caliginosae menti desuper irradia | Placa mater maris stella ne involuat nos procella et tempestas obvia Amen dicant omnia 9 years 1 month ago
ah55074 Sq Interni festi gaudia nostra sonet harmonia | Quo mens in se pacifica vera frequentat sabbata | Mundi cordis laetitia odorans vera gaudia | Quibus praegustat avida quae sit sanctorum gloria | Qua laetatur in patria caelicolarum curia | Regem donantem praemia sua cernens in gloria | Beata illa patria quae nescit nisi gaudia nam cives hujus patriae non cessant laudes canere | Quos ille dulcor afficit quem nullus maeror inficit quos nullus hostis impetit nullusque turbo concutit | Ubi dies clarissima melior est quam milia luce lucens praefulgida plena Dei notitia | Quam mens humana capere nec lingua valet promere donec vitae victoria commutet haec mortalia | Quando Deus est omnia vita virtus scientia victus vestis et cetera quae velle potest mens pia | Hoc in hac valle misera meditetur mens sobria hoc per soporem sentiat hoc attendat dum vigilat | Quo mundi post exsilia coronetur in patria ac in decoris gloria regem laudet per saecula | Harum laudem praeconia imitatur ecclesia cum recensentur annua sanctorum natalitia | Cum post peracta proelia digna redduntur praemia | Pro passione rosea pro castitate candida | Datur et torques aurea pro doctrina catholica | Qua praefulget Augustinus in summi regis curia | Cujus librorum copia fides firmatur unica | Hinc et mater ecclesia vitat errorum devia | Hujus sequi vestigia ac praedicare dogmata | Fide recta ac fervida det nobis mater gratia 9 years 1 month ago
ah55075 Sq De profundis tenebrarum (...) 9 years 1 month ago
ah55077 Sq Mente pia jubilemus (...) 9 years 1 month ago
ah55078 Sq Salve pater augtustini vas electum vas divine (...) 9 years 1 month ago
ah55080 Sq Laetabundi cordis mundi demus melos (...) 9 years 1 month ago
ah55082 Sq Recolamus piis digna laudibus mente (...) 9 years 1 month ago
ah55086 Sq Laudemus omnes inclyta Bartholomaei merita | Cujus sacra sollemnia nobis inspirant gaudia | Per diem centum vicibus flexis orabat genibus | Nec minus noctis tempore toto prostratus corpore | In istius praesentia obmutescunt daemonia | Christi sonante buccina falsa terrentur numina | Non Astaroth illudere genti praesumit miserae | Nec fallere nec laedere nec laesis potest parcere | Gravi dignus supplicio cruciatur incendio | Quanta sit ejus tortio Berith patet indicio | Per virtutes apostoli patescit fraus diaboli | Arte detecta subdoli cultures cessant idoli | Liber exsultat Pseustius hostis repressa rabie credit et rex Polimius propter salutem filiae permissus ab apostolo daemon mugit ex idolo a vobis ultra miseri sacra non posco fieri | Me jam nil posse fateor qui vix respirans torqueor ante diem judicii poenam ferens incendii sic effatus apparuit et sigilla comminuit sed nec praesentes terruit nam virtus crucis adfruit | Christi signat charactere fanum manus angelica laesos absolvit libere potestate mirifica | Mox pellem mutat India tincta baptismi gratia | Ruga carens et macula caelesti gaudet copula | Currunt ergo pontifices ad Astriagem supplices | Athletam jam emeritum poscentes ad interitum | Sub Christi testimonio caput objecit gladio | Sic triumphavit hodie doctor et victor Indiae | Bartholomaee postula pro servis prece sedula | Ut post vitae curricula Christum laudent in saecula Bartholomaei 9 years 1 month ago
ah55087 Sq Eia Christo cantica nostra psallat musica vocum per discrimina (...) 9 years 1 month ago
ah55092 Sq Ad superna suspirantes in eterna luce stantes (...) 9 years 1 month ago
ah55093 Sq Bone doctor et salutis vie ductor O Bernharde (...) 9 years 1 month ago
ah55100 Sq Psallat laete orbis coetus (...) 9 years 1 month ago
ah55107 Sq Adornata laudibus canticorum dulcibus personet ecclesia (...) 9 years 1 month ago
ah55108 Sq Gaude mater nobilis constans et immobilis (...) 9 years 1 month ago
ah55113 Sq Gaude prole Graecia glorietur Gallia patre Dionysio | Exsultet uberius felici Parisius illustris martyrio | Speciali gaudio gaude felix contio martyrum praesentia | Quorum patrocinio tota gaudet regio regni stat potentia | Juxta patrem positi bellatores inclyti digni sunt memoria | Sed illum praecipue recolit assidue regalis ecclesia | Hic a summo praesule directus ad Galliam non gentis incredulae veretur insaniam | Gallorum apostolus venerat Lutetiam quam tenebat subdolus hostis velut propriam | Hic errorum cumulus hic omnis spurcitia hic infelix populus gaudens idolatria | Adorabant idolum fallacis Mercurii sed vicit diabolum fides Dionysii | Hic constructo Christi templo verbo docet et exemplo coruscat miraculus | Turba credit error cedit fides crescit et clarescit nomen tanti praesulis | His auditis fit insanus immitis Domitianus mittitque Sisinnium | Qui pastorem animarum fide vita signis clarum trahat ab supplicium | Infliguntur seni poenae flagra carcer et catenae catastam lectum ferreum et aestum vincit igneum | Prece domat feras truces sedat rogum profert cruces post clavos et patibulum translatus ad ergastulum | Seniore celebrante missam turba circumstante Christus adest comitante caelesti frequentia | Specu clausum carcerali consolatur et vitali pane cibat immortali coronandum gloria | Prodit martyr conflicturus sub securi stat securus ferit lictor sicque victor consummatur gladio | Se cadaver mox erexit truncus truncum caput vexit quo ferentem hoc direxit angelorum legio | Tam praeclara passio repleat nos gaudio Dionysii 9 years 1 month ago
ah55115 Sq In caelesti hierarchia nova sonet harmonia novo ducta cantico | Cui concordet in hac via nostri chori melodia congaudens Dominico | Ex Aegytpo vastitatis virum suae voluntatis vocat auctor saeculi | In fiscella paupertatis flumen transit vanitatis pro salute populi | In figura catuli praedicator saeculi matri praemonstratur | Portans ore faculam ad amoris regulam populos hortatur | Hic est novus legis lator hic Elias aemulator et detestans crimina | Vulpes dissipat Samsonis et in tuba Gedeonis hostis fugat agmina | A defunctis revocatum matri vivum reddit natum vivens adhuc corpore | Signo crucis imber cedit turba fratrum panem edit missum Dei munere | Felix per quem gaudia tota jam ecclesia sumens exaltatur | Orbem replet semine in caelorum agmine tandem collocatur | Jacet granum occultatum sidus latet obumbratum sed plasmator omnium | Ossa Joseph pullulare sidus jubet radiare in salutem gentium | O quam probat carnis florem omnem superans odorem tumuli flagrantia | Aegri currunt et curantur caeci claudi reparantur virtutum frequentia | Laudes ergo Dominico personemus mirifico voce plena | Clama petens suffragia ejus sequens vestigia plebs egena | Sed tu pater pie bone pastor gregis et patrone prece semper sedula | Apud curam summi regis derelicti vices gregis commenda per saecula 9 years 1 month ago
ah55116 Sq Psallat concors symphonia (...) 9 years 1 month ago
ah55117 Sq Ortum regis glorie celebris memorie (...) 9 years 1 month ago
ah55120 Sq Gaude Sion quod egressus a te decor et depressus tui fulgor speculi | Rediviva luce redit o et alpha quod accedit jam in fine saeculi | Poma prima primitivos deus sanctos adhuc vivos vidit in cacumine | Ut extremos addat primis quamvis stantes nos in imis suo visit lumine | Sed prae multis te respexit odor tuus hunc allexit et sapor et puritas | Ut de regum ramis nata juste vere sit vocata tu dei saturitas | Gaudent astra matutina quod in hora vespertina ortu novi sideris | Caeli sidus illustratur in quo terrae designatur novi signum foederis | Vere sidus tu praeclarum quod a sole differt parum et luna lucidius | Tu quod sole sis amicta carne probat hic relicta lucis tuae radius | O quam dignis luces signis vasa rapis a malignis possessa daemoniis | Leprae mundas labe tactos claudos ponis et attractos in pedum officiis | Quod negatum est naturae tu virtutis agis jure et potes ex gratia | Vita functos tu reducis caecis raddis membra lucis et membrorum spatia | Eia mater nos agnosce libro vitae nos deposce cum electis inseri | Ut consortes tuae sortis et a poenis et a portis eruamur inferi Elisabeth Hung. 9 years 1 month ago
ah55121 Sq Florem mundus protulit (...) 9 years 1 month ago
ah55123 Sq Summi pontificis et virtutum opificis (...) 9 years 1 month ago
ah55124 Sq Mundi renovatio et mundorum nati o martyrum (...) 9 years 1 month ago
ah55125 Sq Tempore sub gracie nondum plena facie (...) 9 years 1 month ago
ah55131 Sq Laetabundus Francisco decantet clerus alleluia | Quem confixit novis clavis amor verus res miranda | Mens in carne patuit novo modo splenduit sol de stella | Vir qui sic refloruit aves voce monuit semper clara | Sicut Christe docuit paupertatem tenuit pari forma | Hic prolem quam genuit possidere noluit haec corrupta | Jam in caelis jubilat signis novis rutilat valle nostra | Renovantur oculi lingua crevit parvuli carne sumpta | Os mutorum solvitur binis vita redditur haeresis convincitur esse caeca | Lepra cedit saliunt claudi febres fugiunt multa regna sentiunt haec praedicta | Soldani prospera sprevit et aspera sed hunc non laesit gens misera | Ostendunt vulnera nova quae munera dat quem genuit puerpera 9 years 1 month ago
ah54240 Sq Gratuletur orbis totus sacri fontis (...) 9 years 1 month ago
ah54242 Sq O felicem genetricem cujus sacra viscera (...) 9 years 1 month ago
ah54243 Sq Ave virginalis forma deitate plena norma (...) 9 years 1 month ago
ah54244 Sq Res nova mirabilis rosa fraglat lilium (...) 9 years 1 month ago
ah54245 Sq Salve mater salvatoris vas electum vas honoris vas caelestis gratiae | Ab aeterno vas provisum vas insigne vas excisum manu sapientiae | Salve verbi sacra parens flos de spina spina carens flos spineti gloria | Nos spinetum nos peccati spina sumus cruentati sed tu spinae nescia | Porta clausa fons hortorum cella custos unguentorum cella pigmentaria | Cinnamomi calamum myrrham thus et balsamius superas fragrantia | Salve decus virginum mediatrix hominum salutis puerpera | Myrtus temperantiae rosa patientiae nardus odorifera | Tu convallis humilis terra non arabilis quae fructum parturiit | Flos campi convallium singulare lilium Christus ex te prodiit | Tu caelestis paradisus Libanusque non incisus vaporans dulcedinem | Tu candoris et decoris tu dulcoris et odoris habes plenitudinem | Tu thronus et Salomonis cui nullus par in thronis arte vel materia | Ebur candens castitatis aurum fulvum caritatis praesignant mysteria | Palmam praefers singularem nec in terris habes parem nec in caeli curia | Laus humani generis virtutum prae ceteris habes privilegia | Sol luna lucidior et luna sideribus sic Maria dignior creaturis omnibus | Lux eclipsim nesciens virginis est castitas ardor indeficiens immortalis est caritas | Salve mater pietatis et totius trinitatis nobile triclinium | Verbi tamen incarnati speciale majestati praeparas hospitium | O Maria stella maris dignitate singularis super omnes ordinaris ordines caelestium | In supremo sita poli nos commenda tuae proli ne terrores sive doli nos supplantent hostium | In procinctu constituti te tuente simus tuti pervicacis et versuti tuae cedat vis virtuti dolus providentiae | Jesu verbum summi patris serva servos tuae matris solve reos salva gratis et nos tuae claritatis configura gloriae De BMV 9 years 1 month ago
ah54246 Sq O Maria stella maris pietate singularis pietatis oculo | Nos digneris intueri ne cuncteris misereri naufraganti saeculo | In hac valle lacrimarum nihil dulce nihil carum suspecta sunt omnia | Quid hic nobis erit tutum cuni nec ipsa vel virtutum tuta sit victoria | Caro nobis adversatur mundus carni suffragatur in nostram perniciem | Hostis instat nos infestans nunc se palam manifestans nunc occultans rabiem | Et peccamus et punimur et diversis irretimur laquis venantium | O Maria mater dei tu post deum summa spei tu dulce refugium | Tot et tantis irretiti non valemus his reniti nec vi nec industria | Consolatrix miserorum suscitatrix mortuorum mortis rumpe retia | Intendentes tuae laudi nos attende nos exaudi nos a morte libera | Quae post Christum prima sedes inter Christi coheredes Christo nos adnumera | Jesu mitis et benigne cujus nomen est insigne dulce salutiferum | Munus nobis da salutis in defectu constitutis plenitudo munerum | Pater fili consolator unus deus unus dator multiformis gratiae | Solo nutu pietatis fac nos simplae trinitatis post spem frui specie De BMV 9 years 1 month ago
ah54247 Sq Ave sydus lux dierum virgo gemma mulierum (...) 9 years 1 month ago
ah54248 Sq Uterus virgineus thronus est eburneus (...) 9 years 1 month ago
ah54249 Sq Mariae preconio serviat cum gaudio fervens desiderio verus amor | Amoris suffragio praesentetur filio matris in obsequio cordis clamor | Ave salus hominum virgo decus virginum te decet post Dominum laus et honor | Tu rosa tu lilium cujus Dei filium carnis ad conubium traxit odor | Ave manans satie fons misericordiae vera mentis sauciae medicina | Tu pincerna veniae tu lucerna gratiae tu superna gloriae es regina | Ave carens carie speculum munditiae venustans ecclesiae sacramentum | Tu finis miseriae tu ver es laetitiae pacis et concordiae condimentum | O felix puerpera nostra pians scelera jure matris impera redemptori | Da fidei foedera da salutis opera da in vitae vespera bene mori 9 years 1 month ago
ah54250 Sq Veni virgo virginum veni lumen luminum veni vena veniae | Veni salus hominum veni splendor ordinum caelestis militiae | Consolatrix inclita veni vide visita certantes in acie | Nos rege nos excita nos fove nos suscita de lacu miseriae | Veni Jesse virgula veni rosa primula rosa carens carie | Peccatorum vincula rumpe prece sedula praesentis familiae | Magne major maxima reple cordis intima caelesti temperie | Consolatrix optima esto nobis proxima rogans regem gloriae | Ut nos jungat superis dans nobis in dexteris post spem frui specie | Quae regina diceris miserere miseris virgo mater gratiae 9 years 1 month ago
ah54251 Sq Ave mater Jesu Christi quae de caelo concepisti non carnis commercio | A contactu viri pura concepisti paritura gaudium cum gaudio | Peperisti medicinam non humanam sed divinam pereunti saeculo | Totus mundus in laguore totus erat in dolore totus in periculo | Mundi languor error ejus quo languore nihil peius nihil tam pestiferum | Hostis totum possidebat quia totus defluebat per abrupta scelerum | Nondum semen venerat quod nobis promiserat deus ab initio | Semen ex muliere sine carnis opere sine matris vitio | Mulier eligitur cujus serpens nititur pungere calcaneum | Sed fortis et sapiens hosti non consentiens praecavet aculeum | Caput anguis haec contrivit cujus carni counivit se majestas filii | Sexus ante fragilis sexus seductibilis vires frangit impii | Ave virgo gloriosa plus obrizo pretiosa fragrans super lilia | Tibi cedit laus herbarum florum decor et gemmarum Libanique gloria | O Maria maris stella pro conservis interpella jugi prece filium | Quia jugis est assultus jugis noster est singultus et juge suspirium | Te preces te suspiria te nostri tangant gemitus tu virtutis potentia nequam refrena spiritus | Ne carnis nos lubricitas resolvat in flagitia nec mundi juvet vanitas Christi juvante gratia De BMV 9 years 1 month ago
ah54252 Sq Benedicta es caelorum regina et mundi totius domina et aegris medicina| Tu praeclara maris stella vocaris quae solem justitiae paris a quo illuminaris | Te Deus Pater ut Dei Mater fieres et ipse frater cujus eras filia | Sanctificavit sanctam servavit et mittens sic salutavit ave plena gratia | Per illud ave prolatum et tuum responsum gratum est ex te Verbum incarnatum quo salvantur omnia | Nunc Mater exora natum ut nostrum tollat reatum et regnum det nobis paratum in caelesti patria amen 9 years 1 month ago
ah54253 Sq Res est admirabilis virgo venerabilis parit sed intacta | Operante spiritu sine viri coitu genetrix est facta | Cardine de supero rore salutifero venter fecundatur | Peperit fecunditas et sacra virginitas integra servatur | Sicut ros in gramine descendit in virgine verbum summi patris | Patrem non deseruit et mortalem induit formam alvo matris | Sicut terram pluvia sic divina gratia virginem fecundat | Sanctus eam spiritus a peccato penitus abluit et mundat | Non est opus hominis sed est opus numinis et magnae virtutis | Quae virum non noverat concipit et generat auctorem salutis De BMV 9 years 1 month ago
ah54257 Sq Veneremur virginem genitricem (...) 9 years 1 month ago
ah54258 Sq Virginis in laude plebs fidelis (...) 9 years 1 month ago
ah54260 Sq Dulcis ave penitentis consolatrix (...) 9 years 1 month ago
ah54261 Sq Gloria sanctorum decus anglorum (...) 9 years 1 month ago
ah54262 Sq Caelum deus inclinavit (...) 9 years 1 month ago
ah54265 Sq Salve porta cristallina vivi panis officina (...) 9 years 1 month ago
ah54274 Sq Ave virgo gloriosa manens plena gracia (...) 9 years 1 month ago
ah54277 Sq Ave virgo gloriosa caeli jubar mundi rosa caelibatus lilium | Ave gemma pretiosa super solem speciosa virginale gaudium | Spes reorum es Maria redemptoris mater pia redemptorum gloria | Finis leti vitae via tibi triplex ierarchia digna dat praeconia | Virga Jesse florida stella maris fulgida sidus verae lucis | Fructum vitae preferens et ad portum transferens salutis quos ducis | Florens hortus aegris gratus puritatis fons signatus dans fluenta gratiae | Thronus veri Salomonis quem praeclaris caeli donis ornavit rex gloriae | O regina pietatis et totius sanctitatis flumen indeficiens | In te salva confidentes salutari sitientes potu nos reficiens | Ad te flentes suspiramus te gementes invocamus Evae proles misera | Statum nostrae paupertatis vultu tuae bonitatis clementer considera | Cella flagrans aromatum apotheca charismatum salutaris | Tuam nobis fragrantiam spirans infunde gratiam qua ditaris | Dulcis Jesu mater bona mundi salus et matrona supernorum civium | Pacem confer sempiternam et ad lucem nos supernam transfer post exilium 9 years 1 month ago
ah54278 Sq Ave virgo graciosa virgo mater gloriosa (...) 9 years 1 month ago
ah54279 Sq Tibi cordis in altari (...) 9 years 1 month ago
ah54280 Sq Salvatoris mater pia mundi huius spes Maria (...) 9 years 1 month ago
ah54281 Sq Mater patris nati nata (...) 9 years 1 month ago
ah54282 Sq Salve sancta cristi parens salve virgo labe carens (...) 9 years 1 month ago
ah54283 Sq Stella maris o Maria expers paris parens pia plebem tuam respice | Vitam portans vitae porta nos supportans nos conforta nosque fortes effice | Tu matrona sanctae spei mater bona mater Dei virgo vena veniae | Tu suavis delicata caeli clavis fabricata manu sapientiae | Tu fecunda tu fecundans mater munda mundum mundans exemplar munditiae | Tu magistra generalis tu ministra specialis dulcoris et gratiae | Tu serena sole vero cella plena vino mero granum sine palea | Spes salutis pacis portus vas virtutis florens hortus arumatum area | Pietatis fons amoenus caritatis calix plenus devotos inebrians | Indevotis tu virtutem et aegrotis das salutem reos reconcilians | O benigna virgo gaude summe digna summa lauda summe venerabilis | Gaude rosa pura decens speciosa semper recens flos immarcessibilis | Stirps beata fac placatum patrem nata parens natum nobis peccatoribus | Ut te duce servi tui possint luce vera frui cum choris caelestibus Amen 9 years 1 month ago
ah54284 Sq Jubilemus in hac die quam regine caeli pie (...) 9 years 1 month ago
ah54285 Sq Ave virgo virginum ave lumen luminum (...) 9 years 1 month ago
ah54286 Sq Ave virgo virginum ave lumen luminum (...) 9 years 1 month ago
ah55001 Sq Stola regni laureatus summi regis est senatus (...) 9 years 1 month ago
ah55002 Sq Cor angustum dilatemus et sanatus exaltemus (...) 9 years 1 month ago
ah55003 Sq Caeli solem imitantes in occasu triumphantes ortum solis asserunt | Ortum solis et occasum quorum omnes ita casum terrae fines referunt | Petrum Paulum et Andream per Neronem et Aegeam Roma patras perimunt Herodes gens pharisaea Jacobum et in Judaea binis vitam adimunt Joannes est segregatus sic manens ut est vocatus ad Christi convivia | Mauri trucidant Matthaeum et Indi Bartholomaeum et Philippum Scythia | Thomam Indi Judam Persae Simonemque sic diverse caeli caelos penetrant Sic ascendunt caeli caelos ubi Christo fundunt melos nobis vitam impetrant 9 years 1 month ago
ah55004 Sq Cum suprema melodia sonat dulce armonia (...) 9 years 1 month ago
ah55007 Sq Jucundare plebs fidelis cujus pater est in caelis recolens Ezechielis prophetae praeconia | Est Joannes testis ipsi scribens in apocalypsi vere vidi vere scripsi vera testimonia | Circa thronum majestatis cum spiritibus beatis quattuor diversitatis astant animalia | Primum formam aquilinam et secundum leoninam sed humanam et bovinam duo gerunt alia | Formae formant figurarum formas evangelistarum quorum imber doctrinarum stillat in ecclesia | Hi sunt Marcus et Matthaeus Lucas et quem Zebedaeus pater misit tibi deus dum laxaret retia | Formam viri dant Matthaeo quia scripsit sic de deo sicut descendit ab eo quem plasmavit homine | Lucas bos est in figura ut praemonstrat in scriptura hostiarum tangens jura legis sub velamine | Marcus leo per desertum clamans rugit in apertum iter fiat deo certum mundum cor a crimine | Sed Joannes ala bina caritatis aquilina forma fertur in divina puriori lumine | Quattuor describunt isti quadriformes actus Christi et figurant ut audisti quisque sua formula | Natus homo declaratur vitulus sacrificatur leo mortem depraedatur et ascendit aquila | Ecce forma bestialis quam scriptura prophetalis notat sed materialis haec est impositio | Currunt rotis volant alis visus sensus spiritalis rota gressus est aequalis ala contemplatio | Paradisus his rigatur viret floret fecundatur his habundat his laetatur quattuor fluminibus | Fond est Christus hi sunt rivi fons est altus hi proclivi ut saporem fontis vivi ministrent fidelibus | Horum rivo debriatis sitis crescat caritatis ut de fonte deitatis satiemur plenius | Horum trahat nos doctrina vitiorum de sentina sicque ducat ad divina ab imo superius Comm. Evangelistarum 9 years 1 month ago
ah55009 Sq Spe mercedis et coronae stetit martyr in agone ad mortem oboediens | Morte Christum imitatus fide firmus et firmatus firmo gressu gradiens | Furit furor militaris ut vir sacer sacris aris immoletur hostia | Quem occidunt saevientes introducunt nescientes ad aeterna gaudia | Christe felix hic athleta qui subire mente laeta mortem non abhorruit | Ut sis salus infirmorum et medela peccatorum gratiam promeruit | Caeci claudi surdi muti sunt ad usum restituti divina clementia | Non est morbus quem non curet si morborum non obduret tarda diffidentia | Hostes Christi Christo cedunt signa signis dum succedunt argumenta fidei | Ergo martyr invocetur ut per eum nobis detur ad superna provehi 9 years 1 month ago
ah55010 Sq Psallens deo Sion gaude laeta voce digna laude (...) 9 years 1 month ago
ah55011 Sq Salvatorem concordi laudemus deum melodya (...) 9 years 1 month ago
ah55014 Sq O beata beatorum martyrum sollemnia O devote recolenda victorum certamina Digni dignis fulgent signis et florent virtutibus Illos semper condecenter veneremur laudibus Fide voto corde toto adhaeserunt domino Et invicti sunt addicti atroci martyrio Carcerati trucidati tormentorum genera Igne laesi ferro caesi pertulerunt plurima Dum sint torti cedunt morti carnis per interitum ut electi sunt adepti beatorum praemia Per contemptum mundanorum et per bella fortia meruerunt angelorum fieri consortia Ergo facti coheredes Christo in caelestibus Apud ipsum vota nostra promovete precibus Ut post hujus finem vitae et post transitoria In perenni mereamur exsultari gloria 9 years 1 month ago
ah55015 Sq Ave gemma confessorum pontifex Ave dulcis spes lapsorum (...) 9 years 1 month ago
ah55016 Sq Crebrescente Christi laude consolata Sion gaude (...) 9 years 1 month ago
ah55017 Sq Dulci corde jubilemus voce plena consonemus (...) 9 years 1 month ago
ah55018 Sq Lauda Sion et laetare plebs devota jucundare (...) 9 years 1 month ago
ah55019 Sq Laude jucunda confessoris sollemnia (...) 9 years 1 month ago
ah55024 Sq Virgines egregiae virgines sacratae coram vestri facie sponsi decoratae | In aeterna requie sursum sublimatae canticum laetitiae domino cantate | Castitatis lilium olim custodistis propter dei filium cui placuistis | Templum sancti spiritus esse voluistis tactus et concubitus ideo fugistis | Flore pudicitiae vestrae reservato carnalis lasciviae motu refraenato | Debito munditiae praemio donato assidetis sociae virginali nato | Non estis de fatuis quae cum vasis vacuis sponsum praestolantur | Immo de prudentibus quae plenis lampadibus bene praeparantur | Fatuis virginibus oleo carentibus sponsus est dicturus | Vobis non aperiam prudentes recipiam praemium daturus | O tu virgo veneranda cujus festa celebranda redierunt annua | Casta prudens et fidelis impetrare nobis velis gaudia perpetua 9 years 1 month ago
ah55026 Sq De quinque prudentibus canamus virginibus (...) 9 years 1 month ago
ah55027 Sq Laetare Sion filia representans perhennia gaudia (...) 9 years 1 month ago
ah55028 Sq Mulier laudabilis fortis casta parens (...) 9 years 1 month ago

Pages