Corpus Antiphonalium Officii (CAO)
See also: CAO in Cantus Index
Displaying 3001 - 3100 of 7044Cantus ID | CAO | Genre | Incipit | Usual Feast |
---|---|---|---|---|
003995 |
CAO 3995 S |
A | O beata lactantium gloria quibus pro Christo contigit dedicari martyrio | Nat. Innocentium |
003996 |
CAO 3996 L |
A | O beata Lucia quae pro Christi nomine passa es non solum in carcere missa es sed etiam cum gladio interfecta es deprecare pro nobis filium dei | Luciae |
003997 |
CAO 3997 L |
A | O beata oboedientia qua et magistri virtus ostenditur et discipuli meritum comprobatur et humanos gressus undis ferentibus mirabiliter puerulus liberatur | Mauri |
003998 |
CAO 3998 L |
A | O beatae passionis venerabilis gloria in qua Christus dignatus est miracula exercere | Vincentii |
003999 |
CAO 3999 C DFS |
A | O beate Dionysi magna est fides tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum ut qui qualitate tibi sumus dissimiles sua gratia largiente faciat esse consortes | Dionysii |
004000 |
CAO 4000 S |
A | O beate pater Martine pium dominum Jesum pro impietatibus nostris deposce | Martini |
004001 |
CAO 4001 DF |
A | O beati viri Benedicti sancta praeconia o inaestimabilis dilectio caritatis qui dum saeculi pompam contempsit aeternae vitae conjunctus est | Benedicti |
004002 |
CAO 4002 C BEMVHR F |
A | O beatum pontificem qui totis visceribus diligebat Christum regem et non formidabat imperii principatum o Martine dulcedo medicamentum et medice o sanctissima anima quam etsi gladius persecutoris non abstulit tamen palmam martyrii non amisit | Martini |
004003 |
CAO 4003 V |
A | O beatum Prosperum gemma sacerdotum in cujus obitu plebs universa tristatur ordo angelorum laetatur coetus apostolorum jucundatur martyrum turba gloriatur chorus confessorum concives gratulantur chorus virginum exsultat dat in excelsis gloriam deo | Prosperi |
004004 |
CAO 4004 F |
A | O beatum ventrem Mariae quae tantum nobilem terrae protulit ut diceret chorus caelestium gloria in excelsis deo et in terra pax | Ad Processionem |
004005 |
CAO 4005 C BEMVHRDFSL |
A | O beatum virum cujus anima paradisum possidet unde exsultant angeli laetantur archangeli chorus sanctorum proclamat turba virginum invitat mane nobiscum in aeternum | Martini |
004006 |
CAO 4006 D |
A | O bona crux diu desiderata et concupiscenti animo praeparata suscipe discipulum ejus qui pependit in te | Andreae |
004007 |
CAO 4007 D |
A | O bona crux quae decorem et pulchritudinem de membris domini suscepisti diu desiderata et tandem concupiscenti animo praeparata | Andreae |
004008 |
CAO 4008 BE RDFSL |
A | O Christi pietas omni prosequenda laude qui sui famuli merita longe lateque declarat nam ex tumba ejus oleum manat cunctosque languidos sanat | Nicolai |
004009 |
CAO 4009 S |
A | O claviger caeli et princeps apostolorum Petre potestate tibi tradita nostrorum solve peccatorum vincula ovesque cunctas tibi a domino traditas magnifica intercessione tua fac tecum gaudere in aeterna laetitia | Cathedra Petri |
004010 |
CAO 4010 CGBEMVHRDFSL |
A | O clavis David et sceptrum domus Israel qui aperis et nemo claudit claudis et nemo aperit veni et educ vinctum de domo carceris sedentem in tenebris et umbra mortis | Antiphonae Majores |
004011 |
CAO 4011 V |
A | O caeles pudica sponsa et domini porta quam sicut invenit clausam ita reliquit intactam quem in ulnis baiulat ipsum gentes exspectant | Antiphonae Majores |
004012 |
CAO 4012 E |
A | O caelorum domine qui cum patre sempiternus es una cum sancto spiritu audi tuos famulos veni ad salvandum nos jam noli tardare | Antiphonae Majores |
004013 |
CAO 4013 V |
A | O crux admirabile signum in qua dominus noster dei filius suspensus pro nostrorum pondere criminum mortis damnavit supplicium et sanguis ejus adorandus thronis et angelis et niveis candoribus radianti turbae virtutum effusus est in pretium nostrae salutis | Exaltatio Crucis |
004014 |
CAO 4014 C B RDFSL |
A | O crux admirabilis evacuatio vulneris restitutio sanitatis | Exaltatio Crucis |
004015 |
CAO 4015 M |
A | O crux benedicta et valde honoranda quae meruisti portare deum creatorem tuum nos ergo liberare dignare arbor sancta intercede qui dignatus est pro nobis omnibus in te pendere salvator mundi alleluia alleluia | Exaltatio Crucis |
004016 |
CAO 4016 B VHRDFS |
A | O crux benedicta quae sola fuisti digna portare regem caelorum et dominum alleluia | Exaltatio Crucis |
004017 |
CAO 4017 C E VHRDF |
A | O crux benedicta quia in te pependit salvator mundi et in te triumphavit rex angelorum alleluia | Inventio Crucis |
004018 |
CAO 4018 B VHR FS |
A | O crux gloriosa o crux adoranda o lignum pretiosum et admirabile signum per quod et diabolus est victus et mundus Christi sanguine redemptus alleluia | Inventio Crucis |
004019 |
CAO 4019 B M HRDFSL |
A | O crux splendidior cunctis astris mundo celebris hominibus multum amabilis sanctior universis quae sola fuisti digna portare talentum mundi dulce lignum dulces clavos dulcia ferens pondera salva praesentem catervam in tuis hodie laudibus congregatam | Exaltatio Crucis |
004020 |
CAO 4020 MVH F L |
A | O crux viride lignum quia super te pependit redemptor Israel o quam dulce lignum quam dulces clavos quam dulcia ferens pondera o quam pretiosum lignum quam pretiosa gemma quae Christum meruit portare per quem salus mundi facta est alleluia | Exaltatio Crucis |
004021 |
CAO 4021 E S |
A | O decus apostolicum Christe salvator gentium quem Thomas apostolus tactis cicatricibus deum cognovit dominum veni gregem protege quem redemisti sanguine | Antiphonae Majores |
004022 |
CAO 4022 L |
A | O dei genetrix virgo ave gratia plena ex te enim ortus est sol justitiae quem Simeon vidit exclamavit dicens nunc dimittis domine servum tuum in pace | Purificatio Mariae |
004023 |
CAO 4023 L |
A | O doctor optime ecclesiae sanctae lumen beate N. divinae legis amator deprecare pro nobis filium dei | Comm. unius Confessoris et Doctoris |
004024 |
CAO 4024 CGBEMVHRDFSL |
A | O domine salvum me fac o domine bene prosperare | Dom. 1 Quadragesimae |
004025 |
CAO 4025 CGBEMVHRDFS |
A | O Emmanuel rex et legifer noster exspectatio gentium et salvator earum veni ad salvandum nos domine deus noster | Antiphonae Majores |
004026 |
CAO 4026 HR |
A | O febrem omni laude colendam o languorem sanitati et gaudiis adscribendum | Galli |
004027 |
CAO 4027 L |
A | O felicem me inquit Vincentius Datiane minae tuae laus mea est | Vincentii |
004028 |
CAO 4028 BEM HR |
A | O Gabriel nuntius caelorum qui januis clausis ad me intrasti et verbum nuntiasti concipies et paries Emmanuel vocabitur | Antiphonae Majores |
004029 |
CAO 4029 EM DF L |
A | O gloriosa genetrix virgo semper Maria quae dominum omnium meruisti portare et regem angelorum sola virgo lactare nostri quaesumus pia memorare et pro nobis Christum deprecare ut tuis fulti patrociniis ad caelestia regna mereamur pervenire | Assumptio Mariae,8 |
004030 |
CAO 4030 B R |
A | O gloriosum lumen omnium ecclesiarum sole splendidius o vere apostolicum sidus altissimum sancte Paule qui aeterni regis splendorem tenebris gentium infudisti qui in terra positus caelorum secreta petisti et quae non licet homini loqui pervidisti illuc supplices tuos post hujus carnis terminum perducere dignare quos fecisti veritatis lumen agnoscere | Conversio Pauli |
004031 |
CAO 4031 R |
A | O Gregori dulcissimum sancti spiritus organum atque virtutum speculum posce nobis suffragium ut hoc possimus consequi Quo te gaudemus perfrui | Gregorii |
004032 |
CAO 4032 C E HRD SL |
A | O Hippolyte si credis in dominum Jesum Christum et thesauros tibi ostendo et vitam aeternam promitto | Laurentii |
004033 |
CAO 4033 C BEMVHRDFSL |
A | O ineffabilem virum per quem nobis tanta miracula coruscant | Martini |
004034 |
CAO 4034 BEMVHR |
A | O Jerusalem civitas dei summi leva in circuitu oculos tuos et vide dominum deum tuum quia jam veniet solvere te a vinculis | Antiphonae Majores |
004035 |
CAO 4035 C B MVHRDFSL |
A | O magnum pietatis opus mors mortua tunc est quando hoc in ligno mortua vita fuit | Exaltatio Crucis |
004036 |
CAO 4036 F |
A | O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam florem aeterni fructus protulisti ergo precamur o domina ut qui te meruimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singularis merito hunc nobis tu facias placabilem et dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam | Annuntiatio Mariae |
004037 |
CAO 4037 E |
A | O Maria semper virgo cujus fructus uteri positus est in solio David intercede pro populo qui petit a te suffragium alleluia | Assumptio Mariae |
004038 |
CAO 4038 DFS |
A | O Martine o pie quam pium est gaudere de te o Martine prophetis compar apostolis consertus praesulum gemma fide et meritis egregius pietate et misericordia caritate ineffabilis succurre nobis nunc et ante deum | Martini |
004039 |
CAO 4039 M L |
A | O martyr domini Apollinaris praeclare qui beatis precibus lumen reddidisti caecato et tribuni conjugi donasti medelam intercede pro nobis | Apollinaris |
004040 |
CAO 4040 L |
A | O Maure pater sancte custos tuorum et semper visitator famulorum pro nobis indignis et valde peccatoribus intercede | Mauri |
004041 |
CAO 4041 E |
A | O meritum sublime viri beatissimi Eusebii martyris qui non solum Christi testis esse fortis meruit sed totius trinitatis unitatem praedicans cavea constrictus missus est in exsilio qui cum Christo regnat in caelorum gloria | Eusebii Romanae |
004042 |
CAO 4042 R |
A | O mira caritas quae ita miserias doluit alienas | Nicolai |
004043 |
CAO 4043 R |
A | O mirandam et laudandam mutationem dexterae excelsi quam in beatis martyribus quarum venerandam recolimus memoriam domine Jesu Christe misericorditer ostendisti pro qua debitas tibi grates referentes supplicamus ut ipsarum meritis suffragantibus nos de vitiis ad virtutes mutare et in adoptionem filiorum dei digneris transformare | Afrae |
004044 |
CAO 4044 C |
A | O mirum divinae aequitatis judicium ut qui multos martyres per ignem peremit ad caelestia properantes ipse in igne vitam finivit et ad ignem aeternum cruciatus pervenit | Crispini,Crispiniani |
004045 |
CAO 4045 CGBEMVHRDFSL |
A | O mors ero mors tua morsus tuus ero inferne | Sabbato Sancto |
004046 |
CAO 4046 CGBEMVHRDFS |
A | O mulier magna est fides tua fiat tibi sicut petisti | Dom. 2 Quadragesimae |
004047 |
CAO 4047 L |
A | O mundi Arbiter promissa cujus non fallunt sancto interveniente Eustasio nobis optata concede guberna nos per omnia ejus festa colentes | Transl. Eustachii |
004048 |
CAO 4048 BEM HR |
A | O mundi domina regio ex semine orta ex tuo jam Christus processit alvo tamquam sponsus de thalamo hic jacet in praesepio qui et sidera regit | Antiphonae Majores |
004049 |
CAO 4049 L |
A | O mundi lampas et margarita praefulgida quae resurrectionem Christi nuntiando apostolorum apostola fieri meruisti Maria Magdalena semper pia exoratrix pro nobis adsis ad deum qui te elegit | Mariae Magdalenae |
004050 |
CAO 4050 CGBEMVHRDFSL |
A | O oriens splendor lucis aeternae et sol justitiae veni et illumina sedentes in tenebris et umbra mortis | Antiphonae Majores |
004051 |
CAO 4051 BE RDFSL |
A | O pastor aeterne o clemens et bone custos qui dum devoti gregis preces attenderes voce lapsa de caelo praesuli sanctissimo dignum episcopatu Nicolaum ostendisti tuum famulum | Nicolai |
004052 |
CAO 4052 BE RDFSL |
A | O per omnia laudabilem virum cujus meritis ab omni clade liberantur qui ex toto corde quaerunt illum | Nicolai |
004053 |
CAO 4053 R |
A | O Petre pastor summe et Paule doctor magne nos Christo pia prece purgatos conjungite | Petri, Pauli,8 |
004054 |
CAO 4054 D |
A | O pietas immensa dei bonitasque perennis peccatrix mulier fit regni perpetis heres gaudet quae flevit gaudendi fine carebit impetret haec miseris aeternae dona quietis | Mariae Magdalenae |
004055 |
CAO 4055 E |
A | O praesul magne et sacerdos Christi gaudenti almifice supernorum choris sociate promissis tibi gregibus jugiter suffragare ut nos tecum in caelis esse mereamur | Gaudentii |
004056 |
CAO 4056 F |
A | O princeps apostolorum pie pastor ovium janitor aulae caelestis tibi paret ostium cui non praevalent portarum vectes infernalium tu ligandi tu solvendi tenes pontificium solve nos et caeli nobis aperi palatium | Cathedra Petri |
004057 |
CAO 4057 F |
A | O pulchra inter mulieres et gloriosa inter virgines intercede pro nostra omniumque salute apud benignum Jesum filium tuum dominum et salvatorem mundi | Luciae |
004058 |
CAO 4058 G |
A | O quam admirabile est nomen tuum domine deus noster pro quo beatus Stephanus passus gloria et honore a te est coronatus et super caelos dono tuae magnificentiae exaltatus | Stephani |
004059 |
CAO 4059 E |
A | O quam beata urbis habitatio Ticinensis in qua gloriosi membra Syri in pace sepulta sunt cujus anima paradisum possidet aula pro commisso sibi grege exorare non cessat | Syri |
004060 |
CAO 4060 F |
A | O quam casta mater et virgo fecunda Maria quae sine ulla contaminatione concepit et sine dolore genuit salvatorem | Ad Processionem |
004061 |
CAO 4061 F |
A | O quam casta mater quae nullam novit maculam deum portare meruit | Ad Processionem |
004062 |
CAO 4062 E |
A | O quam gloriosi sunt Ticinicolae cives quibus talis ac tantus praesul est datus nam et beatum Syrum invitabant dicentes ingredere pater desiderabilis ingredere nobisque callem pande ad atria vitae ducentem aeternae | Syri |
004063 |
CAO 4063 C BEMVHRDFSL |
A | O quam gloriosum est regnum in quo cum Christo gaudent omnes sancti amicti stolis albis sequuntur agnum quocumque ierit | Omnium Sanctorum |
004064 |
CAO 4064 F |
A | O quam gloriosus est beatus Stephanus martyr et levita qui ante apostolos regna caelestia possidere meruit et ad patris dexteram filium videre | Stephani |
004065 |
CAO 4065 C EMVHRDFSL |
A | O quam metuendus est locus iste vere non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli | In Dedicatione Ecclesiae |
004066 |
CAO 4066 E SL |
A | O quam multiplicibus Bartholomaee fulgens egregie miraculis qui pro Jesu nomine tanta sustinuisti pericula nos tuis semper sacris tuere precibus ut mereamur ad superam ovantes pervenire patriam | Bartholomaei |
004067 |
CAO 4067 L |
A | O quam pretiosis Beneventus fulget miraculis de beatissimo dei cultore Barbato cujus plebs fulget ejus oratione ipse suis precibus ad dominum nos commendet | Barbati |
004068 |
CAO 4068 L |
A | O quam pretiosis Beneventus fulget muneribus de Januario Festo et Desiderio suae sedis ornata martyribus ut pio semper patronos sentiat quos habuit pastores | Januarii et sociorum |
004069 |
CAO 4069 C BEMVHRDFSL |
A | O quam pulchra es casta generatio cum claritate | Comm. plurimorum Virginum |
004070 |
CAO 4070 L |
A | O quam speciosus est beatus Mercurius de cujus passione gaudent angeli et collaudant filium dei | Mercurii |
004071 |
CAO 4071 E HR F |
A | O quam venerandus es egregie N. qui terrena contempsisti et caeli januas exsultans petisti modo victor fulges in virtute caelesti ideoque te supplices exoramus ut intercedas pro nobis ad dominum deum nostrum | Comm. unius Confessoris |
004072 |
CAO 4072 E |
A | O quanta est res miranda cui homines non oboediunt oboedit creatura insensibilis sicut fecit siccius flumen beato Eusebio | Eusebii Romanae |
004073 |
CAO 4073 V |
A | O quanta sunt caelestia angelorum gaudia de Christi resurrectione per quam humana natura in supernis sedibus reducta est ad integrum atque sanctis angelis conjuncta est alleluia | Sabbato in Albis |
004074 |
CAO 4074 C BEMVHRDFSL |
A | O quantus luctus omnium quanta praecipue lamenta monachorum et virginum chorus quia pium est gaudere Martino et pium est flere Martinum | Martini |
004075 |
CAO 4075 CGBEMVHRDFSL |
A | O radix Jesse qui stas in signum populorum super quem continebunt reges os suum quem gentes deprecabuntur veni ad liberandum nos jam noli tardare | Antiphonae Majores |
004076 |
CAO 4076 D |
A | O redundans fons caelestis misericordiae de quo beata Maria Magdalenae copiosum hausit munus indulgentiae nobis ejus festa celebrantibus adesto Christe mitis ac propitius | Mariae Magdalenae |
004077 |
CAO 4077 BE HR L |
A | O regem caeli cui talia famulantur obsequia stabulo ponitur qui continet mundum jacet in praesepio et in nubibus tonat | Nativitas Domini,8 |
004078 |
CAO 4078 CGBEMVHRDFS |
A | O rex gentium et desideratus earum lapisque angularis qui facis utraque unum veni salva hominem quem de limo formasti | Antiphonae Majores |
004079 |
CAO 4079 CGBEMVHRDFSL |
A | O rex gloriae domine virtutum qui triumphator hodie super omnes caelos ascendisti ne derelinquas nos orphanos sed mitte promissum patris in nos spiritum veritatis alleluia | Ascensio Domini |
004080 |
CAO 4080 BEMVHR |
A | O rex pacifice tu ante saecula nate per auream egredere portam redemptos tuos visita et eos illuc revoca unde ruerunt per culpam | Antiphonae Majores |
004081 |
CAO 4081 CGBEMVHRDFSL |
A | O sapientia quae ex ore altissimi prodisti attingens a fine usque ad finem fortiter suaviter disponensque omnia veni ad docendum nos viam prudentiae | Antiphonae Majores |
004082 |
CAO 4082 G |
A | O summe artifex polique rector siderum altissime ad homines descende sedentes in tenebris et umbra mortis | Antiphonae Majores |
004083 |
CAO 4083 GBEMV RDFSL |
A | O Thoma Didyme per Christum quem meruisti tangere te precibus rogamus altissonis succurre nobis miseris ne damnemur cum impiis in adventu judicis | Thomae Apost. |
004084 |
CAO 4084 S |
A | O venerabilis abba dominice laudes nostras suscipe et quem nostra peccata nobis reddunt iratum tua merita reddant placatum ut tuo pio interventu tecum perfruamur aeternitatis gloria | Dominici |
004085 |
CAO 4085 C D |
A | O veneranda martyrum gloriosa certamina qui in suis corporibus pro Christo immania pertulerunt tormenta et ideo percipere meruerunt immarcescibilem aeternae gloriae coronam | Comm. plurimorum Martyrum |
004086 |
CAO 4086 EM HRDFSL |
A | O vera summa sempiterna trinitas pater et filius et spiritus sanctus | De Trinitate |
004087 |
CAO 4087 E HR FSL |
A | O vera summa sempiterna unitas pater filius spiritus sanctus | De Trinitate |
004088 |
CAO 4088 DF |
A | O vere beatum o ineffabilem pietate misericordia caritate quarum ut visceribus semper totus affluebat in domino sic non desit nobis non desit in aevum | Martini |
004089 |
CAO 4089 B |
A | O vere sancti milites Thebaei fortes in agone fidei constantes in devotione spei ferventes in dilectione dei terrena despicientes caelestia contemplantes o quam pretiosa mors sanctorum quae vitam meruit angelorum quam praeclara martyrum gloria quae nihil metuit ostium cuneos de quorum collegio dux sacer Mauritius constans in passione socius caelestis militiae municeps factus est aeterni regni particeps | Mauritii et sociorum |
004090 |
CAO 4090 F |
A | O virgo super virgines benedicta sic paries filium ut in virginitate non patiaris detrimentum | Ad Processionem |
004091 |
CAO 4091 CGBEMVHRDFSL |
A | O virgo virginum quomodo fiet istud quia nec primam similem visa est nec habere sequentem filiae Jerusalem quid me admiramini divinum est mysterium hoc quod cernitis | Antiphonae Majores |
004092 |
CAO 4092 V |
A | O viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum | De Sapientia |
004093 |
CAO 4093 C |
A | O viri misericordiae quorum non acceperunt oblivionem justitiae semen eorum et filii propter eos usque in aeternum cum gloria permanent corpora eorum in pace sepulta non derelinquentur virtutibus plena vivunt nomina eorum in saecula | Octava Apostolorum Petri et Pauli |
004094 |
CAO 4094 C BEMVHRDFSL |
A | O virum ineffabilem nec labore victum nec morte vincendum qui nec mori timuit nec vivere recusavit | Martini |