A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 351 - 400 of 13529 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
001511m1a | A | Attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces | |
001512 | A | Attendite universi populi et videte dolorem meum | Sabbato Sancto |
001513 | A | Attingit autem sapientia ubique propter suam prudentiam et nihil inquinatum in illam incurrit candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula | De Sapientia |
001514 | A | Audiens beatissimus Proculus episcopus advenisse sanctos martyres Firmum et Rusticum a saevissimo judice audiendos noctem duxit in somnum ubi extra muros Veronenses latitabat deum fortiter deprecans ut in martyrii palma cum militibus Christi conjungi mereamur | Firmi, Rustici |
001515 | A | Audiens ergo Lucianus sacerdos verba monachi Migetii benedixit dominum quia inventus est et alius testis in revelatione sanctorum | Inventio Stephani |
001516 | A | Audiens haec praeses praecepit eos vinctos manibus et pedibus fortiter torqueri | Cosmae, Damiani |
001517 | A | Audiens vero beatum virum christianorum esse antistitem pedibus ejus prosternitur se turpem se peccatricem tali se indignam hospite profitetur | Afrae |
001518 | A | Audientes discipuli patris vocem ceciderunt in facies suas et timuerunt valde | Transfiguratio Dom. |
001519 | A | Audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit judicio | Dom. 7 p. Pent. |
001520 | A | Audistis quia dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia ad patrem vado quia pater major me est alleluia | Fer. 3 Pent. |
001521 | A | Audita est vox infantium et dicentium gloria deo alleluia | Hippolyti |
001522 | A | Audite et intellegite traditiones quas dominus dedit vobis | |
001523 | A | Audite verbum domini gentes et annuntiate illud in finibus terrae et in insulis quae procul sunt dicite ecce salvator noster adveniet et jam nolite timere | Dom. 1 Adventus |
001524 | A | Auditis praesul sanctus turpissimis ab Hilaria daemonum culturis gemens et lacrimas fundens pias cum diacono suo pro tanto errore domino preces effudit | Afrae |
001525 | A | Audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat | Decoll. Jo. Bapt. |
001526 | A | Auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere | De Job |
001527 | A | Auditum tuum domine audivi et timui | |
001528 | A | Audivi vocem de caelo dicentem beati mortui qui in domino moriuntur | Pro defunctis |
001529 | A | Audivit Herodes tetrarcha famam de Jesu dixit pueris suis hic est Joannes ipse surrexit a mortuis | Decoll. Jo. Bapt. |
001530 | A | Auferte ista hinc dicit dominus et nolite facere domum patris mei domum negotiationis | |
001531 | A | Auge in nobis domine fidem tuam et spiritus sancti lucem in nos semper accende alleluia | Fer. 6 Pent. |
001532 | A | Aula Maria dei casti titulusque pudoris porta Sion rutilis semper fundata sapphiris quae soli cunctis patuisti clausa tonanti suscipe servorum miserans pia vota tuorum | Nativitas Mariae |
001533 | A | Auribus percipite qui habitatis orbem | |
001534 | A | Auro virginum incestus auro patris earum inopiam auro prorsus utrorumque detestabilem infamiam dei servus ademit Nicolaus | Nicolai |
001535 | A | Aurum et argentum sicut Christus contemnimus sanctus ait apostolus quia illic ditari cupimus ubi solum ejus regnat imperium | Bartholomaei |
001536 | A | Auxilium meum a domino | |
001537 | A | Auxilium nobis salvator mitte salutis et tribuens vitae tempora perpetuae | Dom. per annum |
001538 | A | Ave athletarum athleta invictissime Christi martyr Vincenti stiparunt te euntem candidi sanctorum chori missique patris susceperunt angeli quapropter suscipe vota precamur supplices et ut Christus nostri misereatur interveni | Vincentii |
001539 | A | Ave Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus alleluia | Annuntiatio Mariae |
001540 | A | Ave o theotokos virgo Maria quae trina mundi regentem machinam filium protulisti hinc rite exaltata supra sidera laudaris per saecula | Nativitas Mariae |
001541 | A | Ave praesul gloriose ave sidus jam caeleste decorans N. caelum nos guberna virens humum quo laetemur triumphantes te patronum venerantes | Comm. unius Confessoris et Episcopi |
001542 | A | Ave regina caelorum ave domina angelorum salve radix sancta ex qua mundo lux est orta virgo gloriosa super omnes speciosa vale valde decora et pro nobis semper exora Christum alleluia | Suff. Mariae |
001542.1 | A | Ave regina caelorum ave domina angelorum salve radix sancta ex qua mundo lux est orta gaude gloriosa super omnes speciosa vale valde decora et pro nobis semper Christum exora | Assumptio Mariae,8 |
001543 | A | Ave rex noster fili David redemptor mundi quem prophetae praedixerunt salvatorem domui Israel esse venturum te enim ad salutarem victimam pater misit in mundum quem exspectabant omnes sancti ab origine mundi et nunc hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | Dom. in Palmis |
001544 | A | Ave rosa paradisi frondens in gratiam dei ave sponsa aureis monilibus ornata ave placens deo super angelico jucunditatis gaudio | Annuntiatio Mariae |
001545 | A | Ave senior Stephane ave martyr paradoxe qui inter agmina plebis judaicae firmus in Christi fide velut lampas ardentissima apparuisti domino nunc sidus inter sidera caelestis aulae succurre huic familiae gratissima tua interventione | Stephani |
001546 | A | Ave spes nostra dei genetrix intacta ave illud ave per angelum accipiens ave concipiens patris splendorem benedicta ave casta sanctissima virgo solam innuptam te glorificat omnis creatura matrem luminis alleluia alleluia | Annuntiatio Mariae |
001546:cs | A | Zdráva naděje našě božie rodice neposkvrněná zdráva a to pozdravenie skrze anjela přigemši zdráva počneš otcovu světlost požehnaná zdráva čistá najsvětějšie panno samas neporušena těť velebie všecko stvořenie matku světla chvalmež boha radujme se | Vigilia Nat. Domini |
001547 | A | Avertantur retrorsum et erubescant qui cogitant mihi mala | |
001548 | A | Averte faciem tuam a peccatis meis domine | |
001549 | A | Avertet dominus captivitatem plebis suae | |
001550 | A | Baptismi sacramentum dum percepisset Placidas vocatus est Eustasius factus alme dei particeps | Transl. Eustachii |
001551 | A | Baptista Christi Joannes te deprecamur supplices ut peccatorum veniam ad gaudia aeterna nobis apud deum obtineas | Joannis Baptistae |
001552 | A | Baptista contremuit et non audet tangere sanctum dei verticem sed clamat cum tremore sanctifica me salvator | Octava Epiphaniae |
001553 | A | Baptizat miles regem servus dominum suum Joannes salvatorem aqua Jordanis stupuit columba protestatur paterna vox audita est hic est filius meus | Octava Epiphaniae |
001554 | A | Baptizatur Christus et sanctificatur omnis mundus et tribuit nobis remissionem peccatorum aqua et spiritu omnes purificemur | Octava Epiphaniae |
001554.1 | A | Baptizatur Christus et sanctificatur omnis mundus et tribuit nobis remissionem peccatorum aqua et spiritu omnes vivificans | Octava Epiphaniae |
001555 | A | Baptizatus beatus Eusebius a romano papa Eusebio et fidem Christi sapientia et aetate provectus est | Eusebii Romanae |
001556 | A | Baptizatus itaque meruit a Christo audire se alterum Job his oportere temporibus per tentationes monstrare | Transl. Eustachii |
001557 | A | Beata Agatha ingressa carcerem benedicebat dominum Jesus Christum | Agathae |