Search chants

Displaying 4001 - 4100 of 63226
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
004250 A Paulus et Joannes dixerunt ad Terentianum si tuus dominus est Julianus habeto pacem cum illo nobis alius non est nisi dominus Jesus Christus Joannis, Pauli
004251 A Paulus et Joannes dixerunt Juliano nos unum deum colimus qui fecit caelum et terram Joannis, Pauli
004252 A Pax aeterna ab aeterno patre huic domui pax perennis verbum patris sit pax huic domui pacem pius consolator huic praestet domui In Dedicatione Ecclesiae
004253 A Pax domini quae praecellit omnem intellectum custodit corda vestra et intellegentias vestras in Christo Jesu domino nostro Dom. Pentecostes
004254 A Pax vobis ego sum alleluia nolite timere alleluia
004254.1 A Pax vobis ego sum nolite timere videte manus meas Alleluia Fer. 3 p. Pascha
004255 A Peccata mea domine sicut sagittae infixa sunt in me sed antequam vulnera generent in me sana me domine medicamento paenitentiae deus Dom. per annum
004256 A Peccati aculeus conteritur hodie baptizato domino et nobis donata est regeneratio Octava Epiphaniae
004257 A Peccavimus domine et tu iratus es nobis et non est qui effugiat manum tuam sed supplicamus ut veniat super nos misericordia tua qui Ninive pepercisti miserere nobis Ad Processionem
004257a AV Et veniat super nos misericordia tua domine salutare tuum secundum eloquium tuum Fer. 4 in Letaniis
004258 A Peccavimus domine peccavimus tibi parce peccatis nostris et salva nos qui gubernasti Noe super undas diluvii exaudi nos et Ionam de abysso verbo revocasti libera nos qui Petro mergenti manum porrexisti auxiliare nobis Christe filius dei In Letaniis
004259 A Pectora nostra tibi tu conditor orbis adure igne pio purgans atque cremando probans Dom. per annum
004260 A Pedibus vero sui advolutus abbatis indicavit se infirmitate vehementi laborare et ideo propositum iter non posse perficere Galli
004261 A Per arma justitiae virtutis dei commendamus nosmetipsos in multa patientia
004262 A Per diversa sanctorum loca cupiens quaerere faciem dei Jacob tandem ad locum sibi paratum pervenit ubi stabilitatis suae votum domino persolvit Findani
004263 A Per sanctam crucem tuamque gloriosam passionem te Christe rogamus exaudi nos ut a maligni hostis nos tui famuli liberemur potestate alleluia Inventio Crucis
004264 A Per signum crucis de inimicis nostris libera nos deus noster Exaltatio Crucis
004265 A Per signum sanctae ac venerandae crucis salva et conserva et protege ac defende nos omnipotens Christe Exaltatio Crucis
004266 A Per singulos dies benedicam te domine Sabbato per annum
004267 A Per te Lucia virgo civitas Syracusana decorabitur a domino Jesu Christo Luciae
004268 A Per te Maria virgo impleta sunt prophetarum omnium praeconia quae de Christo dicta sunt virgo concepisti et virgo genuisti Assumptio Mariae
004269 A Per tuam crucem salva nos Christe redemptor qui mortem nostram moriendo destruxisti et vitam resurgendo reparasti Exaltatio Crucis
004270 A Per viscera misericordiae dei nostri visitavit nos oriens ex alto
004270.1 A Per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto Fer. 6 Hebd. 2 p.Ep.
004270.2 A Per viscera misericordiae dei nostri quibus visitavit nos oriens ex alto hodiernam festivitatem recolentes clemens mater nos visita alleluia Visitatio Mariae
004271 A Perge o miles Christi in nomine domini et roboratus proeliare bella dei tui Octava Dionysii
004272 A Pergunt ambo alacriter psallentes deduc nos domine in via tua ut mereamur ingredi in veritate tua Firmi, Rustici
004273 A Perpendo Petre quid tolero perpendo quid amisi cumque intueor hoc quod perdidi est hoc gravius quod porto Gregorii
004274 A Perpetuis nos domine sancti Joannis Baptistae tuere praesidiis et quanto fragiliores sumus tanto magis necessariis attolle suffragiis Decoll. Jo. Bapt.
004275 A Perpetuum nobis domine tuae miserationis praesta subsidium quibus et angelica praestitisti suffragia non deesse Michaelis
004276 A Pervigil cura excubavit ovium ne lupus irrumperet earum domicilio Prosperi
004277 A Petiit puella caput Joannis in disco quo accepto dedit matri suae Decoll. Jo. Bapt.
004277.1 A Petiit puella caput Joannis Baptistae quo allato dedit matri suae Decoll. Jo. Bapt.
004278 A Petimus te athleta dei Maure ut pro nostris peccatis apud dominum intercessor exsistere digneris ut impetratu tuo deleantur debita nostra et remittantur facinora Mauri,8
004279 A Petite et accipietis ut gaudium vestrum plenum sit ipse enim pater amat vos quia vos me amastis et credidistis alleluia Dom. 5 p. Pascha
004280 A Petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis alleluia
004281 A Petre amas me pasce oves meas tu scis domine quia amo te Cathedra Petri
004282 A Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Judaeorum Vincula Petri
004283 A Petrus apostolus dixit paralytico Aenea sanet te dominus Jesus Christus surge et sterne tibi qui continuo surrexit et omnes qui videbant conversi sunt ad dominum Petri, Pauli
004284 A Petrus apostolus et Paulus doctor gentium ipsi nos docuerunt legem tuam domine Petri, Pauli,8
004284a AV In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum Pauli
004284b AV In omnem terram exivit sonus eorum Pauli
004284c AV In regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae Pauli
004285 A Petrus autem sequebatur a longe ut videret finem
004286 A Petrus autem servabatur in carcere et oratio fiebat pro eo sine intermissione ab ecclesia ad deum Vincula Petri
004287 A Petrus et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam Petri, Pauli
004288 A Petrus et Paulus militantes Romam venerunt circumdantes Simonem invenerunt cum Nerone fidem permanserunt salvatorem Petri
004289 A Petrus exorcista dixit ad Arthemium tu crede in deum vivum dominum Jesum Christum Marcellini, Petri
004290 A Philippe qui videt me alleluia videt et patrem meum alleluia Philippi, Jacobi
004292 A Pilatus dicebat ego nullam causam mortis invenio in eum populus Judaeorum clamabat crucifigatur Dom. in Palmis
004293 A Placebo domino in regione vivorum Pro defunctis
004293za AV Lux perpetua luceat ei Pro defunctis
004294 A Placentes deo facti dilecti quoniam gratia et misericordia est in sanctos ejus et respectus in electos illius Matthaei
004295 A Plangent eum quasi unigenitum quia innocens dominus occisus est Sabbato Sancto
004296 A Plantatus in domo domini in atriis dei nostri florebit Comm. Regum
004297 A Plantaverat autem dominus deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverunt Dom. Septuagesimae
004298 A Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus dicens inclyti Israel super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes De Regum
004299 A Plateae Jerusalem gaudebunt et omnes vici ejus canticum laetitiae dicent alleluia In Letaniis
004299.1 A Plateae tuae Jerusalem gaudebunt et omnes cives ejus canticum laetitiae dicunt annuntiate inter gentes gloriam ejus alleluia quoniam magnus est dominus alleluia gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt alleluia In Letaniis
004300 A Polycarpus presbyter dixit beato Sebastiano beati estis qui audistis vocem domini Jesu Christi Fabiani, Sebastiani
004300.1 A Polycarpus presbyter dixit beato Sebastiano beatus es tu et benedictus sermo oris tui Fabiani, Sebastiani
004301 A Polymii regis filiam lunaticam Bartholomaeus apostolus solo jussu sanavit citius Bartholomaei
004302 A Ponam in Sion salutem et in Jerusalem gloriam meam alleluia
004302a AV Salvum
004303 A Ponam te signaculum dicit dominus in conspectu meo semper quoniam elegi te Joannis Evang.
004304 A Ponens Petrus genua sua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos et viso Petro resedit dansque illi manum erexit eam et sanctis ac viduis assignavit vivam Petri, Pauli
004305 A Ponent domino gloriam et laudem ejus in insulis nuntiabunt quia ecce veniet et non tardabit
004305.1 A Ponent domino gloriam et laudem ejus in insulis nuntiabunt Dom. 2 Adventus
004305za AV Ecce dominus in fortitudine veniet (...)
004306 A Ponere in deo spem meam bonum est
004307 A Ponit nubem ascensum tuum dominus qui ambulat super pennas ventorum alleluia alleluia Ascensio Domini
004308 A Ponit nubem dominus alleluia ascensum suum alleluia Ascensio Domini
004309 A Pontifices almi divina revelatione laetificati Nicolaum tunc praesulem devotissime consecraverunt Nicolai
004310 A Pontifex autem templi percussit apostolum gladio et translatum est corpus ejus in Edessa civitate in qua curat omnes languentes venientes ad se Thomae Apost.
004311 A Pontifex autem templi percussit apostolum gladio et translatus est in Edissa civitate Thomae Apost.
004312 A Popule meus quid feci tibi aut quid molestus fui responde mihi Dom. de Passione
004313 A Populis autem non credentibus et ab episcopatu eum proicientibus Romam petiit flens et ejulans atque dicens merito haec patior quia peccavi in sanctum dei Briccii
004314 A Populus Sion convertimini ad dominum deum vestrum et dicite ei potens es domine dimittere peccata nostra ut non inveniant nos iniquitates nostrae deus noster alleluia alleluia Ad Processionem
004314a AV Venite exsultemus
004314b AV Attendite popule meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei In Letaniis maj.
004315 A Portam quam vidisti solus dominus veniet et ingreditur per eam et erit semper clausa Annuntiatio Mariae
004316 A Portio mea domine sit in terra viventium
004317 A Positis autem genibus clamabat voce magna dicens Stephanus domine Jesu ne statuas illis hoc peccatum Stephani
004317.1 A Positis autem genibus clamavit dicens domine ne statuas illis hoc peccatum Inventio Stephani
004318 A Positis autem genibus Jesus orabat dicens pater non mea voluntas sed tua fiat
004319 A Positis genibus beatus Marcus laudem deo dicebat quia reperit multiplicatos fratres in fide Christi alleluia Marci
004320 A Positis genibus beatus Stephanus orabat dicens domine Jesu Christe ne statuas illis hoc peccatum Stephani
004321 A Positis genibus orabat dicens domine accipe spiritum meum et ne statuas illis hoc peccatum Stephani
004322 A Positis in juventute beatus Gaudentius ecclesiasticam regulam tota virtute secutus est Gaudentii
004323 A Post adultus litterarum studiis addicitur scientia vero et morum honestate praeditus sacerdotum Christi numero adjungitur Dominici Silensis
004324 A Post cujus excessum Pompejus quem ipse gradu diaconatu sublimaverat ejus sedis infulas dei nutu est assecutus Yventii
004325 A Post decem vero annos visum est discipulis ejus ut ad monasterium sancti Galli eum deferre deberent Othmari
004326 A Post dies octo januis clausis ingressus dominus et dixit eis pax vobis alleluia alleluia Octava Paschae
004327 A Post excessum beatissimi Martini episcopi beatus Briccius cathedram episcopalem suscepit Briccii
004328 A Post haec cum jam Christi agonista ex omnibus eripiendi essent tribulationibus capite tandem plexi angelorum adjuncti sunt legionibus Januarii
004329 A Post haec igitur dum Laudensium oppidum introisset turba ad eum undique maxima confluxit in qua invocato Christi nomine exspectantibus plurimis a nativitate illuminavit Syri
004329a AV Quique baptizatus cum multitudine maxima pertransit in fide Christi Syri
004330 A Post ignem demptosque a carne nervos hodie cum sex sociis pro Christo capite plexus Januarius caelos intravit ubi aeterna gaudia et gloriam possidet regnans Januarii et sociorum
004331 A Post mortem vero martyrum plebs unaquaeque venerat in locum decollationis suum patronum quaerebant et inventis corporibus nocte silenter rapientes cum honore decenti sepelierunt Januarii
004332 A Post partum virgo inviolata permansisti dei genetrix intercede pro nobis Purificatio Mariae

Pages