Rastislav Luz | Cantus Index for Office and Mass

Rastislav Luz

Chants added by the contributor

Displaying 101 - 200 of 362 chants
Cantus ID Full text Genre Feast Created Fulltext source

004536.1

Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia omnia parata sunt alleluia A Dom. 3 p. Pent. 9 years 4 months ago

003732.1

Media vita in morte sumus quem quaerimus adjutorem nisi te domine qui pro peccatis nostris juste irasceris A Dom. 3 Quadragesimae 9 years 11 months ago

002380.1

Domine salva nos perimus impera et fac deus tranquillitatem magnam A Dom. 4 p. Epiph. 9 years 11 months ago

g00623a.1

Reddam tibi vota mea quae distinxerunt labia mea OfV Dom. 4 p. Pascha 5 years 10 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

g02087a

Cantate domino canticum novum cantate domino omnis terra CmV Dom. 4 p. Pascha 5 years 10 months ago

g01154d

Diligam te domine virtus ... CmV Dom. 4 p. Pent. 5 years 9 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

g01205c

Venite filii audite me timorem domini docebo vos CmV Dom. 9 p. Pent. 5 years 9 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

a00517

Usquequo exaltabitur inimicus meus super me R. Respice et exaudi me domine deus meus (...) W Dom. de Passione 9 years 11 months ago

007566.1

Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam ne avertas faciem tuam a me quoniam tribulor velociter exaudi me R Dom. in Palmis 9 years 11 months ago

005256.1

Turba multa quae convenerat ad diem festum clamabat domino benedictus qui venit in nomine domini A Dom. in Palmis 9 years 11 months ago

g02778

Alleluia Cum venit (...) Al Dom. post Ascensionem 7 years 3 months ago Graduale Scepusiense

g02779

Alleluia Cunctae (...) Al Dom. post Ascensionem 7 years 3 months ago Graduale Scepusiense

ah02051

Beata nobis gaudia anni reduxit orbita cum spiritus paraclitus effulsit in discipulos Ignis vibrante lumine linguae figuram detulit verbis ut essent proflui et caritate fervidi Linguis loquuntur omnium turbae pavent gentilium musto madere deputant quos spiritus repleverat Patrata sunt haec mysticae paschae peracto tempore sacro dierum numero quo lege fit remissio Te nunc deus piissime vultu precamur cernuo illapsi nobis coelitus largire dona spiritus Dudum sacrata pectora tua replesti gratia dimitte nunc peccamina et da quieta tempora Sit laus patri cum filio sancto simul paraclito nobisque mittat filius charisma sancti spiritus Sq Dom. Pentecostes 7 years 4 months ago

g01095a

Magnus dominus et laudabilis ... CmV Dom. Pentecostes 5 years 10 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

ah50144

Veni creator spiritus mentes tuorum visita imple superna gratia quae tu creasti pectora Qui paracletus diceris donum dei altissimi fons vivus ignis caritas et spiritalis unctio Tu septiformis munere dextrae dei tu digitus tu rite promisso patris sermone ditans guttura Accende lumen sensibus infunde amorem cordibus infirma nostri corporis virtute firmans perpeti Hostem repellas longius pacemque dones protinus ductore sic te praevio vitemus omne noxium Per te sciamus da patrem noscamus atque filium te utriusque spiritum credamus omni tepomre Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum H Dom. Pentecostes 7 years 4 months ago

006536a.1

Repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui V Dom. Pentecostes 9 years 7 months ago

601272e

Qui misisti spiritum paraclitum in terris V Dom. Pentecostes 9 years 7 months ago

006053e

Et invenit eos concordes caritate et illustravit eos inundans spiritus divinitatis V Dom. Pentecostes 9 years 7 months ago

a00954

In aeternum domine permanet ... W Dom. per annum 8 years 10 months ago

004503.1

Qui verbum dei retinent fructum afferunt in patientia A Dom. Quinquagesimae 9 years 11 months ago

507049

Alleluia Pascha nostrum immolatus est Christus epulemur in azymis sinceritatis et veritatis Al Dom. Resurrectionis 7 years 12 months ago

ah02131

Chorus novae Jerusalem novam meli dulcedinem promat edens cum sobriis paschale festum gaudiis Quo Christus invictus leo dracone surgens obruto dum voce viva personat amore functos excitat Quam devorarat improbus praedam refundit tartarus captivitate libera Jesum sequuntur agmina Triumphat ille splendide et dignus amplitudine soli polique patriam una facit rem publicam Ipsum canendo supplices regem precemur milites ut in suo clarissimo nos ordinet palatio Per saecula metae nescia patri supremo gloria honorque sit cum filio et spiritu paraclito Sq Dom. Resurrectionis 7 years 4 months ago

g02512

Alleluia alleluia alleluia alleluia dixit dominus* AlV Dom. Resurrectionis 9 years 7 months ago

g02513

Alleluia alleluia alleluia peregrinae* Al Dom. Resurrectionis 9 years 7 months ago

ah50215

Chorus novae Jerusalem novam meli dulcedinem promat edens cum sobriis paschale festum gaudiis Quo Christus invictus leo dracone surgens obruto dum voce viva personat amore functos excitat Quam devorarat improbus praedam refundit tartarus captivitate libera Jesum sequuntur agmina Triumphat ille splendide et dignus amplitudine soli polique patriam una facit rem publicam Ipsum canendo supplices regem precemur milites ut in suo clarissimo nos ordinet palatio Per saecula metae nescia patri supremo gloria honorque sit cum filio et spiritu paraclito H Dom. Resurrectionis 7 years 3 months ago

006093zb

Angelus domini locutus est mulieribus dicens quem quaeritis an Jesum quaeritis V Dom. Resurrectionis 8 years 10 months ago

006571e

Gloria creatori omnipotenti deo ejusque nato cum flamine almo qui recuperationis suae forma nostram restauravit vitam in saecula V Dom. Septuagesimae 10 years 2 months ago

a00969

Usquequo exaltabis (...) W Fer. 2 de Passione 8 years 9 months ago

007867b

Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae vidit et commota est terra V Fer. 2 Hebd. 4 Pasc. 9 years 9 months ago

005149.1

Tibi revelavi causam animae meae defensor vitae meae domine deus meus A Fer. 2 Maj. Hebd. 9 years 10 months ago

a00938

Videntes stellam magi gavisi sunt gaudio magno et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum thus et myrrham R Fer. 2 p. Epiphaniam 8 years 10 months ago

a00938a

Aquarum pallens stupuit unda in vini hac die rubore mutata cursus mirantur Jordanis quod retro vertitur amnis magi novo ducti sidere mystica ferunt munera regi caeli terreque V Fer. 2 p. Epiphaniam 8 years 10 months ago

g01014d

Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus InV Fer. 2 p. Pascha 7 years 12 months ago

501001d

Exsultate justi adjutori nostro ... InV Fer. 2 Pent. 5 years 10 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

a00606

Locutus est dominus* R Fer. 4 Hebd. 3 Adv. 9 years 10 months ago

004507.1

Quia ego tecum sum de manu pessimorum libera me domine A Fer. 4 Maj. Hebd. 8 years 10 months ago

007816.1

Vadis propitiator ad immolandum pro omnibus non tibi occurrit Petrus qui dicebat pro te moriar reliquit te Thomas qui clamabat dicens omnes cum eo moriamur et nullus ex illis sed tu solus duceris qui immaculatam me conservasti filius et deus meus A Fer. 4 Maj. Hebd. 9 years 10 months ago

g01026d

Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus InV Fer. 4 p. Pascha 7 years 5 months ago

007012a.1

Amicti stolis albis et palmae in manibus eorum V Fer. 4 p. Pascha 8 years 10 months ago

g01469a

Misericordias domini in aeternum cantabo InV Fer. 5 in Cena Dom. 5 years 9 months ago

006053zc

Invenit eos concordes caritate et illustravit eos inundans spiritus gratia deitatis V Fer. 5 Pent. 2 years 6 months ago SK-BJ (Bardejov) Antiphonarium MMBJ 1796

a00174.3

Laudes omnipotens ferimus tibi dona colentes Corporis immensi sanguinis atque tui | Pangimus ecce tuam rector sanctissime mensam tu licet indignis propitiare tuis | Angelus aethereis sanctus descendat ab astris purificans corpus cor pariterque pius | Haec medicina potens caeli nos ducat in arces interea terris dans medicamen opis | Hoc pater omnipotens cum Christo perfice clemens spiritus atque potens trinus et unus apex | Quod colimus fragiles salvator respice clemens summeque pascentes protege pastor oves H Fer. 6 in Parasceve 2 years 3 months ago

a00174.1

Laudes omnipotens ferimus tibi dona colentes corporis immensi sanguinis atque tui pangimus ecce tuam rector sanctissime mensam tu licet indignis propitiare tuis haec medicina potens caeli nos ducat in arces interea terris dans medicamen opis hoc pater omnipotens cum Christo perfice clemens spiritus atque potens trinus et unus apex H Fer. 6 in Parasceve 8 years 1 day ago

008086.1

Haec est domus domini benefundata R. Firmiter aedificata supra firmitam petram W In Dedicatione Ecclesiae 7 years 5 months ago Antiphonary Scepusiense

a01386

Humili praece et sincera devotione ad te clamantes Christe exaudi nos | Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus almus unica majestas trinaque sola dei | Virgo dei genetrix reparatrix inclyta mundi quae dominum casto corpore concipiens perpetua semper radians cum virginitate audi nos famulos virgo Maria tuos | Angelici proceres caelorum exercitus omnis aeterno semper lumine conspicuus agmine ter trino supera per sidera regno laudibus aeternum concelebrant dominum | Praeco potens praecursor ovans baptista Johannes grandaevus coetus cana caterva patrum ordo prophalis superi hymnista secreti in commune reos vocibus assiduis | Petrus cum Paulo Thomas cum Bartholomaeo et Jacobus sanctis nos relevent praecibus Andreas Mathaeus Barnabas atque Johannes Mathias Lucas Marcus et altisonus | Coetus apostolicus duodeno sidere comptus propitius cunctos protege nos famulos et quos multiplice lacerant per crimina pestes peccata absolvens fac bona cuncta sequi | Nunc Stephanus Linus Clemens Anacletus et Almus Sixtus Alexander Corneliusque pius Hippolytus Vitus Wenceslaus atque Modestus Chrisogonusque pius nos miserando juvent | Martyr Adalberte summe venerandeque praesul nobis nunc famulis auxiliare tuis nil sic perspicuum poterit vox clara referre ut decet in tali nunc patris obsequio | Hic tibi perpetuis resonant concentibus odas et praecibus sacris semper habetur honor cum laeti famuli celebrant haec festa benigni laudibus instantes nocte dieque tuis | O vos martyrio decorati in nomine Christi conspicui testes purpurei praeces qui bello invicti superastis daemonis iras conspirata manus vincere morte minas | Silvester Damasus Gregorius Ambrosiusque Hilarius Zeno Maximus atque Leo Hieronimus Proculus Caesarius Eusebiusque orent pro nostris criminibus variis | Summe dei cultor monachorum rector et abba o Benedicte sacer atque benigne pater istud caenobium coetumque tibi famulatum nostraque sanctificans cuncta tuere simul | Sancte dei Stephane pie rex et apostole noster inclite Henrice virginitate sacer rexque Ladislae vestre succurrite genti quo valeat digna scandere summa poli | Felicitas Felix Eulalia Digna Helena Petronellaque cum perpete Perpetua Agnes atque Agatha Christina Euprepia Thecla Eugenia Regula Eufemia atque bona | Virginitate chorus respledens candidularum turba puellarum integritate manens que geminis gaudens pulchrum decorata coronis laude pudicitiae martyriique simul | Omnes nunc sancti nobis succurrite lapsis et veniam cunctis ferte juvando malis nam vestris praecibus petitis quascunque rogantes annuit ipse pius nilque negat dominus | Agne dei patris qui mundi crimina tollis optatae pacis munera dona tuis Kyrie pantoncrathon ysos odisse te panthos sub aliseos ymon Christe eleison ymas H In Letaniis 7 years 2 months ago Missale of Bratislava I

006305za

Gloria patri ingenito omnium creatori adjuvet nos filius sitque sibi decus qui jubem te patre ad arce descendit in virginem nobis veniam det cum spiritu sancto V Omnium Sanctorum,8 7 years 8 months ago Antiphonary Scepusiense

g02392a

Requiem aeternam dona eis domine et lux perpetua luceat eis CmV Pro defunctis 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g01573e

In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur domine a te et sic fiat sacrificium nostrum ut a te suscipiatur hodie placeat tibi domine deus OfV Pro defunctis 5 years 7 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

g01567e

De profundis ... GrV Pro defunctis 5 years 7 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

g01567c

Qui Lazarum resuscitasti de monumento foetidum tu eis domine dona requiem sempiternam GrV Pro defunctis 7 years 3 months ago Missale of Bratislava I

g01567d

Absolve domine animas omnium fidelium defunctorum ab omni vinculo delictorum GrV Pro defunctis 5 years 7 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

006512.1

Domine secundum actum meum noli me judicare nihil dignum in conspectu tuo egi ideo deprecor majestatem tuam ut tu deus deleas iniquitatem meam scio domine quia solus potens es peccata dimitte ideo miserere animae meae R Pro defunctis 8 years 9 months ago TR-Itks 42

007091zba

Dum caelum mutatur et terra movetur tunc veniet sanctus sanctorum in nubibus caelorum ostendens vulnera sua o quam felix anima quam levat justitia dicens in gaudio viso suo domino miserere mei miserere mei tu mea spes justorum et requires factae suscipe me V Pro defunctis 8 years 9 months ago

a01385

Hic omnium peccatorum maculae deleantur hic natura ad imaginem tuam condita et ad honorem sui reformata principii cunctis vetustatis squaloribus emundetur ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus in vere innocentiae novam infantiam renascatur | Per dominum nostrum ... | In unitate ejusdem ... Va Sabbato Sancto 7 years 2 months ago Missale of Bratislava I

g02371b

Dominus conterens bella dominus nomen est illi TcV Sabbato Sancto 7 years 10 months ago

g02373a

Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut ros verba mea sicut imber super gramina TcV Sabbato Sancto 7 years 12 months ago

g02372b

Et torcular fodit in ea vinea enim domini sabaoth domus Israel est TcV Sabbato Sancto 7 years 10 months ago

g02752

Jam domus optatas reddit laudes pascha cum Christo adest favete cui canentes Gr Sabbato Sancto 7 years 12 months ago

g02752a

Alleluia confitemini domino quoniam bonus in saeculum misericordia ejus GrV Sabbato Sancto 7 years 12 months ago

830165f

Pinguis quos olei rore madentibus lychnis ac facibus pascimus aridis quin et fila favis scirpea floreis presso melle prius collita fingimus HV Sabbato Sancto 7 years 4 months ago Graduale Scepusiense

909041d.1

Sancte Petre ora pro nobis | Sancte Paule ora pro nobis | Sancte Andrea ora pro nobis | Sancte Bartholomaee ora pro nobis | Omnes sancti apostoli et evangelistae orate pro nobis | Sancte Stephane protomartyre ora pro nobis | Sancte Georgi ora pro nobis | Sancte Laurentii ora pro nobis | Omnes sancti martyres orate pro nobis | Sancte Silvester ora pro nobis | Sancte Martine ora pro nobis | Sancte Nicolae ora pro nobis | Sancte rex Stephane ora pro nobis | Sancte rex Ladislae ora pro nobis | Sancte dux Emerice ora pro nobis | Omnes sancti confessores orate pro nobis | Sancta Maria Magdalena ora pro nobis | Sancta Anna ora pro nobis | Sancta Margareta ora pro nobis | Sancta Dorotea ora pro nobis | Sancta Catharina ora pro nobis | Omnes sanctae virgines et viduae orate pro nobis LiV Sabbato Sancto 7 years 10 months ago

g02373d

Deus fidelis in quo non est iniquitas justus et sanctus dominus TcV Sabbato Sancto 7 years 9 months ago

830165e.1

Per quem splendor honor laus sapientia majestas bonitas et pietas tua regnum continuat numine triplici texens perpetuis saecula saeculis HV Sabbato Sancto 7 years 4 months ago Graduale Scepusiense

g02767

Vere dignum et justum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus qui invisibili potentia sacramentorum tuorum mirabiliter operaris effectum et licet nos tantis mysteriis exsequendis simus indigni tu tamen gratiae tuae dona non deserens etiam ad preces nostras aures tuae pietatis inclinas deus cujus spiritus super aquas inter ipsa mundi primordia ferebatur ut jam tunc virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet deus qui nocentis mundi crimina per aquas abluens regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti ut unius ejusdemque elementi mysterio et finis esset vitiis et origo virtutibus respice domine in faciem ecclesiae tuae et multiplica in ea regenerationes tuas qui gratiae tuae affluentis impetu laetificas civitatem tuam fontemque baptismatis aperis toto orbo terrarum gentibus innovantis ut tuae majestatis imperio sumat unigeniti tui gratiam de spiritu sancto Pr Sabbato Sancto 7 years 9 months ago

909041f.1

Peccatores te rogamus audi nos | Ut pacem nobis dones te rogamus audi nos | Ut ecclesiam tuam regere et defendere digneris te rogamus audi nos | Ut fontem istum benedicere digneris te rogamus audi nos | Ut fontem istum benedicere et consecrare digneris te rogamus audi nos | Ut fontem istum benedicere consecrare et sanctificare digneris te rogamus audi nos | Ut nos exaudire digneris te rogamus audi nos | Ut nos custodire digneris te rogamus audi nos | Fili dei te rogamus audi nos LiV Sabbato Sancto 7 years 10 months ago

909041e.1

Propitius esto parce nobis domine | Propitius esto libera nos domine | Ab omni malo libera nos domine | Ab insidiis diaboli libera nos domine | A morte perpetua libera nos domine | Per adventum tuum libera nos domine | Per nativitatem tuam libera nos domine | Per sanctum jejunium tuum libera nos domine | Per passionem et crucem tuam libera nos domine | Per gloriosam resurrectionem tuam libera nos domine | Per admirabilem ascensionem tuam libera nos domine | Per adventum spiritus sancti paracliti libera nos domine | In die judicii libera nos domine | In hora mortis libera nos domine LiV Sabbato Sancto 7 years 10 months ago

g02372a

Et maceriam circumdedi et circumfodi et plantavi vineam Sorec et aedificavi turrim in medio ejus TcV Sabbato Sancto 7 years 12 months ago

g02371a

Hic deus meus et honorificabo eum deus patris mei et exaltabo eum TcV Sabbato Sancto 7 years 12 months ago D-KNd : Ms 1001b

g02373b

Et sicut nix super foenum quia nomen domini invocabo TcV Sabbato Sancto 7 years 9 months ago

a01384

Qui hanc aquam regenerandis hominibus praeparatam arcana sui luminis admixtione fecundet ut sanctificatione concepta ab immaculato divini fontis utero in novam renatam creaturam progenies caelestis emergat et quos aut sexus in corpore aut aetas discernit in tempore omnes in unam pariat gratiam mater infantiam procul ergo hinc jubente te domine omnis spiritus inmundus abscedat procul ergo tota nequitia diabolicae fraudis absistat nihil hic loci habeat contrariae virtutis ammixtio non insidiando circumuolet non latendo subripiat non inficiendo corrumpat | Sit haec sancta et innocens creatura libera ab omni inpugnatoris incursu et totius nequitiae purgata discessu sit fons vivus aqua regenerans unda purificans ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi operante in eis spiritu sancto perfecte purgationis indulgentiam consequantur nnde benedico te creatura aquae per deum vivum per deum sanctum qui te in principio verbo separauit ab arida cujus spiritus super te ferebatur qui te de paradiso manare et in quattuor fluminibus totam terram rigare praecepit qui te in deserto amaram suauitate indita fecit esse potabilem et sitienti populo de petra produxit benedico te per Jesum Christum filium ejus unicum dominum nostrum qui te in Channa Gallileae signo admirabili sua potencia convertit in vinum qui pedibus super te ambulauit et a Johanne in Jordane in te baptizatus est qui te una cum sanguine de latere suo produxit et discipulis suis jussit ut credentes baptizarentur in te dicens ite docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti Va Sabbato Sancto 7 years 2 months ago Missale of Bratislava I

g02542.1

Alleluia Sancte Paule apostole praedicator et doctor gentium intercede pro nobis ad deum qui te elegit Al Conversio Pauli 7 years 10 months ago

a00681

Omnia laudate* W Epiphania 9 years 7 months ago

a00682

Illuminare illuminare Jerusalem venit lux tua et gloria domini super te Jerusalem rex aeternae misericordiae descendere Christus qui natus est cujus hodie lux magnifice orta est A Epiphania 9 years 7 months ago

g00030b.1

Et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis TcV Cathedra Petri 7 years 4 months ago Missale of Bratislava I

a00741

O flos virginitatis dos divinitatis rosa puritatis nos nantes in peccatis quos labis fluctuat ratis ad jungito beatis R Dorotheae 9 years 6 months ago

a00741a

O benigna pacis cella Dorothea flagrans stella pro tuis vernis interpella V Dorotheae 9 years 6 months ago

g01384c.1

Offerentur in laetitia et exsultatione adducentur in templum regis TcV Purificatio Mariae 7 years 3 months ago Graduale Scepusiense

ah50155

Qui sine peccato templi est oblatus ad aram a nobis clemens crimina quaeque demat | Quod chorus vatum venerandus olim spiritu sancto cecinit repletus in dei factum genetrice constat esse Maria | Haec deum caeli dominumque terrae virgo concepit peperitque virgo atque post partum meruit manere inviolata | Quem senex justus Simeon in ulnis in domo sumpsit domini gavisus ob quod optatum proprio videret lumine Christum | Tu libens votis petimus precantes regis aeterni genetrix faveto clara quae celsi retinens Olympi regna petisti | Sit deo nostro decus et potestas sit salus perpes sit honor perennis qui poli summa residet in arce trinus et unus H Purificatio Mariae 7 years 4 months ago AH vol. 50 #155

007869c

Gloria ingenito et ante saecula nato qui regit omnia patri et filio sanctorum omnium lumen spiritu sancto V Purificatio Mariae 9 years 6 months ago

g02738

Alleluia Georgius martyr Christi sanctissime sedule pro salute totius mundi Christum deprecare Al Georgii 8 years 3 weeks ago

g01077a.1

Qui insurgunt in me confundantur qui detrahebant mihi reverentia alleluia OfV In Letaniis maj. 5 years 10 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

g00376c.1

Salvator mundi salva nos omnes et omnia quae adjuvant benignus nobis impende atque ad protegendum nos dexteram tuae majestatis extende OfV Inventio Crucis 5 years 9 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

g02775

Alleluia Salve crux sancta salve mundi gloria redemptio populi decus paradisi Al Inventio Crucis 7 years 4 months ago Missale of Bratislava I

g02761

O crux lignum tu (...) Sq Inventio Crucis 7 years 10 months ago

ah50233

Salve crux sancta salve mundi gloria vera spes nostra vera ferens gaudia signum salutis salus in periculis vitale lignum vitam portans omnium Te adorandam te crucem vivificam in te redempti dulce decus saeculi semper laudamus semper tibi canimus per lignum liberi Originale crimen necans in cruce nos a privatis Christe munda maculis humanitatem miseratus fragilem per crucem sanctam lapsis dona veniam Protege salva benedic sanctifica populum cunctum crucis per signaculum morbos averte corporis et animae hoc contra signum nullum stet periculum Laus deo patri sit in cruce filii laus coaequali sit sancto spiritui civibus summis gaudium sit angelis honor in mundo sit crucis inventio. H Inventio Crucis 7 years 4 months ago

g00185b

Benedicam dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo InV Philippi, Jacobi 7 years 10 months ago

ah02052

Ut queant laxis resonare fibris mira gestorum famuli tuorum solve polluti labii reatum sancte Johannes Nuntius celso veniens olympo te patre magnum fore nasciturum nomen et vitae seriem gerendae oridine promit Ille promissi dubius superni perdidit promptae modulos loquelae sed reformasti genitus peremptae organa vocis Ventris obstruso positus cubili senseras regem thalamo manentem hinc parens nati meritis uterque abdita pandit Antra deserti teneris sub annis civium turmas fugiens petisti ne levi saltem maculare vitam famine posses Praebuit hyrtum tegimen camelus artibus sacris strophium bidentes cui latex haustum sociata pastum mella locustis Ceteri tantum cecinere vatum corde praesago jubar adfuturum tu quidem mundi scelus auferentem indice prodis Non fuit vasti spatium per orbis sanctior quisquam genitus Johanne qui nefas saecli meruit lavantem tingere lymphis Laudibus cives celebrant superni te deus simplex pariterque trine supplices at nos veniam precamur parce redemptis Sq Joannis Baptistae 7 years 4 months ago

ah02053

O nimis felix meritique celsi nesciens labem nivei pudoris praepotens martyr eremique cultor maxime vatum Serta ter denis alios coronant aucta crementis duplicata quosdam trina centeno cumulata fructu te sacer ornant Nunc potens nostri meritis opimis pectoris duros lapides repelle asperum planans iter et reflexos dirige calles Ut pius mundi sator et redemptor mentibus pulsa livione puris rite dignetur veniens sacratos ponere gressus Laudibus cives celebrant superni te deus simplex pariterque trine supplices at nos veniam precamur parce redemptis Sq Joannis Baptistae 7 years 4 months ago

ah02054

Almi prophetae progenies pia clarus parente nobilior patre quem matris alvus claudere nescia ortus herilis prodidit indicem Cum virginalis regia gloriam summi tonantis nomine pignoris gestaret aula nobilis intimo Vox suscitavit missa puerpera fovetque vatis gaudia parvuli matres prophetant munere pignorum mutus locutus nomine filii est Scribendus hic est vocis ut augeat nostrae canores diraque vincula dissolvatoris larga propheticis Sq Joannis Baptistae 7 years 4 months ago

a01064

Regis regum civis ave regum gemma Ladislave regni consors gloriae regem regum rex agressus sis defensor indefessus et athleta patriae salve salus Hungarorum rex cohaeres angelorum vas caelestis gloriae ab aeterno vas electum vas insigne vas effectum vendicans justitiae Hungarorum gens congaude nova novi regis laude pulsans tintinabula felix ave Varadinum cujus augens fama signum resonat in saecula tibi Christe chorum hymnum cantat orbis quod per lignum ad te trahis omnia scala factus ascensorum et corona confessorum tibi laus et gloria H Ladislai 8 years 8 months ago

g02883

Alleluia Tu es vas electionis beate Paule predicator veritatis Al Pauli 5 years 9 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

g01358d

In regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae CmV Pauli 5 years 9 months ago SK-BRl (Bratislava) Rkp. 387 Missale Notatum

g00263.1

Alleluia Sancte Paule apostole praedicator et doctor gentium intercede pro nobis ad deum qui te elegit Al Pauli 7 years 4 months ago Missale of Bratislava I

g00257b

Caeli enarrant gloriam dei et opera manuum ejus annuntiat firmamentum InV Petri, Pauli 8 years 3 weeks ago

602989b

Justi autem in perpetuum vivent et apud dominum merces eorum V Viti et sociorum 9 years 5 months ago

a01204

Sanctam Annam induit dominus decore et sedem ejus posuit in gloria et honore A Annae 7 years 9 months ago Antiphonary Scepusiense

a01199

Haec est radix et stirps Jesse ex qua virga sumpsit esse que divinum profert florem et fert fructus contra morem virga florem vellus rorem suscipit stella solem virgo prolem edidit A Annae 7 years 10 months ago Antiphonary of Bratislava I

a01207

Fratres benedicite huic sacre matrone consortes ut efficiat aeterne nos corone A Annae 7 years 9 months ago Antiphonary Scepusiense

a01206

Praegustavit domine de rivo sed sitivit nunc pleno fruens flumine de torrente bibit A Annae 7 years 9 months ago Antiphonary Scepusiense

a01205

Laeta atque jubilans haec sancta introivit domum quam desiderans in terra concupivit A Annae 7 years 9 months ago Antiphonary Scepusiense

Pages