Search chants

Displaying 40301 - 40400 of 63318
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
ah10329 Sq Laudes creatori canamus (...)
ah10330 Sq Recordentur mentis pie (...)
ah10333 Sq Lingue solve vinculum profer laudis modulum (...)
ah10339 Sq Pulset astra vox sublimis (...)
ah10341 Sq Festi decus praeoptati ampliare sint parati qui sanctorum addicati sumunt beneficia | Quanti ferant cor ardoris fateantur voce foris licet cuncta confessoris dici vetet copia | Vitae panem atque potum consecrantes solvant votum et de gemma sacerdotum ornent sacerdotia | Plebs sub tanto confessore si non rhythmis aut canore donis tamen aut favore sit in laude socia | Sed mirandus est imprimis in Martino rex sublimis vallis hujus quem ad imis traxit ad sublimia | Nam ab aevo puerili pompae negans se hostili catechismum in gentili suscepit infantia | Regem miles ad edictum non est lapsus in delictum sed nil servans praeter victum dispersit stipendia | Decus addit ejus gestis porta nudo data vestis vox induti manet testis ambianis conscia | Ab baptismum ut promotus hoste pulso Dei totus constans fuit ac devotus in Christi militia | In mundane flore splendes mundum sprevit parvipendens et cucullam apprehendens fugit saecularia | Monachorum pater factus mox ad mitram est coactus cujus clara fit per actus Turonis ecclesia | Tribus nec non suscitatis in virtute trinitatis apostolis par beatis floret in potentia | Ah superbis grave mirum contemplantis vitae virum successuri clam delirum vocavit superbia | In eodem mox propheta quae praedixit sunt impleta nam successor per decreta passus et opprobria | Metam quoque vitae novit et ut pace clerum fovit ad lamenta suos movit per mortis indicia | Cessit ergo noctis hora dans in carne spem decora turba sequens cum canora sanctae vitae preamia | Felix morte fit Martinus quem Abrahae cepit sinus testes nocte Severinus sensit de Colonia | Cras undeno non mensis praesul Mediolanensis mente raptus est surpensis verbis ad obsequia | Te Martine plebs Turonis et diversae regionis urbes laudant cum personis et locorum milia | Et tu memor mundanorum hunc at totum transfer chorum ut cum grege confessorum decantent alleluia Martini
ah10359 Sq Celebremus victoriam nerei et achillei (...)
ah10360 Sq Psallat nostra contio caelesti tripudio (...)
ah10361 Sq Gloriosi presulis Nichasii reverendis atollamus (...)
ah10362 Sq Almi pastoris ac paradoxi (...)
ah10363 Sq Exsultent filii sponsae Domini in honorem praesulis Nicolai magni meriti | Totus orbis jubilet nam ordines angelorum concinunt caeli lumine novo rutilant | Humano Deus generi consulens Nicolaum ordinaverat qui assidua ovibus pastor bonus esset hostia | Lycia quem ediderat splendidum Myreorum plaga florida sacratissimum spiritus in quo sancti est sacrarium | In pelvi steterat erectus claudae dedit gressum signo facto cypressum succidenti validam manu dederat | Expellit daemonis incursum lumen dedit caeco quod a nautis accepit frumentum distribuit damni nescium | Auro dato stuprum dessuasit proscriptos exemit de mortis lege dura trinos viros eruit Cedronem fecundum reddidit | Euphrosynae natum reddebat imago subtractus resignat opes caesa non renato barbaro sed statim in Christum credulo | In mari invocaris aura arridet clara non emanat oleum donec pontifex suae redux cathedrae | Samuel Davi regem unxerat Saul abjecto te divina gratia sacerdotio fecit fungi Aaron | Joseph Jacob paverat pascis populum manna caelesti petra propinans dulce poculum | Melchisedech ordinem Petri consequens humilitatem Pauli impleris sapientia | Job simplex et rectus Abrahae similis obedis te offerens in corde Isaac consocius | Nos tuis precibus commenda Domino supplices ecclesia pro sancta advocatus caelicus | O sancte Dei Nicolae nos custodi
ah10364 Sq Dulcis odor nicholai cogit omnis (...)
ah10369 Sq Gratias et laudes deo reddamus cum gaudio (...)
ah10370 Sq Remorum metropoli Saltuum frutecta (...)
ah10371 Sq Laudes regi Christo iucundas (...)
ah10372 Sq Regis Oswaldi inclita Christo canamus merita | Rex erat in terra sed regis caeli vernula Sceptra regalia ornans Christi militia | Pauperum dextra principum laurea et Christi crucis assecla Gentes fervebat rector Christicola cruce vincens belligera | Tendebat in hunc acies impia vibrans hostica spicula Oswaldus crucis vexillum elevat et in hoc signo superat | Crux regis fide sacrata multos a clade sanat varia Gentes respuunt idola et crucis adorant suffragia | Oswaldus Dominum in sua inducit ubique regnantem regna Fundat ecclesias dat opes illustrat omnes luce Christigena[s] | Sumpserat Aidanum in divina hierarchiam evangelica Praedicat sacer doctor rex interpres edebat clare dogmata | Jam poscunt civem dignum aethera Jam venit ad coronae stadia | Bellans pro Christo genteque sua profert cadentum vulnera Projicit mortis arma et arma Christi vestit fortissima | Tendit ad crucifixum bracchia fit martyr patientia | Coelo libat animas ad astra et Christi ruit hostia | Terra qua occubuit salvat homines simul et jumenta et fugat incendia Terra quoque lavacro sancti respersa pellit daemonia et est salutifera | Dignum celebrat aethera columna lucis effusa Manent bracchia integra inopes refoventia | Lignum praefixi capitis curat mortis discrimina Quin et in regna extera sancti lucent subsidia | Rex martyr et caelicola Oswalde Christo nos concilia Oswaldi, Reg.
ah10373 Sq Ad ornanda divi othmari celeberrima festa (...)
ah10379 Sq Jubilemus salvatori qui spem dedit peccatori consequendi veniam | Quando Saulum increpavit et conversum revocavit ad matrem ecclesiam | Saulus caedis et minarum spirans adhuc aventarum in Christi discipulos / Impetravit ut ligaret et ligatos cruciaret crucifixi famulos | Quem in via Jesus stravit increpatum excaecavit lucis suae radio | Qui consurgens de arena manu tractus aliena clauditur hospitio / Fiet jejunat orat credit baptizatur lumen redit in Paulum convertitur | Saulus praedo nostri gregis Paulus praeco nostrae legis sic in Paulum vertitur | Ergo Paule doctor gentis vas electum nostrae mentis tenebras illumina | Et per tuam nobis precem praesta vitam atque necem aeternam elimina Conversio Pauli
ah10382 Sq Hac in die plebs fidelis jucundetur nam in caelis (...)
ah10389 Sq Diem hanc laetitiae regi gratam gloriae (...)
ah10391 Sq Cantu celebri et studio vigilanti (...)
ah10392 Sq Radegundis reginae sanctissimae recolamus diem devotissime | Qua educta fatigati corporis ergastulo ejus anima caeli scandit palatia corruptelam quippe carnis virili constantia vicit femina modesta parsimonia | Virgo regalibus orta natalibus Clotharii conjux regis Francorum eminentiae thalamus renuntiat mente castissima fide firmissima Christo deo dei regi totius excellentiae prudenter se sociat | Orphanis ac viduis dapsilis et prodigia saeviens ipse soli sibi erat indiga | Per plateas et per vicos sponsum quaerens sedula ad aeterna toto nisu suspirabat sedula | Pictavensis ergo ruris introgressa moenia monachilis supplex tegit caput santimonia | Vix in terris habitabat tota inhians mens Rachelis ad caelesti incolatu jam in nullo devians res fidelis sic exegit juventutem et aetatem relicam ut in terris affirmaret ipsam civem caelicam | Qua ad caelos evolavit haec est dies annua en laetatur en exsultat in sanctorum patria | Hac in die gloriosa Radegundis jubilantum sic applaudat vocibus Jerusalem ut caelesti muniamur nos grex tuus te precante coetibus
ah10393 Sq Ad presulis Remigii sacra festa (...)
ah10394 Sq Fulgens summa luce meritorum (...)
ah10395 Sq Praesuli Remigio tota praesens contio (...)
ah10397 Sq Fulget virtus Gedeonis qui devictis tot personis per fractas langunculas | ..
ah10398 Sq Adesto tuis sedula supplicibus domina (...)
ah10399 Sq Hac in die plebs festiva laeta mente voce viva (...)
ah10400 Sq Sollempnizet plebs devota corde leto mente tota (...)
ah10416 Sq Monte vernans in aquoso nunc (...)
ah10417 Sq Sanctissimi militis votiva festa recolamus (...)
ah10420 Sq Dic anglia cum matre dic ecclesia (...)
ah10428 Sq Speciales spatiose speciose spirant rose (...)
ah10430 Sq Magnificantes pater optime (...)
ah10431 Sq Christo hodierna sacrificemus sollemnia | Atque suas victimas nostra immolent labia | Intentio devota sacrificii sit ara | Cum magna merita Vedasti nostra celebrent carmina | Quem caelo terraque honorat deus noster et exaltat | Miraculis in terra in caelo beatorum gloria | Hic servorum cultura in caelo sanctorum frequentia | Ergo Francorum regi comes factus in via caeco puris precibus obtinet lucis bona ostendens dei magnalia | Item de vase sicco profert vini gaudia cujus ut cunctis magnae pateat caritatis atque sanctitatis copia | Attrebatae dum primum portas feliciter intrat divina facturus opera | Caeco lumen et claudo gressum reddit ac populis jecit fidei fundamenta | Profanis sacris infecto dum liquori crucis signa dedit dextra fugit pestis dissolvuntur vasa gravida | Igneus splendor ad aethre exporrectus ad culmina pontificis funus observat sancti secumque receptat | Chorus lugubris patrem pia deflerit lacrima | Chorus caelestis sed auditus transfert ad astra | Sublimis praesul servos humiles visita | Et sordes peccatorum lava et super astra | Leva et tuos supplices salva
ah11226 H Humana lingua caelici laudes canat Florentii splendentis in martyribus junctique confessoribus | Christi bibit nam calicem agressus ultro judicem qui bis eum tignis dolat et scapulas serris secat | At cum necandum ducitur vinclis ab alto solvitur et monitus per angelum ad clima venit Gallicum | Claris fulsit miraculis sacrique verbi radiis quo lux datur cum filio caecae amne merso triduo | Altissimo sit gloria agatur atque gratia ipso frui quo nos pii preces juvent Florentii
ah12039:01 HV Jesu nostra refectio panis potus fidelium mel melos jubilatio cordis oris et aurium Corporis Christi
ah12039:02 HV Quae te vicit clementia ut nos in hac miseria carne cibares propria jungens imis caelestia Corporis Christi
ah12039:03 HV Tu redemptor tu praemium tu nobis es communium medullatorum pingium tu esto nostrum gaudium Corporis Christi
ah12039:04 HV Qui nobis das tam dulcia praegustanda praeludia te frui des in patria beata nobis gaudia Corporis Christi
ah12039:05 HV Trino Deo et simplici laus honor virtus gloria qui vino pane refici det nos in caeli curia Corporis Christi
ah12091 H Vox clara dulcis sonuit vox turturis audita est cum virgo dei genitrix salutavit Elisabeth | Verbum suave protulit virgo mitis eloquio quod dulciter ut tonuit gaudet infans in utero | Congaudet mater filio repleta sancto flamine quae longo sterilitatis laboravit certamine | Amplectens ergo virginem caritate mirabili prophetat ineffabili rore perfusa coelitus | Beata quae divinitus credendo digna facta es ut dominum conciperes intacta manens penitus | Plaude quia complebuntur in te cuncta quae audisti et per haec quae meruisti omnes te deprecabuntur | Ait virgo magnificat anima mea dominum qui pro salute hominum me tanta spe laetificat | Maria mater gratiae mater misericordiae tu nos ab hoste protege et hora mortis suscipe | Gloria tibi domine Visitatio Mariae
ah12163 H Hymnorum modulis consona dulcibus vocis supplicibus actibus inclitis Bertinum celebrem aula fidelium decantat tibi rex bone | Hic rebus patriis omnibus exuens cor vitae patulum lebibus indidit sublimemque crucem post deum efferens vadit tiro juvenculus | Mentis se sociat foedere consono audomare tibi praesul amabilis ut verbi domini semina Morinis adjutor bonus inserat | Hunc lucem populis esse jubens ratem in fluctus properans remigio suo sistit praecipitem diva poetentia in portus Sithiu tuos | Hinc Bertine pater praecluus optime servorum gemitus suscipe supplices optatam veniam largius obtinens poenam meritam amovens | Paesta magne pater conditor inclite praesta Christe Jesu nostra redemptio praesta vivificans sancte paraclite cui laudes deo psallimus
ah12172 H Digna caelo Cilinia virtutum luce fulgida quae cuncta spernens lubrica mansura tenens gaudia | Juncta sanctorum coetibis in celsis caeli sedibus sis nostri memor pertimus in sacris tuis precibus
ah12173 H Qui respicis humilia ostendens mirabilia qui potens fecisti magna cum beata Cilinia | Fecundans ejus viscera sacrae sobolis gratia hujus prece corda nostra virtutum prole fecunda | Deo patri
ah12479 H Caelum resonet laudibus sacrum gerens tripudium cujus undenis milibus Christus auget consortium | Pulcher hodie virginum coetus migrat e saeculo adhaeret luci luminum fracto carnis ergastulo | Caeli venter eburneus decore pictus vario harum morte purpureus virginum candet lilio | Regali sata sanguine virgo procedit Ursula divino plena numine regis aeterni famula | Deposcit virgo virginum coetum meritis inclytum quarum est aput dominum merces magnumque meritum | Cui pater cum inclyto honor virtus et gloria et spiritu paraclito saecula sit per omnia Ursulae
ah12480 H Hae sunt adolescentulae quae nimis Christum diligunt pro Christo Christi famulae corpus tormentis subigunt | Albis vallatae choreis caeli petunt vestigia in vestimentis aureis cum triumpho et gloria | O quam felix commercium pro terrenis caelestia contemptu mundialium caeli mercantur gaudia | Caelestis nempe curia gratanter his obsequitur sponsus decorus gloria sponsas sacras amplectitur | Harum placatus precibus cuncta depellat noxia nosque cum caeli civibus ad caeli ferat gaudia | Cui pater cum inclyto honor virtus et gloria et spiritu paraclito saecula sit per omnia Ursulae
ah15068 Sq Gaude virgo mater Christi quae per aurem concepisti Gabriele nuntio | Quam prudenter respondisti ecce sum ancella Christi hominem sed nescio | Sic serpentem contrivisti dei verbum implevisti genesis principio | Gaude quia deo plena peperisti sine poena cum pudoris lilio | Casti lilium pudoris virga Jesse flos odoris salvat puerperio | Nos damnavit dux erroris Adam Eva fons maeroris colubris ingenio | Gaude quia tui nati quem dolebas mortem pati fulget resurrectio | Rex triumphans in agone superato pharaone surrexit de proelio | Ab Aegypto pastor bone educ nos victo dracone ab ejus imperio | Gaude Christo ascendente et in caelum te vidente motu fertur proprio | Clara nube ferebatur Galilaea mirabatur de tanto mysterio | Vox jucunda nuntiatur humanitas coronatur caeli throno regio | Gaude quod post ipsum scandis et est honor tibi grandis in caeli palatio | Caeli throno sublimata gemmis satis coronata paradisi solio | O Esther inthronizata pro nobis sis advocata coram rege filio | Ubi fructu ventris tui per te nobis detur frui in perenni gaudio | Fructus floris virginalis fructus vitae spiritalis fructus sine folio | Flos florum flos virginalis et fructus universalis salus et redemptio | Sic Zephyrus mittit rorem rore flora parit florem floris fit refultio | Flos ascendit in decorem flora sequitur odorem amoris suspirio | Ergo floris mater flora nos defende mortis hora finali supplicio De BMV
ah15090:13 HV Jesu fili summi Patris Jesu fili sanctae matris et intactae virginisi Qui de caelo descendisti et descendens induisti veri formam hominis De BMV
ah15090:14 HV Genitricis pia prece nos a luto nos a faece peccatorum ablue Et concede vitam puram et da pacem permansuram et salutem tribue De BMV
ah16046 H Plaude Jerusalem occurrens virgini quam multifarie prophetae domini olim praefati sunt affatu nobili ecce venit de Nazareth Visitatio Mariae
ah16047 H Generosa virgo surgens tamquam solis radius montes scandit festinando inspirata caelitus procedit non demorando plena deo penitus | Audiens a Gabriele conceptum Elisabeth concepto verbo divino perrexit a Nazareth cognatam ut visitaret dei mater ipsamet | Jerusalem in montana adit virgo virginum ferens utero latentem Jesum Christum dominum plaudunt montes exsultantes a conspectu numinum | Intrat domum Zachariae virgo dei genitrix cumque dulce salutatur quae vocatur sterilis gaudet infans et laetatur ventris latens abditis | Sancto spiritu repletur anus sancta gravida exsultante praecursore intra sua viscera quae laudando dei matrem clamat voce valida | Unde hoc o benedicta tu in mulieribus sterilis et derelicta multis jam temporibus meruit sic visitari matris dei adspectibus | Beata quae credidisti tam virili animo complebuntur quae audisti annuente domino o quanta promeruisti felix sine termino | Sancto flamini sit honor gravidanti virginem sexu prolisque ditanti senectute sterilem honor patri filioque per immensa saecula Visitatio Mariae
ah16117 H Augustini solemnia caeli cives applaudite veneratur ecclesia et vos frates concinite I Canon vitae sanctissimae Augustinus constituit obscuraque verissime scripturarum aperuit I O doctorum piisime doctor exaudi servulos medicinae sanissimae qui propinasti poculos I Hujus benigni praesulis translationem hodie tuis conjunge famulis colentes rex justitiae I Laus patri sit et filio laus amborum spiritui sancto qui nos concilio suoque jungat coetui Transl. Augustini
ah16131 H Gaude mater ecclesia maternis plaudens plausibus pro benedicta filia frequens in dei laudibus | Barbaram Christi famulam laudemus unanimiter et crucis Christi bajulam imitemur feliciter | Christum fatendo siquidem adstruit fidem clarius disceptans contra praesidem vincit tormenta fortius | Paternam premit rabiem certans in Christi nomine hostilem frangit aciem glorioso certamine | Manus paterna jugulat puellam et continuo perit quem daemon stimulat parricida tonitruo | Nos in campo certaminis sanctae zelantes gloriam divini ductu luminis tendamus ad victoriam | Praestet hoc sancta trinitas sanctae Barbarae meritis ad te summa suavitas rectis nos ducens semitis Barbarae
ah16219 H Gabrielem veneremur summi regis nuntium per quem deus delegavit sacrum ministerium ex virgine incarnatum Jesum suum filium | Gabriel virtus divina debiles fortifica ut vincamus inimicum ipse nos corrobora ut peccata remittantur ipse nobis impetra | Angelus in mundum missus ad Mariae thalamum te solum deus elegit suum secretarium nostras preces tu praesenta ante coeli dominum | Gloria et honor deo usquequo altissimo una patri filioque inclito paraclito qui tot dona jam donavit Gabrieli archangelo Gabrielis
ah16245 H Suggerat nobis veniens Olympo spiritus flammans meritos precamur quos tibi festos modulemur hymnos magne patrone I Bina deserti generosa proles hic ibi scribens calamus refloret vox ubi clamans fuerat propheta ille Joannes I Sacra solventes tibi supplicamus impetra nobis superare mundum ille qui mundi toties solebas vincere pugnas I Hoc damus nomen tibi cardinalis cardines mentis quia tu gubernas cardo quo nostrae fidei securus vertitur axis I Sint patri laudes genitoque summae flamini compar decus atque virtus qui tibi donet ea quae pro nobis posceris unquam I Amen Hieronimi
ah16246 H Nunc sancte nostra spiritus interna tange pectora largire nos Hieronymum efferre justis laudibus I Mentis refulget lumine ardore cordis conflagrat illustrat orbis cardines divinus iste lucifer I Christi fidem tu protegis adoras et praesepium crucemque gestas corpore potiris jam praesentia I Quae vox quae te Hieronyme laudare lingua poterit si cuncta felix conspicis quae panderas mysteria I In sanctorum splendoribus uni Deo sit gloria Hieronymi qui precibus det nobis gaudia Hieronimi
ah16247 H Surgimus laudes merito canentes sint procul somni gloriosa festa excitant mentes animosque tollunt gaudia sursum I Antra deserti penetrare certus desertis mundum tibi blandientem noveras quanti vana sint habenda nomina mundi I Si juvat fortes aliquos eremus sancta das illis documenta vitae aestimas foenum peritura cuncta angele certe I Te tui servi venerande praesul adsumus justis precibus rogantes praebeas sanctos retinere mores quos docuisti I Te Deus simplex pariterque trine laudibus summis veneratur orbis qui jubar tantum radiare mundo sic voluisti I Amen Hieronimi
ah16252 H Novum sidus verae lucis ex alto divinitus refulsit in cunctis locis Hieronymus caelitus enodando sonum vocis aeternorum ambitus I Ex abysso veritatis divini consilii auxit lumen caritatis et coronam lilii stolamque virginitatis aureolam praemii I Sol illuminans obscura per omnia prospicit expellendo quae non pura haerses et abjicit indagando quae sunt clara veram fidem conficit I Ad locum eremitarum ampliavit pariter et illuxit quam praeclarum sit amore dulciter quando mundum sibi carum contempsit celeriter I Nudam humum amplexando ad praesepe Domini festinavit relaxando quae nociva homini bonisque communicando quae conformant lumini I Deo patri laus et honor sit eet ejus filio pari spiritui sancto doctori eximio qui Hieronymum dotavit de perenni gaudio Transl. Hieronimi
ah16347 H In festo Leocadiae quod celebratur hodie hymnum canamus gloriae regi caelestis curiae | Haec Toletana nobilis fuit sancta laudabilis quae moribus et titulis fulsit atque miraculis | Quae carceris supplicio fuit data pro alio sive dando martyrio vel feriendo gladio | Ubi commisit spiritum deo qui propter meritum supplicantis et gemitum confregit hostis fremitum | Nos ipsi demus gloriam qui suis dat victoriam et sanctam Leocadiam duxit ad caeli curiam Leocadiae
ah16348 H Laetare Toletum in hoc sacro festo cui totum laetum precibus adesto | Et habere si vis aliquid a deo ista nostra civis adquiret ab eo | Haec dum corde puro deum intercessit in carceris muro pollicem impressit | Pollex sic intravit in praedura petra quod crucem signavit ut in molli cera | Sic Christe consigna corda nostra dura ut te mente digna sequamur et pura Leocadiae
ah19367 VAR Magna virum resonent Domini praeconia Christi | Martialem liricae reboent concorditer odae Martialis, Apost.
ah20115 Tp Ut nos reduceret Deus ab inferis assumpsit hominem pro nobis miseris quo duce ducimur ad sedes aetheris mundati crimine parentis veteris | Praemissus Gabriel venit ad virginem qui cuncta diceret illi per ordinem virgo ne timeas pelle formidinem Deum concipies inquid et hominem | Hic est quem Gabriel divino carmine venturum nuntiat de David semine ipse non alius lumen de lumine qui nos illuminat natus de virgine | Cujus sunt omnia cujus imperio regis obediunt et omnis regio pro mundi crimine pro mundi vitio sumpsit initium carens initio | En Dei filius venit ab aethere qui potest omnia dicendo facere quem magi praevio quaerentes sidere tres trinum triplici fatentur munere Nativitas Domini
ah20140 H Mirabile mysterium Deus creator omnium per incorruptam virginem nostrum suscepit hominem et nata mater Patre est qui natus matre pater est | Credit Eva diabolo Maria credit angelo per illam mors introiit per istam vita rediit perdiderat hec condita hec restauravit perdita | Cedrus alta de Libano sub nostrae vallis ysopo cum visitavit Jericho cipressus fit ex platano cinnamomum ex balsamo benedicamus Domino | Usiae gigas geminae assumpto Deus homine alvo conceptus feminae non ex virili semine natus est rex ab homine Jesus est dictus nomine | De spinis uva legitur de stella lux exortitur de petra fons elicitur de virga flos egreditur de monte lapis lapsus est de lapide mons factus est | Qui fuit erit et qui est qui loquebatur praesens est nobiscum est rex Israel qui dicitur Emmanuel nos ergo multifarias Deo dicamus gratias Nativitas Domini
ah20164 H Tribus signis deo dignis dies ista colitur tria signa laude digna caetus hic prosequitur | Stella magos duxit vagos ad praesepe domini congaudentes omnes gentes ejus psallant nomini | Novum mirum aqua vinum factum est ad nuptias mundus credit Christus dedit signorum primitias | A Johanne in Jordane Christus baptizatus est unde lotus undis totus et purificat | Lector lege a summo rege tibi benedictio sit in caelis plebs fidelis psallat cum impudio
ah20252 Sq O Maria maris stella plena gratiae mater simul et puella vas munditiae | Templum nostri redemptoris sol justitiae porta caeli spes reorum thronus gloriae | Sublevatrix miserorum vena veniae audi servos te rogantes mater gratiae | Ut peccata sint oblata per te hodie qui te puro laudant corde in veritate De BMV
ah22205 H Hymnum novum decantemus modulatis vocibus Hieronimum imploremus pium patrem omnibus ut adsistat occurramus sinceris affectibus | Mundam vanum contemnentem ex Stridonis oppido eremumque sitientem ex patre Eusebio nobili ex stirpe natum confini Pannonio | Verum lumen nostrae vitae petentem Hebraicam simul Graecam et Latinam linguam et grammaticam Victorinum oratorem a quo et rhetoricam | Sacrosanctum scripturarum abyssale fluvium intuentem quam praeclare auxit et praeconium effundendo nobis planum quod erat tam asperum | Decus honor deo patri sit et ejus filio spiritui sancto pari doctori eximio et Hieronimo beato sempiterna saecula Transl. Hieronimi
ah22206 H Chorus fidelium coetus angelici pangant praeconium sancti Hieronimi cultoris eremi fidelis domini et doctoris eximii | Totum se praebuit dei obsequio cum mundum renuit in monasterio quod sibi condidit et suis posteris juxta praesepe domini | Ornatus meritis dives virtutibus cum suis monachis in die obitus colloquens monuit ne moestidudinem sed verum gerant gaudium | Regnis coelestibus mundi miseriam cum meis actibus relinquens veniam in summa gaudia aeterna praemia per infinita saecula | Ex hoc sit gloria patri et filio laus sit et latria sancto paraclito ut cum Hieronimo ducat ad patriam et lucem quam inhabitat Transl. Hieronimi
ah22207 H Sanctorum decus praesulum et doctor lumen refulgens in obscuro auctor noster salutis veritatis cultor eremi pastor | Tibi est datum regimen fidele haereses omnes deprimens adhaeres sacrae doctrinae malleus es vere haereticorum | Augendo fidem contra infideles tu semper idem satagis docere vitae perennis ais permanere fruitionem | Gloriam mundi spernis contemnendo carnem lascivam pius jejunando et nudam humum amplectens cubando semper in vita | Utque ad astra traheris a summis caelicis viris diceris jucundis artubus sacris sociatus puris gaudiis vitae | Tibi sit patri filioque vero gloria laudis spiritui tuo qui cum utroque sempiterno deo manet aequalis Transl. Hieronimi
ah22473 H O dies dies virginum dies dierum gloria qua nova laus initium finem capit miseria | Quis digne fari poterit tot virginum praeconia solius cum supererit laudis referre debita | Hujus cohortis Ursula devota primiceria percepta mente sedula diva tractat mysteria | Instructis hinc sodalibus decursus sui termino velle fit unum omnibus virtutum jungi domino | Sit patri sponsi virginum ipsique sponso gloria cum spiritu qui gaudium hic donet et in patria Ursulae
ah23021 H Amor Jesu dulcissime quando cor nostrum visitas pellis mente caliginem et nos reples dulcedine | Quam felix est quem satias consors paternae dexterae tu verae lumen patriae quod omnem sensum superat | Splendor paternae gloriae incomprehensa bonitas amoris tui copiam da nobis per praesentiam Transfiguratio Dom.
ah23021.1 H Lux alma Jesu mentium dum corda nostrum recreas culpae fugas caliginem et nos reples dulcedine | Quam laetus est quem visitas consors paternae dexterae tu dulce lumen patriae carnis negatum sensibus | Splendor paternae gloriae incomprehensa caritas nobis amoris copiam largire per praesentiam | Jesu tibi sit gloria qui te revelas parvulis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen Transfiguratio Dom.
ah23035 H O crux ave sanctissima spes nostra nobilissima salus mundi verissima omni laude dignissima
ah23340 H Hostis Herodes impie Christum dum vis occidere pueros innocentia caelis coronat gloria | Matrum caterva personat collisa deflent pignora vox in Rama est audita Rachel plorans tot milia | O quam beatae lacrimae dolore martyrum editae quae non carent caelestibus dantes loquelam gemitus | Hac prole mater inclyta fecundatur ecclesia gaudet chorus angelicus crescitque suus numerus| O Christe rex fortissime o actor innocentiae conjunge nos infantulis qui te canunt in mortibus Nat. Innocentium
ah23340:01 HV Hostis Herodes impie Christum dum vis occidere pueros innocentia caelis coronat gloria Nat. Innocentium
ah23340:02 HV Matrum caterva personat collisa deflent pignora vox in Rama est audita Rachel plorans tot milia Nat. Innocentium
ah23340:03 HV O quam beatae lacrimae dolore martyrum editae quae non carent caelestibus dantes loquelam gemitus Nat. Innocentium
ah23340:04 HV Hac prole mater inclyta fecundatur ecclesia gaudet chorus angelicus crescitque suus numerus Nat. Innocentium
ah23340:05 HV O Christe rex fortissime o actor innocentiae conjunge nos infantulis qui te canunt in mortibus Nat. Innocentium
ah23427 H Dulce carmen et melodum canimus ecce tibi o beate martyr Christi candidate Mauriti | Nihil dignum nostra valent optime compensare servitutis et honoris corda tuis obsequiis | Nempe carnem nostrae quandam possidens consimilem mortis legibus subactam et telluris deditam | Meritorum sanctitate culmina caeli celsa scandidisti ac mortalis vitae lapsus antea pretioso consecrasti tyrannorum sub duellis martyrio | Hinc adeptus domini sacra contubernia splendidorum angelorum ductus as ad agmina | Illi tecum incorruptis potiuntur praemiis ac congaudent tibi laeti triumphantes proeliis | Hinc orantes comprecamur cominus condescende nostrae vitae medicando scelerum cicatribus | Ut deo nostro tibique famulo suo cantu expiato modulisque famulemur innocuis | Castam sere voluntatem pudica praecordia membrorum da sanitatem et vegeta viscera post occasum hujus vitae colloca caeli templis aureis | Nec digneris pati letum famulos subiisseae Phlegetontis ac Averni detrimenta sulphurea | Qui tibi hic canimus laeta fide cantica et votorum pangimus sedula praeconia ortu lucis fulgidae vespere meridie qui te semper laude dignum conlaudamus carmine | Laeto vultu de supernis siderum nos tuere et defende ac conserva venustis habitaculis | Interventu sancte tuo niteat laetabundo corde semper illustrata mentis nostrae devotio | Nosque labe emundatos criminum regis regum fac post mortem temporalem praesentari conspectibus
ah23449 Sq Sancte Paule pastor bone (...)
ah23519 H Festum diem Wiboradae virginis et martyris geminantem tripudium cum coronis geminis una omnes veneremur vocibus cum consonis | Isthaec postquam diu vitae desudavit practica desiderans jam quieta vacare theorica sedem sibi eligeba clausulae ergastula | In qua perfruens quam saepe visione caelica divinitus devastandam ab Ungris Almanniam suae quoque passionis praecognovit gloriam | Hujus passionis die gratulantes annua postulemus unanimes illius suffragia mereamur consolari in nostra miseria | Amissaeque diu limen reintrare patriae quam lilio virginali intraverat hodie redimita proprioque roseata sanguine | Quod dignare nobis simplex trinitas concedere ne pretium quod profluxit Christe tuo latere annulletur jam redemptis ad perenne vivere. Wiboradae
ah24018A:01 SqV Ex David semine proles concipitur quae sancto flamine repleta creditur matris in utero
ah24018B:01 SqV Gaude proles ex Anna nasceris Jesse virga es magni germinis Maria
ah24018C:01 SqV Rosa veris paradisus et Libanus non excisus quo fragrat ecclesia est Maria mons praevisus de quo lapis est abscisus qui fregit sculptilia
ah24018D:01 SqV Stella caeli matutina sol praefulgens lux divina salve gemma gloriae culpae nostrae medicina rosa fragrans sine spina fons misericordiae
ah24018E Sq Gaude virgo mater Christi quae per aurem concepisti Gabriele nuntio | Gaude quia deo plena peperisti sine poena cum pudoris lilio || Gaude quia tui nati quem dolebas mortem pati fulget resurrectio | Gaude Christo ascendente et in caelum te vidente motu fertur proprio || Gaude quod post ipsum scandis et est honor tibi grandis in caeli palatio | Ubi fructus ventris tui per te detur nobis frui in perenni gaudio
ah24018E:01 SqV Gaude virgo mater Christi quae per aurem concepisti Gabriele nuntio | Gaude quia deo plena peperisti sine poena cum pudoris lilio
ah24018E:02 SqV Gaude quia tui nati quem dolebas mortem pati fulget resurrectio | Gaude Christo ascendente et in caelum te vidente motu fertur proprio
ah24018E:03 SqV Gaude quod post ipsum scandis et est honor tibi grandis in caeli palatio | Ubi fructus ventris tui per te detur nobis frui in perenni gaudio
ah24018E:04 SqV Gaude qui oblatio regum et devotio exhibetur filio | Gaude quia tui nati quem dolebas mortem pati fulget resurrectio
ah24018E:05 SqV Gaude Christo ascendente et in caelum te vidente motu fertur proprio | Gaude quae paraclitus missus fuit caelitus in tuo collegio
ah24018F:01 SqV Virgo felix virgo munda virgo casta et fecunda virgo carens simili | Virgo digne laudabunda nos illaesos fac sub unda pertransire saeculi
ah24018G:01 SqV Ave mater gratiae finis et miseriae caeli porta | Nam fons sapientiae de te flos munditiae lux est orta
ah24018H:01 SqV Mater dulcis mater pia te laudantes hac in via ad te ipsam dirige | Mater semper incorrupta vitiorum quos sub lucta pressos cernis erige
ah24018I:01 SqV Ave virgo regia felix prudens et pia dux caecorum | Maria fons gratiae fons misericordiae fons hortorum
ah24018J:01 SqV Ora Christum mater Christi ora quem tu concepisti sine viri semine | Ora patrem ora natem deum verum de te natum hominem pro homine
ah24018K:01 SqV Gaude virgo praeelecta gaude quae mire concepta es ex matre sterili | Gaude quae stirpe regali ortum voce prophetali trahis modo nobili
ah24018L:01 SqV Virga Jesse quam Anna peperit deum esse qui homo voluit hunc necesse per ave concepit
ah24018M:01 SqV Ave maris stella mater et puella regis regum | Sumens illud ave parentibus fave via legum
ah24018N:01 SqV Novo privilegio romana nunc concio nivis sub indicio decoratur | Monte super hagio admiranda visio sub papa Liberio demonstratur

Pages