H

Hymn (and hymn verses if listed together in the same record)

Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 1051 - 1100 of 1750 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a03399 H O Maria Magdalenae dum adhuc essent tenebrae festinas Christum quaerere cum amor nescit cedere | Quem dum fleret in hortulo summo mane diluculo cum ceteris apostolis prima videre meruit | Gavisa viso domino gressu festinans concito apostolos aggreditur quos his verbis alloquitur| Do vobis nova gaudia rex qui creavit omnia sua magna potentia resurrexit alleluia | Sit genitori domino et ejus unigenito cum spiritu paraclito gloria laus atque honor Mariae Magdalenae
a03400 H Jam suae Christus hospitae dule parat convivium dum Marthae bene meritae caeleste confert gaudium | Quam ubertim inebriat de se pascit et satiat pro choro discumbentium sanctorum dans consortium | Divinitatis glorias Christi cernens quem paverat beatas agit gratias quod eam sic remunerat | O mira dei largitas quae centuplum repraemiat o ingens liberalitas quae mercedem sic ampliat | Christo Martha obsequitur intenta ministerio sed hanc Christus prosequitur aeternitatis bravio | Illi sit laus et gloria qui est sanctorum praemium qui Marthae per suffragium det nobis caeli solium Marthae
a03474 H Lacte quondam profluentes ite montes vos procul ite colles fusa quondam unde mellis flumina Israel jactare late manna priscum desine | Ecce cujus corde sudant cujus ore profluunt dulciores lacte fontes mellis amnes aemuli ore tanto corde tanto manna nullum dulcius | Quaeris unde duxit ortum tanta lactis copia unde favus unde prompta tanta mellis suavitas unde tantum manna fluxit unde tot dulcedines | Lactis imbres virgo fudit caelitus puerpera mellis amnes os leonis excitavit mortui manna sylvae caelitumque solitudo proxima | Doctor o Bernarde tantis aucte caeli dotibus lactis hujus mellis hujus funde rores desuper funde stillas pleniore jam potitus gurgite | Summa summo laus parenti summa laus et filio par tibi sit sancte manans ex utroque spiritus ut fuit nunc et per aevum compar semper gloria Bernardi
a03477 H Eia festum innovatur corus noster gratulatur Christi duce gratia qui regnat in gloria nova sint solemnia et nova sint gaudia | Nicolaus gloriatur in caelesti curia vitae sumens praemia caelum terra jucundator hodie duplicia Sint ejus solemnia Nicolai
a03480 H Rex summe regum qui potenti numine quo sunt creata regna nutu dividis dum thure fumant templa voce personant audi profusas regis in laudem preces | Nascens in ipsa Ludovicus purpura sceptris avitis parvus admovet manus piaeque ductu matris ignarus mali servire Christo discit antequam regat | Justi severus cultor urbes legibus amore cives continens hostes metu pietate caelum flectit aras excitat deoque templa tecta nudis erigit | Mox christiani serus ultor sanguinis emensus aequor inque littus barbarum vexilla pandens urget armis impios unoque vitam pro deo paciscitur | Sit Trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernans omnia per cuncta regnat saeculorum saecula Ludovici
a03481 H Te sancte rursus Ludovice proelia divina poscunt tu crucis clavum tenens speique sacras anchora fundans rates moves tyrannis bella Christo militas | Vincis cadendo mors tibi victoriam aufert et addit corpus hic palmae tegunt nondum sepultum sed triumpho nobili caelum paratur et coronis sidera | Tuus paternae redditus terrae cinis regnum tuetur dum throno praesens dei aeterna regnans pascis inter lilia favensque blando nostra cernis lumine | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernans omnia per cuncta regnat saeculorum saecula Ludovici
a03504 H Regis indigni generosa proles Hispalis clarum decus Hermegilde rex et invictae fidei triumpho inclyte martyr | Gentis inductam vitio profanae arrii labem monitis Leandri tunc et Ingundae pius eluisti sanguine fuso | Carceris squalor nec acerba patris ira diversis metuenda poenis nec ferox diram quatiens bipennem terruit ultor | Nec tibi fluxo trabeata fastu fama nec fulgor placuit coronae vana caelestis sed amore regni sceptra relinquis | Ergo sanctorum potioris aulae cinctus incendis procerum caterva martyr hos fulgens melioris ornat purpura cultus | O tuae gentis pater atque custos sint tibi semper tua regna curae supplicum summo referas precamur vota Parenti | Cui tuo crescens pietas trophaeo comparem Natum docet et potentem Spiritum vivet quibus unus omni tempore cultus Hermenegildi
a03504m7 H Regis indigni generosa proles, Hipalis clarum decus, Hermengilde Rex, et invicte fidei triumphe Inclyte Martyr.
a03507 H Orbis patrator optime qui quidquid est potentia magna creasti nec regis minore providentia | Adesto supplicantium tibi reorum coetui lucisque sub crepusculum lucem novam da mentibus | Tuusque nobis angelus signatus ad custodiam hic adsit a contagio qui criminum nos protegat | Serpentis nobis aemuli calumnias exterminet ne rete fraudulentiae incauta nectat pectora | Metum propellat hostium nostris procul de finibus pacem procuret civium fugetque pestilentiam | Deo patri sit gloria qui quos redemit filius et sanctus unxit spiritus per angelos custodiat Angeli Custodis
a03509 H Nocte sublustri prope lucis auras quae resurgenti micat alma Christo transitus sancti quoque perbeatus principis instat | Venit a saevo genitore mystes perfidus sectae referens nefastae symbolum digna sed eum repulsa rejicit heros | Respuit regni miseras curules praeferens regis diadema Christi laetus ultricem subiit jubente patre securim | Truncus o felix rutilant ab alto cui faces missae superantque noctem laeta cui cantu chorus angelorum justa dedere | Sit tibi spreta nece quae triumpho Hermenegildum decoras perenni Trinitas unus Deus una cunctis gloria seclis Hermenegildi
a03511 H Ecquid inmanes acuis secures Impie? an speras fidei potentem posse restingui recalentis ignem sanguinem nati? | Falleris cedes litat ista Christo gentes pro vestra fideique frugem terra praeclaro dedit auctiorem tincta cruore | Arrii ulsis populus tenebris reddidit Christo meritos honores luce Leandri meritis alumni Hermenegildi | Ille ad assertae Triadis tribunal vota gentilis pietatis offert pro fide supplex pius advocatus sospite semper | Laudat et Patrem, genitaeque Prolis Numen aeternum, pariterque Sancti Spiritus quorum decus et potestas una per aevum est Hermenegildi
a03514 H Caelestis aulae nuntius arcana pandens numinis plenam salutat gratia dei parentem virginem | Virgo propinquam sanguine matrem Joannis visitat qui clausus alvo gestiens adesse Christum nuntiat | Verbum quod ante saecula e mente patris prodiit e matris alvo virginis mortalis infans nascitur | Templo puellus sistitur legique paret legifer hic se redemptor paupere pretio redemptus immolat | Quem jam dolebat perditum mox laeta mater invenit ignota doctis mentibus edisserentem filium | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula BMV a Rosario
a03516 H Jam morte victor obruta ab inferis Christus redit fractisque culpae vinculis caeli recludit limina | Visus satis mortalibus ascendit ad caelestia dextraeque patris assidet consors paternae gloriae | Quem jam suis promiserat sanctum daturus spiritum linguis amoris igneis maestis alumnis impluit | Soluta carnis pondere Ad astra virgo tollitur excepta caeli jubilo et angelorum canticis | Bis sena cingunt sidera almae parentis verticem throno propinqua filii cunctis creatis imperat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula BMV a Rosario
a03522 H Fortem fidelem militem caeli secutum principem Dionysium martyrem plebs corde voce personet | Clemente Roma praesule ab urbe missus adfuit verbi superni seminis ut fructus esset Galliae | Opus sacratum construit Fidem docet baptismatis sed audientum caecitas munus repellit seminis | Instante sacro antistite errore plebem solvere dum spem salutis ingerit tormenta mortis incidit | Correptus a gentilibus pro Christo colla tradidit dilectionem pectoris cervice caesa prodidit | Magnus sacerdos qui dabat templi sacrata munera fuso beato sanguine est factus ipse victima | Felix pio de vulnere quae pœna palmam praebuit qui morte mortem conteris caelum tenes cum sociis | Gloria sit deo patri gloria unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula Dionysii
a03662 H Mira nocturnis modulante lingua gesta Gertrudis celebremus horis quae sacris instans precibus peregit tempora noctis | Illius votis deus obsecundans mox repentinas pluvias profudit moxque suspensos gravidis coercet nubibus imbres | Arva jam dudum glacie rigebant corde cum mœsto miserans colonos fervidis virgo lacrimis resolvit frigora brumae | Ne seges largo vitietur imbre sedulis caelum precibus serenat et graves laesi gemebunda placat numinis iras | Igneis mentes penetrat sagittis languidis confert animis medelam atque succendit scelerata castis pectora flammis | Virginum sponsum superumque regem virginum sanctae celebrent choreae et sacram supplex triadem per aevum orbis adoret Gertrudis
a03674 H Ad sacros virgo thalamos anhelans nuptias caelo celebrare gestit et piis votis nimium morantem provocat horam | Aegra cum languet manifestus astat caelitum turma comitante Christus atque divini recreat jacentem lumine vultus | Surge conclamat soror atque sponsa en tibi pando penetrale cordis ut triumphali reserata scandas sidera curru | Ista vox omnes penetrat medullas atque compages animi resolvit spiritus liber volat in reclusa viscera Christi | Regios Agni thalamos petentem jubilans stipat superum corona atque complexus et amica cantat oscula Sponsi | Virginum Sponsum superumque regem virginum sanctae celebrent choreae et sacram supplex Triadem per aevum orbis adoret Gertrudis
a03693 H Gertrudis arca numinis sponsoque juncta virginum da nuptialis pangere castos amores foederis | Quadrima Christo nubilis in claustra prompte convolas spretoque nutricis sinu sponsi requiris oscula | Candentis instar lilii odore mulces sidera et virginali caelitum regem decore pertrahis | Qui vivit in sinu patris cinctus perenni gloria amanter ut sponsus tua recumbit inter ubera | Amore Christum vulneras hic te vicissim vulnerat tuoque cordi propria inurit alte stigmata | O singularis caritas et mira commutatio hic corde respirat tuo tu vivis hujus spiritu | Te sponse Jesu virginum beata laudent agmina patri simul paraclito par sit per aevum gloria Gertrudis
a03694 H Terrena cessent organa cor aestuans Caeciliae caeleste fundit canticum deoque totum jubilat | Dum nuptiali nobilis domus resultat gaudio haec sola tristis candido gemit columba pectore | O Christe mi dulcissime cui me sacravit caritas serva pudoris integram averte labem corpore | Ovis leonem sedula agnum facit mitissimum hic fonte lotus mystico caelo repente militat | Solvit Tiburtium soror erroris a caligine factoque fratris asseclae ad astra pandit semitam | Seges per illam plurima superna replet horrea verbo potens fit particeps apostolorum gloriae | Delapsus arce siderum illam tuetur angelus ros aeque mixtae liliis ambire crines gestiunt | Sertum rubens et candidum Affertur una conjugi quem castitatis aemulum caelestis ardor efficit | Te sponse Jesu virginum beata laudent agmina patrique cum paraclito par sit per aevum gloria Caeciliae
a04420 H Devotis te concentibus rex regum Christe poscimus ut audias precamina quae damus et suspiria | Pro cunctis nunc fidelibus in fide morientibus preces et nota fundimus miserere propitius | Educ eos de tenebris in paradisum luminis ut in perenni gloria tibi vivant per saecula Pro defunctis
a04643 H Captator olim piscium jam nunc piscator hominum tuis Andrea retibus mundi nos rape fluctibus | Germanus Petri corpore nec mortis dispar ordine quos una caro genuit crux caelo fratres edidit | O germen venerabile o par corona gloriae ecclesiae patres pii crucis sunt aeque filii | Ad Jesum fratri praevius indexque vitae strenuus et nobis esto miseris beati dux itineris | Fratris comes egregius ecclesias impensius da caritate exercitas pastori Petro subditas | Vir Christo dilectissime amore fac nos currere ut laeti adepti patriam Deo canamus gloriam Andreae
a04644 H Fortem piumque praesulum canamus omnes turbidas qui fluctuantis saeculi terris procellas expulit | Non sceptra concussus timet non imperantem feminam temploque clausis postibus arcet cruentum caesarem | Arcana sacrae paginae altus magister explicat divina pandens dogmata mira nitet facundia | Fide ciente spiritum praeclara fundit carmina fide coaequans martyres deprendit artus martyrum | Jam nunc furentem tartari lupum flagello submove scientiae nos lumine fove tuere jugiter | Sit Trinitati gloria quam te rogante prospere hymnis in aula caelica laudemus usque in saeculum Andreae
a04725 H Apostoli et martyris solemni cum laetitia Matthaei laudes resonet magnificas Ecclesia | Hic teloneum deserens statim secutus Dominum apostolus efficitur et praedicator hominum | Matthaeus largus exhibet magnum Christo convivium largissime reficiens regem pastorem omnium | O martyr atque apostole evangelista nobilis tecum fac omne in saeculum Christo canamus gloriam Matthaei
a04889 H Luce divina rutilantis aulae sedibus virgo frueris secundans vota promisso refoves precantes Imbre rosarum | Sint rosae nobis fidei supernae lumen affulgens columenque rebus spes in adversis et amoris almi vivida virtus | Sint rosae nobis tuus ille fidens candor infantis domino paterno grata qui praebet vel acerba nostrae numine vitae | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus reboat in omni gloria mundo Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04890 H Luce divina rutilantis aulae sedibus virgo frueris secundans vota promisso refoves precantes Imbre rosarum | Sint rosae nobis fidei supernae lumen affulgens columenque rebus spes in adversis et amoris almi vivida virtus | Sint rosae nobis tuus ille fidens candor infantis domino paterno grata qui praebet vel acerba nostrae numine vitae | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus reboat in omni gloria mundo Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04914 H Illum quaero qui pro nobis mortuus est illum volo qui propter nos resurrexit Ignatii
a05017 H En evangelistae adest festum Lucae domine quem a saeclo sublimasti Pauli nam apostoli medicus sistit caelestis spiritu vel corpori | Sancto spiritu instigante in Achaiae partibus evangelium descripsit plebibus fidelibus quod discit a Paulo missum optimis in manibus | Posteaque exaravit actus apostolicos nam in civitate Romae ad docendos populos perquam et perfecit almos placidos catholicos | Hic civis Antiochenus Lucas arte medicus rursus et alumnus doctor gregis nam sermonibus aegris dedit sospitatem membris et spiritibus | Unde te precamur Christe auctor fidelissime ut per ejus impetratum careamus crimine et per illum te fruamur firma beatitudine Lucae
a05018 H En evangelistae adest festum Lucae domine quem a saeclo sublimasti Pauli nam apostoli medicus sistit caelestis spiritu vel corpori | Sancto spiritu instigante in Achaiae partibus evangelium descripsit plebibus fidelibus quod discit a Paulo missum optimis in manibus | Posteaque exaravit actus apostolicos nam in civitate Romae ad docendos populos perquam et perfecit almos placidos catholicos | Hic civis Antiochenus Lucas arte medicus rursus et alumnus doctor gregis nam sermonibus aegris dedit sospitatem membris et spiritibus | Unde te precamur Christe auctor fidelissime ut per ejus impetratum careamus crimine et per illum te fruamur firma beatitudine Lucae
a05692 H Summae deus clementiae septem dolores virginis plagasque Jesu filii fac rite nos revolvere | Nobis salutem conferant deiparae tot lacrimae quibus lavare sufficis totius orbis crimina | Sit quinque Jesu vulnerum amara contemplatio sint et dolores virginis aeterna cunctis gaudia | Gloria tibi domine qui passus es pro servulis cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula Septem Dolorum BMV
a05732 H Aeterna imago altissimi lumen deus de lumine tibi redemptor gloria honor potestas regia | Tu solus ante saecula spes atque centrum temporum cui jure sceptrum temporum pater supremum credidit | Tu flos pudicae virginis nostrae caput propaginis lapis caducus vertice ac mole terras occupans | Diro tyranno subdita damnata stirps mortalium per te refregit vincula sibique caelum vindicat | Doctor sacerdos legifer praefers notatum sanguine in veste princeps principum regumque rex altissimus | Tibi volentes subdimur qui jure cunctis imperas haec civium beatitas tuis subesse legibus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula In Festo D. N. Jesu Christi Regis
a05733 H Aeterna imago altissimi lumen deus de lumine tibi redemptor gloria honor potestas regia | Tu solus ante saecula spes atque centrum temporum cui jure sceptrum temporum pater supremum credidit | Tu flos pudicae virginis nostrae caput propaginis lapis caducus vertice ac mole terras occupans | Diro tyranno subdita damnata stirps mortalium per te refregit vincula sibique caelum vindicat | Doctor sacerdos legifer praefers notatum sanguine in veste princeps principum regumque rex altissimus | Tibi volentes subdimur qui jure cunctis imperas haec civium beatitas tuis subesse legibus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula In Festo D. N. Jesu Christi Regis
a05734 H Vexilla Christus inclyta late triumphans explicat gentes adeste supplices regique regum plaudite | Non ille regna cladibus non vi metuque subdidit alto levatus stipite amore traxit omnia | O ter beata civitas cui rite christus imperat quae jussa pergit exsequi edicta mundo caelitus | Non arma flagrant impia pax usque firmat foedera arridet et concordia tutus stat ordo civicus | Servat fides connubia juventa pubet integra pudica florent limina domesticis virtutibus | Optata nobis splendeat lux ista rex dulcissime te pace adepta candida adoret orbis subditus | Gloria tibi domine qui sceptra mundi temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula In Festo D. N. Jesu Christi Regis
a05735 H Te saeculorum principem te Christe regem gentium te mentium te cordium unum fatemur arbitrum | Quem prona adorant agmina hymnisque laudant caelitum te nos ovantes omnium regem supremum dicimus | O Christe princeps pacifer mentes rebelles subjice tuoque amore devios ovile in unum congrega | Ad hoc cruenta ab arbore pendes apertis brachiis diraque fossum cuspide cor igne flagrans exhibes | Ad hoc in aris abderis vini dapisque imagine fundens salutem filiis transverberato pectore | Jesu tibi sit gloria qui cuncta amore temperas cum patre et sancto spiritu in sempiterna sǽcula In Festo D. N. Jesu Christi Regis
a05750 H Jucundetur ecclesia dulce producens canticum de cujus horto lilia fructum reddunt mirificum | Fructu vitae jam vescitur ludovicus in gloria cujus vitae dignoscitur resplenduisse gratia | De quieto regimine gloriabantur subditi nullo pressi gravamine tutela regis inclyti | Impendebat obsequium infirmis et debilibus non negans beneficium personis indigentibus | Trino deo et simplici laus honor virtus gloria qui nos regis mirifici coronet per suffragia Ludovici
a05784 H Hic Joannes mire natus de senili viscere ante judicem prophetans quam sit index editus praeivit nascendo Christum praeivit et mortuus | Tunc tori vino repletus sanguinem jubet flui quare stuprum caedit audax conjugalis criminis sed sacram sumit coronam laureatus gloria | Hic dei praecessit unum matre natum filium temporeque subsequente praeco verax praeivit mortis et praecursor ipsa morte primus concidit | Nuntiat redemptionem esse Christum saeculi nuntiavit tale munus esse Christum mortuis quare Christum probra dixit posse mundi tollere | Hunc rogemus abditorum corda maesta pectorum ut solum nostrum repellat motus indulgentia conferat et dona vitae cum perenni gaudio | Gloria patri natoque semper ac paraclito laus potestas atque virtus gratiarum copia quem deum cuncta fatentur per aeterna saecula Decoll. Jo. Bapt.
a05786 H Praecessor almus gratiae et veritatis angelus lucerna Christi et perpetis evangelista luminis | Prophetiae praeconia quae voce vita et actibus cantaverat haec astruit mortis sacrae signaculo | Nam nasciturum saeculis nascendo quem praevenerat sed et datorem proprii monstraverat baptismatis | Hujusce mortem innoxiam qua vita mundo est reddita signat sui praesagio baptista martyr sanguinis | Praesta pater piissime sequi Joannis semitas metamus ut plenissime aeterna Christi munera Decoll. Jo. Bapt.
a05787 H Laude te cives superi coronant magne Joannes sociusque noster jungitur cantus generose praesul celse magister | Aureo profers vehementer ore verba quae dives facilisque amoris vena progignit feriunt vel acri vulnere noxas | Ipse virtutum speculum nitescis ac tuae plebi meritis coruscas omnibus Pauli velut aemulator omnia factus | Nemo te frangit nihil imperantum te domant irae rutilǽque honorem obtines palmae venerandus exsul pectore martyr | Nunc tuis valde precibus juvemur ut Dei sedem celeres petamus dulcibus tecum sonituri amoris vocibus hymnos Joannis Chrysostomi
a05826 H Nomen decusque concinant Teresiae almae virginis qui sancta divi Parvuli credunt amantque munera | Carmeli summos vertices patrona mater deligit Teresia illuc advolat sponsi premens vestigia | Afflata Jesu numine secreta pandit gratiae magistra mundo simplices infantium docet vias | At jubilum non exprimit omnes amoris impetus nec septa magnos claudere ejus valent anhelitus | Laus honor virtus gloria Deo Patri et Filio sancto simul Paraclito in saeculorum saecula Teresiae Virginis
a05840 H Aeterne rerum conditor qui mare solum aethera gubernas justus redditor cunctis secundum opera | Superbum qui jam spiritum ejusque cunctos complices condemnans in interitum veros firmasti supplices | Precamur te fidentius hos defensores dirige nobis per quos propitius salutis dona porrige | Nos consolando visitent purgent inflamment doceant ad bona semper incitent vim daemonum coerceant | O angelorum gloria securo gressu pergere fac horum nos custodia ut te possimus cernere | Sint angelorum Domine honoris tibi cantica qui miro praebes ordine illis nobisque caelica Angeli Custodis
a05936 H Nunc ad coronas pergite clamat suis Caecilia mox ipsa virgo sistitur ad judicis praetorium | Minantis iram despicit et falsa ridet numina jam morte digna ducitur puella culpae nescia | Inclusa perstat balneo ardent calore fornices ast urit intus virginem divinus ignis fortior | Intaminatam barbarus ter ense lictor percutit scelus tamen non perficit Christus moras dat martyri | Horae supremae proxima deo sacrandas devovet aedes avitas libera volatque ad agni nuptias | Salveto corpus martyris diu sub antris abditum nova refulgens gloria Romae parenti redderis | Te sponse Jesu virginum beata laudent agmina patrique cum paraclito par sit per aevum gloria Caeciliae
a06023 H Memento salutis auctor quia nostri quondam corporis ex illibata virgine nascendo formam sumpseris | Maria mater gratiae mater misericoridiae tu me ab hoste protege et hora mortis suscipe | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula
a06023.1 H Memento rerum conditor nostri quod olim corporis sacrata ab alvo virginis nascendo formam sumpseris | Maria mater gratiae dulcis parens clementiae tu nos ab hoste protege et mortis hora suscipe | Jesu tibi gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula De BMV
a06264 H O lux beata caelitum et summa spes mortalium Jesu cui domestica arrisit orto caritas | Maria dives gratia o sola quae casto potes fovere Jesum pectore cum lacte donans oscula | Tuque ex vetustis patribus delecte custos virginis dulci patris quem nomine divina proles invocat | De stirpe Jesse nobili nati in salutem gentium audite nos qui supplices ex corde vota fundimus | Qua vestra sedes floruit virtutis omnis gratia hanc detur in domesticis referre posse moribus | Jesu tuis obediens qui factus es parentibus cum patre summo ac spiritu semper tibi sit gloria
a06265 H Christe splendor patris dei mater virgo Joseph tam sacrorum pignorum servator | Nitet vestra domus floribus virtutum unde gratiarum fons promanat ipse | Angeli stupentes natum dei cernunt servi forma indutum servis famulantem | Imus praees joseph humilisque jubes jubes et maria et utrique servis | Cunctis praestant aulis haec egena saepta salus unde cœpit generis humani | Jesu mater Joseph mansionis vestrae nostras date sedes donis frui sanctis | Tibi laudes Christe spem qui nobis praebes tuos per parentes caeli adire domum
a06266 H Cohors beata seraphim quem Christus arcte diligit laudet chorusque canticis noster resultet aemulis | Hic discit almus edocet hic unde verbum prodeat sinumque matris impleat sinum patris non deserens | Felix Joannes diligit et te magister providus ut clara thabor lumina hortique cernas taedia | Tu raptus in sublimia arcana caeli conspicis agni sed et mysteria ecclesiaeque percipis | O digne fili virgine successor alti nominis nos adde matri filios nos conde Christi in pectore | Verbo sit ingens gloria caro quod est et creditur cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula Joannis Evang.
a06267 H Quos dei vivax penitus revinxit caritas olim tenuitque amicos una vos ingens simul o beati gloria cingit | Magna te compsit pietas basili mira qui scriptis docuisti et ore celsa qui prudens monachis magister jussa dedisti | Tuque repletus domino Gregori atque doctrina rutilans et arte dogmatum lumen speculatus acri mente canebas | Praesules mites pariterque fortes nunc dei plebes date caritatis persequi fidas iter atque lucis edere fructus | Sint patri nato parilique sancto flamini laudes honor atque cultus vivitis quorum merita fruentes pace per aevum Gregorii Nazianzeni Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris
a06268 H Implente munus debitum Joanne rerum conditor Jordane mersus hac die aquam lavando diluit | Non ipse mundari volens de ventre natus virginis peccata sed mortalium suo lavacro tollere | Dicente patre quod meus dilectus hic est filius sumente sancto spiritu formam columbae caelitus | Hoc mystico sub nomine micat salus ecclesiae persona trina commanet unus deus per omnia | O Christe vita veritas tibi sit omnis gloria quem patris atque spiritus splendor revelat caelitus Octava Epiphaniae
a06476 H Clara sanctorum una Jerusalem mater exulta nimium laetare | Filii multi quia sunt desertae quam viri adems | Jacobus ob hoc vocitatur justus sacram conscendit sacer et cathedram sancta sanctorum solus inde in erunt virgo quo extat | Carne hic ferret domini vocatur gratiam fretus et apostolatus inbuit plebes pia custodiri dogmata Christi | Ardua ob hoc positus in arce amalis Christum neget ut venisset confutat dogma is et impiorum Parish eorum | Ad hoc impulsus solo et prolectus stat et in Jesus memorat quod ante mox que folionis quatit unus ejus fuste cerebrum | Poscimus maesti pie et benigne martyr excelse patrie consexe plebis adherite jugum durum pelle remove | Sit salus aegris sit qui es defunctis sit vigor ferris sit remota pestis sordibus terris miseris sit caeli aditur patens | Sit domino laus patri adque nato triplici honor uniusque sancto spiritu simplex domini tutis ingens forma perennis amen
a06476.1 H Clara sanctorum una Jerusalem mater conlaudant nimium laetare filii multi quia sunt desertae quam viri habens | Jacobus ob hoc tuus dictus justus sacram conscendit sacer et sacerdos intrat sanctorum solus hic in sancta virgo quod extat | Carne hic ferret domini vocatur gratia fretus et apostolatus inbuit plebes pia custodiri dogmata Christi | Ardua ob hinc positus in arce amalis Christum ut neget venisset confutat dogma is et impiorum Parish eorum | Ad hoc impulsus solo et prolectus stat et in Jesus memorat quod ante mox que folionis unus fuste sacrorum cerebrum quatit | Poscimus maesti pie et benigne martyr excelse plebique consexe plebi convulse durum lugam pelle remove | Sit salus aegris sit qui es defunctis sit vigor ferris sit remota pestis vitiis pulsis miseris sit caeli aditur patens | Sit domino laus patri adque nato triplici honor nimium cum sancto nomini trino dicta tu soli sidera clament
a06478 H Clarum nobis Christe tui Jacobi apostoli inminet festum diei passionis inclytam qui tibi qui tibi frater ad finis extitit sanctissimus | Sic sancta sanctorum dignus pontifex ad greditur corporis tui sacrator sanguinis et laticis pro multorum interpellans salute fidelium | Qui tuo fraglans amore sancte vibens jugiter cognomento istus ob hoc indito vocabulo praebuit cunctis exemplum christiani dogmatis | Tunc phariseorum zelo idem tui nominis exalto praecipitatus constans cunctis praedicat normam vitae veritatis ad sequendam gratiam | Protinus feroci mente unus sancto capiti pertica fullonis ausu percussit ne furio sicque sanctus membra tello spiritum fudit caelo | Per quem te Christe obnixe exoramus cernui facinus remitte cunctis diraque facinora omnibus largire clemens consueta gratiam | Ut vitae felicioris perfruamur comoda carnis nostre superantes vitiorum noxia spiritum perficientes queque sunt vitalia | Praesta nunc Christe benignis postulata omnibus apicem tenens cum patre sancto qui spiritu unctionis sanctorum regnans in perpetum | Amen
a06482 H Nobis nunc sancte domine tua repleti gratia anni hunc curru tempora nobis semper custodiat | Momenta cuncta domine concede sine crimine fruamur tua domine custodia perpetua | Terramque reple fructibus animas corpus facito morbus delictis carere famen et hostem coibe | Fac nos hoc tempus spatia fideli mentem agere qui aliter oculis tuis mereamur complacere | Nam hujus nunc temporibus Christi redemptor poscimus pellas anovia noxium anguis nequissimus virtutum | Per anni cursu spatia septem dierum volvitur nos septi formis gratie dignare promptus ingeri | Hec nempe Christe condita tua manet potentia cujus potestas gloria per cuncta regnat sancta | Amen

Pages