R
Responsory
Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 1351 - 1400 of 6052 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
007268 | R | O felix meriti Maria quae resurgentem a mortuis dei filium videre meruisti prima pro cujus amore saeculi contempsisti blandimenta sedula nos apud ipsum quaesumus prece commenda | Mariae Magdalenae |
007269 | R | O felix sacrorum lacrimis rigatio pedum per quam meruit Maria dici et esse ejus dilecta ex quo pascuntur aethere sancti | Mariae Magdalenae |
007270 | R | O gloriosa domina excelsa super sidera quae nec primam similem visa est nec habere sequentem sola sine exemplo placuit virgo Christo | Assumptio Mariae |
007271 | R | O Hippolyte si credis in dominum Jesum Christum et thesauros tibi ostendo et vitam aeternam promitto | Laurentii |
007272 | R | O Juda qui dereliquisti consilium pacis et cum Judaeis consiliatus es triginta argenteis vendidisti sanguinem justum et pacis osculum ferebas quam in pectore non habeas | |
007273 | R | O laudanda sancti Benedicti merita gloriosa qui dum pro Christo patriam mundique sprevit pompam adeptus omnium contubernium beatorum et particeps factus praemiorum aeternorum | Benedicti |
007274 | R | O magnum mysterium et admirabile sacramentum ut animalia viderent dominum natum jacentem in praesepio beata virgo cujus viscera meruerunt portare dominum Christum | Nativitas Domini |
007275 | R | O magnum pietatis opus alleluia mors mortua tunc est cum crucis in ligno mortua vita fuit alleluia alleluia | Inventio Crucis |
007276 | R | O martyrum gemma cui patuit caeli janua intercede pro nobis ut te patrocinante mereamur frui celsi Judicis contemplatione | Stephani |
007277 | R | O mirum et magnum miraculum quia peccatrix femina audebat redemptorem mundi tangere lacrimando et capillis tergendo crimina sua abluebat ideo remissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum | Mariae Magdalenae |
007278 | R | O mirumque divinae aequitatis judicium ut qui multos martyres per ignem peremit ad caelestia properantes ipse in igne vitam finivit et ad ignem aeterni cruciatus pervenit | Crispini,Crispiniani |
007279 | R | O pastor apostolice Gregori beatissime tuo posce precamine incrementum ecclesiae tuo rigatae dogmate ac defensatae opere | Gregorii |
007280 | R | O peccatoris solatium Maria Magdalena intercedere digneris ad dominum deum nostrum pro nobis quia humanam fragilitatem non ignoras | Mariae Magdalenae |
007281 | R | O Placide quid me persequeris ego sum Jesus quem tu ignoras et in eleemosynis vel actibus bonis visus es venerari alleluia alleluia | Transl. Eustachii |
007282 | R | O quam admirabilis vir iste maximus inter confessores non minimus qui suis temporibus clara et futuris praebuit exempla unde feliciter exsultat dei ecclesia | Transl. Oswaldi |
007283 | R | O quam bonae domus tuae Jacob tabernacula tua Israel sicut paradisus juxta fluvios rivuli et ut tabernacula quae fixit dominus quasi cedri prope aquas | In Dedicatione Ecclesiae |
007284 | R | O quam gloriosum est caelestium virtutum contuberniis perfrui et intueri agmina sanctorum splendidius sideribus micantia patriarcharum fide fulgentia prophetarum spe laetantia apostolorum sublimitate orbem judicantia martyrum purpureis victoriae coronis lucentia virginum quoque candentia serta gestantes inspicere | Omnium Sanctorum |
007285 | R | O quam gloriosum est regnum in quo cum Christo gaudent omnes sancti amicti stolis albis agnum sequuntur quocumque erit | Omnium Sanctorum |
007285.1 | R | O quam gloriosum est regnum in quo cum Christo regnant innocentes amicti stolis albis agnum sequuntur quocumque jerit | Nat. Innocentium |
007286 | R | O quam metuendus est locus iste vere non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli | In Dedicatione Ecclesiae |
007287 | R | O quam praecipuis laudibus beatus fulget Bartholomaeus qui inter ceteros apostolos solus vivens decoriatus demumque capite caesus caelos athleta penetravit | Bartholomaei |
007288 | R | O quam praeclara dei nostri virtus et pietas qui beatum Germanum in via veritatis fideliter gradientem duplici remuneratione donavit ut praeteriti si qui fuerant decoquerentur errores et celeriter defaecata sanctitas praestaretur | Germani |
007289 | R | O quam praeclara sanctorum festivitas o quam beata mater ecclesia quae tantorum patrociniis intercessorum collectio omnium sanctorum angelorum consortium habere meruerunt | Omnium Sanctorum |
007290 | R | O quam pulchra es virgo Christi quae coronam domini digna fuisti accipere coronam perpetuae virginitatis | Comm. plurimorum Virginum |
007291 | R | O quam pulchra et speciosa est Maria virgo dei quae de mundo migravit ad Christum inter choros virginum fulget sicut sol in virtute caelesti | Assumptio Mariae |
007292 | R | O quam pulchri super montes pedes annuntiantium pacem annuntiantium bona | Comm. Apostolorum |
007293 | R | O quanta est colendus cum reverentia venerabilis ac sacratus dies iste in qua beatus Silvester hoc triste saeculum deserens felix migravit ad regna caelorum | Silvestri |
007294 | R | O quantus erat fletus episcoporum catholicorum dum traherentur in exsilio sicut agnus ad victimam gaudebant de retributione justa et flebant de populi absentia | Eusebii Romanae |
007295 | R | O quantus erat luctus omnium quanta praecipue moerentium lamenta monachorum quia et pium est gaudere Martino et pium est flere Martinum | Martini |
007296 | R | O quantus moeror quantumque totius congregationis lamentum quod sanctissimo patre jam se destituendos corporaliter noverant et eum in quo spes omnium sita erat discedere tam longe videbant | Mauri |
007297 | R | O regem caeli cui talia famulantur obsequia stabulo ponitur qui continet mundum jacet in praesepio et in nubibus tonat | Dom. p. Nat. Dom. |
007298 | R | O rosa purpurea et Christi gemma pretiosissima columba speciosissima Maria splendidissima et virgo sola puerpera quae fulges super caelorum clara agmina | Assumptio Mariae |
007299 | R | O una ante omnes felix pulcherrima virgo quae lapsorum castros reparasti viscere mundum | Assumptio Mariae |
007300 | R | O veneranda martyrum gloriosa certamina qui in suis corporibus pro Christo immania pertulerunt tormenta et ideo percipere meruerunt immarcescibilem aeternae gloriae coronam | Comm. plurimorum Martyrum |
007301 | R | O vere beatum in cujus ore dolus non fuit neminem judicans neminem damnans numquam in illius ore nisi Christus nisi pax nisi misericordia inerat | Martini |
007302 | R | O vere summa et perpetua felicitas ubi gloriosus angelorum chorus exsultat ubi prophetarum exsultantium numerus insignis gaudet ubi martyrum populus innumerabilis ob certaminum victorias turba laetantium effulget ubi etiam confessorum fortitudo laetatur ubi et illos remuneratio digna consequitur qui praecepta dominica servantes ad caelestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt | Omnium Sanctorum |
007303 | R | O vos omnes qui transitis per viam attendite et videte si est dolor similis sicut dolor meus | Sabbato Sancto |
007303:cs | R | Ó vy všickni (...) | Sabbato Sancto |
007304 | R | Obsecrante sancto apostolo statim apparuit angelus splendens sicut sol sculpens digito suo in saxis signum sanctae crucis quod christicolae suis frontibus infigerent | Bartholomaei |
007305 | R | Obsecro domine mitte quem missurus es vide afflictionem populi tui sicut locutus es veni et libera nos | Dom. 1 Adventus |
007306 | R | Obsecro domine ne irascaris servo tuo quia semel coepi loquar ad te ne perdas justum cum impiis deprecor te domine ne facias consummationem | Dom. Quinquagesimae |
007307 | R | Obtulerunt pro eo domino par turturum aut duos pullos columbarum sicut scriptum est in lege domini | Purificatio Mariae |
007308 | R | Obviam venit ei quidam vir nomine Rusticus qui erat ex parentela ejus et ipse christianissimus | Firmi, Rustici |
007309 | R | Occurrerunt Maria et Martha ad Jesum dicentes domine domine si hic fuisses Lazarus non esset mortuus respondens Jesus Martha si credideris videbis gloriam dei | |
007310 | R | Oculis ac manibus in caelum semper intentus invictum ab oratione spiritum non relaxabat | Martini |
007311 | R | Oculis caeci nati homo dei digitos imprimens dixit dominus Jesus Christus qui est vera lux quae illuminat credentes ipse te per invocationem sancti nominis sui illuminare dignetur | Mauri |
007312 | R | Offerentur regi virgines domino post eam proximae ejus offerentur tibi in laetitia et exsultatione | Comm. plurimorum Virginum |
007313 | R | Omnes amici mei dereliquerunt me et praevaluerunt insidiantes mihi tradidit me quem diligebam et terribilibus oculis plaga crudeli percutiens aceto potabant me | |
007314 | R | Omnes de Saba venient aurum et thus deferentes et laudem domino annuntiantes alleluia alleluia alleluia | Epiphania |
007315 | R | Omnes gentes quascumque fecisti | Epiphania |