Jan Koláček
Charles University in Prague
11 years 2 months
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast | Post date |
|---|---|---|---|---|
| ah08277 | Sq | Verbum dei verbum bonum summe spei (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08280 | Sq | Mundus haeri laetibuntur (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08282 | Sq | Alabastrum fangitur (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08284 | Sq | O athleta gloriose protomartyr pretiose (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08290 | Sq | Exsultemus in hac die festiva | Recolentes Domini magnalia in sanctis quae operatur maxima | Qui inter suae potentiae mira in virginum est maximus gloria | Sua enim gratia mundi viluit virginibus pompa | Atque contra praecepta regum restitit virginalis pugna | Furit rabies vesana devicta tristatur malitia | Crudescit carne tenera majora exquirit supplicia | Sed tunc stat firmior caro virginae | Cum multiplicantur poenarum genera | Pro aeterna quam exspectant a Deo gloria | Laetantur mortalia aflligi corpora | Quia transitoria et in moto subito labentia mundi gaudia | Ut flores decidua ex hac virginea sorte claruit Ursula sancta | Cujus hodie celebramus solemnia splendens inter alias ut lucifer inter minores stellas | Virgo beata fortiter ferens omnia nec mori recusans pro gloria pro nobis Deum ora | Ut tecum in aula exsultemus aetherea prece perpetua | Pro sanctorum virgo gloriosa collaudemus Dominum gloria | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08294 | Sq | Sacra Vincentis mundus certamina recolens hodie pura det carmina | Levita nobilis hic in ecclesia vice pontificis gessit magnalia | Ad Hispanos Dacianus tandem venit vir profanus deos putans idola | Ab hoc testis jam praefatus cum fuisset sciscitatus verba risit subdola | Huic pura pati dura propter Christum inerat | Hic praecepta fert inepta Caesar quae statuerat | Post stridores catenarum horror urget tenebrarum et robur equulei | Saevit unguis cum furore et resperso jam cruore artes vernant nivei | Virtutem pristinam in ferri machinam martyr exhibuit | Dum illam scandere confossus verbere ultro non timuit | Rogi flagrans pars utraque scintillabat usquequaque membris patens omnibus | Clade quoque repentina sal vi ferit intestina sal injectum ignibus | Traditur praeterea in obscura cavea miles invictissimus | Testa pungens frangitur et sub illo spargitur ut jubet nequissimus | Caelestem populum capit ergastulum resultans cantibus | Fit fragmen testeum gramen nectareum versum in floribus | Nuntiat anhelus lictor quod inclusus agat victor quod cum eo socii | Factus praeses tunc exsanguis torquebatur velut anguis spe carens consilii | Stratum inquit ocius vulnus recens foveat | Nil in illud asperum nihil durum lateat | Inimicis hic deorum requiescat in hunc thorum convalescat viribus | Ut dolore renovato poenas solvat iterato ne insultat legibus | Igitur fulcro potitus miles Christi redimitus castra petit supera | Quo rex pius ejus prece sublevatos nos de faece perducat post funera | Amen nunc omnia sonent canentia | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08298 | Sq | Ecce dies specialis confessorum gloria (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah09001 | Sq | Gloria tibi trinitas cujus larga nos bonitas illustravit gratia | Tibi laus decus potestas te majestatis honestas decet et victoria | Tu ergo factor omnium caelorum terrae marium vera sapientia | Tu deus admirabilis ac incomprehensibilis comprehendis omnia | Tu virtus magnanimitas mansuetudo humilitas tuque patientia | Tu fortis justus et pius mitis clemens propitius tu misericordia | Tu lux lucem illuminans noctem diem conterminans signa per disparia | Tu qui tempora momenta mutas per te elementa se sunt complectentia | Tu vita via veritas omnipotens tu caritas fides spes et gratia | Tu turris fortitudinis unica spes solaminis nobis in miseria | Fons ergo tu bonitatis vultu cerne pietatis vota te quaerentia | Da veniam pro peccatis solve nostrae vetustatis juga nos prementia | O veneranda trinitas o adoranda unitas o vera clementia | De Trinitate | 11 years 4 weeks ago |
| ah09002 | Sq | Paraclitus increatus neque factus neque natus | Patri consors genitoque sic procedens ab utroque | Ne sit minor potestate vel discretus qualitate | Pater alter sed gignendo natus alter sed nascendo | Flamen ab his procedendo tres sunt unum subsistendo | Quisque trium plenus deus non tres tamen dii sed unus | Nam vera fides veneratur tres sed unum confitetur | Dans usiae unitatem et personis trinitatem | In personis nulla prior nulla major nulla minor | Unaquaeque semper ipsa sic est constans atque fixa | Ut nec in se varietur nec in ullam transmutetur | Tu solamen in labore medicamen in languore | Tu in arto liberator et in lapsu relevator | Da fidem spem caritatem da discretam pietatem | Da contemptum terrenorum appetitum supernorum | De Trinitate | 11 years 4 weeks ago |
| ah09005 | Sq | Omnes gentes plaudite manibus deus enim datur hominibus natum Mariae pulsate precibus ut nos solvat mundi nexibus | Per hanc matrem venit laetitia qua deletur Evae tristitia osculatur pacem justitia terra dedit promissa gaudia | Nutu patris vis amoris hortum matris inflammavit | Tellus rorem stella solem virgam florem germinavit | Virgo virga designatur mundus florem admiratur per quem Christus figuratur | Hac in valle tenebrarum pater salus animarum distributor gratiarum | Fons signatus porta clausa patet sine viri causa admiratur hoc natura | Talis namque genitura decet deum parit pura creatorem creatura | Hic in sole collocavit suum tabernaculum visitavit ambulantem lux in nocte populum | Consolati visa luce cognoverunt dominum quem venturum exspectabant redemptorem omnium | Virgo munda virgo pia templum dei caeli via dona nobis caritatem et cum sanctis unitatem | Decaecatum praesta visum redde nobis paradisum ubi finis est laborum plenitudo gaudiorum | Nativitas Domini | 11 years 4 weeks ago |
| ah09009 | Sq | Psalle turba canora fratrum dulcia nunc cantica | Melodemata dominoque juga rhythmica | Qui se natum patria Bethlehemitica declarat nova per sidera | Ac hodie mystica magorum munera fecit esse sibi congrua | Gaude Bethlehem urbes inter electa quae monstrans regis crepundia | Hic Emmanuel hic Jesus vita nostra salvabit propria agmina | Quid Herodes tenera puerorum corpora mente mactas rabida quos perimis meliora tenent saecula | Non per tua tempora fient vota pessima sed proles aequivoca praeconata videbit crucis mysteria | Judaea plebs indurata perpetuo vulnerata lacrimis dele jam patrata toties scelera | Saxa crepant tremefacta scinduntur vela divisa Herodes quaesita tu paras domino funera | Da miseris praemia indulgens debita qui mundi geris delicta carne satus virginea | Salvifica corpora ac mentes ad astra porta quo manent gaudia sine fine manentia | Epiphania | 11 years 4 weeks ago |
| ah09010 | Sq | Dies nobis laetabundus luce clarus et jucundus plenusque laetitia | In qua deus demonstrare voluit et declarare sua beneficia | Primum dies admiratur praesens atque conspicatur domini miraculum | Aqua Christum baptizavit et in vinum se mutavit per Mariae filium | Hic in flumine Jordane sancto praevio Joanne baptizatur hodie | Pater misit super eum praedilectum vocans eum in columbae specie | Magi dominum venerunt adorare attulerunt Christo dona mystica | Aurum regi thura deo offeruntque coram eo homini mortalia | Sancte spiritus benigne summe pater fili digne manens in caelestibus | Omnes velis te clamantes et hunc diem venerantes solvere criminibus | Epiphania | 11 years 4 weeks ago |
| ah09012 | Sq | Laus tibi Christe sponso sponsae laus in te trinitate sanactae | Quia mundi sator sator salus es et reparator | Rebus dans singulis tuae umbram imaginis | Vi rationis cor signans angeli et homini | Ejus crystallum indurans hujus testam solidans | Tu fons benigne finis aeterne origo rerum clausula operum | Corde parentis unicus natus es fratres habere nos dignatus | Ut consors naturae humanae des homini divina sapere | Et lucis particeps divinae cor hominis non laedant tenebrae | Quam pater tecum per te in pneumate voluit fecit fovit machinam creatae formatae distinguis pingis speciem variam | Tibi conjungens corpus ecclesiae palmites viti membra capiti sordentem marcentem tu fide mundas spiritum vegetas | Hanc flos stirpis Jesse unctus oleo ungis laetitiae | Speteno chrismte quod in Jordane columba intuilt | Cujus timoris vox super aquas ut mentes terreat fluctivagas | Vox in virtute est pietatis moralis regula gravitatis | Scientiae sacrae dogma vox est in magnificentia | Vox domini fortitudo cedros confringit in Libano | Vox scindit consilii flammas incendii voce intellectus movet Cades desertum dominus | Vox de sapientia cervis dat pascua his quibus descendit deus homo ascendit gradibus | Pax mundicordis Christe miserator noster egens lugens mitis pauper | Tu mali tentantis dimitte debita tu panis da velle regnum patris | Te solem de stella ortum in thure auro myrrha monstrat stella gentium dominum regem mortalium | In vinum converte aquam et legem in gratiam pro figura veritas pro jugo tu hereditas | Octava Epiphaniae | 11 years 4 weeks ago |
| ah09015 | Sq | Nomen jure sublimatum in excelsis adoratum nomen summae gloriae | Gabrieli revelatum et in terris nuntiatum genetrici gratiae | Haec octavo die natum circumcisum more patrum salvatorem nominat | Universo publicatum mundo nomen hoc beatum credentes salvificat | In hoc lucet trinitatis splendor atque unitatis hoc caelum laetificat | In hoc fulget honor patris in hoc patet decor matris hoc fratres glorificat | Hoc est nomen salutare et solamen singulare quod succurrit tristibus | Hoc nos decet honorare benedicere laudare semper laetis mentibus | Hoc est melos praedicatum dulce mel est invocatum servat ab insultibus | Jubilus est cogitatum nomen more formidatum malignus spiritibus | Ecce nomen gratiosum fructuosum virtuosum prae cunctis nominibus | Vultum dei gloriosum speciosum amorosum ostendit hominibus | Nomen pulchrum in decore summe bonum in valore intus sapit dulciter | Summe potens in vigore summe celsum in honore delectat feliciter | Ergo pastor animarum bone Jesu et earum lumen indeficiens | Propter nomen tuum carum taetrum chaos tenebrarum obstrue nos muniens | O reformator cunctarum nationum humanarum vita mortem auferens | Restaurator ruinarum virtutum angelicarum teipsum sis largiens | Nominis Jesu | 11 years 4 weeks ago |
| ah09026 | Sq | Salve lignum sanctae crucis spes nostra et victoria | Salus vita corona et victoria | O crux praeclara quam impia tremunt tartara | In qua rex Christus emaculat mundi crimina | O benedicta in qua laxantur delicta | Per te humana pacantur et caelestia | Te cuncta per orbem dulce canit ecclesia | Venerans adorans pia sternit officia | Cujus ultima licet et vilia simus membrella | Votis omnibus tua mysteria pangamus sacra | Nunc per omnia saecula | De Sancta Cruce | 11 years 4 weeks ago |
| ah09029 | Sq | O crux ave frutex gratus caeli flore fecundatus rubens agni sanguine | Ave lignum triumphale inter lignum nullum tale fronde flore germine | Per te mundo vita redit ignis grando daemon cedit vincla morbi fugiunt | Sacramentis das virtutem robur pacem et salutem te qui colunt sentiunt | Salve lignum mundo suave semper vale semper ave tot florens virtutibus | Tu nos crucis consecrator signa thau vitae dator dans vexillum frontibus | Juxta crucem compassuri cum Maria da maturi stemus in angaria | Et post hujus vitae cursum cum Maria laeti sursum perfruamur gloria | De Sancta Cruce | 11 years 4 weeks ago |
| ah09030 | Sq | Laudamus te rex ex Maria genite sempiterne | Cujus crux est salus nostra | Cujus mors est vita nostra | Tu victima et hostia factus es crucis ara | Mortis porta morte tua per crucem est obstrusa | Exstincta sunt venena tuo sanguine Leviathan | Siccata Babylon jam per te flumina sulfurea | Christe redemptor muni famulus crucis signo | Adversos fuga tuos releva et exalta | Novit Constantinus quid posset crux tua Christe Jesu | Novit et Heraclius dum cadit Cosroe hostis tuus | Sensit Danubius te deum esse verum | Infectus veneno serpentis teterrimo | Jesu sibi sit gloria et laus | Inventio Crucis | 11 years 4 weeks ago |
| ah09034 | Sq | Adest namque pascha Christi nobis venerandum | In quo ipse resurrexit | In quo cuncti adoremus | Deum videlicet patrem ac unigenitum simul dominum Jesum Christum | Qui nostram propter salutem carnem sumi voluit et pro nobis incarnari | Ex benedicta virgine casta matre Maria | Atque peregit valde stupenda magnalia | Ipse est deus verus atque homo qui cum patre cuncta gubernat | Ipse est salus vera atque virtus qui cum patre cuncta largitur | Regens gubernansque continens et salvans solus cum patre simul sanctoque spiritu | Personis in tribus venerantes unum dicamus nostra deus summe terge probra | Jam debitas hodie rex laudes gratas respice | Quem modulando tua plebs reboat nunc devota | Te sempiternum viventem per saecula | Feria 4 TP | 11 years 4 weeks ago |
| ah09035 | Sq | Sempiterno devote depromat regi Christo pneumata | Candidata turma vocibus nunc supera | Quem supera splendida laudant polus mare solumque cum gratia | Plebs candida studeat cum sanctis dogmata pangere angelica | Laude celsa valeat jubilo vocis personare famina | Trinum aque regnare et unum credendo ubique per saecla | Ante mundi virtute principium divina vitae portas perenni resplendere cum potenti sua sapientia | Luce alma creata gubernare per saecla patris doxam manere poli alta in qua est salus et laus aeterna | Altithrone nunc dominator petimus te salute pro nostra qui venisti ad infima | Cruore et proprio nos redemisti jam conterens zabuli machinamenta callida | Hic et in aevum conservare nos semper conspectui ut tuo possimus assistere sine macula | Qui cubiculo aeternali caelestique latitas dignare audire supplicantum praeconia | Ut in perpetuum carmina omnibus amen personare valeamus cum sanctis dulcia | Octava Paschae | 11 years 4 weeks ago |
| ah09036 | Sq | Sursum corda sublevemus et triumphum personemus (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah09037 | Sq | Adest dies celebris caelum Christo (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah09040 | Sq | Veni sanctum pneuma veni igne corda nostra leni (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah09043 | Sq | Sacrosanctum corpus ave (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08034 | Sq | Ecce novum gaudium in quo pater omnium (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08036 | Sq | Christe salvator hiesu el A et W eloim (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08037 | Sq | Laureata plebs fidelis sacramentum (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08041 | Sq | Laetabundus exsultet ... cum jucundus ornatur regine (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08042 | Sq | Hec est domus domini consecrata nomini (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08046 | Sq | Epitalamica dic sponsa cantica (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08052 | Sq | In hijs solempnijs visitacionis Marie virginis (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08055 | Sq | Gemebundus Mariae decantet clerus voce pia (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08057 | Sq | Salve virgo generosa et regina gloriosa (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08058 | Sq | Stabat juxta crucem stabat videns vite ducem (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08059 | Sq | Stabat juxta Christi crucem videns pati veram lucem (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08062 | Sq | Jubilemus collaudantes dominum laetitia (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08069 | Sq | Madens vellus Gedeonis et celatum Salomonis (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08072 | Sq | Recolamus venienandam marie kmemoriam (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08078 | Sq | Salve virgo vite via mundum mundans prece pia (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08081 | Sq | Virgo parens gaudeat virgo semper pura parens sine corporis et mentis laesura Inaudita novitas nova genitura qua nescit fragilitas geniturae jura | Virg atypus virginus sine stirpe florem virgo sine semine parit salvatorem Rubus in incendio non sensit calorem mater puerperio non perdit pudorem | Nulli viro Domini porta reseratur in aeternum clauditur hortus fons signatur Radix Jesse germinat flore fecundatur septemque spirituum munere ditatur | Oritur in vespere stella matutina lumen fit in tenebris salus in ruina Aegris animantibus stilla medicina visitavit Dominus mala vespertina | Pater mittit nuntium nuntius auditur virgo credit deitas carni counitur Impregnatur genitrix genitor nescitur sine matre filii pater invenitur | Triplex est substantia gemina natura personalis unitas mira conjunctura Distant in hujusmodi factor et factura quae cadit sub numero ponderis mensura | Virgo nobis impetra veniam Maria interpella filium mediatrix pia Ne dum Dei curritur mandatorum via intercurrat gressibus nostris phantasia | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08084 | Sq | Gaude mater Sion gaude corde voce manu plaude (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08085 | Sq | Gaudens gaude pleps (sic) fidelis (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08092 | Sq | Ave maris stella dei mater alma porta spei | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08094 | Sq | Angelice nos respice o dignitatis domina (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08096 | Sq | Alma dei genetrix aeterni luminis (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08098 | Sq | Contra casum prime sortis (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08101 | Sq | Gaude virgo gloriosa virgo munda mundi rosa (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08103 | Sq | Gaudeat ecclesia per quattuor climata mundi nunc laetitia circumfusa maxima | Temperentur organa praeparentur omnia musicorum genera hac in die fulgida | Domini innumera praedicentur opera agantur sollemnia sanctorum natalia | Qui mundi pericula vicerunt per omnia repellentes dulcia non timentes aspera | In primis sit posita mater dei inclyta Maria piisima virgo beatissima | Quae super angelica exaltata gaudia residens in gloria supra caeli culmina | Angelorum agmina ante deum posita in conspectu domini ferre nostra cantica | Vestra sunt officia adduncendi animas electorum tradita vobis est potentia | Patriarchae et prophetae pleni dei gratia subvenite miseris vestra prece sedula | Johannes qui dominum prophetavit primitus monstravit et digito nobis sit sollicitus | Apostoli qui lumina mundo estis tradita vestra est potentia ad laxanda crimina | Vos precamur consona prece quod et cantica sumatis cum gloria per ista sollemnia | Martyres fortissimi veri testes domini qui pro deo corpora dedistis ad verbera | Contemnentes omnia mundi delectamina unde super aethera in superna curia | Possidetis gaudia per aeterna saecula hujus rei gratia laetetur ecclesia | Laudes et praeconia qui pro vestra gloria concinamus inclyta per ista sollemnia | Confessorum agmina quae mundi luctamina atque carnis vitia superastis omnia | Martyribus similia meruistis praemia ad vestra sollemnia retorquete lumina | Virginum sanctissima cohors deo proxima quae corporis verbera et carnis incendia | Vicisti duplicia retinens insignia quia virgo candida et martyr purpurea | Sanctorum collegia omnium per merita quae habetis maxima per vos detur venia | Nobis ut in pagina vitae nostrae nomina scribantur per omnia saeculorum saecula | Omnium Sanctorum | 11 years 4 weeks ago |
| ah08104 | Sq | Sancta dei mater virga benigna maria (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08109 | Sq | Nos ad laudes preclara corona monet alleluia (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08111 | Sq | Laus est patri laus sit proli laus sancto spiritui (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08112 | Sq | Laetabundi jubilemus laeta mente celebremus (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08113 | Sq | Mundi aetate octava | Florebunt duplici palma beatorum agmina | Corpore glorificato conregnante anima | Induentur bina stola quicumque prius meruerunt singulas | Fulgebunt justi tamquam sol et velut clara caeli luminaria | Omnes omnia scient verba cessabunt loquentur mutuo corda | Una omnium alleluia vox est quam signant sequentia pura voce canenda | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08119 | Sq | Aegidio psallat coetus iste laetus (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08122 | Sq | Hec est dies digna cultu (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08123 | Sq | Ad haec colenda gaudia (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08124 | Sq | Gloriosi Amandi eia (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08125 | Sq | Testamento veteri Anna (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08127 | Sq | Adest venerabilis Anne dies bone lux multum amabilis (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08134 | Sq | Nove laudes armonie celi clangant ierarchie (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08135 | Sq | Laetabundus Barbare (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08138 | Sq | Jubilemus fratres mei votiva laetitia | Beati Bartholomaei colentes solemnia | Quem doctorem dum sortitur tenebrarum patria | Verae lucis insignitur sacramentis India | Ibi verbis et exemplis multa plebis milia | Lucrifecit fusis templis et eorum gloria | O praedicanda quae divina gessit manus per eum miracula | Silent infanda quae solebat dare vanus Astaroth oracula | Incendi se daemonium clamat per pseustitium tace pestis Dei testis inquit damnatissima | Aeger ad haec convaluit grates quantas valuit agens Deo et cum eo turba devotissima | Deprecatur rex pro nata morbo Polymius lunatico vexata moxque laetatur sanata | Hoc affinis et remota cum rege pariter provincia permota baptizatur paene tota | Rex Astrages de germani fide dolens et immani succensus insania | Sanctum sibi praesentari jubet atque fustigari securum ad omnia | Hinc ad ictus et ad poenas cumulando dat habenas tyranni nequitia | Sed ad poenas et ad ictus Christi miles stat invictus adjutrice gratia | Post vivus decoriatur ad summa ludibria | Ad extremum decollatur complendo martyria | Ergo coram assitentes et trophaei recensentes hujus natalitia | Praesens ipse visitare serve Dei nos dignare paterna clementia | Eme nobis apud Deum beate apostole prece pia | Ut cantemus ante eum perennes caelicolae alleluia | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08146 | Sq | Gloriosi Curiaci martiris Triumphum voce canamus consona (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08149 | Sq | Alludat vox ecclesie voci caelestis curie (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08150 | Sq | Vas electum greciam paulus ac boeciam (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08153 | Sq | Eligentis et electi (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08164 | Sq | Vocis cum camena plaudit mens serena (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08165 | Sq | Triumphanti cruore proprio tuo Sion applaude filio (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08166 | Sq | Exsulta Sion filia laudans instructabilia (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08174 | Sq | Virginis egregiae (incipit only) (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08176 | Sq | Lux illuxit triumphalis in qua cursus agonalis evoluto spatio | Stola prima decoratur et secundam praestolatur Germanus cum gaudio | Mole carnis liberatur et a Christo coronatur regni diademate | Jam adeptus quod quaerebat clare videt quod videbat prius in aenigmate | Celebremus diem istam in qua suum agonistam coronavit dominus | Finis fuit in agone sed honoris sed coronae nullus erit terminus | Luctus labor et certamen transierunt sed solamen sed quies sed praemia | Quae nunc a te Jesu Christe tuo dantur agonistae finis erunt nescia | Jam illuxit o Germane tibi clare illud mane quod non habet vesperum | Cessat lucta cessat luctus et ad urbem est perductus in qua nil est miserum | In hac valle lacrimarum in hoc loco tenebrarum in hac solitudine | Suspirabas et plorabas et ad lucem anhelabas quae caret caligine | Invenisti fidum ducem qui te duxit ad hanc lucem dei patris unicum | Qui de pugna redituro et ad regnum profecturo tibi dat viaticum | Gaude pater et exsulta quia merces tua multa quia multa gloria | Caelum tibi reseratur te recepto gloriatur tota caeli curia | Inter caeli senatores collocaris ut exores Christum verum judicem | Proni tibi supplicamus ne nostrarum sentiamus hunc culparum vindicem amen | Germani Parisien. | 11 years 4 weeks ago |
| ah08180 | Sq | Iubar lucis inoffense (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08184 | Sq | Plebs fidelis Hermacorae (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah08191 | Sq | Gratulemur et laetemur summa cum laetitia (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07219 | Sq | O alma trinitas deus es et unitas | Qui resides supera et cernis infima | Claudis pugillo cuncta sub caeli factura | Angelorum quoque astat tibi agmina clariflua sat beata | Cherubim atque Seraphim jam nunc intonant praeconia voce sonora | Clamantes atque dicentes sanctus sanctus Deus qui regnas per omnia tempora | Ardentes atque cernentes Christum Dominum laudantia per saecula agmina | Patriarchae cum pulchris coronis in circuitu sedis tuae sedent in albis | Apostolorum chorus prophetarum laudabilis exercitus te collaudant | Martyrum proclamat chorus Alpha et O rex regum bone via vita virtus trinitas sancta es benedicta | O Jesu corona nostra cujus clara rutilant dona quis aeternae vitae consequimur magna praemia | Tecum in aethra alleluia decantantes cum pneuma | Quo vota nostra annuas tendant affatim sincera | Sillabatim cum organa plebs nonnulla perstrepet melodia | Et voce clara proclamant quam beata sanctorum sunt agmina | Quorum non sol luna sed Christus vera est lucerna | Cum quo fulgent alma ut inter lucifer nubila | Cum quibus et rutilans coronatus in axe athleta candidatus purpura praeclara | Sociatus cum agmina trinitatem sancta cernentia in gloria aeterna cum palma | O alme atque gloriose impetra nobis indulgentiam | Ut cum Domino mereamur gaudere per omnia saecula | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07220 | Sq | En virginum agmina precellat in gloria (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07221 | Sq | Observanda habunde solempnitas (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07222 | Sq | Ac templi hujus ... super cacumina (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07224 | Sq | Laetetur et concrepet (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07225 | Sq | Exsultet elegantis omnis mundi fabrica (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07226 | Sq | Castrorum proles dedicativa jam epithalamia reciprocata recolat solemnia | Dulcorata recinat orthodoxorum soboles euphonia | Ecce micat dies in qua sacro signaculo delibuta | Haec domus regio pacta vexillo chrismatis est adscripta cujus typum portendebant plastru arcae cataclismi tecta | Hanc allegorizabant illa quondam Mosea secmata | Sina ostensa secretorum libamenta in hac o Christe aula litanda | Gaude consona summa in qua te majestas cernua plebs adorant supplicat | In qua citharizant angelorum fidicula laudes hymnizantia | Quem dogmatizant patrum sophismata et vatun consonant argumenta | A patriarchis typicata ab antiquis est praesagata poli valva | Ordinum sacrorum globata insontum coetibus gyrata mater pulchra | Ipsa est nempe quae cum pacto inviolabili copula | Compellentia sponsum juxta castra virginea avida | Christo foederata exorcizans quaerula quo ivit sponsus narrat caelebs turba | Vox illico boans surge propaciscata altam carpens semitam inter astra | O speculatrix urbs regalis tristia in te nulla nec delubilia | Conditor tuus Christus atque architector nec manent apud te morbida | Intra cujus abdita redemptor deleta erratica nostra funerea | Collige et colloca quo ivit perpetim mansuri ibi dicamus una | Laudes in axe supera qui manes in saecula | In Dedicatione Ecclesiae | 11 years 4 weeks ago |
| ah07227 | Sq | Ad te sancte supernum lumen (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07228 | Sq | Adest festa domus (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07229 | Sq | Adest nempe valens usia (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07232 | Sq | Oremus omnes ad dominum Jesum (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07233 | Sq | Regemus omnes dominum (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07234 | Sq | In cithara Davidis citaredis (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07235 | Sq | O miranda stupenda Christi opera qui humana subiit fragilia nostri causa | Pertulit opprobria innumera nobis ferret ut exempla | Maxima patientia nobis confer adipisci caelestia | Qui omnia nostra vides occulta in laetitia cantica | Tibi solvimus laeta qui omnia per saecula quae sunt gubernas in caelo atque in terra | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07236 | Sq | Sancte rex cujus forti dextera | Omnis terra moderatur in justitia directa | Deduc nos in aulam sanctam olympeam ubi cantant | Voce mellea multa agmina ac hymnumque vestibus albis candidata torques aureas | Gestantes per divinum donum et pontiuntur gloria infinita per omnia saecula | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07238 | Sq | Per saecula tibi permaneat laus victoria o Deus praeclara Qui pius et clemens delesti cuncta crimina nostra | Qui venisti de sede paterna nostra in arva Ante saecla cum eo regnans summa gloria | Te Christe voce celsa conlaudant Ac tuam potentiam praedicant | Agmina ante te nunc canentia Trinitas o sancta una Deitas | Concinimus omnes tibi gloriam | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07239 | Sq | Orbis redemptor et conditor jam prope est (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07240 | Sq | Omnipotens deus fortis per innumera secula (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07241 | Sq | Deus lux a&erna sublima claritas sancta (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07242 | Sq | Nostra tuba (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07243 | Sq | Mente pura te oramus potestas diva Ut precibus nostris faveas | Per immensam clementiam Confregisti nam tu vasa | Hostis malignissimi fortia Cum pro nobis suscepisti poenam | Vivificae crucis a plebe Judaea exortus es ex qua Ergo nos tua tuta custodia firma quia fragilia | In nobis perstant omnia et mitte opitulamina ab arce superna Nobis famulis qui tua laudamus trophaea praeclara canendo sonora | Praesta quoque superna angelorum clara gaudia Ut in aevum cantica tibi decantemus jubilando Alleluia | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07244 | Sq | Laudent regem angelorum agmina sacra Deum regnantem in arce poli per saecla | Nec non omnis creatura ab ipso creata ipsi applaudat | Polus atque sidera aetherea lucida | Quae lucent in gloria ipsi famulantia | Cum hominibus qui terram habitant per deitatis gratiam | Quos eripuit bonitas filii almis patris admiranda | Ab antiqua inimici subdola fallacia | Nam ut pius salvaret nos reliquit poli alta | Et assumpsit pro nobis carnem veram | Non amittens tamen quod Deus erat | Cujus magnam exoramus clementiam ut piacula nostra tollat | Et tribuat angelorum consortia oratione assidua | Sanctorum suorum cui perpes sit laus | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07246 | Sq | Laudemus magnum in excelsis Christum regem mente sancta (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07247 | Sq | Laeti canamus domino carmina recta (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07248 | Sq | Jam deprome universus mundus dulcifluum alleluia | Et concine placida odarum cantica | Regi regum cunctipotenti per saecula | Jesu Christo quem adorant cuncta caelestia | Cui semper maneat cum proprio genitore | Et paraclito perpetua salus atque laus | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07249 | Sq | Gaudeat tellus exultetque mundus (...) | 11 years 4 weeks ago | |
| ah07251 | Sq | Exsultet nostra cum angelis turba (...) | 11 years 4 weeks ago |