Cantus Index

Cantus Index
14 years 11 months

Melodies added by the contributor

No results.

Chants added by the contributor

Displaying 27301 - 27400 of 29524
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast Post date
002924 A Gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti in universo mundo Purificatio Mariae 13 years 9 months ago
002924za AV Quae genuisti verum deum Assumptio Mariae 13 years 9 months ago
002925 A Gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti quae Gabrielis archangeli dictis credidisti dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti alleluia Assumptio Mariae,8 13 years 9 months ago
002926 A Gaudeamus omnes fideles salvator noster natus est in mundo hodie processit proles magnifici germinis et perseverat pudor virginitatis Nativitas Domini 13 years 9 months ago
002927 A Gaudent in caelis animae sanctorum qui Christi vestigia sunt secuti et quia pro ejus amore sanguinem suum fuderunt ideo cum Christo regnabunt in aeternum Comm. plurimorum Martyrum 13 years 9 months ago
002928 A Gaudentibus quodammodo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis Mauritii et sociorum 13 years 9 months ago
002929 A Gaudeo plane quia januas Christi ingredi merui Laurentii 13 years 9 months ago
002930 A Gaudete et exsultate omnes sancti quoniam merces vestra copiosa est in caelis Omnium Sanctorum 13 years 9 months ago
002931 A Gaudete et exsultate quia nomina vestra scripta sunt in caelis Comm. Apostolorum 13 years 9 months ago
002932 A Gaudete in domino semper iterum dico gaudete dominus enim prope est alleluia Dom. 3 Adventus 13 years 9 months ago
002933 A Gaudete omnes de piissimo praesule beato Eusebio qui arianam haeresim devincens unitatem fidei docuit colere hodie sicut fortis athleta bravium regni caelestis percepit et sine fine in gloria regnat cum Christo Eusebii Episcopi 13 years 9 months ago
002934 A Gavisi sunt discipuli alleluia viso domino alleluia Octava Paschae 13 years 9 months ago
002935 A Generatio haec prava et perversa signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae 13 years 9 months ago
002936 A Generatio rectorum benedicetur in saeculum saeculi Omnium Sanctorum 13 years 9 months ago
002937 A Generatio rectorum benedicetur quia exortum est lumen illis Omnium Sanctorum 13 years 9 months ago
002938 A Genuit puerpera regem cui nomen aeternum et gaudium matris habens cum virginitate pudoris nec primam similem visa est nec habere sequentem alleluia Nativitas Domini 13 years 9 months ago
002939 A Germanum episcopum omnium vox postulat bellum indicitur potestati cujus subjectio facilis fuit Germani 13 years 9 months ago
002940 A Germanus vir apostolicus spiritu sancto plenus a Christo domino obitus sui diem praenoscens fratribus ait commendo vobis carissimi transitum meum videbar mihi per nocturnum soporem a domino viaticum peregrinaturus accipere Germani 13 years 9 months ago
002941 A Germinavit radix Jesse orta est stella ex Jacob virgo peperit salvatorem te laudamus deus noster Octava Nat. Domini 13 years 9 months ago
002942 A Gervasius dixit ad Astasium victoriam debes de caelo redimere non de simulacris surdis et vanis Gervasii, Protasii 13 years 9 months ago
002943 A Gloria et honor deo in unitate trina patri et filio cum sancto spiritu in sempiterna saecula De Trinitate 13 years 9 months ago
002944 A Gloria et honor et benedictio sedenti super thronum viventi in saecula saeculorum De Trinitate 13 years 9 months ago
002945 A Gloria haec est omnibus sanctis ejus Omnium Sanctorum 13 years 9 months ago
002946 A Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis alleluia alleluia Nativitas Domini 13 years 9 months ago
002947 A Gloria laudis resonet in ore omnium patri genitaeque proli spiritui sancto pariter resultet laude perenni De Trinitate 13 years 9 months ago
002948 A Gloria tibi trinitas aequalis una deitas et ante omnia saecula et nunc et in perpetuum De Trinitate 13 years 9 months ago
002949 A Gloriam mundi sprevit cum suis oblectationibus et ideo meruit provehi ad summum sacerdotii gradum Nicolai 13 years 9 months ago
002950 A Glorificabili trinitati decantantes hymnum in pace suas reddiderunt animas Transl. Eustachii 13 years 9 months ago
002951 A Glorificati hominis viderunt gloriam qui affuerunt nam caro quam cinis semper obtexerat ita resplenduit ut quoddam resurrectionis decus et extincta proferret Martini 13 years 9 months ago
002952 A Glorificamus te dei genetrix quia ex te natus est Christus salva omnes qui te glorificant Purificatio Mariae 13 years 9 months ago
002953 A Gloriosa dicta sunt de te civitas dei sicut laetantium omnium habitatio in te Omnium Sanctorum 13 years 9 months ago
002954 A Gloriosa et beatissima Christi martyr Afra quae per florem paradisi pretiosum praesulem Narcissum divinitus medicata mortiferos idolatriae et priscae turpitudinis morbos evasisti teque ipsam vivum et illibatum domino holocaustum per ignem passionis obtulisti nos quaesumus quamvis sordidos quamvis peccatores tui nunc memoriam venerantes sereno vultu respice et cum beatis martyrii tui consortibus pro nostris reatibus intercede Afrae 13 years 9 months ago
002955 A Gloriosa genetrix Symphoriano dixit Sursum cor suspende fili tibi vita non tollitur sed mutatur in melius Symphoriani 13 years 9 months ago
002956 A Gloriosa sanctissimi sollemnia Gregorii toto corde catholica suscipiat ecclesia cujus doctrina aurea per mundi splendet climata quam meritis et precibus Christo commendet quaesumus Gregorii 13 years 9 months ago
002957 A Gloriosae virginis Mariae ortum dignissimum recolamus cujus dominus humilitatem respiciens angelo narrante concepit redemptorem mundi Nativitas Mariae 13 years 9 months ago
002958 A Gloriosae virginis Mariae ortum dignissimum recolamus quae et genetricis dignitatem obtinuit et virginalem pudicitiam non amisit Nativitas Mariae 13 years 9 months ago
002959 A Gloriosi gloriosa Clementis sollemnia quam produxit olim mundo cives Christi gratia veneratur sancta sanctae contio ecclesiae Clementis 13 years 9 months ago
002960 A Gloriosi principes terrae quomodo in vita sua dilexerunt se ita et in morte non sunt separati Petri, Pauli 13 years 9 months ago
002961 A Gloriosis etenim martyribus quiescentibus sub arbore beatus Vitus orabat dicens Jesus Christe domine filius dei vivi accipe animas nostras in pacis gloriam alleluia Viti et sociorum 13 years 9 months ago
002962 A Gloriosum et terribile nomen tuum domine aedificanti domum in universa terra magnus dominus noster quia exaltatum est nomen ejus solius beati qui habitant in domo tua domine in saeculum saeculi laudabunt te in aeternum In Dedicatione Ecclesiae 13 years 9 months ago
002963 A Gloriosus apparuisti in conspectu domini propterea decorem induit te dominus Michaelis 13 years 9 months ago
002964 A Gloriosus Athenensium pontifex Romam adiens a sancto Clemente dignanter susceptus est et pro sua sanctitate loco maximae venerationis est habitus Octava Dionysii 13 years 9 months ago
002965 A Gloriosus confessor domini N. vitam angelicam gerens in terris speculum bonorum operum factus est mundo et ideo cum Christo jam sine fine gaudet in caelis 13 years 9 months ago
002966 A Gloriosus Cucuphas visceribus in alvum ad horam receptis citius est divina operatione sanatus Cucuphatis 13 years 9 months ago
002869 A Fiebat interea praediorum ac gemmarum distractio et cottidie pauperum necessitatibus expendebantur Luciae 13 years 9 months ago
002870 A Fili a juventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam De Sapientia 13 years 9 months ago
002871 A Fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te Dom. 1 p. Epiphaniam 13 years 9 months ago
002872 A Fili quid fecisti nobis sic ego et pater tuus dolentes quaerebamus te quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae patris mei sunt oportet me esse Dom. 1 p. Epiphaniam 13 years 9 months ago
002873 A Fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala 13 years 9 months ago
002874 A Fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus mortuus fuerat et revixit perierat et inventus est Dom. 3 Quadragesimae 13 years 9 months ago
002875 A Fili tu semper mecum fuisti et omnia mea tua sunt Sabb. Hebd. 2 Quad. 13 years 9 months ago
002876 A Filiae Jerusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros quoniam venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres quae non genuerunt et ubera quae non lactaverunt tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos 13 years 9 months ago
002877 A Filiae Jerusalem venite et videte martyrem cum corona qua coronavit eum dominus in die sollemnitatis et laetitiae alleluia alleluia De Sanctis TP 13 years 9 months ago
002878 A Filiae regum in honore tuo astitit regina a dexteris tuis in vestitu deaurato circumamicta varietate Comm. plurimorum Virginum 13 years 9 months ago
002879 A Filii hominum scitote quia dominus sanctum suum mirificavit Comm. unius Martyris 13 years 9 months ago
002880 A Filio regis datum est judicium ut salvet Innocentes filios pauperum et humiliet Herodem calumniatorem Nat. Innocentium 13 years 9 months ago
002881 A Filius oboedientiae voluntati fratrum et abbatis nullo est ausus resistere Dominici Silensis 13 years 9 months ago
002882 A Firmus vir christianissimus nobili genere ortus orationibus ac jejuniis vacans substantiam suam pauperibus erogabat alleluia alleluia alleluia Firmi, Rustici 13 years 9 months ago
002883 A Flagrabat in beatissimis martyribus gloriosus ardor quia trucidati ferro collis submissis qui sub Maximiano perempti sunt quos multitudo angelorum cum gaudio susceperunt Mauritii et sociorum 13 years 9 months ago
002884 A Flavit spiritus ejus et fluent aquae Sabbato per annum 13 years 9 months ago
002885 A Florentia quaedam illustris femina collecta sanctorum corpora condita aromatibus optimo loco humavit Viti et sociorum 13 years 9 months ago
002886 A Fluminis impetus laetificat alleluia civitatem dei alleluia Epiphania 13 years 9 months ago
002887 A Fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano Nativitas Mariae 13 years 9 months ago
002888 A Fontes aquarum sanctificati sunt Christo apparente in gloria orbi terrarum haurite aquas de fonte salvatoris sanctificavit enim nunc omnem creaturam Christus deus noster Octava Epiphaniae 13 years 9 months ago
002889 A Fontes et omnia quae moventur in aquis hymnum dicite deo alleluia Dom. Pentecostes 13 years 9 months ago
002890 A Formam se exhibuit vivendo beatus Gaudentius juvenis quasi in templo dei praeparetur esse sacerdos Gaudentii 13 years 9 months ago
002891 A Formans me ex utero servum sibi dominus in lucem gentium ut sim salus ejus ab extremis terrae Joannis Baptistae 13 years 9 months ago
002892 A Fortitudo mea et laus mea dominus et factus est mihi in salutem Dom. Quinquagesimae 13 years 9 months ago
002893 A Framea suscitare adversus eos qui dispergunt gregem meum 13 years 9 months ago
002894 A Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam Sabbato post Cineres 13 years 9 months ago
002895 A Frater Maure curre velociter quia puer Placidus in amnem mergitur Benedicti 13 years 9 months ago
002896 A Fratres confortamini in gratia dei quae est in Christo Jesu domino nostro alleluia Dom. per annum 13 years 9 months ago
002896za AV Glorificate et portate deum Conversio Pauli 13 years 9 months ago
002897 A Fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus Dom. 8 p. Pent. 13 years 9 months ago
002898 A Fratres existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis alleluia Dom. 5 p. Pent. 13 years 9 months ago
002899 A Fratres glorificate et portate deum in corpore vestro alleluia Dom. p. Epiphaniam 13 years 9 months ago
002900 A Fratres perfecti estote pacem habete et deus dilectionis et pacis erit vobiscum alleluia Dom. 3 p. Epiph. 13 years 9 months ago
002901 A Fratres scitis quoniam gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes ideo notum vobis facio quod nemo in spiritu dei loquens dicit anathema Jesu et nemo potest dicere dominus Jesus nisi in spiritu sancto alleluia Dom. p. Pent. 13 years 9 months ago
002902 A Fratres sit vobis cor unum in deum et anima una Dom. 26 p. Pent. 13 years 9 months ago
002903 A Fratres vigilate et orate viriliter agite et omnia vestra in caritate fiant Dom. p. Pent. 13 years 9 months ago
002904 A Fratribus autem ad refectionem considentibus vasculum saepius exhaustum liquoris detrimenta nonsensit Othmari 13 years 9 months ago
002905 A Fuit homo missus a deo cui nomen Joannes erat Joannis Baptistae 13 years 9 months ago
002906 A Fuit vir vitae venerabilis gratia Benedictus et nomine Benedicti 13 years 9 months ago
002907 A Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent judicabunt nationes et regnabunt in aeternum Comm. plurimorum Martyrum 13 years 9 months ago
002908 A Fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum alleluia De Sanctis TP 13 years 9 months ago
002909 A Fulgentibus palmis prosternimur advenienti domino huic omnes occurramus cum hymnis et canticis glorificantes et dicentes benedictus dominus Dom. in Palmis 13 years 9 months ago
002910 A Fundamenta ejus alleluia in montibus sanctis alleluia Comm. Apostolorum 13 years 9 months ago
002911 A Fundamenta ejus in montibus sanctis 13 years 9 months ago
002912 A Fundamenta templi hujus sapientia sua fundavit deus in quo dominum caeli collaudant angeli si irruant venti et fluant flumina non potuerunt illud movere unquam fundatum enim est supra petram In Dedicatione Ecclesiae 13 years 9 months ago
002913 A Fundans Sion in sapphiris rex Christe altissime ac propugnans jaspidibus te ex fide scientibus memor Raab et Babylonis cum Maria Magdalena confer nobis quae et illis pietatis magnalia ut ex corde paenitentes nos alienigenas his quandoque collaetari miserator perficias Mariae Magdalenae 13 years 9 months ago
002914 A Fundata est domus domini super verticem montium et elevabitur super colles alleluia In Dedicatione Ecclesiae 13 years 9 months ago
002915 A Fusis precibus quidquid expetitur incunctanter ejus effectibus obtinetur Medardi 13 years 9 months ago
002916 A Gabriel angelus locutus est Mariae dicens ave gratia plena dominus tecum benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui Dom. 1 Adventus 13 years 9 months ago
002917 A Gallicano in angustia posito sancti viri Joannes et Paulus dixerunt fac votum domino deo effici christianus et eris victor melius quam fuisti Joannis, Pauli 13 years 9 months ago
002819 A Exsultet omnium turba fidelium pro gloria almi patris Benedicti laetentur praecipue catervae monachorum celebrantes ejus festa in terris de cujus societate sancti congaudent in caelis Benedicti 13 years 9 months ago
002820 A Exsultet spiritus meus in domino deo salutari meo 13 years 9 months ago
002821 A Exsultet tellus laetentur et insulae Christo regnante davidico germine quem virgo sacra puritatis gremio prolatum mundo edidit castissimo Maria cujus celebre sollemnium plebs veneratur ubique fidelium Purificatio Mariae 13 years 9 months ago
002822 A Exsurge domine adjuva nos et libera nos propter nomen tuum Ad Processionem 13 years 9 months ago
002823 A Exsurge domine et judica causam meam 13 years 9 months ago
002824 A Exsurge domine non confortetur homo 13 years 9 months ago

Pages