Search chants
Displaying 38001 - 38100 of 62742
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a07657 | W | Sequuntur agnum quocumque ierit R. Virgines enim permanserunt | Comm. plurimorum Virginum |
| a07658 | A | In tribulationibus exaudi nos mitte nobis de caelo auxilium quia multa mala ciricum dederunt nos libera nos Domine Deus noster | In Letaniis maj. |
| a07659 | A | Respice cuncta quia tua sunt Domine et da faciem roris super terram | Ad Processionem |
| a07660 | A | Exaudi Domine populum tuum toto tibi prostratum et irriga terram salutis tuae ut arida restaures dextera tua Dominus Deus noster | Ad Processionem |
| a07661 | A | Terribile est Christe judicium tuum ubi cherubim et seraphim contremiscunt ubi angeli tremunt qui non peccaverunt ubi justi terrentur qui placuerunt coram te Domine illi splendore tuo satiantur libera salvator libera populum tuum de morte aeterna | Ad Processionem |
| a07662 | A | Tres in camino ignis deambulabant et collaudabant dominum regem canentes ex uno ore hymnum dicebant benedictus es domine | |
| a07663 | A | Ego rogabo patrem et alium paraclitum dabit vobis alleluia | |
| a07664 | W | Qui dignis digne spiramen mittis in igne | |
| a07665 | A | Qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed ejus qui misit me patris | |
| a07666 | A | Arborem fici habebat quidam plantatam in vineam suam et venit quaerens fructum in illam et non invenit dicit dominus | |
| a07667 | W | Cum patre qui deus et cum flamine crederis unus | |
| a07668 | I | Aedificavit dominus domum nomini suo venite adoremus eum in illa | |
| a07669 | W | Ut digne digni celebremus gaudia templi | |
| a07670 | A | O quam clarifica luce coruscas sacer sanctissime Paule vota praecantum suscipe mores instrue mentes nostras ut caritate repleti gratulemur tecum in conspectu domini pariter conjuncti | |
| a07671 | I | Venite omnes jubilemus domino summoque regi praecinamus cantica qui Narbonensi populo horrifico doctorem dedit Paulum egregium | |
| a07672 | A | Cum apud urbem Romani persecutionis data fuisset autoritas beatissimum Christe militem papam nostrum Paulum tantae victoriae exortem praeterite pugna illa non passa est | |
| a07673 | A | Accincto namque religionis mucrone Paulus atque proteccione divina decenter armatus Christum caput nostrum clara voce verissime confessus est | |
| a07674 | A | Territa gentilitatis immanitas ad impiissimum crudelitatis suae se arma convertit ut virum fortem convertit athletam sanctissimum Paulum terrore sevitiaque devinceret quem superare virtutem suam minimae poterat | |
| a07675 | A | Gloriosum virum Paulum fame squalore diu maceratum impietas tyranni custodiri et variis tormentorum generibus affligi praepecit | |
| a07676 | A | Beati Pauli fidem dum inimicus dei videret crescere ipsumque tormentorum feritate fieri forciorem in auditum supliciorum genus nequitias diaboli exquisivit invenit exercuit | |
| a07677 | A | O magnum fidei fundamentum praesulem Paulum quia Narbonensium populus primum concupivit habere patrem hunc post magna laborum certamina susceptrum in edra modo se congaudet amplecti intercessorem magnifica coronatus gloriam | |
| a07678 | A | Corpus autem apostoli cum honore apostolico cum honoribus cum laudibus transtulerunt ad ecclesiam custodientes aromatibus pretiosum illud corpus cum gaudio sepelierunt eum alleluia | |
| a07680 | R | Martyr insuperabilis | Comm. unius Martyris |
| a07680a | V | Intercede pro nobis | Comm. unius Martyris |
| a07681 | R | Beata regio civium supernorum in quo omnes sancti in perpetua aeternitates gaudent | |
| a07681a | V | O quam gloriosum est regnum in quo cum Christo omnes sancti | In perpetua | |
| a07682 | A | Gloria in altissimis | |
| a07683 | W | Lucida sanctorum quam sequitur plebs puerorum | |
| a07687 | R | Soror Scholastica virgo vere digne est glorificanda quae et meruit caelum prece subita reserare | Scholasticae |
| a07687a | V | A fratre non exaudita tempestate petita Christo impetravit largiente quod frater negavit | Scholasticae |
| a07688 | R | Ether clarebat et celum nube carebat sed subitos ictus dat tempestas benedictus vere petat cellam Christi turbando puellam dulcis germane ne votum fiat inane | Scholasticae |
| a07688a | V | Forma monastica virgo Scholastica mente pudica dat prece jura polo dum manet ipsa solo | Scholasticae |
| a07689 | R | Videns pater benedictus viam caeli penetrare piam sororem gaudebat nam Scholastica plaudens bona celica possidebat | Scholasticae |
| a07689a | V | Vide quomodo jubilamini servus arrisit quando sororem Christo misit | Scholasticae |
| a07690 | R | O doctrix et didascala sectandae virtutis quam digne Scholastica tu diceris schola salutis | Scholasticae |
| a07690a | V | Tu vita in morte nos edoces ut ad caeli bona nos evoces | Scholasticae |
| a07691 | A | Ista mundum spernens ab infantia studuit esse terra sterilis mundo feta deo virtutum dans germina quam quia dignam tua dote vidisti idcirco altissime hanc benedixisti | Scholasticae |
| a07692 | A | Ut columba caeli nido semper intenta locaverat hic fundamenta | Scholasticae |
| a07693 | A | Sponsam Christi laudate Scholasticam et in ancilla dei deo regi ejus primum cantate | Scholasticae |
| a07694 | A | Relictura saeculum rogavit germanum illa nocte demorari secum nec consensit sed exitus est protinus exortis nubibus quas soror optavit quod in ea dominus regnavit | Scholasticae |
| a07695 | A | Reperit arcam caelestem columba haec derelinquens mundum Christum Noe cognoscens quem rectorem arte cantate secundum | Scholasticae |
| a07696 | A | Ascendens Scholastica adest comminus ubi semper regnavit dominus | Scholasticae |
| a07697 | R | Salve nobilis forma morum Scholastica flos claustorum o vere niveum lilium virginum | Scholasticae |
| a07697a | V | Odor tuus caelo sparsit castitatis unguenta quanta tempestas per te obtenta fratrem tenet violenta | Scholasticae |
| a07698 | R | Te sanctum spiritum emittentem et hunc celi limina petentem germanus Benedictus aspicit | Scholasticae |
| a07698a | V | Cherubin gaudens et ordines caeli conscendis et virgo virgines quo dum tendis | Scholasticae |
| a07699 | R | Vere columbam pectore quae dum transit de corpore ut columbae simplex pura jure cernitur figura soror per insigne mirum consolando Christi virum | Scholasticae |
| a07699a | V | O domino sponsa dilecta sic ad cubiculum caeleste transvecta | Scholasticae |
| a07700 | R | Christi nota per vicarium sanctique spiritus per sacrarium papam Gregorium virgo Scholastica laude claret non sophistica | Scholasticae |
| a07700a | V | Quoniam tanti viri testimonium confirmat preconium | Scholasticae |
| a07701 | A | Quando visa es in columbae specie dominus ostendit expresse te pudicam simplicemque spiritum sanctum conservasse | Scholasticae |
| a07702 | R | O virgo deo placita quae carnis lege domita corpus subdis spiritui dominando sic sexui Christo constanter famulans fratris fervorem aemulans | Scholasticae |
| a07702a | V | Memor esto Benedicti gregis Scholastica et machinamenta pelle fantastica | Scholasticae |
| a07703 | R | Solem justitiae fontem bibitura bonorum simplicis in specie volveris petit alta polorum | Scholasticae |
| a07703a | V | Virgo columbina de mundi valle ferina | Scholasticae |
| a07704 | R | Planxit Benedictus mente leta intuens Scholasticam scandere caeli secreta specie columbina de hac sentina mundi plenam fructu gratiae | Scholasticae |
| a07704a | V | Montes caelici laetae suscipiunt hanc de nostra valle | Scholasticae |
| a07705 | R | Summae veritatis est judicium quod sit Scholastica dei domestica sibique placens hospicium qui hanc ostendit formam in virgine quam visae in Jordanis quondam flumine | Scholasticae |
| a07705a | V | Praestet nobis ipsius prece puritatem in qua monstravit hanc figurae proprietatem | Scholasticae |
| a07706 | A | Sollemnitas celebratur virginis electae quae jam ab infantia sponsum quaesivit Christum mundum contemnens istum | Scholasticae |
| a07707 | A | Festivitas est hodie deo dilectae virginis cujus vitae regula deo devotis est formula | Scholasticae |
| a07708 | A | Regali rexit Christi hanc beatam ducatu virtutum cujus moribus nos informari praestet bonorum quam instructricem agnoscimus | Scholasticae |
| a07709 | A | Corde et animo caeli quaerebat patriam pedissequam se dignam praebens praecelsae genitricis dei Mariae | Scholasticae |
| a07710 | A | Festivitatem hodiernam Scholasticae virginis famulae fidelis domini sollemniter celebremus qui cenobialis vitae doctrix est et magistra | Scholasticae |
| a07711 | A | Haec est virgo quae spernens saeculum virtutum speculum facta est clarum vernansque flos puellarum fratrem sequens deo carum propter hanc caeli serenitas pluvias effudit subditas propter hanc frater Benedictus tonitrui perictus apud illam mansit victus ergo Scholastica nostrae religionis tu patris soror pia amicta quoque depelle jacula tu fantastica | Scholasticae |
| a07713 | R | Interventu domine dilecti tui Georii da cordibus nostris tui amoris tuaequae caritatis augmentum ut cujus passionis gloriam praedicamus ejus interventiones sicut nobis arma fortissima ad evacuanda ignita inimici insidiantis jacula | Georgii |
| a07713a | V | Illam quae in eo flagravit fortem dilectionem in nobis aspira benignus | Georgii |
| a07714 | A | Intercessione sancti Georii ad nostrae salutis augmentum acceptet dominus racionabile obsequamur nostrum alleluia | Georgii |
| a07715 | R | Postquam praedictam sibi a virgine mortem armiger duci protulit statim mortuus ad pedes ducis cecidit sed Martialis prece mox et armiger a morte et dux ab infidelitate humiliatus surrexit | Valeriae |
| a07715a | V | Quoniam excelsus dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit MOX ET ARMIGER Gloria Patri et filio et spiritu sancto | Valeriae |
| a07716 | A | O Valeria lilium o lux o rosa caelica quae nos tibi offerimus offer Deo tu cantica EUOUAE Audite | Valeriae |
| a07718 | H | Hymno dicto exierunt in montem Oliveti orabant omnes dicentes domine adjuva nos O JUDA | Ad Christum turba plurima venit Judaeorum agmine pacem Judas proferebat tradendo Dominum O JUDA Dum et locum obtineret tunc inter duodecim fraude facta pro argento vendidisti Dominum O JUDA | Bonum tibi profuisset nec nasci in saeculo quam per osculum iniquum vendidisset Dominum O JUDA | Fer. 5 in Cena Dom. |
| a07719 | W | Petite et accipietis | |
| a07720 | A | Ave mater misericordiae medicina nostrae miseriae ave certa spes penitentiae ros salutis vena clementiae ave plena Maria gratiae mater regis regina gloriae ave nostrum dignanter accipe et nos ad te clementer suscipe | De BMV |
| a07721 | A | Dum esset sanctus Vitus in cubiculo circumstantes illum sancti angeli agios agios agios dicebant | Viti et sociorum |
| a07722 | A | Ab oriente portae tres ab occidente portae tres ab aquilone portae tres ab austro portae tres | In Dedicatione Ecclesiae |
| a07723 | R | O quod sero deditus quod cito me deseris quod digne genitus quod abjecte moreris | Septem Dolorum BMV |
| a07723a | V | A planta pedis usque ad verticem non est in te sanitas | |
| a07724 | W | Pone me ut signaculum super cor tuum et signaculum super brachium tuum | Septem Dolorum BMV |
| a07725 | R | Eia mater fons amoris fac nos sentire tui vim doloris ut tecum lugeamus et dominice passionis fructum sentiamus alleluia. | Septem Dolorum BMV |
| a07726 | V | Et sicut filius tuus Jesus pro nobis mortuus est et resurrexit ita nos sibi comemoriamur et felici terrae surgamus et dominice pas. | Septem Dolorum BMV |
| a07727 | A | Consummatus in gloria plausisti morte vivida qua laetaris patriarcha in gremio patriarche alleluia | Dunstani |
| a07728 | A | Rex perennis gloriae qui sceptrum victoriae insigni apostolo dedisti Bartholomaeo dum mundum coepit colere verbi tui vomere ob cujus praeclara merita tua nos ducat gratia ubi vitae pocula bibemus per saecula | Bartholomaei |
| a07731 | H | Exsultent modulis sobria pectora purgatis animis sint nova gaudia magna nam canimus qua pia possumus nostro sacra Hieronymo I Hic primus colitur quatuor amnium quos nobis tribuit fons paradiseus legis qui segetes caelitus irrigat manentes ope numinis I Aut flores alii pomave mystica aut nectar referunt sub nuce conditum sed noster stipitem firmiter asserit quo robur ferat arbori I Quantis tu meritis praemia comparas dum vertis fidei sacra volumina convulsis penitus sentibus haeresum purgas sancta novalia I Vultus Aethiopis silva perhorruit quae vero latuit mens erat angeli papae quam maceras corpus ut affluas aeternis modo fructibus I Te rerum genitor poscimus annue quem summis celebrat mundus honoribus ut nigra ex oculis nubila dimovens lux nobis tua fulgeat I Amen | Hieronimi |
| a07732 | H | Nunc laudes resonent cordibus intimis et sacris modulis jungite gaudia insigni meritis inclyto honoribus Paulae plaudite nomini I Paulae Romuleis colibus edite Paulae judaicis finibus abdite Paulaeque Hesperiis cetibus inclytae orbis plaudite cardines I Nato conspicuis orta parentibus fulgens Eustochii sidere at a colis Bethlaeis patrio clarior extitit jungens lumina lumini I Ventis acta ruunt carbasa protinus miscetur gemitus quam lacrimabilis clamant o genitrix dulcia pignora torquent viscera fletibus I Sed siccis oculis aequora navigas disrumpens geniti vincula sanguinis poenarum superant flumina gratiae fluctus fluctibus opprimis I Te rerum genitor poscimus annue summum quem dominum seacula praedicant Paulaeque irradiat pectore caelitus lux nobis tua fulgeat I Amen | Paulae |
| a07733 | H | Ut suis votis resonent canentes et pie Paulam famuli per orbem sorte felici celebrent fàveto spiritus alme I Cujus adflatu properans trophea lustrat in nostrae pretium salutis quae cruor Christi sacer irrigavit pectore puro I Hic quidem natum referunt Jesum aut ibi passum tumulumque signant his sacris illum spoliis adorans osculabat I Ite tunc clamat suboles et aurum faustus et cultus partiter recedant majus hic nomen potiorque census omnia Christus I Sit salus illi decus atque virtus qui super caeli solio coruscans totius mundi seriem gubernat trinus et unus I Amen | Paulae |
| a07734 | H | Catharinae vox triumphum laude plena personet ferte palmas ferte lauros juncta passim lilia virgo vincit virgo mixtum lacte fundit sanguinem I In tyrannum par nec armis par nec ipsa viribus sola surgit et minantem ridet urget increpat vir puellae sustinere nescit unus impetum I Prodit artem docta vanis turba nodis texere verba luce clariora verba mellis aemula quae pudico ex ore manant tela jacta dixer is I Cedit agmen cedit ultro victa virtus hostium nec satis se Christiano censet auctam nomine ni tyranni vincat iras saeva vincit verbera I Hinc superstes virgo blandis provocatur artibus ast inanis horror atri supplet artes carceris orta cum mox alma noctem lux fugavit horridam I Sempiterna sit parenti sempiterna filio utriusque sempiterna sit tibi laus spiritus cui rependit mille grates caetus almus virginum I Amen | Catharinae |
| a07735 | LiV | Hunc diem bonum habeat amen | Multos annos amen | In hac sede amen | Tempora bona habeat amen | | Pro ordinatione Episcopi |
| a07736 | LiV | Hunc diem Multos annos (ter) | Istam congregationem Deus conservet (ter) | Annos vitae Deus multiplicet | Feliciter Feliciter Feliciter | Tempora bona habeant Tempora bona habeant Tempora bona habeant Amen | |
| a07737 | A | Cultor verus vineae sabaoth pondus in prima suscepit vigilia | Nicolai |
| a07738 | W | Timor domini principium sapientiae | |
| a07740 | R | Miles Christi gloriosus Dominicus virtutum praeconiis divinitas sub nixus dante deo ethereis hodie civibus sociatur coronandus | Dominici Silensis |
| a07740a | V | Sanctitate digne ornatus meritisque clarus | Dominici Silensis |
| a07742 | R | Beatissimi viri a deo electi sanctissimi Dominici hodierna die sollemnitater celebremus sollemnia cujus intercessio veneranda refulget | Dominici Silensis |
| a07742a | V | Beate hac gloriosissime Dominice pater ora pro nobis pium et redemptorem nostrum | Dominici Silensis |
| a07743 | R | domine dum veneris judicare terram ubi me abscondas a vultu irae tue quia peccavi nimis in vita mea | Pro defunctis |
| a07744 | A | Haec fructum magnum germinavit quae per se mundi nephas lavit | Conceptio Mariae |
| a07745 | A | Prima spernens viri thorum ad supernum transit chorum | Conceptio Mariae |
| a07746 | R | Novem de choris angelorum missi de aula caelorum summi regis palatini assumpserunt Procopium in suum consortium | Procopii Sázaviensis |
| a07746a | V | Procopius pater pius hodie migravit a saeculo quem laetantes archangeli | Procopii Sázaviensis |
Pages
No search term provided.