H

Hymn (and hymn verses if listed together in the same record)

Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 1251 - 1300 of 1716 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
a07043 H Sacrae virginis triumphum prosequatur laudibusque viriliter certando hostem vicit improbum et servando caritatem meruit praeconio | Ipsis primum dum in esset infantula temporibus concupivit regem Christum adorare dominum et nec lectis simulacris tus offerre pudica | Quae paterna ridens flagra quoque respuit nec intendens pravis verbis aurem cordis appulit sed sereno nitens vultu aegra quaeque pertulit | Ipso nomine beata se Christina didicit a pellari virgo pia et a Christi nomine derivatum pandens suum esse sic vocabulum | Patre namque perfurente illa celso gaudio exsultabat et erumna caelestis edulio depellere hac supernis incumbebat praemiis | Nulla irascebat nulla mors perterruit sed alacri corde cuncta proferens certamina insidebat cruciatum perditu versunia | Duobus itaque victis profanis judicibus varia tormenta portans Juliano pessimo innitens ecce tante finis ista vita jaculo | Teque almae dei virgo cujus ista canimus lava cunctis supplicantes tege tuos famulos funde preces pro delictis Christo regi domino | Gloria patri
a07044 H Sacrum tempus in calculo anni revolbit circulus resonet laus in coro ex ore plebis et clero Christum deum hymni dicent qui Siriaco martyri Pauleque ejus socie robur dedit constantiae | Praeses namque cartaginis illius erat temporis anolinus terribilis nomen gestabat immanis | Instat sanctos perquirere signato Christi nomine mox Siriacum et Paulam Silvanus duxit in aulam | Tunc sciscitati martyres fatentur deum in caelis nam non litare idolis almis professi sunt verbis | Ex hinc verba mulcentia sanctorum linit pectora set temnunt vana delubra et Christum credunt in astra | Judex repletus furia sacrata tundit corpora poenarum mutat genera corda non mutat credula | Juxta beneque arbores palmarum caesi martyres latidum hictu animae migrant polorum in aede | Moxque Silvanus corpora ignis projecit in flammam sed imber ingens et caelis extinxit impetum ignis | Ob hoc praecamur domine in horum festa martyrum vota cunctorum accipe et quae postcunt adtribue | Quo dum vita peragimus eluas nos a vitiis et emendati moribus pollere fac virtutibus | Deo patri
a07045 H Te deprecamur dominum misericordem et pium propter nomen tuum domine esto nobis propitius | Sollicitudinem nostram super te deus jactamus nisi misertus fueris in vano laborabimus | Eaque tibi displicent te adjuvante vincamus salvasti nos vigilantes custodi nos dormientes | In pace in idipsum securi requiescamus exsurgentes diluculo sobrie te adoremus | Peccata nostra ablue et miserere nobis deus qui regnas in perpetuum adesto nostris praecibus | Qui es unus potentia dele nostra cirografa ut tua semper gloria cuncta laudemus per saecula | Amen
a07046 H Tuba clarifica plebs Christi revoca hoc in ecclesia votiva gaudia fide eximia celebra monita confitere piacula | Rite magnalia clange deifica celicas januas patentes intona quos dira truserat veneni invidia jam Christus cuncta reserat | Sit fera framea serpentis lancea adam proto plaustum primaevum incolam Eva feminea polluit labia et expulit a patria | Usurpant vetita ligni pomifera deceptis oculis cernunt squalida exusta corpora flamma anguifera dolendo gignunt pignera | Epithalamia usque dum reddita voce paradica receptant gratiam crescite clamitat replete aridam ornate tori talama | Pistis nardifica arba ambrosea cum Christum caelicum virgo puerpera redimens miseros ad vitam invitat plaudete evangelizat | Choreis timphanis exsulta musica et redde domino vota perennia qui crucis gloriam eruit animas quas coluber momorderat | Pusilla copula assume fistulam liram et tibiam praestepe canticam voce organica carmen melodia gesta psalle divitica | Fecunda domine praesentes nuptias prole dignissima qui tibi serviant et tuo nomini gratias referant benedictique permaneant | Cithara jubila cimbala concrepa cinara resona nablum tripudia excelso domino qui regit omnia per cuncta semper saecula | Amen
a07047 H Verus redemptor Christe lumen luminis imago patris splendor invisibilis de patre natus antecedens tempora ex matre vero prodiens in tempore promissionis foedus implens devite | Tu es sacerdos tu sacerdotes creas tu principatum sortis hujus floride Aaron dedisti consecrator inclyte perfusione sacrosancti unguinis et veste sancta cultum ejus praeparans | Sublime cujus in caput praemittitur nitens Olympo mitra auri lamina stola decoris vestimento foderis ambitus idem quem sacratam nuntiat impressa vestis et colorum dignitas | Coccus jacintus torta bissus purpura cultus dicati preferentes gloriam vesti sacrate hora tintinabulis erant corusca rite dependentibus ut templum intrans audiretur pontifex | Distincta gemmis pulchritudo pectoris affigebatur sub figuris optimis smaragdus illic sardius topadius Onicinus carbunculus ligurius saffirus yaspis et nitens crisolitus | Berillus inde seu acates fulgidi cum ametisto ordinis sui loco distinctionis jurae illis positi dabant future gratiae signaculum quo haec figurae nuntiarent te deum | Hujus dicate sacramentum gratiae temptum per umbras transiendo saeculi pervenit ad te liberator domine ut que figure praecinebant mystice completa in te veritas ostenderet | Hinc finis ipse legis ad justitiam mundi reatum proximam detergere oblatus ipse tu oblator consecrans in patris aram collocatam victimam hoc sacramento suscitans aecclesiam | Caput qui factus et ducatur providus duces in illam praesulesque collocans quorum regantur instruenda legibus ut erudita gratia pontificum vitare possit damna seva mortium | Hinc te corona Christe fratrum postulat sacra hujus clara hujus gratia descendat in his quos futuros praelegis uni columbae praeferendos principes apostolatus gratiam his conferens | Sit trinitati
a07048 H [...] doctrina ac defunctis fidelibus a te detur paradisus | Vigens in nos dilectio pura et sancta actio splendeat virginitas | Sit tibi semper gloria ingenite cum genito una cum sancto spritu in sempiterna saecula | Amen
a07049 H Virginis sacrae triumphum prosequamur laudibus quae viriliter certando hostem vicit improbum et servando castitatem meruit praeconium | Haec namque virgo dum esset parvula temporibus concupivit regem Christum adorare dominum et neglectis simulacris thus offerre pudicum | Quae paterna deridendo flagra vel suspiria non attendit prava verba corda ad haec non posuit sed sereno poenas vultu sustulit viriliter | Ipso nomine beata quod Christina dicitur appellari virgo pia sed a Christi nomine derivatum patet suum esse sic vocabulum | Paternam fide probatam iram temnens despuit celso gaudio oblecta divinitas gratulat depellebat hac supernis incumbebat praemiis | Nullum hanc tormentum fregit nulla mors perterruit sed alacri corde cuncta perferens certamina insidebat cruciatus perdita vesania | Caeditur namque suspensa virgisque pertunditur aeneum que vas repletum resina et oleo pice simulque torrente ibi alma mittitur | Undis impressa marinis a Christo eripitur serpentium omnigenam depulit saevitia mortem simul hac tormenta reputans pro nihilo | Tribus itaque devictis profanis judicibus trinitatem confitendo triumphat feliciter sic e saeculo vocata migrat ad caelestia | Tuo namque in honore virgo sancta canimus juva cunctos supplicantes tege tuos famulos funde preces pro delictis Christo regi domino | Et tu Christe rex immense audi preces supplicum vocem accipe cunctorum culpas dele scelerum haec in festa hic orantes esto in subsidium | Gloria patri Christinae
a07088 H Laudis ergo praeconium attollat vox fidelium nam miles per martyrium sequut(us) est regem pium | Ille natus de virgine hic renatus in sanguine in Jesu namque nomine est translatus in lumine | Post Stephanum enseruit protomartyr qui floruit sed festum p(a)p(a) statuit quod valde nobis placuit | Quinta die officium post d(e)i natalitium celebrat plebs fidelium quod est bonum initium | In regis natalitio angelorum cantatio pastorum admiratio summa fuit devotio | In milite mirabile quod nempe est credibile per multos est probabile sacramentum visibile | Per angelos ostenditur ter clericis incipitur jussus fuit laetabitur sic requies dimit(i)tur | Gloria tibi domine qui cuius superno munere sancti Thomae per merita cuncta fulgent per saecula | Amen Thomae Cant.
a07189 H Summae deus clementiae mundique factor machinae unus potentialiter trinusque personaliter | Da dexteram surgentibus exsurgat ut mens sobria flagrans et in laudem dei grates rependat debitus | Deo patri sit gloria eiusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | Amen De Trinitate
a07189.1 H Summae parens clementiae mundi regis qui machinam unius et substantiae trinusque personis deus | Da dexteram surgentibus exurgat ut mens sobria flagrans et in laudem dei grates rependat debitas | Deo patri sit gloria natoque patris unico cum spiritu paraclito in sempiterna saecula | Amen De Trinitate
a07205 H Immense caeli conditor haec precum vota supplicum clementer jam respicias idem qui semper permanet | Haec plebs alumna patronum canit sibi praecipuum testem Pelagium regnam rectus qui meruit | Qui in aetate parvulus in festum hostem proterit caduca temmendo regna pervenit ad caelestia | Quem saeculi blanditiae nec gladii ferocitas illicere prae valuit ut te negaret dominum | Auram nam sibi respuit collatum a tyrannico fugitque simul epulas pomposasque delicias | Aggressus namque principem Christum laudare non desit proque nec mori timuit nec decollari veruit | Nam ille caelo animum cum terreretur dirigens paratas sibi aureas calcavit vester fortiter | Hic te omnis ecclesiae immensa poscit trinitas quo martyris suffragio omni resistat vitio | En sanctae martyr acclines Pelagii preces suscipe tunentium fidelium deferque vota singulis | Per te mestus auxilium suum egenus cespitem simulque plebs catholica caeli petat praesidia | Ut ortus qui gallaetia passusque sistis Corduba pro nobis Christum supplica superna patiens gaudia | Non nos obscura passio in celebra eveniat nec vocem ad inclyta hostis tetri perfidia | Praesta pater
a07221 H Christi caterva clamittet rerum parenti proximas quas esse sentit gratias laudesque promat maximas | Vatum poli oracula perfecit olim tradita cum nos redemit unicus factoris orbis filius | Verbum profecto proditum | Tulit reatum criminum | Sumensque nostrum pulverem | Mortis peremit principem | A matre natus tempore sed sempiternus a patre duabus in substantiis persona sola est numinis | Venit deus factus homo nitescat ut cultu novo renatus in nato deo factus novus vetus homo | Natalis hinc ob gaudium obans tropheo gentium renata plebs per gratiam haec festa praebet annua | Adventus hic sollemnibus votis feratur omnibus quo sustinere convenit tanti diei gloriam | Secundus ut com coeperit orbemque terror praesserit sucurrat haec humillima susceptionis dignitas | Deo patri
a07239 H Christe immense dominator sancte custodi plebem quam tu redemisti sanguine sacro tuo pretioso ipse salvasti | Claritas fulgit dominusque fecit in Bethania ad Lazarum venit quem suscitavit et gloriam suam manifestavit | Maria autem domi retenta quem exspectabat pietas immensa illi occurrit et annuntiabit sororque Martha | Magister adest occurrunt sorores et lacrimantes Christum confitentes sic meruerunt ut viderent fratrem suum resurgentem | Ad monumentum exclamabat Jesus Lazare veni dominusque tecum ille surrexit et omnis caterva ibi convertit | In Samaria ut homo sitivit et mulieri peccata dimisit caecus enim natus lumen magnum vidit in Siloe | In Samaria fecit confitentes in Bethania Lazarum surgentem surdos audientes et mutos loquentes quos visitavit | Gloria patri trino sempiterno gloria Christo spirituique sancto praedicet trinum pia voce nomen omne per aevum | Amen Dom. 3 Quadragesimae
a07292 H Sanctissime o Jacobe frater qui es in genere Joannis evangelistae pro nobis ora sedulae | Qui supplantator diceris supplanta nos a viciis ut tuis sacris precibus jungamur poli civibus Vigilia Jacobi
a07310 H Felix per omnes dei plebs ecclesias devote laudis Christo reddat hostias qui confutavit daemonis versutias et reparavit nobis amicitias quae nos conducant ad caelestes gratias | Cujus ascensus amoris fragrantia Jacobus juxta Galileae maria pro ipso sprevit patrem ratem recia majus secutus dereliquid omnia spargens ubique vitae seminaria | Cui nomen Christus Boanerges prebuit in majestate Jesum qua resplenduit transfiguratum videre promeruit quique sedere dextre ejus maluit Judaeos atque gentiles edocuit | Jacobus major verbi dei virgula simulacrorum contruit obstacula confirmans gentes in fidei regula diversa aegris dat salutis pocula piae defunctos suscitat per saecula | Dum praedicaret cunctis regem omnium apostolorum complens ministerium passus letalem sub Herode gladium primus eorum accepit martyrium pro quo coronae tenae privilegium | Herodem autem angelis aggreditur ejus nam caro vermibus conficitur spiritus factis digna suis patitur Jacobus dignis laudibus extollitur in Compostella cujus corpus petitur | Ergo pro tanti militis victoria cujus atollit modulos ecclesia sit patri nato spiritui gloria et nobis boni perseverantia qua perfruamur politica patria | Amen Jacobi
a07316 H Jocundetur et laetetur augmentetur fidelium concio sollemnizet modulizet organizet spiritali gaudio | In hac die in qua pie melodie reddunt laudes debitas celebretur decantetur sublimetur Jacobi festivitas | Psallat fretus caeli coetus orbis laetus plaudat nostras concio set cantantis auscultantis et laetantis pura sit devotio | Promat melos pandat caelos tangat theos cum sonoris vocibus terra sonet grates donet caelum tonet et resultet laudibus | Nihil mestum set honestum per hoc festum fiat inter omnia exaltetur consecretur et laudetur Jacobi victoria | Omnis mundus laetabundus sit jocundus hoc monet celebritas tam insignis tanti dignis viri signis miretur humanitas | O miranda o amanda o cantanda o felix festivitas o stupenda o colenda o legenda Jacobi sollemnitas | Trinitati unitati deitati sit decus et gloria triumphanti imperanti ac regnanti in caelesti patria | Amen Jacobi
a07442 H Jam toto subitus vesper eat polo et sol attonitum praecipitet diem dum saevae recolo ludibrium necis divinamque catastrophen | Spectatrix aderas supplicio parens malis uda gerens cor adamantinum natus funerea pendulus in cruce altos dum gemitus dabat | Pendens ante oculos natus atrocibus sectus verberibus natus hiantibus fossus vulneribus quot penetrantibus te confixit aculeis | Heu sputa alapae verbera vulnera clavi fel aloe spongia lancea sitis spina cruor quam varia pium cor pressere tyrannide | Cunctis interea stas generosior virgo martyribus prodigio novo in tantis moriens non moreris parens diris fixa doloribus | Sit summae triadi gloria laus honor a qua suppliciter sollicita prece posco virginei roboris aemulas vires rebus in asperis Septem Dolorum BMV
a07602 H Congaudentes cum angelis et cum choris virgineis festum colamus virginis Catharinae canticis | Quam dominus in carcere per columbam mirifice seua pavit fulcedine de dono suae gratiae | Hanc spiritus sic docuit sapienter ut decuit quod in in doctis praevaluit | De cujus sacro vulnere lac manavit per sanguine hoc non venit ex ubere sed a divino munere | Cujus lactis rigamine nos foveat rex gloriae ut in exitu animae donis fruamur gloriae | Praesta pater ingenite et tu fili altissime cum spiritu paraclito qui regnas in perpetuo | Amen Catharinae
a07618 H Augustine deo cari colimus sollemnia ovantes tripudiantes concinamus carmina hymnum dulcem modulando suavi melodia | Augustinus deo carus hodie siderea ascensu felici laetus penetravit curiam meritis adeptus magnis paradisi gloria | Hic in terris adhuc manens moribus egregiis perditus divine junxit angelo consimilis Christe tuis inherendo jugiter vestigiis | Charitatis igne flagrans deum sicut debuit proximum velut seipsum equa laude coluit sic divine legis jussum ad implere studuit | Carnis suae appetitum menti victor subdit mentem creatori subdens ordinem hunc tenuit taliter vivendo justus incunctanter claruit | Unde laudes deo cuncti consonent Christicole genitori genitoque sanctoque spiramine cujus regnum gloriosum manet absque limite | Amen Augustini
a07621 H Augustine praesul magne pro nostris erroribus pius intercessor clama piis Christi auribus veniam poscendo nobis tibi hanc laetemur vitam in aeterna requie dei contemplantes lucem revelata facie | Hujus nos benigne deus meritis eximiis emendare non desistas criminum contagiis nec tueri de digneris hostis ab insidiis | Haec concedas nobis prae annuat haec filius ad hanc gloria perducat nos amborum spiritus unus deus inquem oves orthos doxi credimus | Amen Augustini
a07718 H Hymno dicto exierunt in montem Oliveti orabant omnes dicentes domine adjuva nos O JUDA | Ad Christum turba plurima venit Judaeorum agmine pacem Judas proferebat tradendo Dominum O JUDA Dum et locum obtineret tunc inter duodecim fraude facta pro argento vendidisti Dominum O JUDA | Bonum tibi profuisset nec nasci in saeculo quam per osculum iniquum vendidisset Dominum O JUDA Fer. 5 in Cena Dom.
a07731 H Exsultent modulis sobria pectora purgatis animis sint nova gaudia magna nam canimus qua pia possumus nostro sacra Hieronymo I Hic primus colitur quatuor amnium quos nobis tribuit fons paradiseus legis qui segetes caelitus irrigat manentes ope numinis I Aut flores alii pomave mystica aut nectar referunt sub nuce conditum sed noster stipitem firmiter asserit quo robur ferat arbori I Quantis tu meritis praemia comparas dum vertis fidei sacra volumina convulsis penitus sentibus haeresum purgas sancta novalia I Vultus Aethiopis silva perhorruit quae vero latuit mens erat angeli papae quam maceras corpus ut affluas aeternis modo fructibus I Te rerum genitor poscimus annue quem summis celebrat mundus honoribus ut nigra ex oculis nubila dimovens lux nobis tua fulgeat I Amen Hieronimi
a07732 H Nunc laudes resonent cordibus intimis et sacris modulis jungite gaudia insigni meritis inclyto honoribus Paulae plaudite nomini I Paulae Romuleis colibus edite Paulae judaicis finibus abdite Paulaeque Hesperiis cetibus inclytae orbis plaudite cardines I Nato conspicuis orta parentibus fulgens Eustochii sidere at a colis Bethlaeis patrio clarior extitit jungens lumina lumini I Ventis acta ruunt carbasa protinus miscetur gemitus quam lacrimabilis clamant o genitrix dulcia pignora torquent viscera fletibus I Sed siccis oculis aequora navigas disrumpens geniti vincula sanguinis poenarum superant flumina gratiae fluctus fluctibus opprimis I Te rerum genitor poscimus annue summum quem dominum seacula praedicant Paulaeque irradiat pectore caelitus lux nobis tua fulgeat I Amen Paulae
a07733 H Ut suis votis resonent canentes et pie Paulam famuli per orbem sorte felici celebrent fàveto spiritus alme I Cujus adflatu properans trophea lustrat in nostrae pretium salutis quae cruor Christi sacer irrigavit pectore puro I Hic quidem natum referunt Jesum aut ibi passum tumulumque signant his sacris illum spoliis adorans osculabat I Ite tunc clamat suboles et aurum faustus et cultus partiter recedant majus hic nomen potiorque census omnia Christus I Sit salus illi decus atque virtus qui super caeli solio coruscans totius mundi seriem gubernat trinus et unus I Amen Paulae
a07734 H Catharinae vox triumphum laude plena personet ferte palmas ferte lauros juncta passim lilia virgo vincit virgo mixtum lacte fundit sanguinem I In tyrannum par nec armis par nec ipsa viribus sola surgit et minantem ridet urget increpat vir puellae sustinere nescit unus impetum I Prodit artem docta vanis turba nodis texere verba luce clariora verba mellis aemula quae pudico ex ore manant tela jacta dixer is I Cedit agmen cedit ultro victa virtus hostium nec satis se Christiano censet auctam nomine ni tyranni vincat iras saeva vincit verbera I Hinc superstes virgo blandis provocatur artibus ast inanis horror atri supplet artes carceris orta cum mox alma noctem lux fugavit horridam I Sempiterna sit parenti sempiterna filio utriusque sempiterna sit tibi laus spiritus cui rependit mille grates caetus almus virginum I Amen Catharinae
a07766 H Hymnum decantet domino pia mater ecclesia recolens festa annua Procopii sollemnia | O gloriose patrone nostrae salutis opifex ut digne demus cantica nostra disrumpe vincula | O pater pie et clare nobis succurre benigne nosque supplices respice vota servorum suscipe | Praesta pater per filium nobis aeternum gaudium una cum sancto flamine post hanc vitam in lumine Procopii Sázaviensis
a07769 H O rex aeternae gloriae fideliumque redemptor fac nos devote colere martyrum festa hodie | Quique propter te domine sunt crucifixi hodie in diversis doloribus nos exaudias quaesumus | Flagellis hii afflicti sunt et felle hii potati sunt et spinis hii coronati et clavis perforati sunt | Ipsorum ergo meritis nos junge caeli gaudiis ubi regnas et imperas o lux beata trinitas Decem Millium Martyrum
a07796 H Crux benedicta nitet dominus qua carne pependit atque cruore suo vulnera lavit | Mitis amore pio pro nobis victima factus traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves | Sic manus illa fuit clavis confixa cruentis quae eripuit Paulum crimine morte Petrum | Fertilitatem potens o dulce nobile lignum quando tuis ramis tam nova poma geris | Tu plantata micas secus est ubi cursus aquarum sparsis et ornatas flores recente comas | Tu benedicta manens super omnes valle refulgens arbores et signo oves a morte salvas Fer. 6 in Parasceve
a07798 H Jesu dulcis memoria dans vera cordis gaudia sed super mel et omnia ejus dulcis praesentia | Nil canitur suavius nil auditur jucundus nil cogitatur dulcius quam Jesus dei filius | Jesus spes paenitentibus quam pius es petentibus quam bonus te quaerentibus sed quid invenientibus | Nec lingua valet dicere nec littera exprimere expertuspotest credere quid sit Jesum diligere | Sis Jesu nostrum gaudium qui es futurus praemium sit nostra in te gloria per cuncta semper saecula | Amen Nominis Jesu
a07799 H Jesu rex admirabilis et triumphator nobilis dulcedo ineffabilis totus desiderabilis | Quando cor nostrum visitas tunc lucet ei veritas mundi vilescit vanitas et intus fervet caritas | Jesu dulceo cordium fons vivus lumen menitum excedens omne gaudium et omne desiderium | Jesum omnes agnoscite amorem ejus poscite Jesum ardenter quaerite quaerendo inardescite | Te nostra Jesu vox sonet nostri te mores exprimant te corda nostra diligant et nunc et in perpetuum | Amen Nominis Jesu
a07800 H Jesu decus angelicum in aure dulce canticum in ore mel mirificum in corde nectar caelicum | Qui te gustant esuriunt qui bibunt adhuc sitiunt desiderare nesciunt nisi Jesum quem diligunt | O Jesu mi dulcissime spes suspirantis animae te quaerunt piae lacrimae te clamor mentis intimae | Mane nobiscum et nos illustra lumine pulsa mentis caligine mundum reple dulcedine | Jesu flos matris virginis amor nostrae dulcedinis tibi laus honor nominis regnum beatitudinis | Amen Nominis Jesu
a07801 H Tempsit que tui gratia cosmi ridentis bassia malens coelitheoricam sequi quam practicam | Trine mundi gloria sit perpes pangant omnia simplo semperque triplici laus decus vitus parilis Gertrudis Nivellensis
a07805 H Hymnus cantetur hodie Christo regi melodicus in cujus aula gloriae jam jubilat Dominicus | Vita verbo prodigiis hic fulsit in Hispania bonis vacabit studiis hic semper ab infantia | Ejus curae committitur dei matris ecclesia per eum mox reficitur et reformantur omnia | Carnem domare studuit mundi declinans scelera sic vixit sicut docuit verbis concordant opera | Patri nato paraclito decus honor et gloria Dominici que merito det nobis Christus gaudia | Amen
a07806 H Intronizatur hodie Dominicus vir inclytus in sede regni gloria coronae tribus preditus | Mundi certans aureola auream victor meruit bina gaudet aureola dum virgo et doctor docuit | Dominicus hic dicitur quod fuit custos domini cunctis pius obsequitur invidiosus nemini | Hic velut stella rutilans sic splendet in Hispania jam coram deo jubilans ovat in caeli curias | Sit deitati simplici decus honor imperium Christus prece Dominici det nobis virae proemium | Amen
a07807 H Beata nobis gaudia haec praesens dies attulit Dominico caelestia qua Christus ei contulit | Beati quorum oculi hunc meruerunt cernere beati qui sunt seduli hunc puro corde colere | Beatus ad quem veniunt rex et regina gloriae veni frater huc inquiunt ad nostrae mensam curiae | Beatus jam in gloria corona gaudet triplici a culpae nos miseria solvant preces Dominici | Beata semper trinitas det nobis vivere ut sibi laudes debitas hic demus et in aethere | Amen
a07808 H Dominice Christi militis micat corona nobilis quem supera Jerusalem Christo pretendit nobilem | Dominice consors felicium accepta preces supplicium hoc tuum gregem visita cuncta pellens fantasmata | Membra tua felicia haec retinet basilica te venerantes subleva impetrando caelestia | Hoc da pater ingenite hoc praesta fili genite hoc tribue paraclite regnans perenni culmine
a07809 H Dominicum patri supero laudes dicamus jubilo Dominicum sanctum maximo qui decoravit xenio | Coheredem et genitum patri clamemus filium Dominicum qui sanctissima hereditavit gloria | Adsit nobis et spiritus qui dicitur paraclitus Dominicum nostrum mystica dotavit qui scientia | Dominice adesto famulis lotis unda baptismatis [...] proemit criminis | Cives venustas superos ornans eorum cuneos [...] honestas sedule tuo translato corpore | Invisos pelle daemones et tenebrarum principes praessuras mundi comprime actus felices tribue | Errata nostra termina nos a peccatis libera ignes aeternos vacua aethereis consocia | Hoc praesta summa trinitas quae crederis et unitas cuncta gubernans condita per saecula sine nescia | Amen
a07810 H Exsultantes et psallentes voce cordi consona praetollamus conditorem cujus providentia minus digni proteguntur sanctorum per merita | Hujus donis exornatus confessor Dominicus spretis carnis illecebris et terrenis sordibus | Digne choris interesse meruit caelestibus | Ipsum Christe te precamus patronum da miseris per quem cuncta restinguamus incentiva sceleris atque laeti conscendamus plagas etheris | O sacerdos gloriose gemma Christo placita hac indie pater pie gregem tuum visita neque in ea perturbetur tua canens merita | Delictorum solvat nexus tua supplicatio tergat sordes viciorum frequens intercessio quae nos tandem dignos reddat superno palatio | Quo caelestis Jerusalem mirantes insignia semper Christo digna laudum solvamus praeconia cujus jure dilatatur orbe toto gloria | Patri summo laus perennis invicta potentia nato decus atque virtus claritas eximia flaminique cum utroque compar excellentia
a07812 H Dominice dignissime ovile tuum protege et opem dona caelitus te devote petentibus | Nil in actis fidentibus condescende propitius atque redne ad aethera laborantes per infima | Tui securus optimae tuorum casus respice sanorum mentes robora infirmorum consolida | Ut gaudemus de corpore laetemur de solamine mereamur te cernere ubi gaudes cum requie | Hoc praesta clemens trinitas quae es perfecta deitas quae regis mundi climata canta vivens per saecula | Amen
ah02110 H Sol astra terra aequora adventum dei altissimi prolem excelsi germinis Dives et inops concrepent | Olim promissum vatibus partum puellae inclitum natum ante luciferum dei potentis filium | Venturum regem gloriae deum regnare regibus hostem calcare improbum mundum sanare languidum | Laetentur simul angeli omnes exsultent populi excelsus venit humilis salvare quod perierat | Deus et homo oritur sanctaque regnat trinitas quo ejus patri filius terris descendit dominus | Clament prophetae et prophetent Emmanuel jam prope est mutorum linguae jam sonent claudi in occursum pergite | Agnus et fera bestia simul manducent paleas agnoscat bos et asinus jacentem in praesepio | Signum regale emicans sacrum praecedit verticem regali nato nobili reges parate munera | O quam beatum nuntium virgo Maria audivit credendo mater exstitit et virgo virum nescivit | Omnes gentes et insulae magnum triumphum plaudite curtes cervorum currite redemptor ecce jam venit | Discant caecorum oculi claudum sedentem lineis noctis tenebras solvere lumen verum percipere | Gens Galilaea et Creta Credat Persa et INda dignando deus homo fit et verbum cum patre manet | Laus honor virtus Nativitas Domini
ah04016 H Festiva jam solemnia nobis recurrunt annua qua proles dei unica paterna fulsit gloria I Prospicuo nam lumine candido tectum podere Christum in arvo hac die clari viderunt heroes I O quam digna celebritas in qua polorum dignitas telluris hujus infima irradiavit nubila I O clientes eximii hujus tamen egregii clarum decus prodigii suis viderunt oculis I Tu patris nate unice cunctos clementer refove qui tuae festum gloriae devote colunt hodie I Laus patri invisibili laus ejus almo flamini lausque sit unigenito orbis ferrarum domino Transfiguratio Dom.
ah04280 H Laude laudet laxa magnum Christi plebs Hieronymum doctrinarum fluit stagnum rigans mentis hominum patet iter nunc ad agnum pium Jesum dominum I Lucis lumen lucet clarum quod gignit Sclavonia vasta mundi gratiarum luce lustrat spatia cedit imber tenebrarum rutilat ecclesia I Patrem patri parens deo linquens Romam petiit tanta didicit quod eo nullus major exstitit Graeco verbo el Hebraeo puer artes habuit I Sumit summus summos status cardinalis apicis ludo fugit deturpatus muliebris tegminis in deserto duros actus fert amore numinis I Rudes roret ros ut mentes construit coenobium libros scripsit et discentes docet dei studium tunc errores vim perdentes petunt praecipitium I Mortis morsu mortem perdens caeli scandit atria sibi currit Christus praesens cum caelesti curia quod Cyrillus visu cernens acta pandit grandia I Regi regum reddat laudes concio fidelium quem Hieronimi praegrandes preces dent propitium donet caeli donet dapes ipse deus omnium Hieronimi
ah04281 H Splendent caeli sedilia ornata celso sidere Hieronymi magnalia extollantur in aethera I Clarum sidus illuminans universam ecclesiam vitam mortalem terminans ad caeli transit curiam I De supernis irriguo montes fecit fructiferos in planis stilo congruo nodos amovit asperos I Aegrorum dum frequentia tumba sancta requiritur sanantur membra saucia salusque multis redditur I In sanctorum splendoribus uni deo sit gloria Hieronymi qui precibus det nobis caeli gaudia Hieronimi
ah04282 H Caelesti doctus lumine Hieronymus eximius divini verbi semine mundum replet uberius I Ferventi desiderio hic vir plenus virtutibus jugi vacabat studio et lacrymosis precibus I Belli triumpho triplicis victor insignis acie conservat decus duplicis virginalis munditiae I Hic specimen Sclavoniae is doctor sapientiae hic speculum ecclesiae exemplar sanctimoniae I In sanctorum splendoribus uni deo sit gloria qui Hieronymi precibus det nobis caeli gaudia Hieronimi
ah052284 H Aeterni patris unice nos pio vultu respice qui Magdalenam hodie vocas ad thronum gloriae | In thesauro reposita regis est dragma perdita gemmaque lucet inclita de luto luci reddita | Jesu dulce refugium spes una penitentium per peccatricis meritum peccati solve debitum | Nos vitiorum stimuli jugi vexant instantia et blandientis saeculi corrumpunt lenocinia | Libet nec licet libere tibi pro voto psallere dum mens aegra sub miserae carnis gemiscit onore | Pia mater et humilis naturae memor fragilis nos rege tuis precibus in hujus vitae fluctibus | Uni deo sit gloria pro multiplici gratia qui culpas et supplicia remittit et dat praemia Mariae Magdalenae
ah06105 H Gaudet Jerusalem visio pacis gaudet plaudit ovat cive recepto cui pariter noster chorus dat hymnum | Felix Aegidius fortis ad anna victor celsa petens hoste triumphat gaudent regna poli plena trophaeis | Surgunt exanimes huc revocati leprae squalor cadit tactibus hujus nec restat precibus febris anhela | In vocis jubilo machina mundi tali laetitiam prome patrono pro te namque deum sedulus orat | Sit patri gloria laus hymnus honor nato semper idem pneumati sancto qui vivit pariter trinus et unus Aegidii
ah07093 H Creator poli atque arvae | In quo sistit vita ac salus nostra | Per quem morte redempti ab aeterna | Nunc tuos famulos alme rex a delictis clemens munda | Quo semper dextera tua salvi protecti melos reddant | Gloria et honor tibi Jesu bone infinita | Qui sedes ad dexteram patris in excelsis super astra | Angelicis choris digneris voces adjungere nunc nostras | Post labem effecti caelibus caelica perfrui gaudia | In qua jugi promunt clara sancti rhythmica | Quorum obtentu te supplices petimus una | Proclamans dicit haec vox nostra | Jam miserere cui doxa | Regi regnum celsa alleluia De Sancta Cruce
ah11226 H Humana lingua coelici laudes canat Florentii splendentis in martyribus junctique confessoribus | Christi bibit nam calicem agressus ultro judicem qui bis eum tignis dolat et scapulas serris secat | At cum necandum ducitur vinclis ab alto solvitur et monitus per angelum ad clima venit Gallicum | Claris fulsit miraculis sacrique verbi radiis quo lux datur cum filio caecae amne merso triduo | Altissimo sit gloria agatur atque gratia ipso frui quo nos pii preces juvent Florentii
ah12163 H Hymnorum modulis consona dulcibus vocis supplicibus actibus inclitis Bertinum celebrem aula fidelium decantat tibi rex bone | Hic rebus patriis omnibus exuens cor vitae patulum lebibus indidit sublimemque crucem post deum efferens vadit tiro juvenculus | Mentis se sociat foedere consono audomare tibi praesul amabilis ut verbi domini semina Morinis adjutor bonus inserat | Hunc lucem populis esse jubens ratem in fluctus properans remigio suo sistit praecipitem diva poetentia in portus Sithiu tuos | Hinc Bertine pater praecluus optime servorum gemitus suscipe supplices optatam veniam largius obtinens poenam meritam amovens | Paesta magne pater conditor inclite praesta Christe Jesu nostra redemptio praesta vivificans sancte paraclite cui laudes deo psallimus
ah12172 H Digna caelo Cilinia virtutum luce fulgida quae cuncta spernens lubrica mansura tenens gaudia | Juncta sanctorum coetibis in celsis caeli sedibus sis nostri memor pertimus in sacris tuis precibus

Pages