Jan Kolacek

Jan Koláček
Charles University in Prague
9 years 3 months

Chants added by the contributor

Displaying 201 - 300 of 1678
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast Post date
ah55030 Sq Quam dilecta tabernacula domini virtutum et atria Quam amoena sunt umbracula ubi est sanctorum ecclesia Quae non movent immo fovent ventus flumen pluvia quam electi architecti cuncta aedificia Quam decora fundamenta quae concinunt sacramenta umbae praecurrentia latus Adae dormentis Evam fudit in momentis copulae premordia Archam ligno fabricata Noe servat gubernata per mundi diluvium prole sacra tandem feta anus sacra ridet laeta nostrum lactans gaudium Servus bibit qui legatum et camelus adaquatum ex Rebeccae hydria hic in aures et armillas ornat sibi ut per illas viro fiat congrua Synagoga subplantatur et Jacob dum divagatur nimis freta littore lipam Liam latent multa quibus Rachel videt fulta parit nubit federe In bivio tegens nuda geminos parit ex Juda Tamar diu vidua hic Moyses a puella dum se lavit in fiscella reperitur scirpea Hic mas agnus immolatur quo Israel satiatur ejus tinctus sanguine hic transitur Rubens unda Aegyptos sub profunda obruens voragine Hic est urna manna plena haec mandata legis dena sed in archa federis haec sunt sedis ornamenta haec in Aaron indumenta quo praecinxit ponderis Hic Urias viduatur Bersabae sublimatur sedis consors gloriae hic regis varietate vestis instat deaurate sic regum filiae Huc venit Austri regina Salomonis quam divina condidit sapientia haec nigra est sed formosa mirra et thure firmosa magna pigmentaria Hic futuraque signa obumravit reservavit nobis dies gloriae jam in lecto tam dilecto quiescamus et psallamus assunt enim nuptiae Quarum tenet principium intubis epulantium et simis per psalterium sponsum millena milium una laudant melodia sine fine dicentia amen in aeternum 9 years 1 month ago
ah54169 Sq O panis dulcissime o fidelis anime (...) 9 years 1 month ago
ah54170 Sq Ave caro Christi regis (...) 9 years 1 month ago
ah54173 Sq Hodierne lux diei sacramenti vere rei (...) 9 years 1 month ago
ah54176 Sq In augmentum magne spei magna virtus magni dei (...) 9 years 1 month ago
ah54177 Sq Omnes una celebremus celebrando veneremur Christi nunc sollemnia Ecce dies magnus dei dies summus requiei dies est dominica In qua mundus sumpsit exordium in qua vita coepit initium haec est dies In qua Christus contrivit inferos plasma suum vexit ad superos haec est dies In qua pax apostolis datur clausis januis a divino munere In qua sancti spiritus sunt repleti gratia doctores ecclesiae In eodem sumitur tuba evangelii praedicandi populo Est in hac prohibitum ne fiat pontificum nisi consecratio Ergo debet venerari et devote celebrari dies tam sanctissima Venerando celebremus et devote postulemus ut die novissima In aeterna requie nostrae vivant animae redemptoris gratia Ibi felix qui meretur ut cum Christo collocetur in caelesti patria 9 years 1 month ago
ah54178 Sq Dies irae dies illa | Solvet saeclum in favilla | Teste David cum Sybilla | Quantus tremor est futurus | Quando judex est venturus | Cuncta stricte discussurus | Tuba mirum spargens sonum | Per sepulcra regionum | Coget omnes ante thronum | Mors stupebit et natura | Cum resurget creatura | Judicanti responsura | Liber scriptus proferetur | In quo totum continetur | Unde mundus judicetur | Judex ergo cum sedebit | Quidquid latet apparebit | Nil inultum remanebit | Quid sum miser tunc dicturus | Quem patronum rogaturus | Cum vix justus sit securus | Rex tremendae majestatis | Qui salvandos salvas gratis | Salva me fons pietatis | Recordare Jesu pie | Quod sum causa tuae viae | Ne me perdas illa die | Quaerens me sedisti lassus | Redemisti crucem passus | Tantus labor non sit cassus | Juste judex ultionis | Donum fac remissionis | Ante diem rationis | Ingemisco tamquam reus | Culpa rubet vultus meus | Supplicanti parce deus | Qui Mariam absolvisti | Et latronem exaudisti | Mihi quoque spem dedisti | Preces meae non sunt dignae | Sed tu bonus fac benigne | Ne perenni cremer igne | Inter oves locum praesta | Et ab haedis me sequestra | Statuens in parte dextra | Confutatis maledictis | Flammis acribus addictis | Voca me cum benedictis | Oro supplex et acclinis | Cor contritum quasi cinis | Gere curam mei finis | Lacrimosa dies illa | Qua resurget ex favilla | Judicandus homo reus | Huic ergo parce deus | Pie Jesu domine | Dona eis requiem | Amen 9 years 1 month ago
ah54179 Sq De profundis exlamantes audi Christe nostras preces (...) 9 years 1 month ago
ah54180 Sq Dies festa celebretur (...) 9 years 1 month ago
ah54181 Sq Ex virgulto de Yesse deus adesse te vocavit (...) 9 years 1 month ago
ah54185 Sq Celorum dulcis armonia terrigenarum concors symphonia (...) 9 years 1 month ago
ah54188 Sq Nativitas Mariae virginis quae nos lavit a labe criminis celebretur hodie dies est laetitiae De radice Jesse propaginis hanc eduxit fons veri luminis manu sapientiae templum suae gratiae Stella nova noviter oritur cujus ortu mors nostra moritur Evae lapsus jam restituitur in Maria Ut aurora surgens progreditur sicut luna pulcbra describi super cunctas ut sol erigitur virgo pia Virgo mater et virga unica virga fumi sed aromatica in te caeli mundique fabrica construitur Te signarunt ora prophetica tibi canit Salomon cantica canticorum te vox angelica protestatur Verbum patris processu temporis intrat tuum sacratum corporis in te totum nullum tale fronde flore germine Medicina Christiana salva sanos aegros sana quod non valet vis humana fit in tuo nomine Assistentes crucis laudi consecrator crucis audi atque servos tuae crucis post hanc vitam verae lucis transfer ad palatia Quos tormento vis fervire fac tormenta non sentire sed cum dies erit irae nobis confer et largire sempiterna gaudia 9 years 1 month ago
ah54189 Sq Altissima providente (...) 9 years 1 month ago
ah54191 Sq Mittit ad virginem non quemvis angelum sed fortitudinem suam archangelum amator hominis Fortem expediat pro nobis nuntium naturae faciat ut praejudicium in partu virginis Naturam superet natus rex gloriae regnet et imperet et zyma scoriae tollat de medio Superbientium terat fastigia colla sublimium calcans vi propria potens in praelio Foras ejiciat mundanum principem secumque faciat matrem participem patris imperii Exi qui mitteris haec dona dicere revela veteris velamen litterae virtute nuntii Accede nuntius dic ave cominus dic plena gratia dic tecum dominus et dic ne timeas Virgo suscipias dei depositum in quo perficias casta propositum et votum teneas Audit et suscipit puella nuntium credit et concipit et parit filium sed admirabilem Consiliarium humani generis deum et dominem et patrem posteris et pacem stabilem Cujus stabilitas nos reddat stabiles ne nos labilitas humana labiles secum praecipitet Sed dator veniae concessa venia per matrem gratiae obtenta gratia in nobis habitet Qui nobis tribuat peccati veniam reatus diluat donet et patriam in arce siderum amen 9 years 1 month ago
ah54192 Sq Missus Gabriel de caelis verbi bajulus fidelis sacris disserit loquelis cum beata virgine | Verbum bonum et suave pandit intus in conclave et ex Eva format ave Evae verso nomine | Metum pellit dat solamen nam per sacrum inquit flamen et virtutis obumbramen deo gravidaberis | Ad hoc facit argumentum de cognata documentum et caeleste sacramentum imperasti foederis | Consequenter juxta pactum adest verbum caro factum semper tamen est intactum puellare gremium | Patrem pariens ignorat et quam homo non deflorat nec torquetur nec laborat quando parit filium | Signum audis novitatis crede solum et est satis non est tuae facultatis solvere corrigiam | Grande signum et insigne est in rubo et in igne ne adpropiet indigne calceatus quispiam | Virga sicca sine rore novo ritu novo more fructum protulit cum flore sic et virgo peperit | Benedictus talis fructus fructus gaudii non luctus non erat Adam seductus si de hoc gustaverit | Jesus noster Jesus bonus pie matris pium onus cujus est in caelo thronus nascitur in stabulo | Qui sic est pro nobis natus nostros deleat reatus quia noster incolatus hic est in periculo 9 years 1 month ago
ah54193 Sq Veni precelsa domina Maria (...) 9 years 1 month ago
ah54196 Sq Lauda sponsa genitricem (...) 9 years 1 month ago
ah54197 Sq Templum cordis adoremus novo corde renovemus (...) 9 years 1 month ago
ah54198 Sq Lux advenit veneranda lux in choris jubilanda luminosis cordibus | Hujus laeta lux diei festum refert matris dei dedicandum laudibus | Vox exsultet modulata mens resultet medullata ne sit laus inutilis | Sic laus deo decantetur ut in eo collaudetur mater ejus nobilis | Gloriosa dignitate viscerosa pietate compunctiva nomine | Cum honore matronali cum pudore virginali nitet caeli cardine | Rubus quondam exardebat et hunc ardor non urebat nec virorem nocuit | Sic ardore spiritali non attactu conjugali virgo deum genuit Haec est ille fons signatus hortus clausus fecundatus virtutum seminibus | Haec est illa porta clausa quam latente deus causa clauserat hominibus | Haec est vellus trahens rorem plenus ager dans odorem cunctis terrae finibus | Haec est virga ferens florem terra suum salvatorem germinans fidelibus | Haec est dicta per exemplum mons castellum aula templum thalamus et civitas | Sic eidem aliorum assignatur electorum nominum sublimitas | Cujus preces vitia cujus nomen tristia cujus odor lilia cujus vincunt labia favum in dulcedine | Super vinum sapida super nivem candida super rosam roscida super lunam lucida veri solis lumine | Imperatrix supernorum superatrix infernorum eligenda via caeli retinenda spe fideli separatos a te longe revocatos ad te junge tuorum collegio | Mater bona quam rogamus nobis dona quod optamus nec sic spernas peccatores ut non cernas precatores reos sibi diffidentes tuos tibi confidentes tuo siste filio Purificatio Mariae 9 years 1 month ago
ah54201 Sq Stabat mater dolorosa (...) 9 years 1 month ago
ah54204 Sq Ave virgo singularis mater nostri salutaris quae vocaris stella maris stella non erratica | Nos in hujus vitae mari non permitte naufragari sed pro nobis salutari tuo semper supplica | Saevit mare fremunt venti fluctus surgunt turbolenti navis currit sed currenti tot occurrunt obvia | Hic sirenes voluptatis draco canes cum piratis mortem paene desperatis haec intentant omnia | Post abyssos nunc ad caelum furens unda fert phaselum nutat malus fluit velum nautae cessat opera | Contabescit in his malis homo noster animalis tu nos mater spiritalis pereuntes libera | Tu perfusa caeli rore castitatis salvo flore novum florem novo more protulisti saeculo | Verbum patri coaequale corups intrans virginale fit pro nobis corporale sub ventris umbraculo | Te praevidit et elegit qui potenter cuncta regit nec pudoris claustra fregit sacra replens viscera | Nec pressuram nec dolorem contra primae matris morem pariendo salvatorem sensisti puerpera | O Maria pro tuorum dignitate meritorum supra choros angelorum sublimaris unice | Felix dies hodierna qua conscendis ad superna pietate tu materna nos in imo respice | Radix sancta radix viva flos et vitis et oliva quam nulla vis insitiva juvit ut fructificet | Lampas soli splendor poli quae splendore praees soli nos adsigna tuae proli ne districte judicet | In conspectu summi regis sis pusilli memor gregis qui transgressor datae legis praesumit de venia | Judex mitis et benignus judex jugi laude dignus reis spei dedit pignus crucis facuts hostia | Jesu sacri ventris fructus nobis inter mundi fluctus sis via dux et conductus liber ad caelestia | Tene clavum rege navem tu procellam sedans gravem portum nobis da suavem pro tua clementia Assumptio Mariae 9 years 1 month ago
ah54205 Sq Gratulemur in hac die in qua sanctæ fit Mariæ celebris asumptio / Dies ista dies grata qua de terris est translata in cælum cum gaudio / Super choros exaltata angelorum est prælata cunctis cæli civibus / In decore contemplatur natum suum et precatur pro cunctis fidelibus / Expurgemus nostras sordes ut illius mundicordes assistamus laudibus / Sic condordent linguis mentes aures eius intendentes erunt nostris vocibus / Nunc concordes hanc laudemus et in laude proclamemus ave plena gratia / Ave virgo mater Christi quæ de sancti concepisti spiritus præsentia / Virgo sancta virga munda tibi nostra sit iucunda vocis modulatio / Nobis opem fer desursum et post hujus vitæ cursum tuo iunge filio / Tu a sæclis præelecta literali diu tecta fuisti sub cortice / De te Christum genitura prædixerunt in scriptura prophetæ sed typice / Sacramentum patefactum est dum verbum caro factum ex te nasci voluit / Quod sua nos pietate a maligni potestate potenter eripuit / Te per thronum Salomonis te per vellus Gedeonis præsignatam credimus / Et per rubum incombustum testamentum si vetustum mystice perpendimus / Super vellus ros descendens et in rubo flamma splendens tamen neutre læditur / Fuit Christus carnem sumens in te tamen non consumens pudorem dum gignitur / De te virga progressurum florem mundo profuturum Isaias cecinit / Flore Christum præfigurans cuius virtus semper durans nec cœpit nec desinit / Fontis vitæ tu cisterna ardens lucens es lucerna per te nobis lux superna suum fudit radium / Ardens igne caritatis luce lucens castitatis lucem summæ claritatis mundo gignens filium / O salutis nostræ porta nos exaudi nos conforta et a via nos disorta revocare propera / Te vocantes de profundo navigantes in hoc mundo nos ab hoste furibundo tua prece libera / Iesu nostrum salutare ob meritum singulare tuæ matris visitare in hac valle nos dignare tuæ dono gratiæ / Qui neminem vis damnari sic directe conversari nos concedas in hoc mari ut post mortem munerari digni simus requie 9 years 1 month ago
ah54207 Sq Veneremur virginem per cujus dulcedinem (...) 9 years 1 month ago
ah54208 Sq Affluens deliciis (...) 9 years 1 month ago
ah54212 Sq Gaude virgo salutata gabriele nuncio (...) 9 years 1 month ago
ah54213 Sq Gaude Maria templum summe maiestatis (...) 9 years 1 month ago
ah54214 Sq Ad honorem matris dei que est salus nostre spei (...) 9 years 1 month ago
ah54215 Sq Ihu fili summi patris ihu sancte matris et intacte virginis (...) 9 years 1 month ago
ah54216 Sq Ave Maria gratia plena | Dominus tecum virgo serena | Benedicta tu in mulieribus quae peperisti pacem hominibus et angelis gloriam | Et benedictus fructus ventris tui qui coheredes ut essemus sui nos fecit per gratiam | Per hoc autem ave mundo tam suave contra carnis jura | Genuisti prolem novum stella solem nova genitura | Tu parvi et magni leonis et agni salvatoris Christi templum extitisti sed virgo intacta | Tu floris et roris panis et pastoris virginum regina rosa sine spina genetrix es facta | Tu civitas regis justitiae tu mater es misericordiae de lacu faecis et miseriae Theophilum reformans gratiae | Te collaudat caelestis curia tu mater es regis et filia per te reis donatur venia per te justis confertur gratia | Ergo maris stella verbi dei cella et solis aurora | Paradisi porta per quem lux est orta natum tuum ora | Ut nos solvat a peccatis et in regno claritatis quo lux lucet sedula collocet per saecula De BMV 9 years 1 month ago
ah54217 Sq Ave spes mundi Maria ave mitis ave pia ave plena gratia | Ave virgo singularis quae per rubum designaris non passum incendia | Ave rosa speciosa ave Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Ave cujus viscera contra moris foedera ediderunt filium | Ave carens simili mundo diu flebili reparasti gaudium | Ave virginum lucerna per quam fulsit lux superna his quos umbra tenuit | Ave virgo de qua nasci et de cujus lacte pasci rex caelorum voluit | Ave gemma caeli luminarium | Ave sancti spiritus sacrarium | O quam mirabilis et quam laudabilis haec est virginitas | In qua per spiritum facta paraclitum fulsit divinitas | O quam sancta quam serena quam benigna quam amoena esse virgo creditur | Per quam servitus finitur porta caeli aperitur et libertas traditur | O castitatis lilium tuum precare filium qui salus est humilium | Ne nos pro nostro vitio in districto judicio subjciat supplicio | Sed nos tua sancta prece mundans a peccati faece collocet in lucis domo | Amen dicat omnis homo 9 years 1 month ago
ah54219 Sq Hodiernae lux diei celebris in matris dei agitur memoria | Decantemus in hac die semper virginis Mariae laudes et praeconia | Omnis homo omni hora ipsam ora et implora ejus patrocinia | Psalle psalle nisu toto cordis oris voce voto ave plena gratia | Ave domina caelorum inexperta viri torum parens paris nescia | Fecundata sine viro genuisti more miro genitorem filia | Florens hortus austro flante porta clausa post et ante via viris invia | Fusa caeli rore tellus fusum Gedeonis vellus deitatis pluvia | Salve decus firmamenti tu caliginosae menti desuper irradia | Placa mare maris stella ne involvat nos procella et tempestas obvia De BMV 9 years 1 month ago
ah54220 Sq Jesse virgam humidavit et in fructum fecundavit ros misericordiae | Fructus mundo medicinam dedit et mundi ruinam relevavit hodie | Virgo parit nec est laesa virginis integritas sed in domo castitatis perseverat castitas | Nec mutatur dum assumit hominem divinitas sed assumpta gloriatur in Deum humanitas | Sic hamum divinitatis occultat mortalitas sic voracis Leviathan luditur voracitas | Qui dum capit glutiendum nostri vermem generis ipse captus inescatur pax est data posteris | Variatur lex naturae stupet ordo geniturae mutatur proprietas | Mamma lactat virginalis creatorem spiritalis esurit satietas | Hoc opus consideravit Habacuc et hoc expavit inter animalia | Quod fit continens contentum quod nutritur nutrimentum quod fit mater filia | Vagit infans sed vagitus nunquam talis est auditus dum plorat laetitia | Noster fletus hilaretur caelum gaudet et cantatur in excelsis gloria 9 years 1 month ago
ah54221 Sq Imperatrix gloriosa potens et imperiosa Jesu Christi generosa mater atque filia | Radix Jesse speciosa virga florens et frondosa quam rigavit copiosa Deitatis gratia | Auster lenis te perflavit et perflando fecundavit aquilonem qui fugavit sua cum potentia | Florem ergo genuisti fructum atque protulisti Gabrieli dum fuisti paranympho credula | Joseph justus vir expavit ista dum consideravit sciens quod non irrigavit florescentem virgulam | Bene tamen conservavit arcanum nec divulgavit sponsam sed magnificavit honorans ut dominam | Caeli quondam roraverunt nubes ex quo concreverunt concretaeque stillaverunt virginis in situlam | Res miranda res novella nam procedit sol de stella regem dum parit puella viri tori nescia | Ergo clemens et benigna cunctorumque laude digna tuo nato nos consigna pia per suffragia | Ut carnali qua gravamur compede sic absolvamur ut soluti transferamur ad caeli palatia 9 years 1 month ago
ah54222 Sq Ave plena singulari gracia (...) 9 years 1 month ago
ah54223 Sq Ave plena gracie mater misericordie (...) 9 years 1 month ago
ah54224 Sq Salve proles Davidis salve virgo nobilis cujus partus admirabilis | Salve mundi spes et domina salve virtutum cellula salve paradisi janua | Salve gemma pudicitiae salve norma justitiae salve mater misericordiae | Tu castitatis lilium genuisti filium miseris auxilium | Tu filia Jerusalem protulisti in Bethlehem gloriosam propaginem | Tu firmata in Sion virga florens Aaron madidum vellus Gideon | Tu satis expresse stirps es illa Jesse digna Dei mater esse | Tua sunt ubera vino redolentia candor superat lac et lilia odor flores vincit et balsama | Tu porta quae soli Domino patuit hortus in quo deitas latuit stella quae solem saeclis attulit | Ille tuus unicus ille tibi dilectissimus cypri botrus myrrhae fasciculus | Te exspectant deliciae te laudant adulescentulae te sponsus vocat in meridie | Veni veni filia intra nos cubilia surge surge propera fugit hiems floret vinea | Vox tua vox turturis forma desiderabilis virtus ineffabilis suavitas inaestimabilis | Nunc o mater Dei et hominis confer opem miseris consolare flebiles sublevando debiles nostraque tibi praeconia sint laus et perennis gloria 9 years 1 month ago
ah54225 Sq Gaude mater luminis quam divini numinis visitavit gratia Maria | Salve virga regia flore fructu candida divina potentia Maria | Tu virtutum speculum perlustrasti saeculum luce claritatis Maria | Plena Dei munere meruisti gignere prolem sanctitatis Maria | Te adorant superi matrem omnis gratiae Maria | Ad te clamant miseri de valle miseriae Maria | Audi voces terge fletus nos commenda filio O Maria | Ut nos suo prece tua collocet in solio O Maria 9 years 1 month ago
ah54226 Sq Imperatrix angelorum consolatrix orphanorum Audi nos o Maria | Spes et salus infirmorum sublevatrix afflictorum Audi nos o Maria | Tibi virgo decantantes tuas laudes concrepantes Audi nos o Maria | In sublimi sedes throno propulsata precum sono Audi nos o Maria | Quae ut mater veneraris obtinendo quod precaris Audi nos o Maria | Praeelecta sola soli nos commenda tuae proli Audi nos o Maria 9 years 1 month ago
ah54227 Sq Ave cella nove legis ave parens novi regis (...) 9 years 1 month ago
ah54228 Sq Ave candens lilium virgo parens enixa filium (...) 9 years 1 month ago
ah54229 Sq Resurgenti tuo nato mater plaude qui prostrato (...) 9 years 1 month ago
ah54230 Sq Surgit christus cum tropheo (...) 9 years 1 month ago
ah54231 Sq Surgit radix Yesse florum florem (...) 9 years 1 month ago
ah54232 Sq Alma redemptoris mater (...) 9 years 1 month ago
ah54233 Sq Ave mater qua natus est orbis pater (...) 9 years 1 month ago
ah54234 Sq Mater mitis verae vitis sacrosancto flamine | Maris stella verbi cella carnis sub velamine | Ventris fructu mundum luctu eripis et recreas | Tu figuras tu scripturas enodas et reseras | Rubus candens sed non ardens est tua virginitas | Virgae florem et virorem designat fecunditas | Ergo gaude digna laude castitatis lilium | Salomonis Gedeonis mater vellus filium | Ora tuum plasma suum ne premat exsilium | Sed non donet et coronet bravium fidelium 9 years 1 month ago
ah54235 Sq Virgo parit labe carens sit intacta Christi parens (...) 9 years 1 month ago
ah54236 Sq Orbis totus gratuletur (...) 9 years 1 month ago
ah54237 Sq Astra celi dum transcendo (...) 9 years 1 month ago
ah54239 Sq Virginis in gremio nato dei filio (...) 9 years 1 month ago
ah54093 Sq Plaudant chori hunc diem praeclaram (...) 9 years 1 month ago
ah54094 Sq Clara chorus dulce pangat voce nunc alleluia | Ad aeterni regis laudem qui gubernat omnia | Cui nos universalis societ ecclesia | Scala virens et pertingens ad poli fastigia | Ad honorem cuius laeta psallamus melodia | Persolventes hodierna fratres illi debita | O felix aula quam vicissim confrequentant agmina caelica | Divinis verbis alternatim jungentia mellea cantica | Donius haec de qua vetusta sonuit historia et moderna protestatur Christum fari pagina | Quoniam elegi eam thronum sine macula requies haec erit mea per aeterna saecula | Turris supra montem sita indissolubili bitumine fundata vallo perenni munita | Atque aurea columna miris ac variis lapidibus distincta stilo subtili posita | Ave mater praeelecta Christus ad quam fatur ita prophetae facundia | Sponsa mea speciosa super filias formosa super solem splendida | Caput tuum ut carmelus et ipsius comae tinctae regis uti purpura | Oculi ut columbarum genae tuae punicorum seu malorum fragmina | Collum tuum ut columna turris et eburnea |Mel et lac sub lingua tua favus dulcis labia | Ergo nobis sponsae tuae famulantisbus o Christe pietati solita | Clemens adesse dignare et in tuo salutari nos ubique visita | Ipsaque mediatrice summe rex perpetue voce pura | Flagitamus da gaudere paradisi gaudia alleluia In Dedicatione Ecclesiae 9 years 1 month ago
ah54096 Sq Potestate non natura (...) 9 years 1 month ago
ah54097 Sq Ante torum virginalem hymnum dicat spiritalem per orbem ecclesia | In quo jacet sicut placet verbum patris suae matris salva pudicitia | Per hoc verbum incarnatum genus Adae reparatum redit ad caelestia | Fide duce iniquiratur diligenti referatur studio per singula | Quid de matre praedicetur quid de verbo recitetur per vatum oracula | Isaias loquitur virga Jesse oritur surgit flos de virgula | Virga notat virginem et flos deum hominem reparantem saecula | Daniel dic clara fronte hic abscisus est de monte lapis frangens statuam | Mons est virgo lapis verbum destruens regnum superbum per legem perpetuam | Manu fortis qui praedicit qui Goliam fortem vicit in funda et lapide | Fide bella superavit pressit hostes vires stravit David gentis perfidae | Funda caro verbum lapis si quod dico nondum capis crede tamen omnia | Nam de terra veritas orta est nec castitas incurrit contagia | O quam sanctus partus iste in quo nihil fuit triste immo plenus gaudio | Praeter morem hic est partus nullus dolor gravat artus virginis de filio | Obumbravit et sacravit partum illum tam tranquillum plenitudo gratiae | Ut exiret et prodiret homo magnus verus agnus geminae substantiae | Hoc est novum hoc est mirum quod haec virgo habens virum parit viri nescia | Haec est titulus pudoris fons signatus vas honoris domus Christi propria | Ad delenda mortis jura carnis nostre quem natura intra claustra texit pura genetricis Mariae | Ortus Christi pacem donat puer jacet et coronat mansuetos ut deponat filios superbiae | Gratia illuminati ad praesepe regis nati qui verba libri signati solus potest legere | Canticum novum cantemus virginis partum laudemus novum ducem adoremus qui nos venit quaerere | Ergo nostri reformator esto nostri miserator Christe pater quos creasti quorum mentes tu signasti vultus tui lumine | Ut ad regnum perducamur quod futurum praestolamur et laetamur tuae pacis quam tu bonis bene facis de beatitudine Nativitas Domini 9 years 1 month ago
ah54098 Sq In natale salvatoris angelorum nostra chorus (...) 9 years 1 month ago
ah54099 Sq Jubilemus salvatori quem caelestes laudant chori (...) 9 years 1 month ago
ah54100 Sq Splendor patris et figura se conformans homini | Potestate non natura partum dedit virgini | Adam vetus tandem laetus novum promat canticum | Fugitivus et captivus prodeat in publicum | Eva luctum vitae fructum virgo gaudens edidit | Nec sigillum propter illum castitatis perdidit | Si crystallus sit humecta atque soli sit objecta scintillat igniculum | Nec crystallus rumpitur nec in partu solvitur pudoris signaculum | Super tali genitura stupet usus et natura deficitque ratio | Res est ineffabilis tam pia tam humilis Christi generatio | Frondem florem nucem sicca virga profert et pudica virgo dei filium | Fert caelestem vellus rorem creatura creatorem creaturae pretium | Frondis floris nucis roris pietati salvatoris congruunt mysteria | Frons est Christus protegendo flos dulcore nux pascendo ros caelesti gratia | Cur quod virgo peperit est Judaeis scandalum | Cum virga produxerit sicca sic amygdalum | Contemplemur adhuc nucem nam prolata nux in lucem lucis et mysterium | Trinam gerens unionem tria confert unctionem lumen et edulium | Nux est Christus cortex nucis circa carnem poena crucis testa corpus osseum carne tecta deitas et Christi suavitas signatur per nucleum | Lux est caecis et unguentum Christus aegris et fomentum piis animalibus o quam dulce sacramentum foenum carnis in frumentum convertit fidelibus | Quos sub umbra sacramenti Jesu pascis in praesenti tuo vultu satia | Splendor patri coaeternae nos hinc transfer ad paternae claritatis gaudia Nativitas Domini 9 years 1 month ago
ah54101 Sq Nato nobis salvatore celebremus cum honore diem natalitium | Nobis natus nobis datur et nobiscum conversatur lux et salus gentium | Eva prius interemit sed Maria nos redemit mediante filio | Prima parens nobis luctum sed secunda vitae fructum protulit cum gaudio | Negligentes non neglexit sed ab alto nos prospexit pater mittens unicum | Praesens mundo sed absconsus de secreto tamquam sponsus prodiit in publicum | Gigas velox gigas fortis gigas nostrae victor mortis accinctus potentia | Ad currendam venit viam complens in se prophetiam et legis mysteria | Jesu noster salutaris medicina singularis nostra pax et gloria | Quia servis redimendis tam dignanter condescendis te collaudant omnia Nativitas Domini 9 years 1 month ago
ah54102 Sq Laetare puerpera laeta puerperio (...) 9 years 1 month ago
ah54104 Sq In excelsis canitur nato regi gloria | Per quem terrae redditur et caelo concordia | Jure dies colitur Christi natalitia | Quo nascente nascitur novae legis gratia | Mediator nobis datus in salutis pretium non naturae sed reatus refugit consortium | Non amittit claritatem stella fundens radium nec Maria castitatem pariendo filium | Quid de monte lapis caesus sine manu nisi Jesu qui de regum linea | Sine carnis opere de carne puerperae processit virginea | Solitudo floreat et deserum gaudeat virga Jesse floruit | Radix virgam virga florem virgo profert salvatorem sicut lex praecinuit | Radix David typum gessit virga matris quae processit ex regali semine | Flos est puer nobis natus jure flori comparatus prae mira dulcedine | In praesepi reclinatur cujus ortus celebratur caelesti praeconio | Caeli cives jubilant dum pastores vigilant sub noctis silentio | Cuncta laudes intonant super partum virginis | Lex et psalmi consonant prophetarum paginis | Angelorum et pastorum stellae simul et magorum concordant indicia | Reges currunt orientis ad praesepe vagientis gentium primordia | Jesu puer immortalis ex aeterno temporalis nos ab hujus vitae malis tu potenter erue | Tu post vitam hanc mortalem sive mortem hanc vitalem vitam nobis immortalem clementer restitue Circumcisio Domini 9 years 1 month ago
ah54105 Sq Virgo mater salvatoris Angelorum grata chorus (...) 9 years 1 month ago
ah54106 Sq Laetabundi jubilemus accurate celebremus (...) 9 years 1 month ago
ah54108 Sq De parente summo natum sed a patre non creatum (...) 9 years 1 month ago
ah54110 Sq Laetetur hodie matris ecclesie (...) 9 years 1 month ago
ah54111 Sq Laudes deo dicat per omnia (...) 9 years 1 month ago
ah54115 Sq Lauda Sion (...) 9 years 1 month ago
ah54116 Sq In sapientia disponens omnia superna deitas (...) 9 years 1 month ago
ah54117 Sq Cenam cum discipulis Jesus celebravit (...) 9 years 1 month ago
ah54120 Sq Laudes crucis attollamus nos qui crucis exsultamus speciali gloria | Dulce melos tangat caelos dulce lignum dulci dignum credimus melodia | Voce vita non discordet cum vox vitam non remordet dulcis est symphonia | Servi crucis crucem laudent qui per crucem sibi gaudent vitae dari munera | Dicant omnes et dicant singuli ave salus totius saeculi arbor salutifera | O quam felix quam praeclara fuit haec salutis ara rubens agni sanguine | Agni sine macula qui mundavit saecula ab antiquo crimine | Haec est scala peccatorum per quam Christus rex caelorum ad se traxit omnia | Forma cujus hoc ostendit quae terrarum comprehendit quattuor confinia | Non sunt nova sacramenta nec recenter est inventa crucis haec religio | Ista dulces aquas fecit per hanc silex aquas jecit Moysi officio | Nulla salus est in domo nisi cruce munit homo superliminaria | Neque sensit gladium nec amisit filium quisquis egit talia | Ligna legens in Sarepta spem salutis est adepta pauper muliercula | Sine lignis fidei nec lechytus olei valet nec farinula | In scripturis sub figuris ista latent sed jam patent crucis beneficia | Reges credunt hostes cedunt sola cruce Christo duce unus fugat milia | Ista suos fortiores semper facit et victores morbos sanat et languores reprimit daemonia | Dat captivis libertatem vitae confert novitatem ad antiquam dignitatem crux reduxit omnia | O crux lignum triumphale mundi vera salus vale inter ligna nullum tale fronde flore germine | Medicina christiana salva sanos aegros sana quod non valet vis humana fit in tuo nomine | Assistentes crucis laudi consecrator crucis audi atque servos tuae crucis post hanc vitam verae lucis transfer ad palatia | Quos tormento vis servire fac tormenta non sentire sed cum dies erit irae nobis confer et largire sempiterna gaudia De Sancta Cruce 9 years 1 month ago
ah54121 Sq Salve crux arbor vitae praeclara | Christi vexillum thronus et ara | O crux profanis terror et ruina tu christianis virtus es divina salus et victoria | Tu properantis contra Maxentium tu proeliantis juxta Danubium Constantini gloria | Favens Heraclio perdis cum filio Chosdroe profanum | In hoc salutari ligno gloriari decet christianum | Crucis longum latum sublime profundum sanctis propalatum quadrum salvat mundum sub quadri figura | Medicina vera Christus in statera crucis est distractus pretiumque factus solvit mortis jura | Crux est nostrae libra justitiae sceptrum regis virga potentiae | Crux caelestis signum victoriae belli robur et palma gloriae | Ligni vitae crux verus surculus triumphalis fideli titulus | Vectis botri typici baiulus quem fert credens uterque populus | Tu scala tu ratis tu crux desperatis tabula suprema | Tu de membris Christi decorem traxisti regum diadema | Per te nobis crux beata crux cruore consecrata sempiterna gaudia det superna gratia Exaltatio Crucis 9 years 1 month ago
ah54124 Sq Dulce lignum adoremus (...) 9 years 1 month ago
ah54125 Sq Quadriforme crucis signum triumphali (...) 9 years 1 month ago
ah54129 Sq Veneremur curcis lignum (...) 9 years 1 month ago
ah54133 Sq Regis et pontificis dyadema mysticis (...) 9 years 1 month ago
ah54134 Sq Florem spina coronavit sed flos spinam procreavit (...) 9 years 1 month ago
ah54135 Sq Celi terra maria et omnia (...) 9 years 1 month ago
ah54139 Sq Dulcis sonet armonia (...) 9 years 1 month ago
ah54140 Sq Hodierne festum lucis et sollemne vitae ducis pro victrice lancea | Decantemus laudes ei quem transfixit vice rei haec salutis framea | Omnis utriusque sexus te stringebat culpae nexus et mortis angustia | Psalle illi qui resolvit culpam poenam pro te solvit vitae dans remedia | Ave ferrum triumphale intrans pectus tu vitale caeli pandis ostia | Foecundata tu cruore felix hasta nos amore per te fixi saucia | Florens cruor quem fuderunt artus Christi quos foderunt clavorum fixoria | Fusa per te ac rigata et per clavos solidata nostra sunt praecordia | Salve Jesu Nazarene tu pro nobis mortis poenae affectus injuria | Placa patrem majestatis ut in aevum cum beatis nos coronet gloria alleluia 9 years 1 month ago
ah54143 Sq Mane prima sabbati surgens dei filius nostra spes et gloria | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia | Resurgentis itaque Maria Magdalenae facta est praenuntia | Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia | O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita | Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia | Quae dum plorat et mens orat facto clamat quod cor amat Jesum super omnia | Non ignorat quem adorat quid precetur sed deletur quod mens timet conscia | O Maria mater pia stella maris appellaris operum per merita | Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita | Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primordia fuderunt in ecclesia | Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia | O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia | Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia | Amen dicant omnia 9 years 1 month ago
ah54144 Sq Ecce dies celebris lux succedit tenebris morti resurrectio | Laetis cedant tristia cum sit major gloria quam prima confusio | Umbram fugat veritas vetustatem novitas luctum consolatio | Pascha novum colite quod praeit in capite membra sperent singula | Pascha novum Christus est qui pro nobis passus est agnus sine macula | Hosti qui nos qui circuit praedam Christus eruit quod Samson praeinnuit dum leonem lacerat | David fortis viribus a leonis unguibus et ab ursi faucibus gregem patris liberat | Quod in morte plures stravit Samson Christum figuravit cujus mors victoria | Samson dictus sol eorum Christus lux est electorum quos illustrat gratia | Jam de crucis sacro vecte botrus fluit in dilectae penetral ecclesiae | Jam calcato torculari musto gaudent debriari gentium primitiae | Saccus scissus et pertusus in regales transit usus saccus fit soccus gloriae caro victrix miseriae | Quia regem peremerunt rei regnum perdiderunt sed non deletur penitus Cain in signum positus | Reprobatus et abiectus lapis iste nunc electus in tropaeum stat erectus et in caput anguli | Culpam delens non naturam novam creat creaturam tenens in se ligaturam utriusque populi | Capiti sit gloria membrisque concordia 9 years 1 month ago
ah54145 Sq Lux illuxit dominica lux insignis lux unica | Lux lucis et laetitiae lux immortalis gloriae | Diem mundi conditio commendat ab initio | Quam Christi resurrectio sublimat privilegio | In spe perennis gaudii lucis exsultent filii | Vindicent membra meritis conformitatem capitis | Sollemnis est celebritas et vota sint sollemnia primae diei dignitas prima requirit gaudia | Sollemnitatum gloria paschalis est victoria sub multis aenigmatibus diu promissa patribus | Jam scisso velo patuit quod vetus lex praecinuit figuram res exterminat et umbram lux illuminat | Quid agnus sine macula quid hoedus typi gesserit nostra purgans piacula messias nobis aperit | Per mortem nos indebitam solvit a morte debita | Praedam captans illicitam praedo privatur licita | Carnis delet opprobria caro peccati nescia | Die reflorens tertia corda confirmat dubia | O mors Christi vivifica tu Christo nos unifica | Mors morti non obnoxia da nobis vitae praemia 9 years 1 month ago
ah54146 Sq Salve dies dierum gloria dies felix Christi victoria dies digna jugi laetitia dies prima | Lux divina caelis irradiat in qua Christus infernum spoliat mortem vincit et reconciliat summis ima | Sempiterni regis sententia sub peccato conclusit omnia ut infirmis superna gratia subveniret | Dei virtus et sapientia temperavit iram clementia cum jam mundus in praecipitia totus iret | Insultabat nostrae miseriae vetus hostis auctor malitiae quia nulla spes erat veniae de peccatis | Desperante mundo remedium diu tenerent cuncta silentium deus pater emisit filium desperatis | Praedo vorax monstrum tartareum carnem videns non cavens laqueum in latentem ruens aculeum aduncatur | Dignitatis primae conditio reformatur nobis in filio cujus nova nos resurrectio consolatur | Resurrexit liber ab inferis restaurator humani generis ovem suam reportans humeris ad superna | Angelorum pax fit et hominum plenitudo succrescit ordinum triumphantem laus decet hominum laus aeterna | Harmoniae caelestis patriae vox concordet matris ecclesiae alleluia frequentet hodie plebs fidelis | Triumphato mortis imperio triumphali fruamur gaudio in terra pax et jubilatio sit in caelis 9 years 1 month ago
ah54147 Sq Sexta passus feria die Christus tertia resurrexit | Surgens cum victoria collocat in gloria quos dilexit | Per fideli populo crucis in patibulo immolatur | Clauditur in tumulo tandem in diluculo suscitatur | Christi crux et passio nobis est praesidio si credamus | Christi resurrectio facit ut a vitio resurgamus | Hostia sufficiens Christus fuit moriens pro peccato | Sanguinis effusio abluit nos impio triumphato | Morte sua simplici nostrae morti duplici fert medelam | Vitae pandit aditum nostram sanat gemitum et quaerelam | Leo fortis hodie dat signum potentiae resurgendo | Principem nequitiae per arma justitiae devincendo | Diem istam dominus fecit in qua facinus mundi luit | In qua mors occiditur in qua vita redditur hostis ruit | Geminatum igitur alleluia canitur corde puro | Quia culpa tollitur et vita promittitur in futuro | In hoc mundi vespere fac tuos resurgere Jesu Christe | Salutaris omnibus sit tuis fidelibus dies iste 9 years 1 month ago
ah54148 Sq Mundi renovatio nova parit gaudia | Resurgenti domino conresurgunt omnia | Elementa serviunt et auctoris sentiunt quanta sit potentia | Caelum fit serenius et mare tranquillius spirat aura mitius vallis nostra floruit | Revirescunt arida recalescunt frigida postquam ver intepuit | Gelu mortis solvitur princeps mundi fallitur et ejus destruitur in nobis imperium dum tenere voluit in quo nihil habuit jus amisit proprium | Vita mortem superat homo jam recuperat quod prius amiserat paradisi gaudium viam praebet facilem cherubin versatilem amovendo gladium | Christus caelos reserat et captivos liberat quos culpa ligaverat sub mortis interitu pro tali victoria patri proli gloria sit cum sancto spiritu 9 years 1 month ago
ah54151 Sq Postquam hostem et inferna spoliavit ad superna Christus redit gaudia | Angelorum ascendenti sicut olim descendenti parantur obsequia | Super astra sublimatur non apparet absentatur corporis praesentia | Cuncta tamen moderatur cujus patri coaequatur honor et potentia | Modo victor modo tutus est in caelis constitutus rector super omnia | Non est rursum moriturus nec per mortem mundaturus hominum contagia | Semel enim incarnatus semel passus semel datus per peccatis hostia | Nullam feret ultra poenam nam quietem habet plenam cum summa laetitia | Cum recessit ita dixit intimavit et infixit talia discipulis | Ite mundum circuite universos erudite verbis et miraculis | Jam ad patrem meum ibo sed sciatis quod redibo veniet paraclitus | Qui disertos et loquaces et securos et audaces faciet vos penitus | Super aegros et languentes manus vestras imponentes sanitatem dabitis | Universas res nocentes inimicos et serpentes et morbos fugabitis | Qui fidelis est futurus et cum fide suscepturus baptismi remedium | A peccatis erit purus et cum justis habiturus sempiternum praemium Ascensio Domini 9 years 1 month ago
ah54152 Sq Omnes gentes plaudite (...) 9 years 1 month ago
ah54153 Sq Veni sancte spiritus et emitte caelitus lucis tuae radium | Veni pater pauperum veni dator munerum veni lumen cordium | Consolator optime dulcis hospes animae dulce refrigerium | In labore requies in aestu temperies in fletu solatium | O lux beatissima reple cordis intima tuorum fidelium | Sine tuo numine nihil est in lumine nihil est innoxium | Lava quod est sordidum riga quod est aridum sana quod est saucium | Flecte quod est rigidum fove quod est frigidum rege quod est devium | Da tuis fidelibus in te confidentibus sacrum septenarium | Da virtutis meritum da salutis exitum da perenne gaudium 9 years 1 month ago
ah54154 Sq Lux jucunda lux insignis qua de throno missus ignis in Christi discipulos | Corda replet linguas ditat ad concordes nos invitat cordis linguae modulos | Christus misit quem promisit pignus sponsae quam revisit die quinquagesima | Post dulcorem melleum petra fudit oleum petra jam firmissima | In tabellis saxeis non in linguis igneis lex de monte populo | Paucis cordis novitas et linguarum unitas datur in cenaculo | O quam felix quam festiva dies in qua primitiva fundatur ecclesia | Vivae sunt primitiae nascentis ecclesiae tria primum milia | Panes legis primitivi sub una sunt adoptivi fide duo populi | Se duobus interiecit sicque duos unum fecit lapis caput anguli | Utres novi non vetusti sunt capaces novi musti vasa parat vidua | Dat liquorem Elisaeus nobis sacrum rorem deus si corda sint congrua | Non hoc musto vel liquore non hoc digni sumus rore si discordes moribus | In obscuris vel divisis non potest haec paraclisis habitare cordibus | Consolator alme veni linguas rege corda leni nihil fellis aut veneni sub tua praesentia | Nil jucundum nil amoenum nil salubre nil serenum nihil dulce nihil plenum sine tua gratia | Tu lumen es et unguentum tu caeleste condimentum aquae ditans elementum virtute mysterii | Nova facti creatura te laudamus mente pura gratiae nunc sed natura prius irae filii | Tu qui dator es et donum tu qui condis omne bonum cor ad laudem redde pronum nostrae linguae formans sonum in tua praeconia | Tu purga nos a peccatis auctor ipse puritatis et in Christo renovatis da perfectae novitatis plena nobis gaudia 9 years 1 month ago
ah54155 Sq Qui procedis ab utroque genitore genitoque pariter paraclite | Redde linguas eloquentes fac ferventes in te mentes flamma tua divite | Amor patris filiique par amborum et utrique compar et consimilis | Cuncta reples cuncta foves astra regis caelum moves permanens immobilis | Lumen carum lumen clarum intenarum tenebrarum effugans caliginem | Per te mundi sunt mundati tu peccatum et peccati destruis rubiginem | Veritatem novam facis et ostendis viam pacis et iter justitiae | Perversorum corda vitas et bonorum corda ditas munere scientiae | Te docente nil obscurum te praesente nil impurum sub tua praesentia | Gloriatur mens jucunda per te laeta per te munda gaudet conscientia | Tu commutas elementa per te suam sacramenta habent efficaciam | Tu nocivam vim repellis tu confutas et refellis hostium nequitiam | Quando venis corda lenis quando subis atrae nubis effugit obscuritas | Sacer ignis pectus ignis non comburis sed a curis purgas quando visitas | Mentes prius imperitas et sopitas et oblitas erudis et excitas | Foves linguas formas sonum cor ad bonum facit pronum a te data caritas | O juvamen oppressorum o solamen miserorum pauperum refugium | Da contemptum terrenorum ad amorem supernorum trahe desiderium | Consolator et fundator habitator et amator cordium humilium | Pelle mala terge sordes et discordes fac concordes et affer praesidium | Tu qui quondam visitasti docuisti confortasti timentes discipulos | Visitare nos digneris nos si placet consoleris et credentes populos | Par majestas personarum par potestas est earum et communis deitas | Tu procedens a duobus coaequalis es ambobus in nullo disparitas | Quia tantus es et talis quantus pater est et qualis servorum humilitas | Deo patri filioque redemptori tibi quoque laudes reddit debitas 9 years 1 month ago
ah54156 Sq Simplex in essentia septiformis gratia nos reformet spiritus | Cordis lustret latebras et carnis illecebras lux emissa caelitus | Lex praecessit in figura lex poenalis lex obscura lumen evangelicum | Spiritalis intellectus literalis fronde tectus prodeat in publicum | Lex de monte populo paucis in cenaculo nova datur gratia | Situs docet nos locorum praeceptorum vel donorum quae sit eminentia | Ignis clangor buccinae fragor cum caligine lampadum discursio | Terrorem incutiunt nec amorem nutriunt quem infundit unctio | Sic in Sina lex divina reis est imposita | Lex timoris non amoris puniens illicita | Ecce patres praeelecti dii recentes sunt effecti culpae solvunt vincula | Pluunt verbo tonant minis novis linguis et doctrinis consonant miracula | Exhibentes aegris curam morbum damnant non naturam persequentes scelera | Reos premunt et castigant modo solvunt modo ligant potestate libera | Typum gerit jubilaei dies iste si diei requiris mysteria | In quo tribus milibus ad fidem currentibus pullulat ecclesia | Jubilaeus est vocatus vel dimittens vel mutatus ad priores vocans status res distractas libere | Nos distractos sub peccatis liberet lex caritatis et perfectae liberatis dignos reddat munere 9 years 1 month ago
ah54157 Sq Veni summe consolator spes salutis vite dator assit tua gracia (...) 9 years 1 month ago
ah54158 Sq Spiritus paraclytus procedens divinitus manet (...) 9 years 1 month ago
ah54161 Sq Profitentes unitatem veneremur trinitatem pari reverentia | Tres personas asserentes personali differentes a se differentia | Hae dicuntur relative cum sint unum substantive non tria principia | Sive dicas tres vel tria simplex tamen est usia non triplex essentia | Simplex esse simplex posse simplex velle simplex nosse cuncta sunt simplicia | Pater proles sacrum flamen deus unus et hi tamen habent quaedam propria | Non unius quam duarum sive trium personarum minor efficacia | Una virtus unum numen unus splendor unum lumen hoc una quod alia | Patri proles est aequalis nec hoc tollit personalis amborum distinctio | Patri compar filioque spiritalis ab utroque procedit connexio | Non humana ratione capi possunt hae personae nec harum discretio | Non hic ordo temporalis non hic situs aut localis rerum circumscriptio | Nil in deo praeter deum nulla causa praeter eum qui creat causalia | Effectiva vel formalis causa deus et finalis sed nunquam materia | Digne loqui de personis vim transcendit rationis excedit ingenia | Quid sit gigni quid processus me nescire sum professus sed fide non dubia | Nos in fide gloriemur nos in una modulemur fidei constantia | Trinae sit laus unitati sed et simplae trinitati coaeterna gloria De Trinitate 9 years 1 month ago
ah54162 Sq Patrem natum parachytum una in essentia (...) 9 years 1 month ago
ah54163 Sq Quicumque vult salvus esse ipsum fidem est necesse (...) 9 years 1 month ago
ah54165 Sq Jubilemus cordis voce salutari nostro jubilemus (...) 9 years 1 month ago
ah54168 Sq Morsus angwis nos omnes in lumbis (...) 9 years 1 month ago
ah54020 Sq Virgini Mariae laudes concinant jam fideles | Revocantes ad mentem Christi sub cruce flentem cum eam dilecto discipulo | Commendaret in matrem ipse vadens ad patrem nobis in exemplum linquens mundum | Dic nobis Maria quid sensisti in tua tunc mente quando vidisti sic morientem quem tu genuisti | Paene defecissem nisi fide stetissem quae firma me confortavit nec unquam nec tunc in me vacillavit | Ex vi magni amoris fuit vis doloris quod corde perpendat quisquis Christum amat | Johanni commendata nobis sic advocata ad tuum filium judicem nostrum 9 years 1 month ago
ah54021 Sq Virgini Mariae laudes concinant christiani | O beata Maria tua per suffragia reconcilientur peccatores | Fiant per te liberi a fermento veteri victimae paschalis praeceptor | Da nobis Maria pia per suffragia aspectu Christi viventis et gloria frui resurgentis | Tu prece nos pia Christo reconcilia quae sola mater intacta es genetrix verbi dei facta | Credendum est ex te deum et hominem natum resurrexisse glorificatum | Hunc credentes surrexisse a mortuis vere conserva mater nos et tuere 9 years 1 month ago
ah54024 Sq Corona sanctatis (...) 9 years 1 month ago

Pages