Search chants
Displaying 38601 - 38700 of 62742
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a08200 | A | Pretiosum beati Maximini corporis thesaurum clerus populusque Trevericus angelicis judiciis et amminiculis ab Aquitania revexit quem divinis in via clarificatum miraculis insignis praesul Paulinus magnifice sepelivit cujus meritis tuae Christe gratiae petimus commendari alleluia | Maximini |
| a08201 | A | Pater sancte praesul Christi egregie Maximine dum in caelis gaudes cum angelis nostri devotarum ovium sis memor in terris orans tuum quem imitatus es Christum ut nos te pastore ducat ad aeterna pascua cujus hic celebravimus temporalia festa alleluia | Maximini |
| a08205 | R | Iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me (...) inferni deglutivit (...) ego autem non spero nisi in tuam misericordiam quia tu domine dignatus es dicere nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat | Pro defunctis |
| a08205a | V | Si enim descendero in profundum inferni ades domine abstrahere inde me ego autem non spero nisi in tua misericordia | Pro defunctis |
| a08206 | R | He(...) intemerata (...) quorum virginitas ut sidus splendidus fulget per orbem quos unda cruoris propria abluit quorum florida juventus ut balsami nectar unctis redolet quia cum Christo regnant perenniter | Nat. Innocentium |
| a08206.Tp1 | Tp | Luciflui luminis agnum sequentes | Ultionem cruoris sui petentes | Non cessant caelitus poscere | Ut simus omnes in requiem | Perenniter | Nat. Innocentium |
| a08206a | V | Devicta hujus mundi bella (...)reis coetibus connexi sanguinis (...) | Nat. Innocentium |
| a08207 | A | Hodie quas Christus aquas baptismo sanctificat nuptiis in vinum versas sapore nobilitat quo primo signo ipsius panditur potentia | Epiphania |
| a08208 | R | Post agones apostolicos et diras mortes martyrum Hispaniarum ecclesias Felix martyr inclytus roboravit eloquio et ornavit martyrio | Felicis Gerundae |
| a08208a | V | Patronus populorum socius angelorum | Felicis Gerundae |
| a08209 | A | Ecce veniet dominus quem vultis et angelus testamenti quem vos desideratis et liberabit nos alleluia | |
| a08210 | R | Vigilate et orate omnes dies magnus domini appropinquabit de quo per prophetam antea praenuntiavit dicens beati qui parati sunt occurrere illi | |
| a08211 | R | O dilecte domini sancte Joannes apostolus qui verbum in principio semper manentem et eundem verbum deum esse testatus es pro nobis illum deprecare ut sicut te prae ceteris familiaribus dilexit discipulus ita nos secum regnare faciat in caelestibus | Joannis Evang. |
| a08211.Tp1 | Tp | O beate domini clines capite et theologe | E | Cuis (...) | Joannis Evang. |
| a08211a | V | Humilites a te poscimus ut sicut Christus in cruce matrem tibi virginem virgini commendavit | Joannis Evang. |
| a08212 | AV | Virgine (...) gloria patri et filio et spiritui sancto | Nativitas Domini |
| a08213 | A | Cum probasset Simon magus signorum potentiam mercari sancti spiritus temptat aurum gratiam at Simon Joannis damnat perversi stultitiam | Petri, Pauli |
| a08214 | A | Si caelum cum angelis et paradisum promitteres numquam tuis promissionibus adquiescerem | |
| a08214a | AV | Felix perfectissimus Rufino dixit misero | |
| a08215 | A | Felicem invictissimum jussit Rufinus impius ferreis artari viminibus et per plateas ab indomitis jussit mulis attrahi | |
| a08215a | AV | In lacerato corpore fides manebat integra | |
| a08216 | A | Discede a me ille cebrosa temptatio suffragia tua opus non habeo | |
| a08216a | AV | Sanctus Felix Rufino dixit | |
| a08217 | A | Gratias tibi ago domine deus meus Jesu Christe quia appropinquavit mihi gratia tua | |
| a08217a | AV | Sanctus Felix gaudio magno repletus ait | |
| a08218 | A | O quos caecitas diaboli per insipientiam cordis graviter occupavit | |
| a08218a | AV | Vir dei dixit carnificibus | |
| a08219 | A | Vere servus dei fidelissimus est quem nos custodire jussisti | |
| a08219a | AV | Custodes carceris nuntiaverunt Rufino | |
| a08220 | A | Ora pro nobis ad dominum martyr dei ut dimittantur nobis peccata nostra | |
| a08220a | AV | Nautae metuentes exclamaverunt dicentes | |
| a08220a.1 | AV | Nautae navigantes exclamaverunt dicentes | |
| a08221 | W | Ora pro nobis ad dominum (...) | |
| a08222 | A | Postquam cathenarum magnitudo dirupta est confestim visus est super undas maris pedibus ambulare et in medio angelorum manus ei tenentium hymnum decantabant pariter alleluia | |
| a08222a | AV | Comitantibus angelis revocatur ad terram | |
| a08223 | A | Felix audio ab universis quod tanta sit in te prudentia ut melliflua ex ore tuo procedunt verba | |
| a08224 | I | Assumpta est Maria in caelum alleluia | Assumptio Mariae |
| a08225 | A | Exaltata est virgo Maria dei genetrix super choros angelorum ad caelestia regna | Assumptio Mariae |
| a08226 | A | Paradisi januae per te nobis aperte sunt quas hodie gloriosa cum angelis triumphas | Assumptio Mariae |
| a08227 | I | O Maria virgo praecellentissima quae genuisti regem regina aetherea assumpta est in caelum cum sanctorum agmine | Assumptio Mariae |
| a08228 | R | Per virtutem Christe crucis | Inventio Crucis |
| a08228a | V | Miserere redemptis | Inventio Crucis |
| a08229 | A | Sanctum et terribile nomen domini Jesu quod laudant angeli daemones expavescunt | Nominis Jesu |
| a08230 | A | Quam dulcia faucibus meis eloquia tua domine | Sabb. p. Epiphaniam |
| a08231 | A | Lux deus indeficiens lumen inaccessibile splendor aeternae gloriae salus vita fidelium remove cuncta lubrica largire nobis comoda et vera lucis gaudia in sempiterna saecula | Sabbato per annum |
| a08232 | A | Elegit eum dominus in sacerdotem sibi ad sacrificandum hostiam laudis | Comm. unius Martyris |
| a08233 | A | Tardiusque processum est in nostris regionibus apostolorum praedicatio coruscavit | Saturnini |
| a08234 | A | Dixerunt cultores idolorum adversus sanctum Saturninum deorum quae nostrorum vindicemus injurias aut sacrificando placeat aut moriendo laetificet | Saturnini |
| a08235 | A | Domine quando haec erunt et quod signum adventus tui surget gens contra gentem et regnum versus regnum tunc finis appropinquabit dixit Jesus discipulis suis | Dom. 2 Adventus |
| a08238 | A | Quis mihi tribuat ut ego pro te moriar doleo super te Absalon fili mi | De Regum |
| a08239 | A | Avertatur furor tuus domine a populo tuo | De Regum |
| a08242 | W | Gaude et laetare virgo Maria R. Quia surrexit dominus alleluia | |
| a08243 | A | [...] tis potirum in hoc saeculo salo libera nos a periculo ut tuis adjuti meritis ab omnibus eruamur malis | |
| a08244 | W | Resplenduit facies ejus sicut sol R. Vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix | Transfiguratio Dom. |
| a08245 | W | Domine in lumine vultus tui ambulabunt R. Et in nomine tuo exultabit tota die | Transfiguratio Dom. |
| a08246 | W | Ego primogenitum ponam illum R. Excelsum prae regibus terrae | Transfiguratio Dom. |
| a08247 | R | Ego primogenitum ponam illum | Transfiguratio Dom. |
| a08247a | V | Excelsum prae regibus terrae | Transfiguratio Dom. |
| a08248 | A | Tuam coronam adoramus domine tuam gloriosam recolimus coronationem miserere nostri qui spinis coronatus es pro nobis | De Corona Spinea |
| a08249 | A | Tuae est spes nostra aut gaudium corona gloriae nisi tu domine Jesu bonae | De Corona Spinea |
| a08250 | W | Justi in perpetuum vivent R. Et apud dominum est merces eorum | Cosmae, Damiani |
| a08251 | A | Stetit angelus juxta aram templi habens thuribulum aureum in manu sua et data sunt ei incensa multa et ascendit fumus aromatum in conspectu domini de manu angeli | Michaelis |
| a08252 | A | Inclytum nomen sanctae Mariae virginis in quo laudant omnes gentes dominum | Nominis BMV |
| a08253 | R | Venerandum Mariae nomen innumera habet sacramenta et pro merito tanti nominis laus omnis inferior est | Nominis BMV |
| a08253a | V | In singulis literis multiplices lactent intelligentiae | Nominis BMV |
| a08254 | A | Annuntiabo sanctum Mariae nomen inter gentes quoniam suave est | Nominis BMV |
| a08255 | A | Lacte et melle dulcior et suavior nomen tuum Mariae missumque a domino | Nominis BMV |
| a08256 | A | Dulce Mariae nomen cibus est oleum medicina unguentum redolens lux noxia cuncta repellens | Nominis BMV |
| a08257 | A | Benedic anima mea sanctum Mariae nomen et omniaque intra me sunt Mariam invocate | Nominis BMV |
| a08258 | A | Invocavimus nomen tuum o Maria et narravimus universa mirabilia ejus | Nominis BMV |
| a08259 | W | Ecce nomen Mariae venit de longinquo R. Et claritas ejus replet orbem terrarum | Nominis BMV |
| a08260 | A | Benedictam et honoratissimam te dei matrem laudamus quia ad pedem crucis pro peccatis nostris cor tuum atque membra inflamasti visceraque tua fuerunt cremantia sicut viva pruna ac totam transformati in illas metipsas plagas filii tui quia arborum caro est una | Triumphi Sanctae Crucis apud Navas Tolosae |
| a08261 | A | Aspiciens mes[...] | Triumphi Sanctae Crucis apud Navas Tolosae |
| a08262 | W | Valde honorandam est beata Anna R. Quae caeli regnam genuit | Annae |
| a08263 | A | O felix Anna quae concepisti prolem quae erant paritura mundi redemptorem gaude sine fine et pro nobis preces porrige caelorum reginae alleluia alleluia | Annae |
| a08264 | R | Vir beatus dei Maurus in adolescentiae annis a parentibus deo destinatus est et teneros annos pro his actibus ornabat adjutor fidus magistri coepit in omnibus exsistere | Mauri |
| a08264a | V | Hunc pater Benedictus quasi filium nutrivit et gratiae speciali ceteris plus amavit | Mauri |
| a08265 | R | Quadam namque die quidam puer solus perrexit ad lacum aquae et non se caute conservans qui cadens in lacum ab undas longe protractus est | Mauri |
| a08265a | V | Et jussus a patre Maurus cucurrit citius pervenit ad lacum et reduxit puerum sanum | Mauri |
| a08266 | A | Beatissimus igitur Maurus clarissimo genere ortus Benedicto sanctissimo duodenis traditus est nutriendus | Mauri |
| a08267 | R | Memoriam fecit mirabilium suorum miserator dominus | Corporis Christi |
| a08267a | V | Escam dedit timentibus se | Corporis Christi |
| a08268 | L | Exaudi deus orationem meam cum deprecus sevierunt inimici in martyres quid orabat vox ista corporis Christi hoc orabat ut eruerentur ba inimicis et non eos possent occidere inimici ergo exaudisti non sunt quia occisi sunt et deservit deus contritos corde servos suos et sperantes in se despexit absit quis enim invocavit dominum et derelictus est quis speravit in eum et desertus est ab eo exaudiebantur ergo et occidebantur et tamen ab inimicis eruebantur alii timentes consentiebant et vivebant et tamen ipsi absorbebantur occisi eruebantur viventes absorbebantur inde est illa vox gratulationis forsitan vivos absorbuissent nos | Fer. 5 in Cena Dom. |
| a08269 | L | Convenientibus vobis in unum jam non est dominicam coenam manducare unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est numquid domos non habebitis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid ducam vobis laudo vos in hoc non laudo ego enim accepti a domino qod et tradidi vobis quoniam dominus Jesus in qua noctre tradebatur accepit panem et gratias agens fregit et dixit accipite et manducate hoc est corpus meum quod per vobis tradetur hoc facite in meam conmemorationem similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in sancuine meo hoc facite quotienscumque bibetis in meam conmemorationem | Fer. 5 in Cena Dom. |
| a08270 | L | Exacuerunt tanquam gladium linguas suas fili hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus quod dixit alius psalmus sict et hic exacuerunt tanquam gladius linguas suas non dicant Judaei non occidimus Christum etenim propterea dederunt eum judici Pilato ut quasi a morte ejus ipsi viderentur inmunes nam cum dixisset Pilatus vos eum occidite responderunt nobis non licet occidere quemquam iniquitatem facinoris sui in judicem hominem refundere volebant sem numquid deum judicem fallebant | Fer. 6 in Parasceve |
| a08271 | L | Christus assistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum idest non hujus creationis neque per sanguinem hyrcorum aut vitulorum sem per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa si enim sanguis hyrcorum et taurorum et cinis victulae aspersos inquinatos sanctificat ad emundationem carnis quanto magis sanguis Christi qui per spiritum sanctum semetipsum obtulit inmaculatum deo emundabit contientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum deo viventi et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptione earum praevaricationum quae erant sub priori testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis | Fer. 6 in Parasceve |
| a08272 | L | Repente sagittabunt eum et non timebunt o cordurum occidere velle hominem qui mortuos suscitabat repente idest insidiosae quasi in opinatae quasi non provise similes enim nescienti erat inter eos dominus ignorantes quid nesciret et quid sciret imo ignorantes eum nihil sciret et omnia scire et ad hoc venisse illi facerent quod se potestate facere arbitrabantur repente saggitabunt et non timebunt firmaverunt sibi Symonem malignum ob firmaverunt facta sunt tanta miracula non sunt moti perstiterunt in consilio sermonis maligni | Sabbato Sancto |
| a08273 | L | Festinemus ingredi in illam requiem ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis aexemplum vivus est enim dei sermo et eficax et penetrabilior omni gladio accipiti et pertigens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque ac medularum et distretor cogitationum et intentionum cordis et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus omnia autem nuda et aperta sunt ejus ad quem nobis sermo habentes autem pontificem magnum qui penetravit caelos Jesu filium dei teneamus confessionem | Sabbato Sancto |
| a08274 | A | Laudabilis et gloriosus dominus cujus passionis per multos labores socius factus est Joannes beatissimus evangelista | Joannis Evang. |
| a08276 | I | Trinum deum et unum pronis mentibus adoremus virginique matri gratulantibus animis jugiter jubilemus | |
| a08277 | A | Ab omnibus iniquitatibus nostris erue nos domina nostra reconciliando nos filio tuo piissimo qui ex justitia delinquentem corripuit hominem | |
| a08278 | A | Adjuva nos sponsa regis altissimi ne perdantur animae nostrae cum impiis qua redemit verbigena deus veritatis | |
| a08279 | A | Angeli archangeli virtutes potestates principatus dominationes throni cherubim et seraphim regem caelorum pro virgine quam sibi in reginam praeelegit collaudate nos quoque ad ipsorum laudem dignos efficite | |
| a08280 | A | Angelorum imperatrix nos ipsorum assigna custodiae ne circumiens ferox leo inveniat quem devoret in tua plebicula | |
| a08281 | A | Annuntietur in universa terra quam magnifice fecit quem nobis peperit sponsa regis aeterni in pulvere clausus est ut de pulvere plasmatos in regno claritatis collocaret a morte captus est ut mortis auctorem captivaret fregit mortis clausuras vitaeque januam patefecit | |
| a08282 | A | Averte oculos nostros honestissima mater ne videant vanitatem disciplina filii tui nos instrue ejus enim manus plasmaverunt nos | |
| a08283 | A | Beati metuentes dominum et filii virginis a dextris patris residentis mandata observantes illis enim dicturus est venite benedicti patris mei percipite regnum vobis paratum ab origine mundi | |
| a08284 | A | Beatus populus cujus est Jesus quem virgo lactabat deus ejus vae confidentibus in principibus filiis hominum in quibus non est salus | |
| a08285 | A | Benedicta filia tua domino quia per te fructum vite communicavimus | |
| a08286 | A | Benedicta sis tu Maria aula pulchritudinis templum regis gloriae cujus misericordiam suscepimus e medio tui sacratissimi uteri |
Pages
No search term provided.