H
Hymn (and hymn verses if listed together in the same record)
Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 1301 - 1350 of 1745 chantsCantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
---|---|---|---|
a07801 | H | Tempsit que tui gratia cosmi ridentis bassia malens coelitheoricam sequi quam practicam | Trine mundi gloria sit perpes pangant omnia simplo semperque triplici laus decus vitus parilis | Gertrudis Nivellensis |
a07805 | H | Hymnus cantetur hodie Christo regi melodicus in cujus aula gloriae jam jubilat Dominicus | Vita verbo prodigiis hic fulsit in Hispania bonis vacabit studiis hic semper ab infantia | Ejus curae committitur dei matris ecclesia per eum mox reficitur et reformantur omnia | Carnem domare studuit mundi declinans scelera sic vixit sicut docuit verbis concordant opera | Patri nato paraclito decus honor et gloria Dominicique merito det nobis Christus gaudia | Amen | Dominici Silensis |
a07806 | H | Intronizatur hodie Dominicus vir inclytus in sede regni gloria coronae tribus preditus | Mundi certans aureola auream victor meruit bina gaudet aureola dum virgo et doctor docuit | Dominicus hic dicitur quod fuit custos domini cunctis pius obsequitur invidiosus nemini | Hic velut stella rutilans sic splendet in Hispania jam coram deo jubilans ovat in caeli curias | Sit deitati simplici decus honor imperium Christus prece Dominici det nobis virae proemium | Amen | Dominici Silensis |
a07807 | H | Beata nobis gaudia haec praesens dies attulit Dominico caelestia qua Christus ei contulit | Beati quorum oculi hunc meruerunt cernere beati qui sunt seduli hunc puro corde colere | Beatus ad quem veniunt rex et regina gloriae veni frater huc inquiunt ad nostrae mensam curiae | Beatus jam in gloria corona gaudet triplici a culpae nos miseria solvant preces Dominici | Beata semper trinitas det nobis vivere ut sibi laudes debitas hic demus et in aethere | Amen | Dominici Silensis |
a07808 | H | Dominice Christi militis micat corona nobilis quem supera Jerusalem Christo pretendit nobilem | Dominice consors felicium accepta preces supplicium hoc tuum gregem visita cuncta pellens fantasmata | Membra tua felicia haec retinet basilica te venerantes subleva impetrando caelestia | Hoc da pater ingenite hoc praesta fili genite hoc tribue paraclite regnans perenni culmine | |
a07809 | H | Dominicum patri supero laudes dicamus jubilo Dominicum sanctum maximo qui decoravit xenio | Coheredem et genitum patri clamemus filium Dominicum qui sanctissima hereditavit gloria | Adsit nobis et spiritus qui dicitur paraclitus Dominicum nostrum mystica dotavit qui scientia | Dominice adesto famulis lotis unda baptismatis [...] proemit criminis | Cives venustas superos ornans eorum cuneos [...] honestas sedule tuo translato corpore | Invisos pelle daemones et tenebrarum principes praessuras mundi comprime actus felices tribue | Errata nostra termina nos a peccatis libera ignes aeternos vacua aethereis consocia | Hoc praesta summa trinitas quae crederis et unitas cuncta gubernans condita per saecula sine nescia | Amen | |
a07810 | H | Exsultantes et psallentes voce cordi consona praetollamus conditorem cujus providentia minus digni proteguntur sanctorum per merita | Hujus donis exornatus confessor Dominicus spretis carnis illecebris et terrenis sordibus | Digne choris interesse meruit caelestibus | Ipsum Christe te precamus patronum da miseris per quem cuncta restinguamus incentiva sceleris atque laeti conscendamus plagas etheris | O sacerdos gloriose gemma Christo placita hac indie pater pie gregem tuum visita neque in ea perturbetur tua canens merita | Delictorum solvat nexus tua supplicatio tergat sordes viciorum frequens intercessio quae nos tandem dignos reddat superno palatio | Quo caelestis Jerusalem mirantes insignia semper Christo digna laudum solvamus praeconia cujus jure dilatatur orbe toto gloria | Patri summo laus perennis invicta potentia nato decus atque virtus claritas eximia flaminique cum utroque compar excellentia | |
a07812 | H | Dominice dignissime ovile tuum protege et opem dona caelitus te devote petentibus | Nil in actis fidentibus condescende propitius atque redne ad aethera laborantes per infima | Tui securus optimae tuorum casus respice sanorum mentes robora infirmorum consolida | Ut gaudemus de corpore laetemur de solamine mereamur te cernere ubi gaudes cum requie | Hoc praesta clemens trinitas quae es perfecta deitas quae regis mundi climata canta vivens per saecula | Amen | |
a07863 | H | Christe sanctorum piae rex tuorum nobili festo miserans adesto quo clara voce modulemur una cantica diva | Poscat assistat vigilans patronus nunc Dominicus meritis beatus quo preces nostrae mereantus esse munere dignae | Abluat mentem tribuat salutem praestet et vitam miserando puram atque nos castris societ supernis pastor amoris | Daemon haud plebem cruciet fidelem absit et pestis roborata morbi vita cunctorum valeat bonorum summe tuorum | Sit deo patri decus atque nato spiritus almi pariter decori una majestas regat et gubernet nos simul omnes | Amen | Dominici Silensis |
a07973 | H | Originale crimen ... | Exaltatio Crucis |
a07980 | H | Gaude mater pietatis in valle gementium pro ducatu dignitatis Christi regis omnium quo dilecta praedotaris in culmine montium | Ubi patres praecellentes in mortali corpore admirantur assistentes de tam grandi munere divinum lumen cernentes in creato lumine | Quod vertices prophetarum praecolunt devotius Moyses lumen praeclarum legis datur caelitus et Elias jubar magnum zelo Dei fervidus | Praesentia deitatis declaratur provide inaudita voce patris de supremo germine et spiritu veritatis forma nubis lucidae | Genitori genitoque laus et jubilatio salus honor virtus quoque sit et benedictio procedenti ab utroque compar sit laudatio | Amen | Transfiguratio Dom. |
a07981 | H | Novum sidus exoritur Christi pia clementia quo tenebrosa premitur inimici saevitia | Insurgere cum nititur malignitatis spiritu ex adverso resistitur praepotenti exercitu | Roborantur in acie intuentes signaculum desidentes militiae ut assequantur bravium | Pro quo se cunctis obicit beatum in mysterio Christus et tandem proficit regnans in caeli solio | Gloria tibi domine potestas et imperium qui certantibus agie aperte monstras praemium | Amen | Transfiguratio Dom. |
a07982 | H | Praeclaris Joseph titulis sanctorum cedat claritas cujus nimirum singulis praestantior est dignitas | Amici clarum nomine scripturae monstrat alium cum jussu tuo Domine dilectum sprevit filium | Sic alter fidelissimus in cunctis servus noscitur viventium mitissimus qui praefuisse legitur | Longiqui tractu foeminis paterno clarum titulo divini plenus luminis David se clamat saeculo | Praeconis alter munere tuba sonanti fungitur mysteriorum pondere qui fine labe nascitur | Fratres amicos filios plures vocari nominis mortali Christo socios quos convixisse legimus | O virum praestantissimum supremis clarum titulis o principem dignissimum Joseph praelatum singulis | Hic summi patris similis hic Christi pater dicitur hic gloriosae virginis sponsus electus scribitur | Et Christo cuncti et virgini subiecta mente serviunt et virgo et Christus humili huic corde se subiiciunt | Patri nato paraclito laus honor virtus gloria Joseph qui donet merito nobis aeterna gaudia | Amen | Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes. |
a07989 | H | Quem terra pontus aethera colit adorat praedicat Agnes ab agni dextera custos amplexus venditur | Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia Agnes desponsat animam | Agnum quocumque ierit Agnes beata sequitur eo quod custodierit carnem puram qua tegitur | Arravit sponsum et annulum servat haec virgo sapiens et vitam per martyrium meretur Christum confitens | Amans sponsam et thalamum Agnes ornata possidens orat pro nobis dominum Christo devotos protegens | Quaesumus auctor omnium in hujus vitae stadio per Agnetis suffragium crescat nostra devotio | Gloria tibi domine qui natus es de virgine pro cujus Agnes nomine fuso triumphat sanguine | Agnetis |
ah02110 | H | Sol astra terra aequora adventum dei altissimi prolem excelsi germinis Dives et inops concrepent | Olim promissum vatibus partum puellae inclitum natum ante luciferum dei potentis filium | Venturum regem gloriae deum regnare regibus hostem calcare improbum mundum sanare languidum | Laetentur simul angeli omnes exsultent populi excelsus venit humilis salvare quod perierat | Deus et homo oritur sanctaque regnat trinitas quo ejus patri filius terris descendit dominus | Clament prophetae et prophetent Emmanuel jam prope est mutorum linguae jam sonent claudi in occursum pergite | Agnus et fera bestia simul manducent paleas agnoscat bos et asinus jacentem in praesepio | Signum regale emicans sacrum praecedit verticem regali nato nobili reges parate munera | O quam beatum nuntium virgo Maria audivit credendo mater exstitit et virgo virum nescivit | Omnes gentes et insulae magnum triumphum plaudite curtes cervorum currite redemptor ecce jam venit | Discant caecorum oculi claudum sedentem lineis noctis tenebras solvere lumen verum percipere | Gens Galilaea et Creta Credat Persa et INda dignando deus homo fit et verbum cum patre manet | Laus honor virtus | Nativitas Domini |
ah04016 | H | Festiva jam solemnia nobis recurrunt annua qua proles dei unica paterna fulsit gloria I Prospicuo nam lumine candido tectum podere Christum in arvo hac die clari viderunt heroes I O quam digna celebritas in qua polorum dignitas telluris hujus infima irradiavit nubila I O clientes eximii hujus tamen egregii clarum decus prodigii suis viderunt oculis I Tu patris nate unice cunctos clementer refove qui tuae festum gloriae devote colunt hodie I Laus patri invisibili laus ejus almo flamini lausque sit unigenito orbis ferrarum domino | Transfiguratio Dom. |
ah04280 | H | Laude laudet laxa magnum Christi plebs Hieronymum doctrinarum fluit stagnum rigans mentis hominum patet iter nunc ad agnum pium Jesum dominum I Lucis lumen lucet clarum quod gignit Sclavonia vasta mundi gratiarum luce lustrat spatia cedit imber tenebrarum rutilat ecclesia I Patrem patri parens deo linquens Romam petiit tanta didicit quod eo nullus major exstitit Graeco verbo el Hebraeo puer artes habuit I Sumit summus summos status cardinalis apicis ludo fugit deturpatus muliebris tegminis in deserto duros actus fert amore numinis I Rudes roret ros ut mentes construit coenobium libros scripsit et discentes docet dei studium tunc errores vim perdentes petunt praecipitium I Mortis morsu mortem perdens caeli scandit atria sibi currit Christus praesens cum caelesti curia quod Cyrillus visu cernens acta pandit grandia I Regi regum reddat laudes concio fidelium quem Hieronimi praegrandes preces dent propitium donet caeli donet dapes ipse deus omnium | Hieronimi |
ah04281 | H | Splendent caeli sedilia ornata celso sidere Hieronymi magnalia extollantur in aethera I Clarum sidus illuminans universam ecclesiam vitam mortalem terminans ad caeli transit curiam I De supernis irriguo montes fecit fructiferos in planis stilo congruo nodos amovit asperos I Aegrorum dum frequentia tumba sancta requiritur sanantur membra saucia salusque multis redditur I In sanctorum splendoribus uni deo sit gloria Hieronymi qui precibus det nobis caeli gaudia | Hieronimi |
ah04282 | H | Caelesti doctus lumine Hieronymus eximius divini verbi semine mundum replet uberius I Ferventi desiderio hic vir plenus virtutibus jugi vacabat studio et lacrymosis precibus I Belli triumpho triplicis victor insignis acie conservat decus duplicis virginalis munditiae I Hic specimen Sclavoniae is doctor sapientiae hic speculum ecclesiae exemplar sanctimoniae I In sanctorum splendoribus uni deo sit gloria qui Hieronymi precibus det nobis caeli gaudia | Hieronimi |
ah052284 | H | Aeterni patris unice nos pio vultu respice qui Magdalenam hodie vocas ad thronum gloriae | In thesauro reposita regis est dragma perdita gemmaque lucet inclita de luto luci reddita | Jesu dulce refugium spes una penitentium per peccatricis meritum peccati solve debitum | Nos vitiorum stimuli jugi vexant instantia et blandientis saeculi corrumpunt lenocinia | Libet nec licet libere tibi pro voto psallere dum mens aegra sub miserae carnis gemiscit onore | Pia mater et humilis naturae memor fragilis nos rege tuis precibus in hujus vitae fluctibus | Uni deo sit gloria pro multiplici gratia qui culpas et supplicia remittit et dat praemia | Mariae Magdalenae |
ah06105 | H | Gaudet Jerusalem visio pacis gaudet plaudit ovat cive recepto cui pariter noster chorus dat hymnum | Felix Aegidius fortis ad anna victor celsa petens hoste triumphat gaudent regna poli plena trophaeis | Surgunt exanimes huc revocati leprae squalor cadit tactibus hujus nec restat precibus febris anhela | In vocis jubilo machina mundi tali laetitiam prome patrono pro te namque deum sedulus orat | Sit patri gloria laus hymnus honor nato semper idem pneumati sancto qui vivit pariter trinus et unus | Aegidii |
ah07093 | H | Creator poli atque arvae | In quo sistit vita ac salus nostra | Per quem morte redempti ab aeterna | Nunc tuos famulos alme rex a delictis clemens munda | Quo semper dextera tua salvi protecti melos reddant | Gloria et honor tibi Jesu bone infinita | Qui sedes ad dexteram patris in excelsis super astra | Angelicis choris digneris voces adjungere nunc nostras | Post labem effecti caelibus caelica perfrui gaudia | In qua jugi promunt clara sancti rhythmica | Quorum obtentu te supplices petimus una | Proclamans dicit haec vox nostra | Jam miserere cui doxa | Regi regnum celsa alleluia | De Sancta Cruce |
ah11226 | H | Humana lingua coelici laudes canat Florentii splendentis in martyribus junctique confessoribus | Christi bibit nam calicem agressus ultro judicem qui bis eum tignis dolat et scapulas serris secat | At cum necandum ducitur vinclis ab alto solvitur et monitus per angelum ad clima venit Gallicum | Claris fulsit miraculis sacrique verbi radiis quo lux datur cum filio caecae amne merso triduo | Altissimo sit gloria agatur atque gratia ipso frui quo nos pii preces juvent Florentii | |
ah12163 | H | Hymnorum modulis consona dulcibus vocis supplicibus actibus inclitis Bertinum celebrem aula fidelium decantat tibi rex bone | Hic rebus patriis omnibus exuens cor vitae patulum lebibus indidit sublimemque crucem post deum efferens vadit tiro juvenculus | Mentis se sociat foedere consono audomare tibi praesul amabilis ut verbi domini semina Morinis adjutor bonus inserat | Hunc lucem populis esse jubens ratem in fluctus properans remigio suo sistit praecipitem diva poetentia in portus Sithiu tuos | Hinc Bertine pater praecluus optime servorum gemitus suscipe supplices optatam veniam largius obtinens poenam meritam amovens | Paesta magne pater conditor inclite praesta Christe Jesu nostra redemptio praesta vivificans sancte paraclite cui laudes deo psallimus | |
ah12172 | H | Digna caelo Cilinia virtutum luce fulgida quae cuncta spernens lubrica mansura tenens gaudia | Juncta sanctorum coetibis in celsis caeli sedibus sis nostri memor pertimus in sacris tuis precibus | |
ah12173 | H | Qui respicis humilia ostendens mirabilia qui potens fecisti magna cum beata Cilinia | Fecundans ejus viscera sacrae sobolis gratia hujus prece corda nostra virtutum prole fecunda | Deo patri | |
ah12479 | H | Caelum resonet laudibus sacrum gerens tripudium cujus undenis milibus Christus auget consortium | Pulcher hodie virginum coetus migrat e saeculo adhaeret luci luminum fracto carnis ergastulo | Caeli venter eburneus decore pictus vario harum morte purpureus virginum candet lilio | Regali sata sanguine virgo procedit Ursula divino plena numine regis aeterni famula | Deposcit virgo virginum coetum meritis inclytum quarum est aput dominum merces magnumque meritum | Cui pater cum inclyto honor virtus et gloria et spiritu paraclito saecula sit per omnia | Ursulae |
ah12480 | H | Hae sunt adolescentulae quae nimis Christum diligunt pro Christo Christi famulae corpus tormentis subigunt | Albis vallatae choreis caeli petunt vestigia in vestimentis aureis cum triumpho et gloria | O quam felix commercium pro terrenis caelestia contemptu mundialium caeli mercantur gaudia | Caelestis nempe curia gratanter his obsequitur sponsus decorus gloria sponsas sacras amplectitur | Harum placatus precibus cuncta depellat noxia nosque cum caeli civibus ad caeli ferat gaudia | Cui pater cum inclyto honor virtus et gloria et spiritu paraclito saecula sit per omnia | Ursulae |
ah16117 | H | Augustini solemnia caeli cives applaudite veneratur ecclesia et vos frates concinite I Canon vitae sanctissimae Augustinus constituit obscuraque verissime scripturarum aperuit I O doctorum piisime doctor exaudi servulos medicinae sanissimae qui propinasti poculos I Hujus benigni praesulis translationem hodie tuis conjunge famulis colentes rex justitiae I Laus patri sit et filio laus amborum spiritui sancto qui nos concilio suoque jungat coetui | Transl. Augustini |
ah16131 | H | Gaude mater ecclesia maternis plaudens plausibus pro benedicta filia frequens in dei laudibus | Barbaram Christi famulam laudemus unanimiter et crucis Christi bajulam imitemur feliciter | Christum fatendo siquidem adstruit fidem clarius disceptans contra praesidem vincit tormenta fortius | Paternam premit rabiem certans in Christi nomine hostilem frangit aciem glorioso certamine | Manus paterna jugulat puellam et continuo perit quem daemon stimulat parricida tonitruo | Nos in campo certaminis sanctae zelantes gloriam divini ductu luminis tendamus ad victoriam | Praestet hoc sancta trinitas sanctae Barbarae meritis ad te summa suavitas rectis nos ducens semitis | Barbarae |
ah16245 | H | Suggerat nobis veniens Olympo spiritus flammans meritos precamur quos tibi festos modulemur hymnos magne patrone I Bina deserti generosa proles hic ibi scribens calamus refloret vox ubi clamans fuerat propheta ille Joannes I Sacra solventes tibi supplicamus impetra nobis superare mundum ille qui mundi toties solebas vincere pugnas I Hoc damus nomen tibi cardinalis cardines mentis quia tu gubernas cardo quo nostrae fidei securus vertitur axis I Sint patri laudes genitoque summae flamini compar decus atque virtus qui tibi donet ea quae pro nobis posceris unquam I Amen | Hieronimi |
ah16246 | H | Nunc sancte nostra spiritus interna tange pectora largire nos Hieronymum efferre justis laudibus I Mentis refulget lumine ardore cordis conflagrat illustrat orbis cardines divinus iste lucifer I Christi fidem tu protegis adoras et praesepium crucemque gestas corpore potiris jam praesentia I Quae vox quae te Hieronyme laudare lingua poterit si cuncta felix conspicis quae panderas mysteria I In sanctorum splendoribus uni Deo sit gloria Hieronymi qui precibus det nobis gaudia | Hieronimi |
ah16247 | H | Surgimus laudes merito canentes sint procul somni gloriosa festa excitant mentes animosque tollunt gaudia sursum I Antra deserti penetrare certus desertis mundum tibi blandientem noveras quanti vana sint habenda nomina mundi I Si juvat fortes aliquos eremus sancta das illis documenta vitae aestimas foenum peritura cuncta angele certe I Te tui servi venerande praesul adsumus justis precibus rogantes praebeas sanctos retinere mores quos docuisti I Te Deus simplex pariterque trine laudibus summis veneratur orbis qui jubar tantum radiare mundo sic voluisti I Amen | Hieronimi |
ah16252 | H | Novum sidus verae lucis ex alto divinitus refulsit in cunctis locis Hieronymus caelitus enodando sonum vocis aeternorum ambitus I Ex abysso veritatis divini consilii auxit lumen caritatis et coronam lilii stolamque virginitatis aureolam praemii I Sol illuminans obscura per omnia prospicit expellendo quae non pura haerses et abjicit indagando quae sunt clara veram fidem conficit I Ad locum eremitarum ampliavit pariter et illuxit quam praeclarum sit amore dulciter quando mundum sibi carum contempsit celeriter I Nudam humum amplexando ad praesepe Domini festinavit relaxando quae nociva homini bonisque communicando quae conformant lumini I Deo patri laus et honor sit eet ejus filio pari spiritui sancto doctori eximio qui Hieronymum dotavit de perenni gaudio | Transl. Hieronimi |
ah16347 | H | In festo Leocadiae quod celebratur hodie hymnum canamus gloriae regi caelestis curiae | Haec Toletana nobilis fuit sancta laudabilis quae moribus et titulis fulsit atque miraculis | Quae carceris supplicio fuit data pro alio sive dando martyrio vel feriendo gladio | Ubi commisit spiritum deo qui propter meritum supplicantis et gemitum confregit hostis fremitum | Nos ipsi demus gloriam qui suis dat victoriam et sanctam Leocadiam duxit ad caeli curiam | Leocadiae |
ah16348 | H | Laetare Toletum in hoc sacro festo cui totum laetum precibus adesto | Et habere si vis aliquid a deo ista nostra civis adquiret ab eo | Haec dum corde puro deum intercessit in carceris muro pollicem impressit | Pollex sic intravit in praedura petra quod crucem signavit ut in molli cera | Sic Christe consigna corda nostra dura ut te mente digna sequamur et pura | Leocadiae |
ah20140 | H | Mirabile mysterium Deus creator omnium per incorruptam virginem nostrum suscepit hominem et nata mater Patre est qui natus matre pater est | Credit Eva diabolo Maria credit angelo per illam mors introiit per istam vita rediit perdiderat hec condita hec restauravit perdita | Cedrus alta de Libano sub nostrae vallis ysopo cum visitavit Jericho cipressus fit ex platano cinnamomum ex balsamo benedicamus Domino | Usiae gigas geminae assumpto Deus homine alvo conceptus feminae non ex virili semine natus est rex ab homine Jesus est dictus nomine | De spinis uva legitur de stella lux exortitur de petra fons elicitur de virga flos egreditur de monte lapis lapsus est de lapide mons factus est | Qui fuit erit et qui est qui loquebatur praesens est nobiscum est rex Israel qui dicitur Emmanuel nos ergo multifarias Deo dicamus gratias | Nativitas Domini |
ah20164 | H | Tribus signis Deo dignis dies ista colitur tria signa laude digna caetus hic prosequitur | Stella magos duxit vagos ad praesepe Domini congaudentes omnes gentes ejus psallant nomini | Novum mirum aqua vinum factum est ad nuptias mundus credit Christus dedit signorum primitias | A Johanne in Jordane Christus baptizatus est unde lotus undis totus et purificat | Lector lege a summo rege tibi benedictio sit in caelis plebs fidelis psallat cum impudio | |
ah22473 | H | O dies dies virginum dies dierum gloria qua nova laus initium finem capit miseria | Quis digne fari poterit tot virginum praeconia solius cum supererit laudis referre debita | Hujus cohortis Ursula devota primiceria percepta mente sedula diva tractat mysteria | Instructis hinc sodalibus decursus sui termino velle fit unum omnibus virtutum jungi domino | Sit patri sponsi virginum ipsique sponso gloria cum spiritu qui gaudium hic donet et in patria | Ursulae |
ah23021 | H | Amor Jesu dulcissime quando cor nostrum visitas pellis mente caliginem et nos reples dulcedine | Quam felix est quem satias consors paternae dexterae tu verae lumen patriae quod omnem sensum superat | Splendor paternae gloriae incomprehensa bonitas amoris tui copiam da nobis per praesentiam | Transfiguratio Dom. |
ah23021.1 | H | Lux alma Jesu mentium dum corda nostrum recreas culpae fugas caliginem et nos reples dulcedine | Quam laetus est quem visitas consors paternae dexterae tu dulce lumen patriae carnis negatum sensibus | Splendor paternae gloriae incomprehensa caritas nobis amoris copiam largire per praesentiam | Jesu tibi sit gloria qui te revelas parvulis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen | Transfiguratio Dom. |
ah23035 | H | O crux ave sanctissima spes nostra nobilissima salus mundi verissima omni laude dignissima | |
ah23340 | H | Hostis Herodes impie Christum dum vis occidere pueros innocentia caelis coronat gloria | Matrum caterva personat collisa deflent pignora vox in Rama est audita Rachel plorans tot milia | O quam beatae lacrimae dolore martyrum editae quae non carent caelestibus dantes loquelam gemitus | Hac prole mater inclyta fecundatur ecclesia gaudet chorus angelicus crescitque suus numerus| O Christe rex fortissime o actor innocentiae conjunge nos infantulis qui te canunt in mortibus | Nat. Innocentium |
ah23427 | H | Dulce carmen et melodum canimus ecce tibi o beate martyr Christi candidate Mauriti | Nihil dignum nostra valent optime compensare servitutis et honoris corda tuis obsequiis | Nempe carnem nostrae quandam possidens consimilem mortis legibus subactam et telluris deditam | Meritorum sanctitate culmina caeli celsa scandidisti ac mortalis vitae lapsus antea pretioso consecrasti tyrannorum sub duellis martyrio | Hinc adeptus domini sacra contubernia splendidorum angelorum ductus as ad agmina | Illi tecum incorruptis potiuntur praemiis ac congaudent tibi laeti triumphantes proeliis | Hinc orantes comprecamur cominus condescende nostrae vitae medicando scelerum cicatribus | Ut deo nostro tibique famulo suo cantu expiato modulisque famulemur innocuis | Castam sere voluntatem pudica praecordia membrorum da sanitatem et vegeta viscera post occasum hujus vitae colloca caeli templis aureis | Nec digneris pati letum famulos subiisseae Phlegetontis ac Averni detrimenta sulphurea | Qui tibi hic canimus laeta fide cantica et votorum pangimus sedula praeconia ortu lucis fulgidae vespere meridie qui te semper laude dignum conlaudamus carmine | Laeto vultu de supernis siderum nos tuere et defende ac conserva venustis habitaculis | Interventu sancte tuo niteat laetabundo corde semper illustrata mentis nostrae devotio | Nosque labe emundatos criminum regis regum fac post mortem temporalem praesentari conspectibus | |
ah23519 | H | Festum diem Wiboradae virginis et martyris geminantem tripudium cum coronis geminis una omnes veneremur vocibus cum consonis | Isthaec postquam diu vitae desudavit practica desiderans jam quieta vacare theorica sedem sibi eligeba clausulae ergastula | In qua perfruens quam saepe visione caelica divinitus devastandam ab Ungris Almanniam suae quoque passionis praecognovit gloriam | Hujus passionis die gratulantes annua postulemus unanimes illius suffragia mereamur consolari in nostra miseria | Amissaeque diu limen reintrare patriae quam lilio virginali intraverat hodie redimita proprioque roseata sanguine | Quod dignare nobis simplex trinitas concedere ne pretium quod profluxit Christe tuo latere annulletur jam redemptis ad perenne vivere. | Wiboradae |
ah50025 | H | Quid est quod artum circulum sol jam recurrens deserit Christusne terris nascitur qui lucis auget tramitem Heu quam fugacem gratiam festina volvebat dies quam paene subductam facem sensim recisa extinxerat Caelum nitescat laetius gratetur et gaudens humus scandit gradatim denuo iubar priores lineas Emerge dulcis pusio quem mater edit castitas parens et expers conjugis mediator et duplex genus Ex ore quamlibet patris sis ortus et verbo editus tamen paterno in pectore Sophia callebas prius Quae prompta caelum condidit caelum diemque et cetera virtute verbi effecta sunt haec cuncta nam verbum Deus Sed ordinatis saeculis rerumque digesto statu fundator ipse et artifex permansit in patris sinu Donec rotata annalium transvolverentur milia atque ipse peccantem diu dignatus orbem viseret | Nativitas Domini |
ah50026 | H | Corde natus ex parentis ante mundi exordium alpha et o cognominatus ipse fons et clausula omnium quae sunt fuerunt quaeque post futura sunt saeculorum saeculis O beatus partus ille virgo cum puerpera edidit nostram salutem feta sancto spiritu et puer redemptor orbis sacratum protulit saeculorum saeculis Psallat altitudo caeli psallant omnes angeli quidquid est virtutis usquam psallat in laudem dei nulla linguarum silescat vox et omnis consonet saeculorum saeculis Ecce quem vates vetustis concinebant saeculis quem prophetarum fideles paginae spoponderant emicat promissus olim cuncta collaudent eum saeculorum saeculis Te senes et te juventus parvulorum te chorus turba matrum virginumque simplices puellulae voce concordes pudicis perstrepant concentibus saeculorum saeculis Tibi Christe sit cum patre hagioque spiritu hymnus melos laus perennis gratiarum actio honor virtus victoria regnum aeternaliter saeculorum saeculis | Nativitas Domini |
ah50026:cs | H | Narozený od věčnosti (...) | Nativitas Domini |
ah50031 | H | Inventor rutili dux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis merso sole chaos ingruit horridum lumem redde tuis Christe fidelibus | Quamvis innumero sidere regiam lunarique polum lampade pinxeris incussu silicis lumina nos tamen monstras saxigeno semine quaerere | Ne nesciret homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam qui dici stabilem se voluit petram nostris igniculis unde genus venit | Pinguis quos olei rore madentibus lychnis aut faucibus pascimus aridis quin et fila favis scirpea floreis presso melle prius conlita tingimus | Vivax flamma viget seu cava testula succum linteolo suggerit ebrio seu pinus piceam feret alimoniam seu ceram teretem stuppa calens bibit | Nectar de liquido vertice fervidum guttatim lacrimis stillat olentibus ambustum quoniam vis facit ignea imbrem de madido flere cacumine | Splendent ergo tuis muneribus pater flammis mobilibus scilicet atria absentemque diem lux agit aemula quam nox cum lacero victa fugit peplo | Sed quis non rapidi luminis arduam manantemque deo cernat originem Moyses nempe deum spinifera in rubo vidit conspicuo lumine flammeum | O res digna deus quam tibi roscidae noctis principio grex tuus offerat lucem quam tribuis nil pretiosus lucem qua reliqua praemia cernimus | Tu lux vera oculis lux quoque sensibus intus tu speculum tu speculum foris lumen quod famulans offero suscipe tinctum paciferi chrismatis unguine | Per Christum genitum summe pater tuum in quo visibilis stat tibi gloria qui noster dominus qui tuus unicus spirat de patrio corde paraclitum | Per quem splendor honor laus sapientia majestas bonitas et pietas tua regnum continuat numine triplici texens perpetuis saecula saeculis | Sabbato Sancto |
ah50031.1 | H | Inventor rutili dux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis merso sole chaos ingruit horridum lucem redde tuis Christe fidelibus | Per Christum genitum summe pater tuum in quo visibilis stat tibi gloria qui noster dominus qui tuus unicus spirat de patrio corde paraclitum | Splendent perspicuo lumine ardua flammis mobilibus scilicet atria absentenque diem lux agit emula noctem clarificans fulgore previo | Nos festis trahimus per pia gaudia noctem concliis votaque prospera concentu parili suave sonantibus hymnorum modulis ore resolvimus | O res digna deus quam tibi roscidae noctis principio gres tuus offered lumen quod tribuis nil pretiosius luce qua reliqua premia cernimus | Tu lux vera oculis lux quoque sensibus intus tu speculum tu speculum foris lumen quod famulat plebs tua suscipe | Flagrant et redolent Christi sacraria ambustaque fumant thurea virgula lignum quod superat gratia balsamum guttam vel folium rorentque cinnamum | Quamuis innumero sidere regiam sit lunari polum lampade pinxeris incussu silicis lumina no stamen monstras saxigeno semine querere | Nesciretque homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam qui dici stabilem se voluit petram nostris igniculis unde genus venit | Pinguis olei rore madentibus lychnis aut faucibus pascimus aridis quin et fila favis scirpea floreis presso melle prius conlita tingimus | Vivax flamma iuget seu cava testula sucum linteolo suggerit ebrio seu pinus piceam fert alimoniam seu ceram teretem stupa calens bibit | Nectar de liquid vertice fervidum guttiam lacrimis stillat olentibus ambustum quoniam vis facit ignea imbrem de madido flere cacumine | Sed quis non rapidi lumina ardua mentemque deo cernat originem Moyses nempe deo spinifero in rubo vidit conspicuo lumine flameum | Felix qui meruit sensibus in sacris caelestis solii vissere principem iussus nexa pedum vincula solver nec sanctum involucris pollveret locum | Per quem splendour honor laus sapitentia magestas bonitas et pietas tua regnum contineat nomini triplici texens perpetuis saecula saeculis |