H
Hymn (and hymn verses if listed together in the same record)
Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 1151 - 1200 of 1750 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a06783 | H | Jam meta noctis transiit somno quies jam praeterit aurora surgit fulgida spargit quae caelum lux nova | Set cum die speculum cernamus hic nox ovium a te superne lucifer preces nec esse est fundere | Te luce sancte Christus et caritatis actibus ad instar illud gloriae nos innovator effice | |
| a06786 | H | Jam nos secundae praemonet horae peractum circulis deum sacratum promere hymnus perennis gloriae | Exsurge Jesum alleluia cordis regi fastidia ut lingua clara concinat laudis tuae magnalia | Infunde lumen spiritus da caritatem cordibus quod te deum per omnia laudemus semper saecula | Amen | |
| a06788 | H | Qui amne nunc quasi fluo evangelistarum rigans mundi quaternis cardines audi precamur supplices | Scelus remitte proprium auffer stupore metum omnes qui dignos effice con punctionis munere | Corpus livido non terat non iram mentem sub repet informet actum veritas servet pudore castitas | |
| a06789 | H | Qui tot libris per Moysen tuum ruentem instruis quod sensibus nos corpori regi redemptor praecipis | Fac nos tuis in legibus sic permanere perpetim quos pum et corpore et concinnamus naviter | Repelle quod pavescimus concede quod te poscimus ut te pium mitissimum laudemus in perpetuum | |
| a06802 | H | O magnae rerum Christe rector inclyte parent olympi perpetim cui sidera tu vota festis annuis sapientia largire nobis casta praebe et sobria placare possint quae tuam clementiam | Plebs ecce cuncta debitum recursibus solvit dierum prona corde et corpore confessa mente deprecans suffragium ut singulorum ponderata questibus subs tollat alma pectora indulgentia | Laetum rependit carmina concentibus cantu sonoro pangit ore et faucibus tuam potentes supplices ut dexteram probrosa tollens acta nostra corrigas sis et malorum fauctor intus flentium semper petentes impetrare possimus nostris medellam morbidis et moribus si nos benignus et pius respexeris qui tanta tantis contulisti servulis ut nil patrono destitisti gratiam | Culpas gementes pandimus miserrimi non obsequellam perdituri credimus cum copiosa poscitur potentia reis adsistat supplicator optimus qui flectat iram proterat quae noxia | Ne quod beatis sentiat cohortibus hostis rebellis pullulare casibus nefas caducum germinare odia fraudem dolum veae permoveri machinis flammas pudicis confragrare liliis | Haec mente rite fixa dum revolvimus libet dicatum praedicare servulum tuum ministrum Christe Jesum vernulam ut festa mixtis gaudiis cum pangimus sequatur inde tota te laudatio | Tu sacra templa tu pater caelestia habes sacrata tu deus per saecula regno potiris et regis praesentia in sancta sanctis cerneris mirabilis regnans quae solus mira factis exeris | Hinc obsecramus expiari munere redire prorsus ut sinas jam perditos caeli receptes colloquesce in regia qui das resurgant ut perempta corpora concede corda ur calescant gratia | Nostrum reatum confitentes prodimus frenentur hictus occidat sententia quae rodit atra dira conscientia rogare donat cum voluntas prospera tuam patentes prodigos ad januam | Momenta nulla trans volant in tempora quae lave non sint sordidata criminis succedat ante quaesumus contagiis ut digna nostris pessimis purgatio quam reddat ultrix poena factis debitum | Videmus orbos restitutos lumini clodos quae plantis exilire vividis consumpta tabo membra convalescere mortis sopore praessa demum surgere laetos deinde convenire sospites | Tortos repelli effugari daemones tormenta poenis ejulantes perpeti anguis venenum versipellis angeli suo latenti confodiri vulnere suisque telis sauciatum conteri | Ut conditoris haec patent miracula sic claudicantes mentis egritudine serpens repulsus deserat nequissimus sic nigra corda nubilo socordiae fulgora sudo praemicent clarissima | Haec nempe virtus Christi est tutissima Aemilianum quae tulit per ardua vita trophea quae coronat praemio nostris ut esset saeculis secrabilis foret quae fortis advocatus infimis | Hymnite mecum consonate carmine narrate cuncti praedicate et psallite regi perenni cujus haec sunt omnia nostri resultet cantici clamoribus polique templis personet concentibus | Gloria patri gloria sit filio una cum sancto spiritu paraclito qui deus unus regit mundi machina disponit cuncta revolvendo tempora tenetque regnum per aeterna saecula | Amen | |
| a06810 | H | En pater gloriae rutilum gaudiis cunctis in claruit orbe fidelium festa celebria matris altissimi quo Felix vehitur regna perennia | Haec virgo genetrix verbo altissimi thalamum regio prolis perpetui assistens regie dextere amici amictum renitens regina aurei | Haec ante saecula electa genetrix Maria nobilis virginum floscula gerens virgineo lumen altissimi albo sanctissimo deumque hominem | Caelestis nuntius Gabriel angelus affatur virgini conceptum filii enixa omnium vita credentium mater puerpera virgo perpetua | Patrata omnia vatum oracula priorum principum Michael mittitur assumens virginem chorum angelico gestans quae gloriae throno praefulgido | Tunc virgo virginum adepta gloriae sede luciflua oratu petimus te summis praecibus respice servulos de flentes crimina quaeque horrentia | Oramus domina jam plena gratia tua ut dominus preces sanctissima gementes lacrimas atque suspiria ignoscant omnibus facinora | Per te altissimi regis auxilium cuncti exposcimus fidentes famuli detur virginibus plena perfectio et continentibus gratia auctior | Largire mentibus nostris omnipotens in lapsu spiritu vitae munditia pellens nefario luxu corporeo tuo quae nomini dignos efficito | Sit tibi gloria semper cum genito sitque paraclito una potentia sit tuis servulis proflua gratia pater omnipotens cuncta per saecula | Amen | |
| a06814 | H | Assunt tenebrae primae noctis tetrae ex curris cum canticis et hymnis nunc de dicemur omnes | Nunc tempus illud hoc est quod Jeremias dicit surgendum esse nobis primordio in noctis | Nos spiritum per arma invicta radix deo disrumpe vincla noctis et da jubar salutis | Somno quies sit grata mens per vigil resurgat non sordidemur acta nec spiritum gravemus | Sed corpore et mente spiritum fervente vestigio impigro te consequamur Christe | |
| a06815 | H | Auctor perennis gloriae qui septi formis gratiae das spiritum credentibus assiste mittis omnibus | Expelle morbos corporum mentis remove scandalum rescinde virus criminum fuga dolores cordium | Ut cum precem susceperis clemens tuarum plebium reddamus omnes gloriam trino deo per saecula | Amen | |
| a06819 | H | Cibis resumptis congruis cena peractis usibus ad te redemptor inclyte laudes venimus promere | Occurre nobis ocius tollens cibi gravedinem corpus parandum ad precem confessionis dans fidem | Ut quidquid ore promimus tuis sacris in laudibus nobis coronas conferas soli deo dans gloriam | |
| a06821 | H | Horis peractis undecim rugit dies in vesperum solvamus omne debitum mentis benigne canticum | Labor diurnus transiit qua Christe nos conduxeras dalam colonis promissa dona gratiae | Mercedem qui quae a vocas quos ad futuram muneras nos in labore adjuva et post laborem recrea | |
| a06822 | H | Jam dena nos praeceptio legis sacrate praemonet ut in tenebris saeculi non militemus crimini | Pro id deus te poscimus ut nos placatus corrigas offensa nostra diluas adversa quaeque arceas | Tu esto nostrum gaudium quies futurum praemium sit nostra in te gloria per cuncta semper saecula | Amen | |
| a06823 | H | Lucis auctor clemens lumen inmensum lumen cujus fulget sanctus aeternum Christus cum quo regnat cum ipso in unum et sanctum spiritus una potestas | Tetrae noctis hujus caliginem pelle serpentis quae fraude quaesumus fugat nos armatos crucis signaculo salva sacrosancto tuo nomine dita | Quos peccati mole gravide pressos sua milleformis fraude decepit se victorem gaudens quoque se victum agnoscat virtutem omnipotentis | Pater inmortalis omnium pastor in videntem hostem confringe salvator lumen nobis praebe perenne de sancto nos aeternae vitae redde beatos | Redemptor excelsae rex omnis terrae delictorum pius gemitus attende lumen nobis praebe de fonte perenne tenebroso calle non paveamus | Noctem nobis istam dona quietam inimicum hostem fuga a nobis crucis signum vincat et omne inicum te Christe rogamus mane nobiscum | Gloria et honor deitati trino genito a deo genitoque nostro spirituque simul paraclito sancto cujus verbo claret saecula cuncta | Amen | |
| a06827 | H | Noctis taetrae primordia in laudibus transegimus nuntiae precamur trinitas ut praecinentes audias | Tu omnibus da gratiam tu fessa quaeque alleva errata dele criminum ex clude luge scandalum | Lux vera nos illuminet mentis tenebras effuget ut pax abundet omnibus qui te creator credimus | |
| a06828 | H | Obsidiones obvias paremus omnes carminum contra tenebrarum ducem contratrum satellitem | Manus perarmet spes fidem lumbos valens crux obtegat cingamus ense spiritus propter timores noctium | Jesu manu fortissime salva fideles per fidem everte adversos cruce In pace cuncta nos protege | |
| a06829 | H | Octavus horae circulus jam vergit et nos instruit diem futuri examinis deflere cum suspiriis | Septem dierum curribus nunc tempus omne dicitur octavus ille ultimum erit dies judicii | In quo redemptor saeculi non nos in iram arguas et a sinistris libera ad dexteram nos collocas | |
| a06830 | H | Quieti tempus adest quo fessa membra quies obtineat innocens et Christo vigilet mens | Pelle a nobis deus rogamus omne tetrum anguis priscis malignus virusque mortiferum | Ut sub umbra alarum tutissima tuarum protecti maneamus tuasque laudes surgamus | Sit gloria et potestas deo patri et proli paraclito quoequalis saeculorum saeculis amen | |
| a06831 | H | Quotquot diei terminat ore deus piissime laudis honoris devita persolvit iste gres tibi | Jam nunc dies in vesperum transit superne lucifer exsurge mentes innova jam sapienti gratiam | Discedat umbra criminum pellatur ira daemonium cubile nostrum visita tua deus custodia | |
| a06832 | H | Sol angelorum respice qui concupiscis mentium intenta visu castitas sursum manentem cernere | Quo cuncta pollent celitus vissa recursum prospera quo vita constat omnium intende grates supplicam | Da servulis custodia qua temperentur comoda adversa sint in noxia corrupta nescit pectora | Fragalitas tu sensuum sutor salus reffectio potus tibique gaudium lux atque virtus cordium | Repelle membris lubrica ne polluat lascivia ne foeda vex et passio culpet qui mentis actio | Virtutis infers copia qui conferas clementia obliti sunt peccaminum dones quieti temporum | Votis rogamus affatim super napax in labere quo cuncta tuta perpetim serves subactis scandalum | Gloria patri deo ingenito gloria ungenito una cum sancto spiritum in sempiterna saecula amen | |
| a06836 | H | Te majestatis domine trino colentes nomen ne precamur famulis libens ut nos exaudias | Errata nostra dilue vocem clamoris accipe largire te fatentibus regni caelestis praemium | |
| a06837 | H | Tempus sopori congruum adest quies sit temporum stratum rigemus lacrimis lectum labemus fletibus | Praecelleamus simbolo succedat hinc oratio hinc osculantes invicem armemus ipsi per crucem | Sic fessa membra lectulo demus sub illo judicem qui sic quiescentes excubat ut dormientes protegat | Discedat turba demonum liquesce ars satellitum per nomen hoc crucis sacrae qui te tuosque dissicet | Auctor creator omnium procul repelle invidum adversa cuncta dissices tranquilla quaeque conferas | |
| a06843 | H | Adest diei Christe consecratio honoris illa suscitati antestitis nostri recursus innovate temporis qua hunc vel omnes personare convenit ecclesiarum deputatos principes | Sint sacrosancto consecrati unguine sint sanctitatis praenitentes lampade compunctionis compleantur munere confessionis innoventur cantico omni repulso criminum contagio | Sint carne puri sint et ore fulgidi sint hospitales sint amantes invicem signis coruscent sanitatum compotens virtute pellant spiritus daemonia et veritatis convalescant gratia | Retorta bissus castitatis fulgide et unitatis punice concordia indesinenter corda horum repleant quo dum patenter mentibus in sederunt adstare possint Christi ad aram liberi | Sit his potestas ligare et solvere aepiscopali probra privilegio curare morbos corporum vel mentium compassionis ferre testimonium portare motum litis horte scandalum | Ut de peractis sanctitatis cursibus vitae coronam quam parasti omnibus te Christe vero corde diligentibus hii consequantur post triumphos saeculi regno perenni consecrandi perpetim | Sit trinitati sempiterna gloria honor qui sumus et potestas inclitaque trinitas pater patrisque filius cum spiritum deus ab stantia per cuncta regnat saeculorum saecula | |
| a06845 | H | Illuminavit hunc diem rerum creator omnium festivitate maxima quam nunc jucunda ducimus | Templum dicavit celitus ejus perennis gloria honore in archangeli hoc Michaelis annua | Volvente cursu rediit celebritatis inclyte altare quod templum simul hoc dedicatum splenduit | Hec aula caeli janua hic panis almus vescitur hic sanguis agni summitur hic abluuntur crimina | Hic vota solventur pia que sacer ipse suspecit Christi minister Michael ejusque offert obtutibus | Summi tonantis nuncius dignum gerens officium orationes omnium offert deo fidelium | Archangelorum primus est princeps dei exercitus plebem regit catholicam per cuncta mundi climata | Vicit draconem perfidum jecit polo superbiam venturus est in gloria ponere finem antichristo | Deo patri sit gloria sit semper unigenito sanctoquie sit gloria spiritui per saeculorum saecula | |
| a06850 | H | Barcinon laete Cucufate vernans corporis sancti tumulum honorans et locum sacri venerans sepulcri sparge ligustris | Munus hoc clarum tibi Scillitana civitas misit dedit et beatum quando Felicem populis Gerundae sorte colendum | Hii sequestrato tumuli honore proprias sedes adeunt tuendas Barcinone hic caelebratur aula ille Gerunda | Hinc cruor hujus Cucuphatis almi factus est nostrae regionis heres inde hic nobis sua membra ponens vivere praestat | Hic fide plenus redamando Christum lucis infestum patitur tyrannum moxque bisseno teritur beandus milite tortus | Cede percussus nimia furentis viscera fudit quasi perditura quae reformata recipit in alvum sanus ad oram | Missus in flammis praecibus minacem ignis admoti perimit vigorem nequid audere nimis in beato corpore flamma | Cratis ignite facibus cremari jussus ardoris nutrimenta gliscunt sed nihil Christi famulo nocetur suppliciorum | Sustinet posthinc pius ille cardos ferreos in se ferientis hictus sicque decisi capitis in aethera spiritus efflat | Jam fave martyr praecibus clientum instrue civem populum tuaere et sacerdotum pia corde mulcae pacis amore | Crimine demto anima virescat pane caelesti satiemur omnes carnis elapse vitiata membra spiritus ornet | Non ruinoso perimamur hactu non civis corpus vitiisque praessum non in occultis animus cremetur igne malorum | Ut piae tecum Cucuphas beate regna caelorum meritis tenentes det deo nostro resonans placentem lingua canorem | Gloria patri celebrans sonora gloria nato recinens perenni cum quibus sanctos sociatus extat spiritus unus | Amen | Cucuphatis |
| a06853 | H | Christe tu rerum opifexque operum olimpum regis aridaque sustinens polum decoras lumine sidereo arvaque reples hominis ex traduce jubes ne salum effluat ex limite | Tu protoplausto ejusque pro sapie legisque sensum naturalem inseris ut ea fratri quae vult sibi inroget demum Moyses bis a te in tabulis denis accepit praeceptis almificis | Ex hinc prophetae bis octuni veniunt populi corde ad salutem instruunt errorem vanum idolorum dextruunt credere deum te caelestem praedicunt et praestolare incarnatum proferunt | Milibus quinque ducentis in seriae habens hic mundus annos ab origine tunc verus agnus natus es ex virgine terdenis item annis tuae tempore sic a Joanne tinctus es baptismatae | Dehinc praesitos elegit apostolos Petrum Andram Joannem et Jacobum Batholomaeum Judamque et Simonem Thomam Philippum et Alfei Jacobum Mathaeum vero vocans a toloneum | Hic post ascensum Christe tuum ad caelos propere pergitque ad Eziopios mox a Candacis eunuco susceptus est praestigiatos liberavit a magos in somno vertit dracones sevissimos | Exortat coetum vanos deos temnere et deum verum Jesum Christum credere ut paradisi fruantur deliciae mox ab Aeglippo est accitus principe et prolem ejus suscitat a funere | Rex videns credit et plebs templum construit in quo rex lotus conjuxque baptismatae cum Euphranone plebs et Effigeniae almam ducentes vitam in progenie usque dum coepit Irtacus regimine | Convocat namque rex rudis apostolum eique regnum spondit dimidium ut caelebs illi detur Effigenia cui bis centum almae in cenobia virgines erant sacra cum velamina | Ad haec Mathaeus Irtaco exorsus est fas non est regis sponsam servo ducere nec Christi sponsam fas est tuae copulae jungi Yrtacus ob hoc mox apostolum percuti jussit punctum hictum gladii | Orans confossus mograt caelis anima aurum mox praebet virgo Effigenia et Christo dignum construit vaselicam in qua Matthaeus requiescit in urna vigent virtutes per aeterna tempora | Virgines uri rex praecepit set flamma ventus invergens cremat regis atria mox est percussus totus elefantia prolis arreptus daemonis sevissima se pater caesu esse efflat anima | Regnum hoc coepit frater Effigeniae Beor gestabat nomen ex baptismatae quem sanctus martyr unxeratque crismate provinciae sunt plene mox baselice quo canunt deo dulci modulamine | Vota rex plebis Christe ratum effice languidis fave aelisosque erige maestis solamen bellum litem remove fraterno pacem sloida in pectore | Supplices Christe vernuli exposcimus assistat fauctor nobis hic apostolus impetret nostris veniam sceleribus evulsis cunctis vitiisque funditus vita dum instat polleat virtutibus | Gloria patri personet ingenito gloria sancto spiritu paraclito qui deus unus mundi regi fabrica cujus aeterna laus et potentia per infinita saeculorum saecula | Amen | |
| a06856 | H | Exultent caeli sidera quadrique orbis spacia pontus et cuncta condita per haec sacra sollemnia | Regem laudent assidue qui sanctos cunctos hodie palmis ornant victoriae coronis atque gloriae | In sanctorum primordiis te decet rex mirabilis et principale jubilum et cunctis plebs obsequium | Te trinus in agminibus ordo fulget angelicus per sua nos suffragia adjutae ducant atria | Patriarcharum numerus et prophetarum cuneus pro nobis rogent omnibus ut simus unus populus | Apostolorum caritas et martyrum societas nostras perducant animas mundas ad agni nuptias | Confessores egregii atque doctores inclyti ad suum nos consortium ducant post vitae terminum | Maria Christi thalamus atque chorus virgineus cum sanctis simul omnibus solvat quidquid peccavimus | Ibi vera securitas ibi summa felicitas ibi est agni caritas ibi regina claritas | Ibi laus honor jubilum decus virtus imperium qui sine fine concinunt hymnum sancti mellifluum | Amen | Omnium Sanctorum |
| a06858 | H | Christus est virtus patris sapientia cunctos qui replet spiritalis gratia ut prosint probe digerere normula et proximorum illustrare opaca ut digne queant fruere caelestia | Ipsius dono perflatus egregius olim hic vates nomine Hieronimus omnibus notus doctrinarum fontibus cunctos irrigans ex almis dogmatibus ut sol resplendet in ortu ignicomus | Hic procul cuncta saeculi negotia praecalcans pede velud spurcissima dedecorosa respuitque rescula habens inopum egenaque viscera sibi aeterna adquirens stipendia | Hic quoque vitam appetit monasticam et sese valde strinxit a regula parentes domos omittens et patria Bethlem invenit rura beatissima in qua peregit consummata opera | Cum esset fervens calensque ingenio gentiliumque summo cum studio pro elegante lepore prosatico opus polorum reconderet animo tali meretur corrigi oraculo | Nam ecce morbus invadit corpusculum | Jamque reclinis dolore in ferculo ex more quippe funerum vulgalium obsequiorum tantum ut spiritum redderet polo et membra in tumulo | Reconderetur repetens et concito alta penetrans ducitur in spiritu sistitur nempe principi aethereo cui adstabant miliarum legio exercitatum illi absque numero | Mox tonans verba feriendo conquerit Christique servum mox ut esse comperit non ita verbis ut testatur asserit cordis thesaurum judicando aperit tullianumque veraciter protulit | Verbera jubet per membris inducere corpore tensum flagella ingerere propere lingua ululato gemere coepit testare si umquam hunc legere ausus fuero te negavi domine | Tunc angelorum adstantium milia supplici prece flexu orat genua ut tribuatur postulanti venia sicque reversus dissicata corpora cunctis ostendit ut gesta veracia | Haec probaretur non falsa somnifera de quibus sepe illudimur ipprobra sicque correctus a divina gloria ambit praecelsa caeleste deifica nec sibi affectat ultra mundialia | Tanto doctrine fulget exhinc lumine tanto corusco jubar pollet floridae instineta ut suo rutilet splendide plebs Christi est redempti a sanguine ipsius dono reficis nos agie | Tu noster insplendor tu nobisque destina per te clarescit ubique ecclesia tu proeliator catholica aries ingens fortis es in dogmata haereticum dextruens maceria | Te invidorum insequitur actio te criminatur stultorum factio tibique cedit falsa cometatio minimae valens lubrica intentio frivola quia revertir in nihilo | Tibi resistens probatur haereticus moxque relectus deputatur inscius annuens tibi quisquis hic catholicus noscitur fore confestim in actibus ideonus probus doctrinusque profluus | Tutare plebem hac sanctis suffragibus corda perlustra ex caelicis donibus ut solidata in pacis dogmatibus floreant vergo fecundi in fructibus adsistat cuncti in supernis sedibus | Praesta tu pater deus clementissime unus cum prole simul cum spiritum sancto qui cuncta gubernans imperio jugiter semper per aevi spatio per infinito saeculorum numero | |
| a06859 | H | Clara magnis quae sanctorum praeparantur gaudia fausti et Januarii Martialis corpora cum pro Christo deo nostro traditis ut victima | Misticum melos persolvat et attollat laudibus plebs deo dicato patri et honorem debita hymnum dulciter decantant Christo et paraclito | Voce declamans fideli beatorum titulis qualiter vicerant hoste suis cum suppliciis trinitate confitendo adepti sunt gaudio | Manibus cruentis hostis cum atroci vincula consecrati beatorum laniarent corpora tensos pariter cesosque ures flammae cruciat | Inde oculis evulsis cum tenorum capite nervorum compage soluta servatum crudelitas conterit corporum ossa et medullam penetrans | Dextera protecti Christi extinguant incendia angelico medicina reformantur lumina confractaque solidantur et curantur vulnera | Stupe tyrannus suspirans tanto in miraculo cum incolomes videret quos perire jusserat qualiter vicissent cuncta tormentorum genera | Illic parienter ferunt quod furentes inferunt scientes quod pro Christo tanta quae pertulerunt caelitus adquirens lucra quam fruantur jugitur | Quidem cerneunt venire missa caelo munera angelorum magna turba sursum exspectantia ut sanctorum coronarent gloriosa capite | Censuit judex nefandus ut cervices martyrum miles gladio truncaret patuit miraculum cruor cum lactae manavit et corona claruit | Ad estote sancti dei supplicanti populo et petentibus praebete quaesitum suffragium regna ut participentur vestro in consortio | Quorum Christus triumphalem suscepit victoriam collocantur in supernis sempiterna gloria jugiter ut maneatis in dei praesentia | Gloria et honor deo virtus et imperio una patri filioque inclyto paraclito cui laus et potestas per aeterna saecula | Amen | |
| a06859.1 | H | Misticum melos persolvat et attollat laudibus plebs deo dicato patri et honorem debita hymnum dulciter decantent Christo et paraclito | Pro triumphis beatorum fausti januarii tertias quae Martialis in agone vicerunt trinitatem confitendo suscepti martyrio | Voce declamans fidelis beatorum titulis qualiter vicerant hostem suis cum suppliciis trinitate confitendo adepti sunt gaudio | Manibus cruentis hostis cum atroci ungulis consecrata beatorum laniari corpora tensos pariter cesosque urens flammae cruciat | Inde oculis evulsis cum tenorum capita nervorum compage soluta servat hunc crudelitas conteret piorum ossa et medullam penetrans | Dextera protecti Christi non timent incendia angelica medicina reformantur lumina confractaque solidantur et curantur vulnera | Stupe tyrannus valde tanta in miraculo cum incolomes videret quos perire jusserat qualiter vicissent cuncta tormentorum genera | Illic parienter ferunt quod furentes inferunt scientes quod pro Christo tanta quae pertulerunt caelitus adquirens lucra quam fruantur jugiter | Quidem cernebant venire missa caelo munera angelorum magna turba sursum exspectantium ut sanctorum coronarent gloriosa capita | Ad estote sancti dei supplicanti populo et petentibus praebete quaesitum remedium regnum ut participentur vestro in consortio | |
| a06862 | H | Ecce micantia veluti sidera nostrae Euphemiae certatrix trophea revolvens advexit anni rotatile cursu nobis jam celeri | Vota cum gaudiis crimina lacrimis mixta perpandere nunc omnes quo imus causa piaculi venite praepetes Christo regi persolvere | Laudum excubia donat qui copiam virtutis dimicet utque viriliter eum quaerentium ipsum ceu propter animolas comperdere | Hoc tali exemplo virgo nam insequens sive cum socio sevi laventia teatra respuens Christi concremata amoris jam igniculo | Gliscunt praecordia oppido virginis caelestem principis adire thalamum reppulit horridi ob hoc edictio prisci nempe proconsulis | In omnem qui jubet jure provinciam suum observantem praeconem tonare talicum jussio agnita fuerit tubae vozque ut ilico | Usque se impronans humi confinia dii vestigiis martyr sit prostratus collaudans adoret venerans excolans libamenque exhibeat | Sicque repperitur istius sanctio legis violatrix fore Euphemia inquiens licitum neve existere fasma martyr purifica | Haec ubi factum est pate proconsuli suis mox affore jubet optutibus coram Euphemiam inquiens cur evitata nec legis fulgida | Cedens si placide meo intenderis salubri ortamine hoc a proposito discedes tenui fungi eximiis merebis nam honoribus | Rennuens tetrico damnatus carceris servi ergastulo cum sibi compares distincti numero septem septies Christo pro mori nitens | Ita cruentior lupo ingrediens sanctam ab agminae sanctorum eripiens posset quod opinans hanc fonsam fragili sexu tandem illicere | Ut quam optinantem prospexit militam proconsul mox Christi rotarum fieri ita compositum argumentum jubet per quo trita occuberet | Haec post per alia virgo pertolerans poenarum genera adscitur expirans caeli agminibus bravium perpetim regnatura percipiens | Ob hoc te cernua coors fidelium cuncta expostulat mente piissima patrona diluas errorum ut notas tuis omnium meritis | Passis vel copiam sanctae deifica orbem per terrarum omne ecclesia diffusa redundet prava sunt odiens cuncta probaque amplectens | Praestare dignare pater ingenite prole cum genito regnansque perpetim sancto cum spiritum omne per saeculum sustentans piae condita | Amen | |
| a06863 | H | Ecce te Christe tibi cara semper te redemptorem omnium potentem supplici poscit pietate patrem turba praecantum | Hic sacra ut sedis tua sempiterna perpetim constet maneatque nostris proxima culpis veniam preactis corpore et corde | Porta hic caeli pateat redemptis clausa damnatis reserata justis veritas vita via lux et ignis influe mitis | Hic homo verus deus et magister petra et pastor ovis et sacerdos panis et vitis sator et creator respice plebem | Hic manat rupis laticis beatos abluat noxas vitiis peremtis innovet mentes maculis remotis fonte perenni | Hic caput membra propria revisset lectio pascat populos aperta sponsus ut tradat animis amicis oscula sancta | Fragret hic virtus speciem decora sumat hic dogma doceatque corda irriget summam dubia petentes pectora vitam | Lapsus et mestus pariterque lugens fessus et languens simul omnis errans quippiam quisquis humilis precatus omnia praesta | Gloriam psallat | |
| a06865 | H | Exaudi Christe nos patris potens piae celso de semper obsecramus inclyte celso qui solus es deique filius est qui et dilectus ecce matris unicus hymnum perfectum et caterva dicimus | Multis cum sepe dulcibus quevocibus necnon nunc ergo mitigando consimus verbis et corde personemus inclytum servis cum irae Hispaniae fidelibus bis laudet chorus ergo rectae filius | A Christo missus ecce namque apostolus regni regnante et deum patrem inclytum tergens perrexit Indiam potissimam hinc coepit fortis exhibere gloriam omni cum cordis inclyta potentia | Liquens peccata in die superflua o quam laudandas ad dei clementia magnumque facit semper almae filium est quicquam verus ecce verus et deus in caelus namque lucet luce sepius | Aungens fulgensque famulis potentia possint ut rectae semper unda gloria ostendi magnam et altitona in aethera seu terris nempe terrulisque fortia ter nunc quaterque sit deo veae gloria | O Christi sanctae Bartholomae qui Indiam lucis de luce per dei potentiam in regno pastor esse magnae filiamcum praedicasses ecce celsa ad aethera verbis fecisti jam olim inusque saecula | Ergo qui infirmus advenit poposcere mestis vinclis vel ipse tunc vel spite fulgens sanabat immo sancto optimae et collocavit in super perenniter cum sanctis rite Bartolomaeus hic bene | Judex sed fortis et pius piissimus talem quam rite et est habere apostolum legis doctorem in omnibus potissimus et sanctum sanctus et pius piissimus hostemque vincat atque hic apostolus | Mercatur magnae sanctae seu apostole exaudi nostra sepia praeconia liquens peccata nostra vel facinora furvam serpentem et invidam tonissimam judex subverte tergate ter sulfura | Trino sit magna semper ergo gloria acunctis namque filiis perennia et nunc et per saecula saeclorum in omnia unito namque sit deo piissima semper qui et sepe regnat ipse gloria | Bartholomaei |
| a06866 | H | Feno jacere pertulit praesepe non aborruit parvoque lactae pastus est perquem nec ales esurit | Gaudet chorus caelestium et angeli canunt deum palamque fit pastoribus pastor creator omnium | Deo patri | |
| a06870 | H | Festum insigne prodiit coruscum voces in aula resonent cunctorum deo dicata plebs alumna tota pandite vota | Haec virgo sancta germineque clara saeculi cuncta respuit caduca Christum secuta acriori poenae subdidit membra | Judex iniquus ipse Quintianus virginem sanctam Agatham cum vidit decem malignis feminis obscenis tradi praecepit | Quam cum vidissent blandiuntur verbis audi praeceptum judicis monentis adora deos et lucrare vitam praemia multam | Sed fide plena nobilis puella exsecrat cuncta vanitatum verba spemque defixam retinet in Christo spemque invictam | Quam Quintianus praesentari jubens idola vana cogit adoranda fortis puella retinet in Christo fide perfecta | Iratus judex sibilat crudelis tortores suos excitat in malis torqueri jubet delicatum corpus puellae sacrum | Poenas illatas viriliter portat corpus intactum domino conservat fide qua credit omnia tormenta fortiter vincit | Additur poena crudelis et saeva virginis sacrae torquetur mamilla diuque torta abscindi praecepit ubera sacra | Tunc virgo sancta in carcere trusa fortis in Christo facta est athleta cujus in caelis angelica cura sanat mamillam | Splendor cum sanctis tenebras illustrat per totam noctem lux e caelis micat pavore multo territi custodes fugiunt omnes | Furore plenus ultroneus tortor testas acutas ignitos carbones corpus sacratum volutari jubet latere nudo | En terrae motus factus est immanis maerorque cunctis terruit tortores unum oppressit nomine Silvanum pars parietis | Omnis conventus ille civitatis tremore viso sic concurrunt omnes judicem saevum volentes occidi fugiit ipse | Post virgo laeta ergastulis clausa expandit manus dominum exorans sacram efflavit animam in caelos toga cum sanctis | Angelus dei descendit de caelo corpusque sanctum tu mala honorum tabula signat aureis scripta litteris sacram | Judex iniquus unquam erubescens volens inquiri ejus facultates pessima morte morsibus equorum nece tastatur | Miratum satis prodierunt signa anni vertentis facta comprobaris Aethneus ipse mons eructuavit ignem ardentem | Videntes cuncti rogum venientem velum sepulcri simul expandentem ignis stetit honorificandum corpus beatum | Deus qui tanta tribuisti dona virgini tuae caelestia regna nobis indignis ob honorem ejus dilue culpas | Ob cujus laudem clerus decantatur praecibus ejus tibi sit acceptus ratumque reddat plebis tuae victum honore sacrum | Sacerdos vita habeatur clarus moribus bonis tibi sit ornatus ut dignae possit tuum immolare corpus beatum | Cujusque festi annuis recursu laudis honoris persolvimus votum ejus obtentu laetemur cum sanctis tuis in caelo | Haec in honorem carmina quae dixit virginis sacrae merita narrabit tuo ex dono heres sit in caelo sanctorum choro | Gloria tibi patri glorioso et Jesu Christo redemptori nostro qui tecum regnat cum spiritu sancto juge per aevo | |
| a06875 | H | Hic Joannes mire natus de senili viscere ante judicem prophetans quam sit index editus praeibit nascendo Christum praeibit et mortuus | Hunc tori vino repletus sanguinem jubet sui quare stuprum caedit audax conjugalis criminis sed sacram sumit coronam laureatus gloria | Hic dei praecessit unum matre natum filium tempore quo subsequente praeco verax praeibit mortis et praecursor ipse morte primus concidit | Nuntiat redemptionem esse Christum saeculis nuntiat vitale manus esse Christum mortuis quare Christum posse dixit posse mundi tollere | Hunc rogemus abditorum corda maesta pectorum ut scelus nostrum repellat motus indulgentia conferat et dona vitae cum perenne gaudio | Arceat iram superni quam pavemus judicis provocet patris benignam quam sitimus gratiam donet et cunctis beatam possidere patriam | Gloria patri sit gloria sit filio sit paraclito manenti semper ingens gloria qui deus vivit per omnem saeculorum saeculum amen | |
| a06878 | H | Huc vos gratifice plebs pia convocat virtute domini testium atria quod vesti dapibus vota calentia caelorum licet intima | Juncti martyribus jungite gaudia Vincentii teneat munera vox pia Sabina recitat caelica littera Christetis bona aethera | O mundi misera lucra per arduam spes nantum hominum vabra dolentium caedunt punicea colla per omnia rex Christe tibi laureans | Simplex ac trinitas te deus unitas rogamus praecibus horum ut audias quo ipse petimus corda calentia inmense bene praeroga | Sit trina pietas ac tibi gloria qui unus retinens omnia judicas large continua perpetes saecula et ultra bene prosperans | Amen | |
| a06879 | H | Jam legis umbra clauditur novumque phase prodiit cum vera lux in vesperum mundi oborta promicat | Hinc Christe rex post biduum cenae litas convivium quo pascha pridem mysticum in pascha nostrum vertitur | Audi fidelium preces qui traditorem passus es hac nocte nos illumina carnem lava cor praepara | Ardor tuae dulcedinis interna nostra concremet fides paratos innovet opusque ad regnum vocet | Ut suavitate gratiae hinc advocati in crastinum inebriemur poculis tui sacrati sanguinis | |
| a06881 | H | Jam nunc ad illos properare convenit quia passionis tempus immane apostolorum namque natalitio zoe beata dum oraret promptior celso per sontem tradidit spiritum | Dies deductos octo postt ranquillinus Pauli ad aulam orans nihilominus diro est hic tunc dilapidatus saxo vasto dimersum corpus et in flumine mens vero efflat arduo in sidere | Horum protinus requirentes corpora Nicostratus et Claudius cum sobole diebus tenti decem, cum Castorio mersi marinis amnibus in fluctibus explerunt dignum passionis praemium | Torquatus sanctis fraudulenter nectitur commento cujus capitur Tiburtius affectu saevo atque diro vindice quem et mucrone imperavit plectere Christoque fortem consecravit martyrem | Sanctorum hospes Castulus Zetarius captus est Christi martyr mox efficitur postquam deinde verberati lanceis Marcellianus sanctus et Marcus probus sic laureati fundunt caelo spiritum | Togam deo post adquisitam candidam pulcer ut gregem pastor Christo traditum Sebastianus paedagogus optimus insidiatur per crudeles vincitur hac servis ductus principum obtutibus | Quem jam tyrannus imperat mox impius duci in campum et sagittis insui sed Christi postea sanatus gratia inter flagella demum vitam terminans arcem sacratam evolat in aethera | Adesto nunc beate jam precantibus Sebastiane jam tuere servulos sancto cum illo comitatu proprio dimitte culpam atque praesta veniam omnes fruamur gaudia caelestia | Fraterna clerum caritas conglutinet nullum simultas a caterva disgreget fucus rubigo luxus avaritia abscedat omnis impia conventia Christum ut abete pura mens jam ambigat | Gentes lugum quod impie nos comprimet tuo depelle adjumento gratiae moribus et hostis absit vel penuria adversa cuncta ocius effugiant pax sit perennis functis quies placita | Non nos in ira judex corripiat cum terror ejus fulserit in gloria nec ignis vorax mancipandos approbet | Fabiani, Sebastiani |
| a06882 | H | Jerusalem gloriosa mater una martyrum sors beata post labores jus pium post turbines quae tuorum laeta cursum promptior ad tolleris | Terge luctum summae plaustum pande portum civibus excipe quos sustinebas post triumphos laetior in quibus victrix resultas da decus victoriae | Adrianus cum beata conjuge Natalia ferculum duplex amoris unio carismatis manus ignis pignus almum coelibe conjugium | Hoc die tibi dicantes vota conscientiae cursibus ad te recurrunt hinc ovantes invicem dant deo dona vicissim conjugalis gratiae | Enitet ille supremo passionis stigmatae et piae compassionis destinato munere cursus est diversus illis sors et una gloria | Hic vires pro spe superna colligatis miscitur annotari cum beatis semper optat illico hincque bacis illigatur hincque sursus traditur | Uxor hunc visura surgens percitis congressibus carceris adit remotos castra cernit martyrum osculat vincla beata fest viro constantiam | Suadit ut pote palestrae vim sacri certaminis suadit hinc promissa caeli suadit et plus perpetim voce voto et impetrato muneris instantia | Liber hujus evocata vinculis carnalibus creditur et in teratur nexibus distenditur et pedum compage truncus corpore dissolvitur | Cara hujus in supremis mota conjux osculis surge dicit pone dextram quam recisam conjugi des mihi pignus amoris des stipem dulcedinis | His manum libens tetendit quam recisit carnifex nec mora mox inter ipsa enecatus vulnere conjugem dote secunda sanguinis hereditat | Quae sacri laboris usum prorogans certantibus quidquid est poenale substat molle trium debile praemonet jubet fovetque provocatrix gloriae | Cerneres virile robur fervidis conatibus artubus fessis meredi colligare vulnerum inditis plagas fomentis vel modelis congruis | Serviens manu vel ore martyrum discriminis fert eis consulta pacis fert cibum solaminis obsequens effecta cunctis plectitur in singulis | Quae tamen viri corona per triumphos reddita dum suum corpus piorum illinit cruoribus nil minus profert ab illis in quibus haec vicerit | O sacrum vere honestum vinculum connubii | O novos cursus laborum junctionis unicae ambo currunt ambo vincant est utrisque gloriae | Haec tua custus supernis munerum diversitas pertrahas signes ad illam laureandos patriam qua tibi laudes beati post agones insonant | Clarus ille hic coruscat Michael archangelus utpote deus patrandis eminens virtutibus dat locum nomen vigoris de favore muneris | Hujus ergo imprecatu vel turoum martyrum festo nobis hac medellam quas reatum diluas criminum nodos resolve da fomentum gratiae | Quo tremenda judicantis cum dies illuxerit festa quorum praedicamus misceamus gaudiis et quibus non est corona sit fides ad gloriam | Laus tibi per omne tempus trinitas indifferens laus honor virtusque summa singularis gloria quae dominum te saeculorum personet in saecula | Amen | |
| a06886 | H | [In Ninivitas se quo actas percito gressu reflectit quos ut increpaverat pudenda censor imputans opprobria impendit in quid iram suum vindicis urbemque flammam mox creavit credite | Apicem de inde ardui montis petit visurus inde conglobatum turbidae fumum ruinae cladis et dirae in struem tectus flagellis multi nodis] germinis hoc et repente perfruens umbraculo | Sed mesta postquam civitas vulnus novit auxit dolorem eu supremum palpitat cursant per ampla congreganti moenia plebs et senatus omnis etas civium pallens juventus ejulantes feminae | Placet frementem publicis jejuniis placare Christum mov edendi spernitur glaucos amictus induit munilibus matrona demtis proto gemma et serico crinem fluentem sordibus spargit cinis | Squalent recincta veste pullati patres setasque plangens turba summit textiles in plexa villis virgo bestiabilis nigrante vultum contegit velamine jacens arenis et puer praevolbitur | Rex ipse Coos extuante murice laenam revulsam dissipabat fibulas gemmas virentes et lapillos sutiles insigne frontis exuebat vinculum turpi capillos impeditos pulvere | Nullus vivendi nemo vescendi memor jejuna mensas pubes omnis linquerat quin et negato lacta vagientium fletu madescunt parvulorum cunulae succum papillae parca nutrix derogat | Greges et ipsos claudit armentalium sollers virorum cura ne vagum pecus contingat ore rorulenta gramina potum strepentis neve fontis auriat vacuis querellae personant praesepibus | Mollibus his et talibus brevem deus iram refrenat temperans oraculum prosper sinistram prona nam clementiam haud difficultes supplicum mortalium solvit reatum fitque fautrix flentium | Gloria virtus laus et imperium celso parenti summo qui sedet solio ejusque nato conregnanti pariter conexa simul deitas perenniter per cuncta semper saeculorum saecula | Amen | |
| a06888 | H | Inclyte rex magnae rerum consecrator principum veritas signata patris Christi vero stigmatae quo favente regna durant atque reges imperant | Probet regnum fidelis principis ad gloriam unguine sacro nitescat sanctitate floreat fulgeat vitae corona polleat clementia | Gaudeat cum plebe totus tota plebs cum principe sit dies natalis hujus feriata gaudio sit piis omnino votis |plena exsultatio | Ut piae tenendo regnum cum beatis moribus in quibus nunc principatur sic modestus imperet quo simul cum his fruatur sempiterno munere | Gloria patri melodis | |
| a06890 | H | Insignem Christi Crispinum laudemus martyrem qui suo lavit sacro corpus sanguine et unum deum sequens trino nomine mundum relinquens simul ejus copias in regno dei consors factus angelis | Non blandimenta hujus aevi aspiciens rectorem mundi dominum perspiciens illum secutus magna cum laetitia paradisoque properans feliciter nefandum hostem repulit perniciter | Frontique suae Christi signum posuit quod ipsum dei pietas edocuit quandoque serpens insultare voluit sed illae forti et alacri animo renuntiavit invido diabolo | Omnipotentis dei vera gratia tantam Crispino tribuit constantiam ut carcer poenae flagra vel incendia nec sitim corpus famis corpore commaculant ejusque fidem violare poterant | Laetusque miles in caelum aspiciens parata cervix gladium suscipiens suoque fuso dedicato sanguine sepulchro corpus humatum reconditur astigitanae urbique reponitur | Ad cujus corpus sacrum aegri veniunt Claudique surdi caeci vel lunatici Christum confessi salutem recipiunt et vera sancti martyris oracula sanitatisque medellam accipiunt | Tu intercessor almae martyr praevius pro nostris malis intercede crebrius ut abluantur nostra cuncta crimina animas nostras corpusque omne liberet de persequentis inimici insidias | Indulge nobis pater clementissime pro tui sancti intercessu martyris dele secreta cuncta laxa crimina ut annuis in tuis semper laudibus istum canamus festum laeti cordibus | Gloria patri personemus famuli gloriam Christo concinamus pariter qui nos redemit pretioso sanguine mittens in nobis spiritum paraclitum haeredes fecit in caelesti gaudio | |
| a06891 | H | Jucundum nobis hunc diem sanguis sacravit martyrum verissimi maximae Juliaeque sororis fides | Exsultat in his trinitas impari laeto numero polum repletur gaudio de martyrum consortio | Trauntur ad supplicium nati gentem nobilium se nobiles esse credunt mori si possent pro deum | Parari poenas imperat dum fremit impius judex sanctos turbare nititur quos conspicit inmobiles | Suspenduntur eculeo crucis armati vexillo pro regem vitam ponere morti fideles animas | Merguntur equore vasto saxis colla praementibus veloces Christi milites ora tangunt quam remiges | Vasta Caripdis reddidit Olisi bona meruit extrema terrae finium cruore pollet martyrum | Inde grates persolvimus tibi deo almifico in trinitate unico qui das sanctis auxilium | Ob hoc praecamur domine in horum festa martyrum vota cunctorum accipe et que poscunt attribue | Deo | |
| a06892 | H | Lux deus Christe pietas redundans qui tuum vatem haerese reductum rite Augustinum amansque alumnum efficis auctum | Hujus optentu dolum hinc remove patriam serva populos guberna omnis lis absit affluat redemptis gratia pacis | Caritas efflet copulans recisos sit procul ira habeat ruinam cladis abscedat famis atque langor noxia quaeque | Clerus doctrinae rutilet corusco pontifex celsam apicem retentet labe abstersa operibusque almis post placitura | Laus tibi instet jubilo perenni trinitas simplex deitas quaesuma cunctaque condens opifex in aethere crederis auctor | Gloriam Christo patulo canamus ore praestanti sive servienti tanta qui pollent deitati simplex trinus et unus | Amen | |
| a06893 | H | Martinus magnus pontifex apostolorum sociusdonante deo praesulae virtutes multas pertulit | Qui in aetate parvula divinus adit spiritus ut execraret idola caelestem deum coleret | Cum esset annorum duodecim sic concupivit heremum desiderans infantia quod post devotos implevit | Sub Juliano Caesare militans in praetorio opem ferebat miseris vestitum nudis praebuit | Cum se sopori dedisset Christum videre meruit vestitum parte clamidis quam pauperi donaverat | Jesus voce veridica coram angelis pronuntiat Martinus catecuminus ac veste me operuit | Post paucum vero temporis renuntians militiae baptismum consecutus est et Christi milex factus est | Cum mercedem dominus pro paucis reddet plurima aepiscopatum accepit nolentes multos invidos | Ab obsessis corporibus pellet inmundos spiritus resuscitavit mortuos infirmos multos curavit hoc testis illae notuit qui ei ministraverat quod angelicis fabulis futura nuntiaverit | Deo patri | |
| a06896 | H | O beata Jerusalem praedicanda civitas qui tuis laeta triumphas in supernis civibus innovata regis amplo claritatis stigmatae | Fulgidum gestas honorem plena mater filiis pacis almae gloriosis laetabunda finibus rite restaurata claro sanctitatis lampade | Hic tui templi refulget sanctior memoria jure restaurationis lucido fundamine cum decoris pollet aucto dignitatis sidere | Te praecamur hic adesse conditor sanctissime hicque promptus consecrandis sedibus inlabere atque consecrator ipse hic adesto jugiter | Jam tui templi honoris effice nos servulos non caro non corda nostra militent discrimini sed tuo sacro dicat serviamus nomini | Hic tui altaris haram cum decoris gloria rite rursus reparatam rex superne visita hic tua virtus redundet hic honor refulgeat | Regis hoc altare summi sit coruscum lumine sit honore mancipatum sit repletum gaudio sit beatum sit serenum sit placens regi deo | Hic tibi nostrorum alma cordium altaria consecra superne judex innovans nos gratia sedibus illapsa donans de supernis munera | Ut tibi per omne tempus trinitas sanctissime sit honor inmensa virtus et perennis gloria qui deus in trinitate permanes in saecula | |
| a06898 | H | O beate mundi auctor atque rerum conditor qui non es acceptor omnis personae nec munerum sed dum quisque te requirunt ades clementissimus | Qui beatum caeli civem Christophorum martyrem eximiis a caenulento limo pravi germinis glorioso tuo nutu praesciendo Attrahis | Secreta sui devotus generis flagitia ut veritatis sequeretur promptior vestigia atque inde tuam Christe potiretur gratiam | Deciusque imperator captum a comitibus necti suis hunc beatum nititur militibus | Eligans hic statura mente elegantior visu fulgens corde vibrans et capillis rutilans ore Christum mentem sec jam Christophorus insonat | Iste nempe linguae nostrae nesciens eloquia Christe in virtute sibi dare patrem imprecat illico favente loquebatur omnia | Tunc deinde aula Christi precaturus adsistit postulavit impetravit virgam suam frondere virtutem quam roboratus in agone proficit | Veritatis plena fide insequens vestigia militum semper sequentum fragmina multiplicat quo haberent saturati plena cuncti saecula | Ad fidem Christi deinde provocati milites cum beato Christophoro fontem agni lavacris expiati gaestiaebant rudimento gratiae | Inde tunc beatum istum colliganter milites una voluntate sistunt Decii conspectibus quem suo sermonae sanctus protinus aggreditur | Memoratus rex crudelis furibundus acriter sanctum jubet Christophorum tensum radi ungulis denudatis ejus costis carnibus discerperent | Aquilina tunc deinde sanctamque Gallenica poenis actas sevientes dicat Christo martyres pugionae consecravit memoratos milites | Ignibus post haec beatum deputat atrocibus attigissae nusquam illum flammae pirus validus nam secus ut aurum fulgens rutilans aggreditur | Sociis dehinc ad astra decem missos milites quos pro Christo de secabit gladius tyrannicus ense idem verberatus aetheris provolvitur | Inde omnes te praecamur Christe fidelissimae ut tuae promissionis foedera non abneges quam cum sancto Christophoro pepigisti dulciter | Sed per eum mereamur adsequi caelestia amputata prorsus a nobis omnia peccamina fulgeat perennis deus in aeterna saecula | Amen | |
| a06898.1 | H | O beate mundi auctor atque rerum conditor qui non es acceptor omnis personae nec munerum sed in his qui te requirunt ades clementissimus | Qui beatum caeli civem Christophorum martyrem eximens a caenulento limo pravi germinis glorioso tuo nutu praesciendo Attrahis | Spreta sui vir devotus generis flagitia veritatis sequeretur promptior vestigia ac proinde tuam Christe potiretur gratiam | Deciusque imperator captum a comitibus necti suis hunc beatum nititur militibus quem virilem prorsus esse bello adprobaverat | Elegans hic statura mente elegantior visu fulgens corde vibrans et capillis rutilans ore Christum corde Christum Christophorus insonat | Iste nempe linguae nostrae nesciens eloquia Christi in virtute dari sibi patrem imprecans ilico deo favente loquebatur omnia | Tunc deinde aula Christi precaturus adiens postulata impetravit virgam suam frondere virtute qua roboratus in agone proficit | Veritatis plena fide insequens vestigia militum se persequentum fragmina multiplicat quo haberent saturati plena cuncti saecula | Ad fidem Christi proinde convocati milites cum beato Christophoro fonte almo lavacri expiati gaestiaebant rudimenta fidei | Unde hunc deinde istos colligatos milites una voluntate sistunt Decii conspectibus quem suo sermonae sanctus protinus aggreditur | Memoratus rex crudelis furibundus acriter sanctum jubet Christophorum pensum radi ungulis denudatis donec costis carnibus discerperent | Aquilinam tunc deinde sanctamque Gallenicam poenis actas sevienter litat Christo martyres pugionae consecravit memoratos milites | Ignibus post haec beatum deputat atrocibus attigit sed nusquam illum flammae pyrsus validus non secus ut aurum fulgens rutilans egreditur | Sociis dehinc ad astra decem missis milibus quos pro Christo desecavit gladius tyrannicus ense idem verberatus aetheris provebitur | Inde omnes te praecamur Christe fidelissimae ut tuae promissionis foedera non abneges quam cum sancto Christophoro pepigisti dulciter | Sed per eum mereamur adsequi caelestia amputata prorsus a nobis omnia peccamina fulgeat perennis deus in aeterna saecula | Christophori |
| a06899 | H | O caeloum almae princeps Michael potissime summi regis Christi summus portitorque rutilus Ayebis nunc nuncupatur Michael ut dominus | Tu polorum aulae vases tu thronorum cives es dominationum arce tu virtutum praeminens principatum potestatum lux coruscus enites | Cherubim deinde sacro tunc luis ignicoro seraphim deinde pollens cento nixus agusto arcevens legionum primus rite senio | Tu quaterno seniorum ordine cursu viges tubis vino senatorum globo quartus fulmen es conditoris throno situs rite missus adsistans | Tu ter teno sacro fultus angelorum ordine mille centies urbano legionum compage juge carmen trinitati concrepans ter agie | Tu perennis dei summi vultum pedesque tegis invicem tribusque illis innuens aspectibus Urielo Gabrielo Raphaelo socius | Hincque flantes flabos flammis bis ternis volatibus scilicet tegentes summa ante mundi exordia imave per acto fine quaeque sunt novissimum | Tu creatus creatoris obsequens officio humilem praelatus axem non linquis fastigio ille caeli dum refuga plectitur in tartaro | Inde tibi summa virtus pollet vigor inclyte tenebrosis dominare turbisque dominicis judicare censor suis zabulum cum angelis | Tu plebis Judaeae salus et caelo missus altor es almo vati jubar ferens Danieli orcaulo | Fortem inquid te bellare pro fideli populo | Inde nos quaesumus almae miles victor inclyte exhibe cunctis renatis nunc demum baptismatae quae praestabas Olimpie veteri enigmatae | Tu remove tela lapsa sontes iras daemonum pelle ulcus arce morbum aufer omne scandalum pax salus fidesque ferbens omnem tegat animum | Ecce cuncti conglobati revoluti temporis anuualem aulae tuae dedicatum solvimus sit ratum ut regi Christo tu fave dum vivimus | Praebe nobis mente decos esse mundos corpore ne cadamus coeno mole saucii libidine quo surgamus ad salutem tu clementer subleva | Tempora fave tranquilla auge pacis federa ensis urbis nostrae finis hostilis non dissicet labes mundum plagae ullum te duce non trudicent | Discat sexus omnis etas cussa mundi linguere verum Christi callem clines discamus concurrere quoquaeamus caeli portam transitum post petere | Ultimo dies cum ille resurgenti fulserit non reorum sorte vincti mancipemur tartaro sed urbano lucis loco de putemur libero | Dupplex tunc honor dum sanctis dignae dignus redditur non indignis mala nobis obvient quaegessimus sed mutandi transferamur ex fide sideribus | Quo tibi percomti almae Michael fortissime Jerusalem gloriosae sic enixi carmine ut inmenso perfruamur rite lucis lumine | Laudem soli trino fantes numini multimodam spiritus patris et agni mox adepti dexteram gaudeamus exsultemus affatim per saecula | Amen | |
| a06901 | H | O dei perenne verbum patris ore proditum organumque imbecillae ammoves infantium dans eis spirare flatum vocis ut promat sonum | Tu pius adesto nobis solve fibras gaturis ora instrue loquellis corda reple lacrimis ut sacrorum festa dignis praeccinamus canticis | Ecce Justus ecce Pastor ambo juncti sanguine quos pia fraternitatis vinxerat germanitas stant para aequalis sacrate passionis gloria | Hii tamen scholis retenti dum struuntur litteris audientes quod tyrannus intrat urbem persequens ilico scholam relinquunt et tabellas abnuunt | Appetunt cursu deinde praesidis praesentiam et crucem Christi sequendo corpus arma debile quod triumphos passionis expedirent fortiter | Hoc repente Datiano nuntiantes inquiunt ecce advenire Christum profitentes parvuli mortis ultro passionis atque cedes perpetim | Turbidus adest inde preces concitans sententiam ad suos truces ministros ut tenantur clamitat fustibus jubens tenella disicari corpora | Tunc sacrata voces esse allocuntur invicem temnerent ut temporales rite poenas corporis quo futurum possiderent gaudium cum angelis | Audiens mox Datianus martyrum constantiam excitatus in furore dictat hanc sententiam ut peremti ambo fratres morte dira intercidant | Protinus eos furentis pertrahunt satellites ad locum capi patentes quem ferunt laudabile esse illic verberantur laureantur sanguine | O locum vere beatum quo cruor reconditur sanctus illae parvulorum ad salutem plebium quove multas sanitatum signa eris effluant | Nempe hic divina virtus vicit iras daemonum curat ulcus membra sanat et dolores temperat vota cunctorum receptat et ruentes sublevat | Jam tuorum passione freta gaude civitas jure Complutensis almo quo laberis sanguine et gemellis mox camenas redde voto debitas | Hinc deus te postulamus ut praecantes audias pelle morbos solve vincla et relaxa crimina utque illaesi futuram appetamus patriam | Nominis tui amore da tuis in servulis temporalem nil amemus diligamus invicem te sequamur te canamus te fruamur perpetim | Gloria patri | |
| a06902 | H | O rerum domine conditor omnium plectrum continuo gutturis amove certamen tribuens pandere naviter athleta tui inclyti | Gliscit nam nimium pectoris intimum mallens belligeri promere militis actus conspicuos gestaque fortia et dona tua optima | Genesius igitur illae juvenculus cives eximius Arlatis oppidi aetatis peragens floscula primulae in juncto paret ordini | Exceptor itaque dumque nitesceret hac jussa tabulis publica scriberet afflatus subito munere caelico quo vota cumulat piae | Exemplo officium annuit impium et ceris rennuit imprimere manum caelestis cupiens effici acola vita votisque moribus | Post evangelicus sermo ut intonat diversas latebras per loca appetens sese occulere coepit in abditis horrore nimis territis | Quem quaerens validae turba satellitum nec hunc ut cuperat repperit uspiam vastis tum revocans rictibus arbiter ferrum summite clamitat | Festinis propere pergite gressibus inventum refugam plectite percite qui nostra monita temnere ausus est nec sacros deos incolit | Quod fama referens martyris auribus ablutum neque se nosceret equore ferventi Rodanum spiritu appetit quo sorde queat ablui | Auro lucidior inde regrediens reppertus juguli sternitur impetu caeli agminibus ilico jungitur comptus vertice laurea | Ob hoc cunctipotens quaesumus affatim testis quove tui ipse precantibus acceptis placide vota fidelium dimittasque piaculum | Hac culpae cumulus funditus subruat subcrescat jugiter gratia auctior ut sanctis meritis caelibes redditi abscedat procul ultio | Sit trino domino gloria sedula regnum perpetuum atque potentia virtute solita qui regit omnia sustentans piae condita | Amen |