H
Hymn (and hymn verses if listed together in the same record)
Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 1001 - 1050 of 1750 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a03230 | H | Decus et norma omnium Christe Jesu fidelium qui sponte morte saeculum tu redemisti perditum | Hic sanctis vixit moribus orbemque calcans funditus vitae perennis praemium captavit prudens caelitus | Spretis cunctis deliciis ad alta scandens aethera sacraque Deo victima ferens atque suspiria | Ordo te nunc monasticus sacris perpulsat cantibus ut tecum super aethera fruamur sancta praemia | Laus Trinitati debita honor potestas gloria perenniter sit omnia per saeculorum saecula | |
| a03231 | H | Jesu corona caelitum Maria caeli gaudium deo fruentes angeli audite vota supplicum | Vos patriarcharum chori vatumque turmae nobiles vos principes apostoli vos purpurati martyres | Vos juncta confessoribus amoena castra virginum anachoritarum greges nostris favete plausibus | Vestris enim concivibus nostram professis regulam haec jubilantis ordinis dicata sunt solemnia | His inclytis parentibus congratulamur filii illustre quos consortium vestri beat collegii | Sit laus patri cum filio et utriusque flamini quos vestra felix civitas hymno celebrat perpeti | |
| a03232 | H | Confessor aeterni patris invicte miles filii athleta fortis spiritus nobis fave poscentibus | Christi crucem tu bajulas Christoque confixus cruci jucunda spernens saeculi gaudes modo in regno dei | Tu nempe felix gaudia ovans conscendis ardua caeligenarum epulis fruiturus perennibus | Nunc ergo nobis quaesumus praesens adesto cominus omne impetrando commodum et post perenne gaudium | Hujus o Christe meritis nostris adesto precibus quo tibi laudum debita deferamus obsequia | Tibi patrique gloria cum sancto sit spiramine in summa caeli curia nunc et per cuncta saecula | |
| a03233 | H | O castitatis signifer et fortitudo martyrum utrisque reffens praemia audi benignus supplices | Haec virgo magni pectoris beata sorte duplici binaque palma nobilis hic tollitur praeconiis | Haec te fateri pertinax tortoris acre bracchium armavit in se strenue tibique fudit spiritum | Sic saevientis vulnera et blandientis vincere mundi docens illecebram fidem docet nos integram | Hujus favore debita nobis remittas omnia fomenta tollens criminum tuamque subdens gratiam | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Comm. unius Virginis Martyris |
| a03234 | H | Laeti colentes famulum qui te perfecte coluit tibi grabanter domine amoris hymnum promimus | Christi fidelis assecla ultro reliquit gaudia cuncta quae mundus exhibet fugaces atque copias | Tibi se vovit subditum humilitate oboediens Christi carnis munditie sponsi aemulator virginum | Tibi placere gestiit tibique adhaesit unice mentem verba vel opera amoris fovens ignibus | His caritatis vinculis in terris tibi deditus liber ad astra jugiter triumphaturus prodiit | Ejus exemplis excitos da gradi nos alacriter ut te cum nato et spiritu laudemus hymnis caelicis | |
| a03236 | H | Nobilem Christi famulam diserta voce cantemus decus aemulatam feminae fortis sacra cui profudit pagina laudes | Cui fides vivax pia spes amorque in deum fervens operum bonorum fertilis radix amor unde fratrum nascitur ultro | Motus illius meritis remitte sontibus nobis scelus omne Jesu ut tibi puro resonemus aequas pectore laudes | Sit Patri summo decus atque virtus laus tibi nato celebrisque cultus flamini sancto parilis potestas nunc et in aevum | Comm. unius Confessoris TP |
| a03237 | H | Nobilem Christi famulam diserta voce cantemus decus aemulatam feminae fortis sacra cui profudit pagina laudes | Cui fides vivax pia spes amorque in deum fervens operum bonorum fertilis radix amor unde fratrum nascitur ultro | Motus illius meritis remitte sontibus nobis scelus omne Jesu ut tibi puro resonemus aequas pectore laudes | Sit Patri summo decus atque virtus laus tibi nato celebrisque cultus flamini sancto parilis potestas nunc et in aevum | |
| a03238 | H | Non fraus magnanimum non favor aut minae athletam quatiunt jussa tyrannidis explens pastor oves linquere cogitur quis jam contineat lupos | Ergo praesul abis dum generosa mens te parere facit Gallia lacrimas fundat terra Phrygum suscipiens patrem verbi vindice gaudeat | Erroris latebras doctor Hilarius spargit luce nova fonteque vivido expurgat nocuis pascua faecibus gentes erudit efferas | Ipsos dum titubant instituit fide pastores redeunt mox ad ovilia quos error timidos abstulerat procul et vocem patris audiunt | Praesul magne poli qui super ardua solem justitiae cominus adspicis verbum nos doceat quaesumus impetra cujus dogmata praedicas | Mundani metuant imperii ducem qui terram sapiunt Caesaris haud timet infensi furias pastor et asserit christi liberius fidem | Patri maxima laus maxima filio fecundo generat quem pater in sinu aequum principio numine comparem sacro maxima flamini | Hilarii |
| a03239 | H | Hymnum dicamus hodie psallentes laudum cantica aeterni regi gloriae pro corona dominica | Coronat regem omnium corona contumeliae cujus nobis opprobrium coronam confert gloriae | De spinarum acculeis Christi corona plectitur qua ministris tartareis mundi potestas tollitur | Corona Christi capitis sacro perfusa sanguine poenis solutos debitis reos purgat a crimine | Lauda fidelis concio spinae trophaeum inclytum per quam perit perditio vitaeque datur meritum | Nos a puncturis liberat aeterni patris filius dum spinis pungi tolerat spinarum culpae nescius | Plaudat turba fidelium quod per spinae ludibrium purgat creator omnium spineti nostri vitium | Laus Christo regi gloriae pro coronae virtutibus qui nos reformans gratiae coronat in coelestibus | De Corona Spinea |
| a03241 | H | Pange lingua gloriosi coronam certaminis pange poenas speciosi summi nati numinis qui nos purgat pretiosi unda sui sanguinis | Hinc Judaei deicidae diadema spineum criminosi patricidae chlamydem coccineum circumponunt spreta fide cor ferentes ferreum | 0 corona coronati domini ludibrium omnes per te coronati sedent super solium ut sic prius judicati faciant judicium | Coeli maris atque soli soli deo gloria spiritui patri proli cui parent imperia qui nos ad superna poli perducat palatia | De Corona Spinea |
| a03259 | H | Ex quo religio tot procerum parens gallos addiderit christiadum gregi quis par Hilario quis generosius natum de patre vindicat | Insignes titulos eloquium grave dotes innumeras plebs sacra concinat laus suprema fides qua genitum deo altis vocibus asserit | Si non tincta fuit sanguine profluo clara fronte micans infula nobilis curis mille litat martýrii decus supplet continuus labor | Hoc nic aena fides vindice nititur frustra tartareus concutit hanc furor hic oris gladio fulgurat aureo vastantes abigens lupos | Quo vultu reducem grex pius excipit quas post longa metit per aelia laureas te martine docet quam pede strenuo virtutum rapias viam | Patri maxima laus maxima filio fecundo generat quem pater in sinu aequum principio numine comparem sacro maxima flamini | Hilarii |
| a03260 | H | Quid tuo nobis potius placere in die debet tibi quam decoris fortius niti precibus vel hymnis optime Maure | Tu sacris quondam puer institutis maximum viae studium perennis unde praeclaris rutilas triumphis hic didicisti | Es memor quantae fidei fuisti cum tuos mollis tulit unda gressus excito cursu Placidum profundo fonte levasti | Hic viam longe positus videbas pallibus stratam facibus coruscam qua pater caelum Benedíctus olim noster adivit | Quod tibi quondam fieri petebas lege sub qua nos modo regulari graviter vivens prece da perenne vivere nobis | Velle det vobis pietatis auctor rex deus cum quo sine fine regnat filius compar sed et utriusque spiritus almus | Mauri |
| a03261 | H | Summi sacerdos numinis photinus insignis senex spectanda fortitudinis exempla demonstrat gregi | Ardore poenarum flagrans raptatur ad praetorium hunc impetunt clamoribus cum plebe saevi principes | Tunc Christus ore praesulis effata promit libera succenditur verbis furor senatus indignans fremit | Raptant prehendunt verberant pugnis premunt et calcibus conclusus atro carcere exhalat astris spiritum | Sit laus patri laus filio sit par tibi laus spiritus quo dante certatrix cohors torquentibus fit fortior | Photini Episc. et soc. |
| a03262 | H | O regum suboles quae Clodovaeo ut Christum teneat traderis uxor gentili socio juncta fidelis sponsi mente procul nubila pelles | Florem mane rapit turbo recentem sic praeceps rapuit mors tibi natum vitae lotus aquis in meliori exsultat patria plaudis ovanti | At regina tibi nascitur alter rex sacro subolem fonte renasci invitus patitur mox pia conjux excludis patrio corde timorem | Nunc ancilla dei perge Clotildis ex te progenies en nova surgit rex gens Franca deum te genetrice te praebente manum quaerere discent | Sanctae Trinitati laudis honores per quam Francigenis femina prudens christi colla jugo flectere suavi caelestemque viam currere monstrat | Chlotildis Regina |
| a03262.1 | H | Salve Franciadum gloria gentis per te sol fidei nube soluta illustrat patriam lumine Christi per te prima dies orta salutis | O regum soboles quae Clodovaeo ut Christum teneat traderis uxor gentili socio juncta fidelis sponsi mente procul nubila pelles | Florem mane rapit turbo recentem sic praeceps rapuit mors tibi natum vitae lotus aquis in meliori exsultat patria plaudis ovanti | At regina tibi nascitur alter rex sacro sobolem fonte renasci invitus patitur mox pia conjux excludis patrio corde timorem | Nunc ancilla dei perge Clotildis ex te progenies en nova surgit rex gens Franca deum te genitrice te praebente manum quaerere discent |sanctae sint triadi laudis honores per quam francigenis femina prudens ae colla jugo flectere suavi caelestemque viam currere monstrat | Chlotildis Regina |
| a03263 | H | Ad quas orba viro tristior aedes gressus promoveas sola Clotildis Martini tumulo condis amaros luctus inde potens bella coerces | Incumbens precibus nec tibi parcens indulges aliis nutris egenos Christi membra foves prodita factis dum regina lates nota coruscas | Felices nimium si tua nati prudenter saperent verba salutis o regum genetrix ipsa nepotum urget cura tuum pectus amore | Nunc e sede poli respice gentem te matrem fidei grata salutat praesens alma tuis caelitus esto propellas patria longius hostes | Sanctae trinitati laudis honores per quam Francigenis femina prudens Christi colla jugo flectere suavi caelestemque viam currere monstrat | Chlotildis Regina |
| a03265 | H | Praesulis exsultans celebret Germania laudes et Bonifatii opus martyris amificum | Ordinat hunc Roma mittitque Britannia mater doctorem populis et decus ecclesiae | Pontificem summum signorum fulmine clarum eloquio nitidum moribus egregium | Quem Francus Frisoque simul Saxoque ministrum aeternae vitae praedicat esse sibi | Quod terra moritur frumentum plurima confert semina fructumque multiplicare studet | Sicque sacerdotis domini laetissima crescit paucis ex granis glorificanda seges | Gloria summa patri compar sit gloria nato laus et in aeternum spiritus alme tibi | Bonifacii |
| a03280 | H | Christe sanctorum decus atque virtus vita et forma via lux et auctor supplicum vota pariterque hymnum suscipe clemens | Qui tuum dudum Benedictum ad te attrahens mire segregasti mundo ut probra mundi reprobare discens te sequeretur | Imbuit post hinc homines beatos regulis artis animos retundi et jugo semper domini polorum subdere colla | E quibus Maurus sedulus minister gurgite ductum Placidum puerum obsequens patri latice levatum aequore traxit | In quibus ipse via vitae clarens artibus sanctis docet admonendo sic dei jussis libere parendo mente subesse | Gloriam patri resonemus omnes et tibi Christe genite superne cum quibus sanctus simul et creator spiritus regnat | Mauri |
| a03281 | H | Excelsam Pauli gloriam concelebret ecclesia quem mire sibi apostolum ex hoste fecit dominus | Quibus succensus aestibus in Christi nomen saeviit Exarsit his impensius amorem Christi praedicans | O magnum Pauli meritum caelum conscendit tertium audit verba mysterii quae nullus audet eloqui | Dum verbi spargit semina seges surgit uberrima sic caeli replent horreum bonorum fruges operum | Micantis more lampadis perfundit orbem radiis fugat errorum tenebras ut sola regnet veritas | Christo sit omnis gloria cum patre et almo spiritu qui dedit vas tam fulgidum electionis gentibus | Pauli |
| a03283 | H | Adorna Sion thalamum quae praestolaris dominum sponsum et sponsam suscipe vigil fidei lumine | Beate senex propera promissa comple gaudia et revelandum gentibus revela lumen omnibus | Parentes Christum deferunt in templo templum offerunt legi parere voluit qui legi nihil debuit | Offer beata parvulum tuum et patris unicum offer per quem offerimur pretium quo redimimur | Procede virgo regia profer natum cum hostia monet omnes ad gaudium qui venit salus omnium | Jesu tibi sit gloria qui te revelas gentibus cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Purificatio Mariae |
| a03284 | H | Jam noctis umbrae concidunt dies cupita nascitur qua virgini Scholasticae sponsus perennis jungitur | Brumae recedit taedium fugantur imbres nubibus vernantque campi siderum aeternitatis floribus | Amoris auctor evocat dilecta pennas induit ardens ad oris oscula columba velox evolat | Quam pulchra gressum promoves o cara proles principis Nursinus abbas adspicit grates rependit numini | Amplexa sponsi dextera metit coronas debitas immersa rivis gloriae deique pota gaudiis | Te Christe flos convallium patremque cum paraclito cunctos per orbis cardines adoret omne saeculum | Scholasticae |
| a03295 | H | Gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron alleluia | BMV de Monte Carmelo |
| a03296 | H | Gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron alleluia | BMV de Monte Carmelo |
| a03302 | H | Gaude mater Anna gaude mater sancta cum sis parens facta genitricis dei | Plaude tali natae virgini Mariae ejus genitori Joachim congaude | In hac nostra terra primo benedicta quae fuit in Eva quondam maledicta | Ergo sume laudes quas damus ovantes nos ab omni sorde tua prece terge | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus | Annae |
| a03303 | H | Gaude mater Anna gaude mater sancta cum sis parens facta genitricis dei | Plaude tali natae virgini Mariae ejus genitori Joachim congaude | In hac nostra terra primo benedicta quae fuit in Eva quondam maledicta | Ergo sume laudes quas damus ovantes nos ab omni sorde tua prece terge | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus | Annae |
| a03304 | H | Succedit nocti lucifer quem mox aurora sequitur solis ortum praenuntians mundum lustrantis lumine | Christus sol est justitiae aurora mater gratiae quam Anna praeit rutilans legis propellens tenebras | Anna radix uberrima arbor tu salutifera virgam producens floridam quae Christum nobis attulit | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | Annae |
| a03306 | H | Omnis sanctorum concio matrem collaudet virginis de cujus puerperio salus processit hominis | Haec prolem devotissime petiit a patre luminum et meruit dignissime Mariam decus virginum | Ex Joachim quem habuit vitae virum eximium Anna Mariam genuit matrem regis justitiae | Stirps Jesse clara deluit Evae matris opprobrium dum Anna prolem genuit florem sanctorum omnium | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | Annae |
| a03308 | H | Christe rex splendor gloriae laudes referimus tibi qui profluo miraculo sanctorum ornas atrium | Qui in pace ecclesiae florentes more lilii praedicaverunt populum ut replerent paradisum | Sumentes arma bellica contra hostis nequitiam scutum fidei gladium spiritus pugnant fortiter | In quorum ore deus est in quorum corde christus est in quorum mente pietas justitia et veritas | Orti de faece pulveris pro bonis suis meritis similes facti angelis fruuntur claris gaudiis | Te nunc oramus domine eorum nos munimine ab omni malo protege et vitam nobis tribue | Deo patri sit gloria eiusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | Cyrilli et Methodii Pont., Conf. |
| a03310 | H | Petrus beatus catenarum laqueos Christo jubente rupit mirabiliter custos ovilis et doctor ecclesiae pastorque gregis conservator ovium arcet luporum truculentam rabiem | Quodcumque vinclis super terram strinxeris erit in astris religatum fortiter et quod resolvis in terris arbitrio erit solutum super caeli radium in fine mundi judex eris saeculi | Gloria patri per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula | Cathedra Petri |
| a03311 | H | Beatus Christi famulus sanctus Petrus apostolus insignis ac praecipuus Christi amore agnitus | In sede quoque optima sedit post Antiochiam Romae ubi ditissimae nobilitatis gratia | Cui ponti juxta litora Christi occurrit gratia mox ebrius in spiritu corde reliquit saeculum | Hujus sacrata gressibus umbra daretur temporis contactus quoque languidis mox faciebat prospera | Elegit crucis tropaeum ascendere post magistrum cujus doctrina et gratia refulget in ecclesia | Gloria tibi domine gloria unigenite una cum sancto spiritu in sempiterna saecula | Cathedra Petri |
| a03330 | H | Inter aeternas superum coronas quas sacro partas retinent agone emicas celsis meritis coruscus o Benedicte | Sancta te compsit puerum senectus nil sibi de te rapuit voluptas aruit mundi tibi flos ad alta mente levato | Hinc fuga lapsus patriam parentes deseris fervens nemorum colonus edomas carnem subigisque Christo tortor acerbus | Ne diu tutus latebras foveres signa te produnt operum piorum spargitur felix celeri per orbem fama volatu | Gloria patri genitaeque proli et tibi compar utriusque semper spiritus alme deus unus omni tempore saecli | Transl. Benedicti |
| a03339 | H | Laudibus cives resonent canoris templa solemnes modulentur hymnos hac die summi Benedictus arcem scandit Olympi | Ille florentes peragebat annos cum puer dulcis patriae penates liquit et solus latuit silenti conditus antro | Inter urticas rigidosque sentes vicit altricem scelerum juventam inde conscripsit documenta vitae pulchra beatae | Aeream turpis clarii figuram et nemus stravit veneri dicatum atque baptistae posuit sacrato monte sacellum | Jamque felici residens Olympo inter ardentes seraphim catervas spectat et dulci reficit clientum corda liquore | Gloria patri genitaeque proli et tibi comprar utriusque semper spiritus alme deus unus omni tempore saecli | Transl. Benedicti |
| a03365 | H | Claris conjubila Gallia laudibus laeteris Benedicti patris ossibus felix quae gremio condita proprio servas membra celebria | Miris Italia fulserat actibus gallos irradiat corpore mortuus signis ad tumulum crebrius emicat illustrans patriam novam | Hinc vatum veterum facta resuscitat morti quod libuit mortuus imperat exstinctum propriis ossibus excitat o quam mira potentia| Jam caelo residens o pater optime divinis famulos imbue regulis angustum per iter scandere largiens dona regna perennia | Cunctorum dominans omnipotentia tu qui sede poli conspicis omnia psallentum placide suscipe cantica votis voce precantia | Benedicti |
| a03369 | H | Aurora surgit lucida Christi triumphos afferens cum corpus ejus visere Maria vis et ungere | Anhela curris angelus at ecce laetus praedocet mortis refractis postibus redisse quem desideras | Sed te manet jucundius intacti amoris praemium cum voce pulsans vilicum tuum magistrum conspicis | Quae cum dolenti virgine haesisti acerbo stipiti tu prima vivi ab inferis es testis atque nuntia | O flos venuste Magdalae o Christi amore saucia tu caritatis ignibus fac nostra corda ferveant | Da Christe tantae servulae dilectionem persequi et nos tu in caelestibus tibi canamus gloriam | Mariae Magdalenae |
| a03370 | H | Magdalae sidus mulier beata te pio cultu veneramur omnes quam sibi Christus sociavit arcti foedere amoris | Cum tibi illius patefit potestas daemonum vires abigens tremenda tu fide gaudes potiore necti grata medenti | Haeret hinc urgens tibi caritatis vis ut insistas pedibus magistri fervidis illum comitata semper sedula curis | Tuque comploras dominum crucique impetu flagrans pietatis astas membra tu terges studiosa et ungis danda sepulcro | Quos amor Christi peperit triumphis nos fac adjungi socios per aevum atque dilecto simul affluenter Pangere laudes | Mariae Magdalenae |
| a03381 | H | Solemne nobis gaudium reduxit ordo temporum quo per beatum Jacobum lustratur plebs fidelium | Hic evocante gratia liquit patrem et retia et est secutus dominum piscator factus hominum | Hunc claritatis visio sancta transfiguratio cum se tribus exhibuit unum de tribus habuit | Hunc et testem agoniae fons assumpsit clementiae quando filius hominis sudavit guttas Sanguinis | Hic per Herodis gladium vitae percurrens stadium et muneratus bravio caeli sedet in solio | Regi superno gloria qui Verbo fecit omnia quem videre cum gratia mereamur in gloria | Jacobi |
| a03383 | H | Jesu lumen de lumine deus de deo veniens carmen sumpsit de virgine et verus homo factus est | Deinde conversatus est in terris cum hominibus se videns credens diligens Martha recepit hospitem | Soror ad pedes domini sermones ejus audiens et Martha erat satagens ad frequens ministerium | Ambae placentes domino utraque vitam redolent activam Martha denotat contemplativam reliqua | Sic nostra fiat actio ne cadat contemplatio ut sustentemur victibus et placeamus Domino | Praestet hoc Pater optimus per Jesum Christum filium qui secum in perpetuum regnat cum sancto spiritu | Marii, Marthae |
| a03384 | H | Deum verum et hominem Martha recepit hospita o felix quae promeruit habere tantum hospitem | Qui fratrem suum Lazarum commotus suis precibus quatriduanum foetidum suscitavit a mortuis | Nos a peccatis suscitet per preces hujus virginis et nos in terris hospites in caelis cives faciat | Praestet hoc pater optimus per Jesum Christum filium qui secum in perpetuum regnat cum sancto spiritu | Marthae |
| a03386 | H | Edocet subditos verbis et actibus se donans specimen bonorum omnibus dirus ad scelera misericorditer utrumque temperans fit aequus arbiter | Ut prudens medicus perungit languida quae salus abicit praecidit putrida non illum extulit sedes superior qui mente permanet cunctis inferior | Magister mitium pater humilium locat hunc humilem loco sublimium ex dono spiritus augetur sanctitas legis perfectio non deest caritas | Aluntur pauperes mente promptissima quae dentur dat deus manu largissima vestitur nuditas Christi vel pauperum accrescit cumulus bonorum operum | Marthae sollicitus implet officium audit cum Maria Christi colloquium lugi silentio jungitur lectio nec deest lacrymis fervens oratio | Cunctorum dominans omnipotentia tu qui sede poli conspicis omnia laudantibus tibi profer auxilium et aurem praebeas votis precantium | Comm. plurimorum Confessorum non Pontificum TP |
| a03387 | H | O Christe flos convallium te laudibus extollimus quod hanc ornasti virginem palmis quoque martýrii | Haec prudens fortis sapiens fidem professa libere pro te dira supplicia excepit imperterrita | Sic spreto mundi principe tuo ditata munere cruento parta proelio aeterna tulit praemia | Hujus redemptor meritis nos pius adde socios ut mente pura fructibus tui fruamur sanguinis | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | |
| a03388 | H | Aptata virgo lampade ad nuptias ingressa es aeterni regis gloriae quem laudant turbae caelicae | Grata conviva superis caelesti sponso jungeris amplexi casti foederis pudoris dives meritis | Normam vivendi instrue nos prece tua confove possimus ut resistere hostis nostri versutiae | Exemplar vitae virginum Maria roget filium ut ejus adiutorium nos juvet per exsilium | Sit Deitati gloria per infinita saecula pro virginis victoria qua gaudet caeli curia | |
| a03389 | H | Aptata virgo lampade ad nuptias ingressa es aeterni regis gloriae quem laudant turbae caelicae | Grata conviva superis caelesti sponso jungeris amplexi casti foederis pudoris dives meritis | Normam vivendi instrue nos prece tua confove possimus ut resistere hostis nostri versutiae | Exemplar vitae virginum Maria roget filium ut ejus adiutorium nos juvet per exsilium | Sit Deitati gloria per infinita saecula pro virginis victoria qua gaudet caeli curia | |
| a03390 | H | Haec femina laudabilis et honorata meritis ut sanctis pollet moribus triumphat sic cum angelis | Ex corde devotissimo orans deum cum lacrimis vigiliis jejuniis haerebat haec assiduis | Contemnens mundi gloriam ac mente semper integra perfectam post justitiam migravit super sidera | Quae sanctitatis actibus sua ditavit limina laetatur nunc perpetuis caelestis aedis praemiis | Laus uni ac trino domino qui nos ejus precatibus peracto vitae termino conjungat caeli civibus | |
| a03391 | H | Insigne Francorum jubar qui Clodovaeum principem tuis piasti fontibus te nunc Remigi pangimus | Gens Franca mortales deos te praedicante respuit monstrante te caeli viam uni deo se consecrat | Natalis augusto die quo Christus astris prodiit infers nova victoria castris dei tot milites | Mitis sicamber verticem cervice flexa dejicit quod tradidit flammis colit et quod colebat abjicit | altissimo per te deo grates perennes solvimus qui nos tuis laboribus verbisque collustrat fide | Deo patri sit gloria par filio par flamini quo dante regnum Galliae suscepit antiquam fidem | Remigii |
| a03392 | H | Legis sacratae sanctis caeremoniis subjectus omnis calamo mosaico dignatur esse qui regit perfulgidos in arce patris ordines angelicos caelumque terram fundavit ac maria | Mater beata carnis sub velamine deum ferebat umeris castissimis dulcia strictis oscula sub labiis deique veri hominisque impresserat ori jubente quo sunt cuncta condita | Hic lumen ardens gentium in oculis gloria plebis Israelis germinis positus hic est in ruinam scandali et in salutem populorum omnium donec secreta revelentur cordium | Gloria patri per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula | Purificatio Mariae |
| a03393 | H | Hymnis angelicis ora resolvimus dum terrena fluunt nocte silentia caelestes modulos virgo Scholastica puris mentibus imperat | Gentis Nursiadum stemmate nobilis agni virgineo foedere clarior sponsi perpetuis fragrat odoribus cordis vulnere pulchrior | Fervens innocuis pascitur ignibus et majora petit pabula caritas ut frater superum gaudia disserat virgo fortior impetrat | O noctis placidae dulcia tempora quae caeli dapibus pectus inebriant dum pandit cupidis sermo vicarius Jesu numen amabile | Cordis vera quies inclyta trinitas quae vultus satias lumine caelites sit te dulce loqui dulcius assequi et per saecula perfrui | Scholasticae |
| a03394 | H | Rector aeterni metuende saecli auctor et summae bonitatis ipse quas tibi laudes ferimus canentes accipe clemens | Festa quae sanctis colimus tropaeis nomen beati sonant Benedicti cujus optandis meritis creator illa dicasti | Qui patrum normas imitando sacras victor in duro validus duello hostis atrocis rabiem subegit belliger audax | Sit salus illi decus atque virtus qui supra caeli residens cacumen totius mundi machinam gubernat trinus et unus | |
| a03395 | H | Hi sacerdotes domini sacrati consecratores domini fideles atque pastores populi fuere impigro amore | Namque susceptae benedictionis dona servantes studuere lumbos fortiter cincti manibus coruscas ferre lucernas | Sicque suspensi vigilesque quando januam pulsans Dominus veniret obviaverunt properanti alacres pandere limen | Gloriae summum decus atque laudis rex tibi regum deitas perennis quicquid est rerum celebret per omne tempus et aevum | Cyrilli et Methodii Pont., Conf. |
| a03397 | H | Quidquid antiqui cecinere vates quidquid aeternae monimenta legis continet nobis celebranda summi vita monarchae | Extulit Moysen pietas benignum inclytum proles Abraham decorat Isaac sponsae decus et severi jussa parentis | Ipse virtutum cumulis onustus celsior nostri patriarcha coetus Isaac Moysen Abraham sub uno pectore clausit | Ipse quos mundi rapuit procellis hic pius flatu statuat secundo pax ubi nullo requiesque gliscit mixta pavore | Gloria Patri genitaeque proli et tibi compar utriusque semper spiritus alme deus unus omni tempore saecli | Transl. Benedicti |
| a03398 | H | Nardo Maria pistico unxit beatos domini pedes rigando lacrimis et detergendo crinibus | Honor decus imperium sit trinitati unicae patri nato paraclito per infinita saecula | Mariae Magdalenae |