Dominique Crochu | Cantus Index for Office and Mass

Dominique Crochu

Chants added by the contributor

Displaying 1 - 100 of 309 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created Fulltext source

a07612

Hoc jam tertio manifestavit se Jesus cum resurrexisset a mortuis alleluia A Fer. 3 p. Pascha 11 months 2 days ago F-Col_part : Mont-Renaud

a07606

Domine audivi auditionem tuam et timui | Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud | In medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiae recordaberis | Deus ab Austro veniet et sanctus de monte Pharan | Operuit caelos gloria ejus et laudis ejus plena est terra | Splendor ejus ut lux erit cornua in manibus ejus | Ibi abscondita est fortitudo ejus ante faciem ejus ibit mors | Et egredietur diabolus ante pedes ejus stetit et mensus est terram | Aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes saeculi | Incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis ejus | Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae turbabuntur pelles terrae Madian | Numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua | Qui ascendes super equos tuos et quadrigae tuae salvatio | Suscitans suscitabis arcum tuum juramenta tribubus quae locutus es | Fluvios scindes terrae viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit | Dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit | Sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae | In fremitu conculcabis terram et in furore obstupefacies gentes | Egressus es in salutem populi tui in salutem cum Christo tuo | Percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum ejus usque ad collum | Maledixisti sceptris ejus capiti bellatorum ejus venientibus ut turbo ad dispergendum me | Exsultatio eorum sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito | Viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum | Audivi et conturbatus est venter meus a voce contremuerunt labia mea | Ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat | Ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum | Ficus enim non florebit et non erit germen in vineis | Mentietur opus olivae et arva non afferent cibum | Abscindetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus | Ego autem in Domino gaudebo et exsultabo in Deo Jesu meo | Deus Dominus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum | Et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem Ca 11 months 2 weeks ago

007780zb

Vigilate et orate dicit dominus ecce appropinquabit qui me traditurus est V Fer. 5 in Cena Dom. 11 months 2 weeks ago F-Col_part : Mont-Renaud

a07605

Exsurge domine et judica causam meam W Fer. 5 in Cena Dom. 11 months 2 weeks ago F-Col_part : Mont-Renaud

001983.2

Cum audisset populus quia Jesus venit Jerosolymam acceperunt ramos palmarum et exierunt ei obviam et clamabant pueri dicentes hic est salus nostra et redemptio Israel quantus est iste cui throni et dominationes occurrunt noli timere filia Sion ecce rex tuus venit tibi sedens super pullum asinae sicut scriptum est salve rex fabricator mundi qui venisti redimere nos A Dom. in Palmis 11 months 2 weeks ago F-Col_part : Mont-Renaud

a07604

Dederunt in escam meam fel W Dom. in Palmis 11 months 3 weeks ago F-Col_part : Mont-Renaud

006671zc

Libera me de ore leonis et a cornibus unicornium V Dom. de Passione 11 months 3 weeks ago F-Col_part : Mont-Renaud

006671.1

Erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam humilitatem meam R Dom. de Passione 11 months 3 weeks ago F-Col_part : Mont-Renaud

a07600

Audi Israel dominus deus tuus deus unus est I Dom. 2 Quadragesimae 12 months 1 day ago F-Col_part : Mont-Renaud

007545za

Te benedicunt angeli V Dom. Septuagesimae 1 year 2 days ago F-Col_part : Mont-Renaud

a07599

Laudate dominum de caelis alleluia A Dom. Septuagesimae 1 year 2 days ago F-Col_part : Mont-Renaud

a07598

Revertere in thesauros (...) W Dom. Septuagesimae 1 year 2 days ago F-Col_part : Mont-Renaud

a07597

Multiplicentur a domino (...) W Dom. Septuagesimae 1 year 2 days ago F-Col_part : Mont-Renaud

a07596a

Mane apud nos hodie V Dom. Septuagesimae 1 year 2 days ago F-Col_part : Mont-Renaud

a07596

Cantate domino alleluia psalmum dicite ei alleluia R Dom. Septuagesimae 1 year 2 days ago F-Col_part : Mont-Renaud

001557.1

Agathes ingressa carcerem benedicebat dominum Jesum Christum A Agathae 1 year 1 week ago F-Col_part : Mont-Renaud

007307zb

Postquam impleti sunt dies purgationis ejus tulerunt illum in Jerusalem ut sisterent eum domino V Purificatio Mariae 1 year 1 week ago F-Col_part : Mont-Renaud

006279zc

Erat namque in sermone verax in judicio justus in universa morum honestate praeclarus V Fabiani, Sebastiani 1 year 1 week ago F-Col_part : Mont-Renaud

a07569

Multitudo languentium et qui vexabantur a spiritibus immundis veniebant ad eum quia virtus de illo exibat et sanabat omnes A Fabiani, Sebastiani 1 year 1 week ago F-Col_part : Mont-Renaud

a07550

Fratres confirmamini in gratia dei quae est in Christo Jesu domino nostro A Dom. 5 p. Epiph. 1 year 2 weeks ago F-Col_part : Mont-Renaud

a07547a

Suscipe me domine secundum eloquiuml tuum et perduc me ad convivium epularum tuarum V Nat. Innocentium 1 year 2 weeks ago F-Col_part : Mont-Renaud

a07547

Aperi mihi pulsanti januam vitae domine princeps tenebrarum non occurrat mihi nec veniat mihi pes superbiae et manus extranea a te non contingat me R Nat. Innocentium 1 year 2 weeks ago F-Col_part : Mont-Renaud

600832za

Respondens Jesus dixit Petro tu me sequere V Joannis Evang. 1 year 2 weeks ago F-Col_part : Mont-Renaud

007704zf

Cum igitur saxorum crepitantium turbine quateretur inter aetheros aulae caelestis sinus divina claritas fulsit V Stephani 1 year 3 weeks ago F-Col_part : Mont-Renaud (9475)

007594zc

Hodie scietis quia veniet dominus et mane videbitis V Vigilia Nat. Domini 1 year 3 weeks ago F-Col_part : Mont-Renaud (9475)

006066zd

Ecce ego veniam dicit dominus* V Hebd. 4 Adventus 1 year 3 weeks ago F-Col_part : Mont-Renaud (9475)

001184.2

Vincentem mundum adoremus dominum in quo pressuram mundi martyr vicit Pantaleon I Pantaleonis 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

206529.1

Magnificamus sanctum nomen tuum domine beatorum Cornelii et Cypriani sollemnia celebrantes quorum ecclesia sacratissimis pollet virtutibus et pietatis rutilabat actibus nosque annuente Christi gratia eorum meritis et suffragiis gratulamur quorum nobis quaesumus prosit sanctarum precum instantia A Cornelii, Cypriani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07544a

Dilectus deo et hominibus Cornelius papa terrena relinquens ac caelestia petens V Cornelii, Cypriani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07544

Beatissimus vir Cornelius pontifex summus per supernam gratiam divina dans miracula promissa sumens munera vivit cum Christo coronatus perenni gloria R Cornelii, Cypriani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07543

Currens cum (...) R Pantaleonis 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

602126za

Tibi junctus igitur cum triumpho mittente nobis pius ostendat V Pantaleonis 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

602126.2

Sanctissimi martyris Pantaleonis solemnitatem recolentes te Christe deprecamur ut nos semper intercessione illius conservare digneris R Pantaleonis 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07541a

Statim ut complevit orationem eripuit serpens et liberatus est puer V Pantaleonis 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07541

Ut Pantaleon puerum obligatum a serpente et respiciens in caelum dixit domino deus si dignus sum esse servus tuus eripet hic serpens et liberetur puer in nomine domini nostri Jesu Christi R Pantaleonis 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07540a

Sic enim plenus erat gratia domini nostri Jesu Christi V Pantaleonis 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07540

Pantaleon sicut arbor fructifera suscepit verba presbyteri et melius ac melius confirma[tus] in fide R Pantaleonis 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07538

Pantaleon igitur pro Christi nomine patienter tolerans regna caelestia coronatus introivit A Pantaleonis 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07537

In poenis hujus martyris non carcer catenas nec ignis servum excusat sed omnia tormenta ei pariter adhibentur A Pancratii et sociorum 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07536

Apparuit Christus Pantaleoni in similitudine Hermolai presbyteri dicens serve bone gaude quia confortabo te beatus quem elegisti domine A Pantaleonis 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07535

Voluntate labiorum ejus non fraudasti eum domine per cujus orationem paralyticum et caecum curasti A Pantaleonis 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07534

Per Pantaleonem nec dum baptizatum fecit deus mira[cu]lum sicut centurio ante baptismum accepit spiritum sanctum domine quam admirabile est nomen tuum A Pantaleonis 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07533

[...]lexit clamorem ejus dominus deus ideo dum oraret puer a serpente libe[ra]tus est A Pantaleonis 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07532

Dedit ei dominus in corde suo laetitia et frequentans domum presbyteri confirmabatur in fide A Pantaleonis 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07531

Presbyter nomine Hermolaus catechizavit puerum pantaleonem doctrina fidei catholicae et dominus suscepit eum A Pantaleonis 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07530

Pantaleon senatoris eustorgii filius in Nicomedia civitate fuit eruditus litteris liberalibus fructum daturus in tempore suo A Pantaleonis 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07529

Gloriosi principes populi Cornelius et Cyprianus sicut uno tempore pro Christi nomine triumphatores exstiterunt ita uno die cum palma martyrii ante thronum majestati a domino coronari meruerunt A Cornelii, Cypriani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07528

Hodie duo luminaria pro sole justitiae Christo occubuerunt ut in splendoribus sanctorum sine fine lucerent A Cornelii, Cypriani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07527

Haec sunt vera jura societatis quae dominus diffundens in cordibus suorum aiebat noli metuere pusillus grex quia cum placuit patri vestro dare vobis regnum A Cornelii, Cypriani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07526

Cantabant sancti canticum laetitiae dicentes gloria tibi domine deus in excelsis A Cornelii, Cypriani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07525

Caesar dixit ad Cornelium sic definisti ut nec deos paveas nec tormentis terrearis si praecepta principum inpavidus contemnas A Cornelii, Cypriani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07524

Laudemus dominum in confessione sanctorum qui hodie a Christo coronam victoriae susceperunt A Cornelii, Cypriani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07523

Avete Christi gloriosi martyres sibique vestros commendate supplices nos et quicumque spe merendi veniam vestram devote recolunt memoriam A Cornelii, Cypriani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07522a

Alter Gallis Roma late et alter Carthagine V Cornelii, Cypriani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07522

Martyres praecelsi vita pontificio Corneli Cyprianeque nos donate aethere R Cornelii, Cypriani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07521a

Ut tormenta non paveret beandi continuo V Cornelii, Cypriani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07521

Ne lucerna Cyprianus lateret sub modio Africanus de innutum praesit pontificio R Cornelii, Cypriani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07520a

Hos convertit terque septem dum it mori militum V Cornelii, Cypriani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07520

Sospes uxor Cerealis prece sit Cornelii quos cum papa decollari furor sanxit Decii R Cornelii, Cypriani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

600224za

Dilectus deo et hominibus Cornelius papa terrena relinquens ad caelestia petens AV Cornelii, Cypriani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07519

Corneli multa laude circumquaque celebris o Cypriane gratiarum munere notabilis vos salvati nos salvate sancti dei martyres et quicumque vestra loca visitabunt supplices A Cosmae, Damiani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07517

Maxima Corneli Cypriane quae lumina mundi supplicibus vestris tenebras subvertitae mentis A Cornelii, Cypriani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07516

Exspuentes insanum idoli dicebant agoniste Christi qui caelum et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelo sunt A Cornelii, Cypriani 1 year 4 weeks ago F-Pn : Lat. 17296

a07515

Obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate | Quasi Libanus odorem suavitatis habete | Florete flores quasi lilium et date odorem et frondete in gratiam et collaudate canticum et benedicite dominum in operibus suis | Date nomini ejus magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum et in canticis labiorum et citharis | Et sic dicetis in confessione opera domini universa bona valde | Gaudens gaudebo in Domino et exsultabit anima mea in Deo meo | Quia induit me vestimentis salutis et indumento justitiae circumdedit me | Quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis | Sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic dominus deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus | Propter Sion non tacebo et propter Jerusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor justus ejus et salvator ejus ut lampas accendatur | Et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges inclytum tuum | Et vocabitur tibi nomen novum quod os domini nominabit | Et eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui | Non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur amplius desolata | Sed vocaberis voluntas mea in ea et terra tua inhabitata | Quia complacuit domino in te et terra tua inhabitabitur | Habitabit enim juvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui | Et gaudebit sponsus super sponsam et gaudebit super te deus tuus | Super muros tuos Jerusalem constitui custodes tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt | Qui reminiscimini domini ne taceatis et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra Ca 1 year 4 weeks ago

007091zbm

Lugent se super se omnes tribus terrae V Pro defunctis 1 year 1 month ago F-Pn : Lat. 17296

a07512

Domine miserere nostri te enim exspectavimus esto bracchium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio et justitia | Et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse est thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit | Et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor | Audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam | Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas | Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis | Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui projicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere | Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum | Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt | Regem in decore suo videbunt oculi ejus cernent terram de longe Cor tuum meditabitur timorem | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem coaequasti primogenito tuo | Miserere civitati sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt et suscita praedicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur | Et exaudi orationes servorum tuorum secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum Ca 1 year 1 month ago

006161c.1

Sicut enim mihi deus fratrem tuum conjugi fecit ita te mihi cognatum faciet V Caeciliae 1 year 1 month ago

a07511

Vos sacerdotes domini vocabimini ministri dei nostri dicetur vobis | Fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis | Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem suam | Propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis | Quia ego dominus diligens judicium et odio habens rapinam in holocausto | Et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis | Et scient in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum | Omnes qui viderint eos cognoscent illos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus | Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent | Judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit dominus illorum in perpetuum | Qui confidunt in illo intelligent veritatem et fideles in dilectione acquiescent illi | Quoniam donum et pax est electis ejus | Reddidit justis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili | Et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem | Transtulit illos per Mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam | Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos | Ideo justi tulerunt spolia impiorum et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum | Et victricem manum tuam laudaverunt pariter quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit disertas Ca 1 year 1 month ago

003866za

Fatentes merita martyrum et singulos ex nomine designantes AV Dionysii 1 year 1 month ago F-Pn : Lat. 17296

a07442

Jam toto subitus vesper eat polo et sol attonitum praecipitet diem dum saevae recolo ludibrium necis divinamque catastrophen | Spectatrix aderas supplicio parens malis uda gerens cor adamantinum natus funerea pendulus in cruce altos dum gemitus dabat | Pendens ante oculos natus atrocibus sectus verberibus natus hiantibus fossus vulneribus quot penetrantibus te confixit aculeis | Heu sputa alapae verbera vulnera clavi fel aloe spongia lancea sitis spina cruor quam varia pium cor pressere tyrannide | Cunctis interea stas generosior virgo martyribus prodigio novo in tantis moriens non moreris parens diris fixa doloribus | Sit summae triadi gloria laus honor a qua suppliciter sollicita prece posco virginei roboris aemulas vires rebus in asperis H Septem Dolorum BMV 1 year 3 months ago

a06521

Verbum salutis omnium patris ab ore prodiens virgo beata suscipe casto Maria viscere | Te nunc illustrat caelitus umbra fecundi spiritus gestes ut Christum dominum aequalem patri filium | Haec est sacrati janua templi serata jugiter soli supremo principi pandens beata limina | Olim promissus vatibus natus ante luciferum quem Gabriel annuntiat terris descendit dominus | Laetentur simul angeli omnes exsultent populi excelsus venit humilis salvare quod perierat | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula H 2 years 3 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 9

a06520

Ternis horarum terminis volutis dante domino trinum perfecte et unicum ipsum devoti psallimus | Sacrum dei mysterium puro tenentes pectore petri magistri regula signo salutis prodita | Et nos psallamus spiritu haerentes sic apostolis ut plantas adhuc debiles christi virtute dirigant | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula H 2 years 3 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 13

a06519

Dicamus laudes domino fervente prompti spiritu hora voluta sexies nos ad orandum provocat | In hac enim fidelibus verae salutis gloria beati agni hostia crucis virtute redditur | Cujus luce clarissima tenebricat meridies sumamus toto pectore tanti splendoris gratiam | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula H 2 years 3 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 13

a06518

Certum tenentes ordinem pio poscamus pectore hora diei tertia trinae virtutis gloriam | Ut simus habitaculum illi sancto spiritui qui quondam in apostolis hac hora distributus est | Hoc gradiente ordine ornavit cuncta splendide regni caelestis conditor ad nostra aeterna prǽmia | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula H 2 years 3 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 12

a06517

Juxta est salus mea ut veniat et justitia mea ut reveletur dicit dominus A Fer. 6 Hebd. 3 Adv. 2 years 3 months ago Antiphonale Monasticum 2005, p. 32

a06268

Implente munus debitum Joanne rerum conditor Jordane mersus hac die aquam lavando diluit | Non ipse mundari volens de ventre natus virginis peccata sed mortalium suo lavacro tollere | Dicente patre quod meus dilectus hic est filius sumente sancto spiritu formam columbae caelitus | Hoc mystico sub nomine micat salus ecclesiae persona trina commanet unus deus per omnia | O Christe vita veritas tibi sit omnis gloria quem patris atque spiritus splendor revelat caelitus H Octava Epiphaniae 2 years 5 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 45

a06267

Quos dei vivax penitus revinxit caritas olim tenuitque amicos una vos ingens simul o beati gloria cingit | Magna te compsit pietas basili mira qui scriptis docuisti et ore celsa qui prudens monachis magister jussa dedisti | Tuque repletus domino Gregori atque doctrina rutilans et arte dogmatum lumen speculatus acri mente canebas | Praesules mites pariterque fortes nunc dei plebes date caritatis persequi fidas iter atque lucis edere fructus | Sint patri nato parilique sancto flamini laudes honor atque cultus vivitis quorum merita fruentes pace per aevum H Gregorii Nazianzeni Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris 2 years 5 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 542

a06266

Cohors beata seraphim quem Christus arcte diligit laudet chorusque canticis noster resultet aemulis | Hic discit almus edocet hic unde verbum prodeat sinumque matris impleat sinum patris non deserens | Felix Joannes diligit et te magister providus ut clara thabor lumina hortique cernas taedia | Tu raptus in sublimia arcana caeli conspicis agni sed et mysteria ecclesiaeque percipis | O digne fili virgine successor alti nominis nos adde matri filios nos conde Christi in pectore | Verbo sit ingens gloria caro quod est et creditur cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula H Joannis Evang. 2 years 5 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 483

a06265

Christe splendor patris dei mater virgo Joseph tam sacrorum pignorum servator | Nitet vestra domus floribus virtutum unde gratiarum fons promanat ipse | Angeli stupentes natum dei cernunt servi forma indutum servis famulantem | Imus praees joseph humilisque iubes jubes et maria et utrique servis | Cunctis praestant aulis haec egena saepta salus unde cœpit generis humani | Jesu mater Joseph mansionis vestrae nostras date sedes donis frui sanctis | Tibi laudes Christe spem qui nobis praebes tuos per parentes caeli adire domum H 2 years 5 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 29

a06264

O lux beata caelitum et summa spes mortalium Jesu cui domestica arrisit orto caritas | Maria dives gratia o sola quae casto potes fovere Jesum pectore cum lacte donans oscula | Tuque ex vetustis patribus delecte custos virginis dulci patris quem nomine divina proles invocat | De stirpe Jesse nobili nati in salutem gentium audite nos qui supplices ex corde vota fundimus | Qua vestra sedes floruit virtutis omnis gratia hanc detur in domesticis referre posse moribus | Jesu tuis obediens qui factus es parentibus cum patre summo ac spiritu semper tibi sit gloria H 2 years 5 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 26

a05936

Nunc ad coronas pergite clamat suis Caecilia mox ipsa virgo sistitur ad judicis praetorium | Minantis iram despicit et falsa ridet numina jam morte digna ducitur puella culpae nescia | Inclusa perstat balneo ardent calore fornices ast urit intus virginem divinus ignis fortior | Intaminatam barbarus ter ense lictor percutit scelus tamen non perficit Christus moras dat martyri | Horae supremae proxima deo sacrandas devovet aedes avitas libera volatque ad agni nuptias | Salveto corpus martyris diu sub antris abditum nova refulgens gloria Romae parenti redderis | Te sponse Jesu virginum beata laudent agmina patrique cum paraclito par sit per aevum gloria H Caeciliae 2 years 6 months ago Antiphonale Solesmense 1935, p. 1263

a05840

Aeterne rerum conditor qui mare solum aethera gubernas justus redditor cunctis secundum opera | Superbum qui jam spiritum ejusque cunctos complices condemnans in interitum veros firmasti supplices | Precamur te fidentius hos defensores dirige nobis per quos propitius salutis dona porrige | Nos consolando visitent purgent inflamment doceant ad bona semper incitent vim daemonum coerceant | O angelorum gloria securo gressu pergere fac horum nos custodia ut te possimus cernere | Sint angelorum Domine honoris tibi cantica qui miro praebes ordine illis nobisque caelica H Angeli Custodis 2 years 6 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 448

a05826

Nomen decusque concinant Teresiae almae virginis qui sancta divi Parvuli credunt amantque munera | Carmeli summos vertices patrona mater deligit Teresia illuc advolat sponsi premens vestigia | Afflata Jesu numine secreta pandit gratiae magistra mundo simplices infantium docet vias | At jubilum non exprimit omnes amoris impetus nec septa magnos claudere ejus valent anhelitus | Laus honor virtus gloria Deo Patri et Filio sancto simul Paraclito in saeculorum saecula H Teresiae Virginis 2 years 6 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale ad Matutinum, Secunda pars, p. 134

a05787

Laude te cives superi coronant magne Joannes sociusque noster jungitur cantus generose praesul celse magister | Aureo profers vehementer ore verba quae dives facilisque amoris vena progignit feriunt vel acri vulnere noxas | Ipse virtutum speculum nitescis ac tuae plebi meritis coruscas omnibus Pauli velut aemulator omnia factus | Nemo te frangit nihil imperantum te domant irae rutilǽque honorem obtines palmae venerandus exsul pectore martyr | Nunc tuis valde precibus juvemur ut Dei sedem celeres petamus dulcibus tecum sonituri amoris vocibus hymnos H Joannis Chrysostomi 2 years 6 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 431

a05786

Praecessor almus gratiae et veritatis angelus lucerna Christi et perpetis evangelista luminis | Prophetiae praeconia quae voce vita et actibus cantaverat haec astruit mortis sacrae signaculo | Nam nasciturum saeculis nascendo quem praevenerat sed et datorem proprii monstraverat baptismatis | Hujusce mortem innoxiam qua vita mundo est reddita signat sui praesagio baptista martyr sanguinis | Praesta pater piissime sequi Joannis semitas metamus ut plenissime aeterna Christi munera H Decoll. Jo. Bapt. 2 years 6 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 426

a05784

Hic Joannes mire natus de senili viscere ante judicem prophetans quam sit index editus praeivit nascendo Christum praeivit et mortuus | Tunc tori vino repletus sanguinem jubet flui quare stuprum caedit audax conjugalis criminis sed sacram sumit coronam laureatus gloria | Hic dei praecessit unum matre natum filium temporeque subsequente praeco verax praeivit mortis et praecursor ipsa morte primus concidit | Nuntiat redemptionem esse Christum saeculi nuntiavit tale munus esse Christum mortuis quare Christum probra dixit posse mundi tollere | Hunc rogemus abditorum corda maesta pectorum ut solum nostrum repellat motus indulgentia conferat et dona vitae cum perenni gaudio | Gloria patri natoque semper ac paraclito laus potestas atque virtus gratiarum copia quem deum cuncta fatentur per aeterna saecula H Decoll. Jo. Bapt. 2 years 6 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Secunda pars, p. 204

a05757

Exaudisti Domine orationem ancillae tuae et non despexisti lacrimas ejus A Monicae 2 years 6 months ago Antiphonale Monasticum 2007, p.197

a05750

Jucundetur ecclesia dulce producens canticum de cujus horto lilia fructum reddunt mirificum | Fructu vitae jam vescitur ludovicus in gloria cujus vitae dignoscitur resplenduisse gratia | De quieto regimine gloriabantur subditi nullo pressi gravamine tutela regis inclyti | Impendebat obsequium infirmis et debilibus non negans beneficium personis indigentibus | Trino deo et simplici laus honor virtus gloria qui nos regis mirifici coronet per suffragia H Ludovici 2 years 6 months ago Liber Hymnarius Solesmes 1983 p. 591

a05735

Te saeculorum principem te Christe regem gentium te mentium te cordium unum fatemur arbitrum | Quem prona adorant agmina hymnisque laudant caelitum te nos ovantes omnium regem supremum dicimus | O Christe princeps pacifer mentes rebelles subjice tuoque amore devios ovile in unum congrega | Ad hoc cruenta ab arbore pendes apertis brachiis diraque fossum cuspide cor igne flagrans exhibes | Ad hoc in aris abderis vini dapisque imagine fundens salutem filiis transverberato pectore | Jesu tibi sit gloria qui cuncta amore temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna sǽcula H In Festo D. N. Jesu Christi Regis 2 years 6 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1090

a05734

Vexilla Christus inclyta late triumphans explicat gentes adeste supplices regique regum plaudite | Non ille regna cladibus non vi metuque subdidit alto levatus stipite amore traxit omnia | O ter beata civitas cui rite christus imperat quae jussa pergit exsequi edicta mundo caelitus | Non arma flagrant impia pax usque firmat foedera arridet et concordia tutus stat ordo civicus | Servat fides connubia juventa pubet integra pudica florent limina domesticis virtutibus | Optata nobis splendeat lux ista rex dulcissime te pace adepta candida adoret orbis subditus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula H In Festo D. N. Jesu Christi Regis 2 years 6 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1094

a05732

Aeterna imago altissimi lumen deus de lumine tibi redemptor gloria honor potestas regia | Tu solus ante saecula spes atque centrum temporum cui jure sceptrum temporum pater supremum credidit | Tu flos pudicae virginis nostrae caput propaginis lapis caducus vertice ac mole terras occupans | Diro tyranno subdita damnata stirps mortalium per te refregit vincula sibique caelum vindicat | Doctor sacerdos legifer praefers notatum sanguine in veste princeps principum regumque rex altissimus | Tibi volentes subdimur qui jure cunctis imperas haec civium beatitas tuis subesse legibus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula H In Festo D. N. Jesu Christi Regis 2 years 6 months ago https://gregobase.selapa.net/chant.php?id=9425

a05733

Aeterna imago altissimi lumen deus de lumine tibi redemptor gloria honor potestas regia | Tu solus ante saecula spes atque centrum temporum cui jure sceptrum temporum pater supremum credidit | Tu flos pudicae virginis nostrae caput propaginis lapis caducus vertice ac mole terras occupans | Diro tyranno subdita damnata stirps mortalium per te refregit vincula sibique caelum vindicat | Doctor sacerdos legifer praefers notatum sanguine in veste princeps principum regumque rex altissimus | Tibi volentes subdimur qui jure cunctis imperas haec civium beatitas tuis subesse legibus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula H In Festo D. N. Jesu Christi Regis 2 years 6 months ago https://gregobase.selapa.net/chant.php?id=9425

a05692

Summae deus clementiae septem dolores virginis plagasque Jesu filii fac rite nos revolvere | Nobis salutem conferant deiparae tot lacrimae quibus lavare sufficis totius orbis crimina | Sit quinque Jesu vulnerum amara contemplatio sint et dolores virginis aeterna cunctis gaudia | Gloria tibi domine qui passus es pro servulis cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula H Septem Dolorum BMV 2 years 6 months ago Antiphonale Monasticum 1934, p. 1049

a05018

En evangelistae adest festum Lucae domine quem a saeclo sublimasti Pauli nam apostoli medicus sistit caelestis spiritu vel corpori | Sancto spiritu instigante in Achaiae partibus evangelium descripsit plebibus fidelibus quod discit a Paulo missum optimis in manibus | Posteaque exaravit actus apostolicos nam in civitate Romae ad docendos populos perquam et perfecit almos placidos catholicos | Hic civis Antiochenus Lucas arte medicus rursus et alumnus doctor gregis nam sermonibus aegris dedit sospitatem membris et spiritibus | Unde te precamur Christe auctor fidelissime ut per ejus impetratum careamus crimine et per illum te fruamur firma beatitudine H Lucae 2 years 7 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Secunda pars, p. 293

a05017

En evangelistae adest festum Lucae domine quem a saeclo sublimasti Pauli nam apostoli medicus sistit caelestis spiritu vel corpori | Sancto spiritu instigante in Achaiae partibus evangelium descripsit plebibus fidelibus quod discit a Paulo missum optimis in manibus | Posteaque exaravit actus apostolicos nam in civitate Romae ad docendos populos perquam et perfecit almos placidos catholicos | Hic civis Antiochenus Lucas arte medicus rursus et alumnus doctor gregis nam sermonibus aegris dedit sospitatem membris et spiritibus | Unde te precamur Christe auctor fidelissime ut per ejus impetratum careamus crimine et per illum te fruamur firma beatitudine H Lucae 2 years 7 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Secunda pars, p. 293

a05016a

Et mirabilia ejus quae fecit RSV Lucae 2 years 7 months ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 249

a05016

Narraverunt laudes domini et virtutes ejus R Lucae 2 years 7 months ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 249

a04921

Isti sunt viri sancti facti amici dei divinae veritatis praeconio gloriosi linguae eorum claves caeli factae sunt A Cyrilli et Methodii Pont., Conf. 2 years 8 months ago

a04914

Illum quaero qui pro nobis mortuus est illum volo qui propter nos resurrexit H Ignatii 2 years 8 months ago Antiphonale Monasticum 2007, p. 247

a04913

Zelo zelata sum pro honore sponsi mei Jesu Christi qui dixit mihi ut vera sponsa meum zelabis honorem A Teresiae Avilensis 2 years 8 months ago Antiphonale Jocense 2021, Sanctorale, Secunda pars, p. 285

Pages